Capitulum 25 - Paupertas monet eos ad se redire.
¹ "Dolens dolebam ego et dicebam ad eos: "Revertimini, filii recedentes, et sanabo aversiones vestras (cfr. Ier 3,22). Cavete ab omni avaritia que est idolorum servitus (cfr. Luc 12,15; Eph 5,5), quoniam avarus non implebitur pecunia (cfr. Qo 5,9). ² Memoramini pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum (Heb 10,32). Nolite fieri subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem anime (cfr. Heb 10,39). ³ Irritam quis faciens legem Moysi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur. ⁴ Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem Testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est, et spiritui gratie contumeliam fecerit (Heb 10,28-29)? ⁵ Redite ergo, prevaricatores, ad cor (Is 46,8), quia non in abundantia cuiusquam vita est, ex iis que possidet (Luc 12,15)". ⁶ At ipsi indignantes dicebant: "Vade, o misera, recede a nobis; scientiam viarum tuarum nolumus (cfr. Iob 21,14)". ⁷ Et aio ad eos: "Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei. Quare persequimini me (Iob 19,21-22) sine causa? ⁸ Numquid non dixi vobis quia mei ac vestri mores non convenirent? En penitet me vidisse vos".
Chapter 26 of 32