Skip to the text

Capitulum 28 - Beatus Franciscus cum fratribus respondet Paupertati.

¹ Ad hec beat.us Franciscus cum fratribus suis pronus in terram cecidit, gratias agens Deo et dixit: ² "Placet, domina nostra, quod dicis, nec in omnibus que locuta es aliqua reprehensio esse potest. ³ Verus est sermo quem audivimus in terra nostra super sermonibus tuis et super sapientia tua; et multo maior est sapientia tua quam rumor quem audivimus. ⁴ Beati viri tui et beati servi tui, ii qui sunt coram te semper et audiunt sapientiam tuam. ⁵ Sit Dominus Deus tuus benedictus in secula cui complacuisti et dilexit te in sempiternum et constituit te reginam ut faceres misericordiam et iudicium (cfr. 3Re 10,6-9) in servis eius. ⁶ O quam bonus et suavis est spiritus tuus (cfr. Sap 12,1), corripiens errantes et peccantes admonens! ⁷ "Ecce, domina, per caritatem Regis eterni qua dilexit te et per illam qua tu diligis eum, te obsecramus ut non fraudes nos a desiderio (cfr. Ps 77,30) nostro, sed facias nobiscum iuxta mansuetudinem et misericordiam tuam (cfr. Sir 50,24). ³ Magna enim sunt opera tua et inenarrabilia; propter hoc indisciplinate anime errant (cfr. Sap 17,1) a te. ⁹ Et quia sola incedis undique scopulosa, ut castrorum acies ordinata (cfr. Cant 6,3), non possunt tecum morari insipientes. ¹⁰ Sed ecce nos servi tui sumus et oves pascue tue cfr. Gen 50,18; Ps 78,13). In eternum et in seculum seculi iuramus et statuimus custodire indicia iustitie tue (cfr. Ps 118,106)".

Chapter 29 of 32