Capitulum 20 - Avaritia nomen Discretionis assumit.
¹ "Ambulantibus vero ipsis in tanto fervore dilectionis Christi, Avaritia, nomen Discretionis assumens, cepit dicere ad illos: ² "Nolite sic vos rigidos ostendere hominibus nec honorem eorum sic contemnatis, sed ostendite vos affabiles eis et oblatam gloriam nolite exterius respuere, sed interius id summopere facite. ³ Bonum est habere amicitias regum, notitias principum, familiaritates magnorum, quia, dum ipsi sic vos honorant et venerantur, dum sic vobis assurgunt et occurrunt, multis est ad exemplum; qui, hoc videntes, ad Deum facilius convertuntur". ⁴ Ipsi vero videntes profectum, datum acceptaverunt consilium, sed non custodientes se a laqueo posito iuxta viam, gloriam et honorem demum amplexati sunt toto corde. ⁵ Tales se fore intus existimabant quales predicabantur foris, ponentes gloriam suam in ore laudantium, sicut fatue in vendentibus (cfr. Mat 25,8) et servus inutilis (cfr. Mat 25,30) in terra. ⁶ Homines vero, qui tales eos esse putabant interius quales exterius videbantur, bona sua libenter offerebant eis in remissionem peccatorum suorum. ⁷ Que in principio ipsi velut stercora (cfr. Phip 3,8) omnia reputabant, dicentes: "Nos pauperes sumus et semper esse desideramus, non vestra desideramus, sed vos (cfr. 2Cor 12,14). ⁸ Habentes alimenta et quibus tegamur, iis contenti sumus (cfr. 1Tim 6,8), quia vanitas vanitatum et omnia vanitas (Qo 1,2; 12,8)". ⁹ Propterea devotio hominum in eis cotidie crescebat magis, ita ut multi eorum minus sua diligerent, que a sanctis sic videbant contemni".
Chapter 21 of 32