Skip to the text

Nn. 219–272

  1. (B) Qui scienter ac voleriter sola venialia accusat, nullam de eis contritionem kabens, graviter peccat ; nam eo ipso sacramentum nullum reddit, propter defe6lum contritionis, et ita gravem irreverentiam committit. — Quod tamen vix unquam eveniet in praxi, cum talis homo, eo ipso quod mortaha vitet, sit habitualiter bene dispositus; unde rarissime continget ut ad sacrum tribunal accedat, scienter ac volenter contritione carens. — Casterum, ad sacramenti validitatem, sufficit ut in casu quoddam peccatum praeteritae vitae accuset, de quo sincere dolet.

  2. (C) Qui sciens ac volens indiscriminatini accusat veniaiia de quibus dolet et alia de quibus certe novit se non dolere, probabilius non peccat. Nonnulli quidem contendunt eum venialiter peccare, quia aliquo modo decipit confessa-

. DE P/ENITENTIS OFFIGHS. 151 rium, implicite dicens se de his peccatis dolere eo ipso quod ea confitetur, dum revera nullam contritionem de eisdem concepit. — Sed haec ratio non valet; nam confessarius ex communiter cohtingentibus inteUigere valet paenitentem hujusmodi qua^dam venialia accusare, non tanquam sacramenti materiam, sed quo melius a dire6lore cognoscatur, vel humilitatis causa, vel propter alias rationes. Melius quidem esset in hoc casu paenitentem aperte declarare se non esse contritum de tali vel tali peccato quod accusat; sed ad hoc stri6le non tenetur. In praxi contritionem concipere conetur ex motivo universaH, quod ex se omnia venialia complectatur, V. g., ad vitandas Purgatorii poenas, vel quia peccatum Deo displicet; tunc certo nullum erit peccatum, et insuper uberior fru6lus e sacramento percipietur.

3° Scholion : De sacramento Fcenifentm valido et itifonni.

  1. Post dida de contritionis dotibus, breviter expendi potesl num sacramentum Psenitentiae possit esse validiun ut sacramentum, et simul informe, i. e. gratiam non producens, propter aliqueir obicem; proindeque utrum, remoto obice, gratia sacramenti reviviscat. Qua de re controvertitur inter theologos.

(A) Quidam' dicunt unicum esse casum in quo id occurrere possit, et ita suam sententiam exponunt : si quis duo mortalia commiserit, V. g. unum furti, alterum blasphemiae, et postea blasphemicE immemor, solum furtum accuset et de eo doleat ex speciali hujus peccati turpitudine, sacramentum vere conficitur, cum ibi inveniantur omnia elementa ad ejus vahditatem necessaria (ex parte psenitentis confessio formahter integra, contritio ac votum satisfaciendi, et ex parte sacerdotis absolutio rite pronuntiata); nec tamen suum producit effe(Slum, quia peccatuni blasphemiae non retradtatur, nec proinde remittitur. Hinc, si postea removeatur obex, per blasphemise detestationem, nil impedit quin gratia sacramenti reviviscat. — NonnuUi tamen theologi^ tenent in hoc casu sacramentum non informe esse, sed statim suum effedtum producere, quia dum peccator dolet de furto, dolet ut divinam recuperet amicitiam ac seternam damnationem vitet, ideoque ejus dolor etiam ad peccatum ex obhvione omissum imphcite se extendit. Et haec opinic vere probabihs est, quia rarissime accidit ut p?enitens ita consideret motivum speciale attritionis ut ad ahud magis generale non ascendat.

^ Suarez, disp. XX, se(fl. 5; Liis^o, disp. XIV, secft. 6, n. 65 sq.; Salmantic., cap. 5 n. 1-21; S. Alphons.^ n. 444.

  1. (B) Alii vero' admittuut sacramentum Psenitentiae posse esse validum et informe, quoties pienitens habet attritionem veram quidem et sinceram, sed non appretiative summam. Juxta ipsos siquidem, dantur peccalores qui ita sunt attriti ut doleant de omnibus prceteritis, sed non gradu appretiative summo, quin tamen sint conscii talis defe(3;Lis; jamvcro ille adtus attritionis, utpote sincerus, ac bona fide elicitus, sufficit quidem ut pars iiitegralis sacramenti, quamvis hon sufficiat ut dispositio ad consequendam absolutionem a peccato : ergo sacramentum est validuDi quidem, quum in eo omnia essentialia inveniantur, sed infortne, quia, propter defe6tum plen?e dispositionis, non producitur gratia; remoto autem obice per attritionem appretiative summam, jam gratia per reviviscentiam sacramenti producetur. — llla opinio probabilitate non caret, lum propter aucioritatem theologorum qui eam propugnant, tum quia innititur generah principio sacramenta gratiam conferre, sive statim, sive recedente obice, iis omnibus qui voluntariuni non ponunt obicem; attamen probabihtatis hmites non transgreditur, quia incertum manet utrum iUa attritio, sincera sed non appretiative summa, sufficiat ut pars integrahs signi sacramentahs.

  2. Ahunde hcec controversia ad praxini non muUum coniert, nisi dicas cum Billot ita mehus intehigi consuetudinem communiter receptam poenitentes absolvendi, quoties sincere confitentur peccata sua cum proposito non peccandi de cetero, quin certo morahter constet eorum attritionem esse appretiative summarn; posito enim quod absolutio in hoc casu sit vahda, gratia sacramentahs, si non accipitur hic et nunc, postea accipietur statim ac paenitentes mehus fuerint dispositi.

V. De contritione in ordine ad sacramentum ^

  1. 1° Pri7icipiuni : Contritio elici debet in ordine ad sacramentum, seu quaedam unio moralis requiritur inter actum contritionis et absolutionem. Certum est.

Etenim contritio est pars essentialis aut saltem pars integralis sacramenti, proindeque cum sacramento ita uniri debet ut cum eo totum aliquod efformet; atqui sacramentum est totum moraley non physicum; ergo moralis unio inter dolorem et absolutionem sufficit.

^ Cajetanus, Opusc. de confessione, q. 5; Billot^ th. 16, § I, cum ahis 2iJ(ftonbus ibidem allegatis. NonnuUi hoc sensu inteUigunt qua^ S. Thonias scribit Supplem.^ q. 9, a. i.

^ Suarez, disp. XX, secl:. 4, n. 27-30; Luf^o, disp. XIV, n. 36-50; Salmantic.^c^^. 5, n. 22-27; ^- Alphojis.,\. 445-448; Billuart^ diss. IV, art. 8; Lshmk,. 280-282; Gcnicot, n. 278; Mori?io, n. 431-434.

  1. 2^ Corollaria. Haec autem unio respicit tum ijttentionein, tum teinpus.

(A) Relatc ad intentio?iem, dolor depeccatis conceptus aliquo inodo referri debet ad absolutionem ; secus absolutio invalida aut dubia evaderet, propter defe6lum moralis unionis inter varias partes sacramenti.

Non requiritur autem ut contritio explicite et reflexe oriatur ex intentione sacramentum recipiendi^^r/V/j- concepta, quidquid in contrarium pauci dixerint c:\ivi\Lacroix V sed suflicit ut dolor, ante propositum confitendi conceptus, virtualiier m confessionem influat, et moraliter cum absolutione conne6tatur. Ita, v. g., qui, occasione concionis vel pice le6lionis, dolorem concipit, quin de confessione cogitet, posteaqiie, vi doloris ita concepli ac perseverantis, confessionem instituit, aut saltem doloris prius concepti aliquod signum dat ante absolutionem, sufficienter suam contritionem ordinat ad sacramentum. Melius est tamen ut paenitentes explicite contritionis adlum eliciant aut renovent in ordine ad confessionem, antequam sacrum tribunal iiigrediantur, ut vividior sit eorum dolor, uberioresque frudus percipiantur.

  1. (B) Relate ad tempus : (a) contritio prcEcedere debet absolutionem^ aut saltevi elici eo temporis pninBo quo absolutio datury quia certo necessaria est dispositio ad absolutionem, et etiam valde probabiliter ipsa materia proxima sacramenti; si igitur contritio non existit saltem eo instanti quo dicitur te absolvo, sacramentum suo effe6lu carebit.

  2. (b) Non debet auteni necessario prcecedere confessionem, quamvis id sit multo melius ac prudentius. Nam Rituale Romanuni monet confessarium ut, auditd confessione, paenitentem ad dolorem et contritionem efficacibus verbis adducere conetur^; ergo supponit paenitentem aliquando non esse contritum, dum peccata sua confitetur, et tamen absolvi posse, dummodo ante absolutionem sincerc sit contritus.

Contendunt quidam id fieri non posse, quia confessio tunc non est dolorosa, et insuper dolor post confessionem conceptus non manifestatur signo sensibili. Sed hi^ec difficultas, re diligenter inspe(5la, penitus evanescit. Confessio quidern debet esse dolorosa, sed ad hoc sufficit ut non sit mere historica peccatorum relatio, sed fiat in ordine ad sacramentum, cum spe contritionem concipiendi ante absolutionem. Contritio autem, etiamsi concipiatur post con-

^Lacroix, n. 687. — ^ Ordo ministrandi sacram. Pnsnitentiie.

154 PARS ALTERA MORALIS. G/vPUT 1.

fessionem, fit sensibilis eo quod paenitens internum dolorem manifestet sive petcndo absolutionem, sive recitando adtum contritionis, 5ive aliis signis externis. — Unde sententia quam tuemur est moraliter certa.

  1. (c) AHus contritionis seniel clicitus in ordine ad absolutioneui perseverare potest non soluni pcr plures horas^ sed etiam per plures dies, dummodo non retra6letur per novum peccatum mortale, et perseveret in aliquo effc6tu, v. g. voluntate confitendi, fuga occasionum, etc. Ratio est quia tale intervallum non destruit unionem moralem, quae existere debet inter varias partes sacramenti; illa enim mora permittitur quoe inter varios a6lus judiciales existere potest, cum hoc sacramentum per modum judicii administretur.

Quod quidem inservire potest ad sedandos scrupulos eorum qui a6tum contritionis ante confessionem non renovarunt, et, eo instanti quo absolutio conferebatur, de contritione non cogitarunt. Sed in praxi expedit utique ut a6tus doloris in prreparatione ad confessionem eliciatur, tum ut major fru6tus exinde percipiatur, tum etiam securitatis gratia, ne forsari paenitens, qui propter perturbationem mentis, dolorem non renovat absolutionis tempore, anxietatibus vexetur.

  1. (d) Non requiritur ut contritio perduret post absolutionem receptam; nam vera contritio, adjuvante gratia, uno instanti concipi potest, et dummodo concipiatur perduretque tempore quo confertur absolutio, paenitens justificatur; si postea tentatione vincatur, peccat quidem, sed peccata remissa non reviviscunt. Quae tamen si cito evanescit, merito suspecta ut plurimum haberi potest.

  2. 3° Quaestiones disputatae : (a) Quando psenitens, statim vel paulo post absolutionem, peccatum grave accusat ex oblivione omissum, controvertitur utrum necne novus doloris a6tus requiratur ad novam absolutionem recipiendam. Probabilior sententia negat, dummodo tamen contritio elicita fuerit ex motivo universali quod comple6tatur etiam peccatum oblivioni datum ; nam in hoc casu judicium nondum obje6tive completum erat, et ahunde contritio antea concepta adhuc perseverat. Quidam tamen probabihter affirmant cum S. Alphonso (n. 448), quia judicium jam completum est, proindeque nova requiritur materia proxima ad novam sententiam proferendam. — Unde, in praxi, inducendi sunt paenitentes ad novum contritionis a(ilum eUciendum; si vero id factum non fuerit, non sunt inquietandi paenitentes, cum peccatum jam indire6te prima absolutione fuerit remissum.

DE P^NITENTIS OEFIGIIS. 155

(b) Quando TiwtQxn^ post longum intervallum^ de novo accusantur peccata jam absoluta, dubium est num dolor in priori confessione elicitus ac nondum retradatus, sufficienter perseveret ad absolutionem, quin a(5lu renovetur. Probabilius requiritur novus dolor, quia, post longum intervallum, judicium sacramentale completum est; ergo, ut novum inchoetur ac compleatur, requiritur non solum nova accusatio, sed novus contritionis a(5tus ac nova absolutio. — Unde in praxi mor\Q.\^\ sunt p?enitentes ut suum dolorem renovent; quod libenter facient. Si vero quidam devoti timeant ne id omiserint in prc^terita vita, non sunt facile inquietandi, cum standum sit pro validitate a6tus, donec contrarium probetur.

§ II. De DOTIBUS PROrOSITI ^

  1. Propositum non peccandi de cetero requiritur ad validitatem sacramenti Paenitentiae, ut evidenter colligitur ex Tridentino declarante contritionem esse animi dolorem et detestationcm, cmn proposito non peccandi de cetero. Revera peccator non potest sincere detestari peccatum commissum simulque idem peccatum velle in futurum committere : nam utrumque cequaliter est offensa Dei, utrumque ultimi finis obtentioni opponitur.

I. De proposito quoad mortalia.

Hoc autem propositum quoad mortalia debet esse universale,finnujn et efficax.

  1. 1° Universale, id est ad omnia mortalia sese extendens, non solum ad ea quae commissasunt, sed ad quaelibet alia, ut coUigitur e Tridentino dicente *' cum proposito non peccandi de cetero ". — Sufficit tamen propositum omnia mortalia in genere vitandi, quin singula explicite percurrantur. Hinc saepe confessarius imprudenter ageret, si postularet a paenitente ut promittat vitare hoc vel illud peccatum in particulari, in tali vel tali difficili circumstantia, nisi "id specialiter exigat bonum comniune, v. g., in casu scandali rcparandi, vel bonum iertii, v. g., quando iestitutio necessaria est, vel gravis alia ratio hujusmodi. Fxtra hos aut similcs casus imprudcnter agerct confessarius exigendo

"• Suares., disp. XX, secfl. 4, n. 31-33; Lugo, disp. XIII, n. 51-64; Sahnantic, cap. 5, n. 52-69; 5". Alphons., n. 450-451; Scavint, n. 292- 293; Lehmk., n. 292-298; Miiller, § 117; Haine, q. 33-34; Gtfnicot^ n. 280-282; Noidi7i, n. 252-254.

promissionem specialem, quia paenitens alioquin sufficienter dispositus, sed adhuc debilis, h^c speciali difficultate terrcri posset et indispositus fieri, ut diximus supra (n. 214).

  1. 2° Firuiuvi, id est ita in voluntate radicatum ut prenitens vere ac deHberate paratus sit nuUius mali timore nuUiusve boni cupidine peccatum grave committere.

(A) Huic firmitati non obstat cxistitiiatioM^X //w^rne quis de fa6lo in peccatum relabatur : haic enim dispositio est potius adlus intelleclj)s^ quo relapsus praevidetur, ob humanae voluntatis mutabihtatem, ideoque simul existere potest cum a6lu voluntatis quo sincere quis relabi non vult. Paenitentes igitur qui ita disponuntur, absolvi possunt, dummodo pro prcBseriti sincere statuant pro viribus suis vitare peccatum, ac in Dei gratia confidere pro futuro.

(B) Si paenitens autem certo creciat se relapsurum, juxta S. AlpJionsuvi (n. 451), firmo caret proposito; juxta Liigonejn ^, firmum propositum habere potest. Cum Lehjnkuhl (n. 296) aliisque, putamus sic esse distinguendum : (a) si haec persuasio oriatur sokimmodo ex experid inconstantid et fragilitate, et paenitens simul in Deo confidat ac veht conari peccatum vitare, non ideo indispositus censendus est; nam haec persuasio, quae s^epe non differt a magno timore relabendi, est aclus intelleclus, futurum cum quadam morali certitudine praevidentis, et existere potest cum a6luali voluntate peccatum fugiendi. Revera confessarii saepe absolvunt paenitentes quos relapsuros esse certo morahter prccvident, et haec praevisio, juxta omnes, cum sincero paenirentium proposito conciHari potest; cur idem dici nequit deipsapraevisione paenitentis? Unde peccator ad fiduciam et orationem hortandus est; et si promittat conatus facere, absolvi potest.

(b) Si vero iha persuasio ex desperatione oriatur, caret quidem firmc proposito, quia spem non habet. Nec tamen statim dimittendus est, sed hortandus ut divinam misericordiam recogitet, necnon divinae gratiae efficaciam, cujus ope omnes difficultates superare potest. " FideHs autem Deus est^ qui non patietur vos tentari supra id quod potes-

DE P/ENITENTIS OFFIGIIS. 157 tis"... " Omnia possum in eo qui me confortat"^ Si revera flduciam in Deum concipiat, et, licet praevideat se lapsurum, sincere doleat dc peccatis et firmiter proponat ab eis abstinere, jam potest absolvi.

  1. 3° Efficax^ scu vim liabens faciendi quod proponitur ; jamvero tale judicari potest, quando paenitens sincere et serio vult adhibere media ad vitandum peccatum, praesertim proximas occasiones fugere. Sufficit autem ut propositum sit efficax affe6live^ ita ut animo sit paratus ad mcdia adhibenda; nec requiritur ut sit efficax effe^ive, id est ut de fafto peccata vitentur. Relapsus enim non semper ac per se cst signum infirmi propositi, sed saepius oritur c mutatione voluntatis; natura enim ita sumus comparati ut facile, mutatis circumstantiis, consiHum mutemus : idcoque firmum propositum hom.inem non facit impeccabilem; ita Petrus, qui promiserat potius mori quam Christum negare, •^-«aucis postea horis, ancillae metu, eum de fa^lo negavit.

-35- 4° Controvertitur autem utrum propositum debeat esse forniale et explicitum, an e contra sufiiciat virtuale, quod in a6lu doloris continetur.

(A) Pauci affirniant requiri formale propositum, praesertim quia TridentintDn hoc propositum distinguit a detestatione peccati : jamvero nulla fuissct necessitas hanc distin6lionem faciendi, nisi voluisset Concilium innuere tale propositum explicitum esse debere. Quod tamen argumentum non valet; nam idem Concilium distinguit inter dolorem ac detestationem; jamvero, juxta omnes, dolor implicite in detestatione contentus sufficit ad contritionem, quin explicite eliciatur'.

(B) Alii communius teiient sufficere propositum in contritione virtualiter inclusum, dummodo contritio ex motivo universali concipiatur3; si enim motivum non esset universale, sed speciale peccatis a psenitente accusatis, forsan non extenderetur ad omnia peccata futura. — Ratio est quia Tridentinnm, quamvis propositum

'Ita Canus, Rele(fl. de Paenit., p. i, q. 2, concl. i, n. 10; Sotus, in 4, dist. 15, q. I, a. 2; Jiettarm/nus^ De P.xnit., lib. II, cap. 6.

^ Suarez, disp. VII, secfl. 3, n. 7; Cardenas, p. IV, diss. 2, n. 80, multique alii quos allegat l^alter/n/, t. V, n. 97 sq. — S. Atp/ionsus (n. 450) concedit eam esse probnbiliorem, sed in praxi non permitnt eam sequi, qiiia prima opinio e5t probabilis : iamvero, ubi agitur de valido, opinionen^ etirtm p'obabilioiem sequi non licct.

158 PARS ALTERA MORAJLIS. CAPUT 1.

in definitione contritionis explicite commemoraverit, tamen minime declaravit hoc propositum explicitum esse debere, sed potius docuit attritionem sufficere, si voliuitaieni peccandi excludat; atqui dolor, ex motivo universali conceptus, necessario omnem voluntatem peccandi excludit, quum peccatum tam odibile sit in futuro quam in pr?esenti aut pr?eterito.

(C) Alii. tandem distinguunt' : (a) si quis, cogitans de futuro, a6lum propositi explicitum elicere nolit, hoc est signum ejus contritionem non esse sinceram, nec proinde habere etiam virtuale propositum; — (b) si quis autem sincere detestatur peccatum, nec tamen explicitum eliciat propositum, quia de futuro non cogitat, sacramentum erit validum. — Animadvertimus hanc tertiam opinionem a secunda substantiahter non differre, cum concedat explicitum propositum non pertinere ad essentiam sacramenti.

  1. Unde in praxi haec statuenda videntur : (a) A7ite fa6lui7i^ omnino consulcndum est propositum explicitum, .um majoris securitatis gratia, tum ut fru6lus sacramenti sint uberiores ; (h) post fa^uni, si quis sincerum attritionis a6lum elicuerit quin cogitaret de explicito proposito, ad iterandas confessiones cogi non debet, quia probabilissime ejus peccata remissa fuerunt; jamvero nemo cogi potest ad iterum accusanda peccata probabilissime dimissa; aliunde hujusmodi peccata, si nondum dimissa, statim remittentur ac paenitens validam absolutionem recipiet, cum sit in bona fide. — Prseterea merito cum Scavini^ dici potest : " In praxi de hoc nemo turbari debet; cum vix ac ne vix quidem eveniat ut psenitens vere contritus propositum etiam explicitum omittat, etsi ad hoc non refle6lat, quod necesse non est ".

II. De proposito venialia vitandi.

  1. 1° Principium : Propositum venialia vitandi firmum quidem et efficax esse debet, non autem necessario universale; nam unum veniale remitti potest sine alio, ac proinde cum habituali aut etiam a6luali afTe6lu ad alia venialia.

  2. 2° Conclusiones : (a) Requiritur et sufficit propositmji vitandi unum e venialibus declaratis. Requiritur quidem, si non accusantur alia peccata, saltem praeteritae vit?e; secus, absolutio invahda esset propter defedtum propositi proindeque contritionis; et qui scienter bono proposito careret, sacrilegium committeret. — Sufficit autem,

quia statim ac unum veniale odio habetur, remitti potest sine aliis. Melius est tamen ut extendatur ad omnia venialia quae accusata sunt; quod sane difficile non erit. si motivum contritionis proponatur, omnia venialia comp'e6tens.

  1. (b) Quando eadem venialia saepe accusantur, siifficit dolorem ac propositiim conciperc de eonim frequentid^firniiter statiiendo hanc frequentiam minuere. Cum enim omnia venialia collenive sumpta vitare non possimus, ut diclum est in Tr. de Gratia (n. 63), eorum numerum minuere satis est. — Expedit tamen dolorem et propositum concipere de quibusdam peccatis in specie, praesertim de eis qu?e magis sunt deliberata, cum christiance perfe6lioni magis obstent. Monendi sunt igitur pii paenitentes, qui veniah'a tantum accusare solent, ut unum alterumve speciatim detestentur ac emendare conentur, determinando quaedam media ad hunc finem attingendum'.

  2. (c) Absolutio facilius concedenda est iis qui frequcntey in eadem venialia relabuntur quam iii eadem mortalia''. Nam occasiones veniaha committendi multo frequentiores sunt multoque remotu difficihores; unde relapsus non est valde probabiie indicium quod desit verus dolor. Ahunde si deficiat quoad hyec veniaha, facihus est contritionem excitare quoad graviora prpeteritae vitae deh6ta, qua^ pii solent accusare.

Conclusio pra6lica totiiis articuli.

  1. Cum contritio sit omnino necessaria ad peccatorum rcmissionem consequendam, et aliunde non pauci psenitentes, etiam inter pios, longius tempus in conscientia scrutanda quam in contritione excitanda consumere soleant, concionatores sedulo ac saepe fideles instruant ut, quando ad confessionem sese praeparant, dolorem ac propositum concipere non negh'gant. Praeterea confessariiis paenitentes intcrroget num revera sint contriti, saltem quando de eorum dispositionibus dubitat; et si imparatos quosdam inveniat, cis motiva contritionis proponat eorum ingenio accommodata^.

' Cfr. Pratique progressive de la Cofrfession^ 2* ed., Paris, 1900, t. I, p. 62 sq.; t. II, p. 115-144.

' De recidivis agitur infra, n. 478, ubi de officio confessarii quoad varia peccatorum genera.

3 Nonnulla ex his motivis pie proponit S. Atpho?tsus, in aureo opusculo Praxis Confcssarii., cap. I, § 2, n. 10; his v. g. aut simihbus verbis uti potest confessarius : " Fih mi, quid egisti? Peccasti in Deum summum et infinitum bonum; avertisti faciem tuam ab eo, contempsisti amicitiam et gratiam ejus; Christum, ejus Fihum crucifixisti. Eia

Art. II. De Confessione.

  1. Jam probavimus confessiopem sacramcntalem essc jure divino nccessariam (n. 97); sed dc exleusionc hujus pra:cepti diccndum manct.

Dc pra^cepto confessionis.

De integritate confessionis.

De causis ab integritate cxcusantibus.

De mcdiis ad hanc intcgritatem procurandis.

Divisio.

% I. DE rR^CEPTO CONFESSIONIS^.

Duplcx cst dc confessione priEceptum : divinum, quod obHgatiot)cm determinat, non autem tempus quo impleri debet; ecclcsiasticmn, quod prasfinit tempus aliasque circumstantias. Per modum coi'ollarii, pauca de dotibus confessionis addcmus.

  1. 1° De divirxO prsecepto. Etsi Christus non expHcite definierit quandonam prceceptum confessionis obhget, ex ipsa natura hujus praecepti ct Patrum doctrina inferri potest legem divinam confcssionis ahquoties obhgare, tum per se, tum per accidens.

(A) Obh'gat/^ri-^.' (a) certo in articulo et in valde probabili periculo mortis, ex quacumque causa hoc periculum oriatur, sive ex morbo, sive ex pugna, aut periculoso puerperio vel ex operatione chirurgica; nam qui, in tah periculo positus, divinam legem non implet, temere se exponit periculo eam nunquam implendi : quod sane idem est ac divinum praeceptum violare.

Hinc idem dicendum est de casu, hodie rarissimo, quo quis praevideret sibi per rehquam vitam nullam fore copiam confessarii.

ergo, quia offendisti Deum bonitatem infinitam, et Filium ejus innnite amabilem, nunc ex toto corde te pseniteat; detestare, supra omnia mala, omnes injurias quibus Deum affecisti. Nonne jam paratus es omnia pati potiusquam hasc in posterum committere?"

' S. Thom., 3, q. 84, a. 5; Sitarez, disp. XXXV-XXXVI; Ltigo, disp. XV, n. 26-183; Salmant., cap. II, n. 18-23; Lacroix, lib. VI, p. 11, de P^nit., n. 2002 sq. ; BiUuoj-t, diss. I, a. 4, § 2: Baller, /*., n. 1059-1084; LeJimJz., t. I, n. 1202-1205; Marc^ n. 1685; Genicot, n. 321-323-

(b) Probabilitcr, juxta S. Alphonsum (n. 663) multosque alios, illud prseceptum obligat ctiam aliquoties in vitd, quia peccator tenetur non diu remanere in peccato mortali. — Sed non pauci theologi tum antiqui tum moderni id negant, quia peccator potest Deo reconciliari alio modo, videlicet contritione perfe6la cum voto sacramentum tempore opportuno recipiendi. — Quidquid sit, in praxi nulla est difficultas, cum Ecclesia decreverit omnes fideles ad confitendum teneri semel in anno.

(B) Per accidens autem obligat : (a) quando sacra communio recipienda est, si communicaturus in peccato mortali versatur, ut diximus in Tr. de Eucharistid, n. 140; (b) quando requiritur status gratiDe, et simul peccator non potest a6lum contritionis perfectse elicere; (c) quando gravis tentatio aut pravus habitus sine confessione superari nequit; hoc autem raro occurrit, quum alia sint media ad tentationes superandas. Unde hortandi, non autem cogendi sunt peccatores ad frequentem hujus sacramenti susceptionem.

  1. 2° De prsecepto ecclesiastico '. Variae fuerunt hac de re leges ecclesiasticae variis temporibus; sed jam a saeculo XIII viget lex universaHs ^ semel in anno confitendi peccata, a ConciHo Lateranensi IV (121 5) 3 promulgata, et cujus verba aHquantum immutata in Codice (can. 906) sic referuntur : " Omnis utriusque sexus fideHs, postquam ad annos discretionis, idest ad usum rationis, pervenerit, tenetur omnia peccata sua, saltem semel in anno fideHter confiteri. '* Quatuor ibi declarantur : —

(a) Subjectum prcecepti : " Omnis utriusque sexus fidelis'' ; quibus verbis indicantur omnes fideles, seu baptizati, qui ccMiscii sunt mortaHs peccati nondum declarati in valida

' 5/m/r^, disp. XXXVI; Lugo, disp. XV, n. 88-183; Batlerim-P., n. 1059-1084; Lehmk.^ vol. i, n. 1202- 1205; Ma7'c,n. 1685; Koni/igs, n. 547-5-48; Gejiicot, n. 323.

^ Dico iuiiversalis, nam jam vlgebant antea X^^g^s pariicidares^ quibiis priccipiebatur fidelibus peccata confiteri proprio episcopo aut sacerdoti : de quo 'ide P. A. Kirsch^ in Archiv fiir katholisches Kirche?trechf, 4*=trim. 1904 : Des sacerdos proprius in der abendliindischen Kirche vor 121 5.

confessione; ctiam//^m, qui ad annos discretionis pervenerint, id est qui capaces sint mortalis peccati. Hinc pastores animarum tenentur pueros instruere circa confessionem jam a septimo aetatis anno, et quandoque antequam hunc attigerint, si jam rationis usu gaudeant; absolvere debent eos qui peccatum mortale, etiam dubium, accusarunt, dummodo smt bene dispositi, ne forte in peccato tabescant. Qua^ obligatio prassertim urget in periculo mortis. In dubio autem utrum necne sufficientem discretionem attigerint, sub conditione absolvi possunt. Graviter igitur errant confessarii qui pueros sibi commissos absolvere nolunt ante primam communionem sollemnem : hunc abusum, jam a Pio IX rcprobatum, an. 1855, iterum damnavit Pius X, per decretum 5. Cong. de Sacrametttis, 8 aug. 1910.

  1. (b) Objeclicni prcecepti : " oninia peccata coiifiteatur ". Quod certo intelligendum est de solis mortaHbus; nam Ecclesia suo praecepto sokim determinavit tempus quo divinum praeceptum obhgat; porro divinum praeceptum non obligat nisi ad confessionem mortalium, ut aperte declarat Tridentimun, infra, n. 256.

Ex hoc sequitur eum qui mortaliter per annum non peccavit, stri(51:e loquendo ad confitendum non teneri. Expedit tamen ut etiam illi qui venialia tantum commiserunt ab annuali confessione non abstineant, ne forte, gratia sacramenti orbati, facilius in peccatum mortale incidant.

Ex hoc etiam probabilius ac communius inferunt Theologi legi annuae confessionis non satis.fieri confessione venia- Hum. Quare, si initio anni vel tempore paschaH quis sola veniaHa confessus est, et postea, ante finem ejusdem anni, in mortale incidit, tenetur denuo confiteri; nam, accusando veniaHa in praeviis confessionibus,non adimplevit praeceptum annuae confessionis, quod ad mortaHa restringitur. — NonnuHi tamen theologi ^ sive antiqui sive moderni, probabiHter putant legem impleri quacumque confessione vaHda etiam veniaHum : et revera fideles qui semel confessi sunt,

' Ita Palaus^ tracl. 23, disp. unic, pun(ft. 20, § 3, n. 3, p. 177, ubi pariter allegantur Vidlor, Reginald, Co?iinck^ Layinann^ Bonacitia. Cfr, Balleritii /*., n. 1061 et Gctiicot, n. 323.

qnaecumque peccata accusaverint, generatim putant se praecepto satisfecisse. Unde in praxi consulenda est quidem, in hoc casu, nova confessio, sed non stricte urgenda.

  1. {z) Modus confitendi : '' confitGRtur fide/i/er"; quo significatur non satisfieri prsecepto per confessionem voluntarie invalidam, ut constat ex Codice, can. 907 : " Pratcepto confitendi peccata non satisfacit, qui confessionem f acit sacrilegam vel voluntarie nullam ". ^ Et merito; nam qui voluntarie invalidam facit confessionem, eo ipso sacrilegium committit; porro lex ecclesiastica confessionis, quae est determinativa praecepti divini, peccato sacrilegii adimpleri nequit.

  2. (d) Frequentia confessionis his verbis determinatMr : '' saltevi seniel in anno'\ Quia vero Concilium non determinat tempus quo ha^c obh'gatio compleri debeat, varii^e sunt opiniones circa modum computandi annum. Ouidam futant annum incipere a tempore quo primum mortale committitur, — ahi a Januario ad sequentem Januarium, — ahi tandem a paschate ad sequens pascha. Oua^ ultima opinio videtur probabihor, et in praxi facihor; cum enim fideles communionem accipere teneantur tempore paschah, usus invahiit ut annua confessio eodem tempore fieret; quem morem Tridentinum probavit ut pium ac merito retinendum^.

Hinc qui incceptQ anno, prrevidet se non habiturum aiaphus copiam confessarii anteannum elapsum, et ahunde est conscius peccati mortahs, tenetur confessionem instituere, dum habet copiam confessarii; cum enim pr^ceptum obhget semel in anno, compleri debet tempore quo id morahter possibile est.

Si quis, mortahs peccati conscius, non confessus fuerit intra pn-escriptum tempus, quamprimum moraHter confiteri debet, juxta communem sententiam, quumlex tempusassignetaddeterminandam, non autem ad finiendam obhgationem. Contradicunt quidem pauci graves Do6]ores3 qui putant tempore pra^finito obligationem cessare. In praxi autem vix adesse potest difficultas; nam S. A/pho?is?is probabilius docet (n. 669) eum qui pr^evio anno sua peccata non confessus fuerat, et in confessione manifestat peccata mortaha tam antecedentis quam praesentis anni, satisfacere utriusque anni obligationi, nec proinde teneri bis confiteri.

' Cfr. Viva, Damnatce Theses, Alex. Vil, prop. 14' de Theol. I, col. 737. /^^- ^L!*'^'

164 PARS ALTERA MORALIS. CAPUT. l.

  1. (e) Olim proecipiebatur confiteri '' proprio saccrdotr' seu parocko, vel saltem ejus veniam obtinere ad confitendum alteri; sed iiodie, tacente nova lege, abrogata est hnec dispositio, ita ut (luilibet possit confiteri cuilibet sacerdoti rite approbato. Undc parochi non sokmi suos parochianos obhgare non debent ut sii)i confiteantur, sed recte agunt si eis suadeant ut (juandoque ahum confessarium adeant, (juo facifius ita vitentur sacrilegce confessiones '.

(f) Tandem diip/ex pcena infligebatur transgredientibus pr.xceptum, videlicet prohibitio ab ingressu ecclesiae, seu excommunicatio, et privatio ecclesiasticjie sepultur?e, sed utraque, qu3e erat fere?idce senientice, pariter abrogata est.

  1. 30 De dotibus confessionis. Confessio, quam Christus et Ecclesia postulant, quibusdam dotibus vestiri debet, quarum qua^dam sunt necessariae, ah'se vero utiles. Non minus quam sexdecim a theologis numerantur, his versibus expressae :

Sit simplex, humilis confessio, pura, fid^lis/ l Atque frequens, nuda, discreta, Ijbens, verecunda, Integra, secreta, lacrymabilis, accelerata, Fortis et accusans, et sit parere parata "". Cum vero quaedam ex iis qualitatibus in alias fere reincidant, praecipuas tantum exponemus. Confessio videlicet debet esse : —

  1. (a) Pura, id est recSla intentione instituta, non ad compassionem confessarii commovendam, vel benevolentiam captandam, a fortiori non ex joco vel irrisione, sed ad remissionem peccatorum obtinendam. Hinc si fiat exclusive propter finem mortaliter malum, v. g. ad extorquendam pecunise summam a confessario, vel ad eum seducendum. invalida erit; si vero /raa/^^///^;- propter finem bonum, et secundario propter finem malum, v. g., propter vanam glo-
  • S. Thomas, scribens eo tempore qiio lex confitendi proprio sacerdoti adhuc vigebat, haec habet : " peccaret autem sacerdos, si non esset facilis ad pr^bendam licentiam alteri confitendi, quia mulli sunt adeo infirmi quod potius sine confessione morerentur quam taii sacerdoti confiterentur. Unde illi qui sunt nimis solliciti ut conscientias subditorum per confessionem sciant, multis damnationis laqueum injiciunt, t;t per consequens sibi ipsis ". {Suppiem., q. 8, a. 4 ad 6.)

  • Apud S. Tho/n.^ Suppl., q. 9, a. 4, ubi has conditiones accurate expositas invenies; cfr. Opusculum LVII (ed. Rom. LXIV), p. 416-444: t. XXVI 11, ed. Vives, De modo confitendi riam aut ex nimio affeflu ad confessarium, erit valida quamvis illicita.

(b) Simplex et nuda, nempe non artificiose composita, nec superflua complectens, quae ad confessionem non spectent, ut sunt V. g. peccata aliena, vel longae narrationes prorsus inutiles; hinc confessarius non interroget de nominc et familia paenitentis, sed solum de statu ct conditione, in quantum ha^c ad cognitionem ejus peccatorum inservire possunt.

  1. (c) Humilis et dolorosa, seu cum propri3e indignitatis sensu et sincero dolore, exemplo publicanii, quj percutiebat pe6lus suum, dicens : " Deus, propitius esto mihi peccatori "; non autem de peccatis aut bonis actibus gloriando; hinc paenitentes sua peccata non excusent, eorum mah*tiam ahis tribuendo (v. g. conjugi, parentibus, fratribus, vicinis).

Si quis autem jam modo historico sacerdoti peccata sua enarraverit, absque dolore, non tenetur ad eadem distin(fte accusanda eidem sacerdoti, qui postea ut confessarius eligitur, dummodo hic distinctam horum peccatorum servet memoriam, sed sufficit universim iccusare quod antea fuit enarratum; si vero confessarius nonnisi confusam horum retinuerit notitiam, controvertitur utrum nova distincta accusatio requiratur : affirmat S. Alphonsus (n. 502) quia prima confessio non fuit sacramentahs, secunda autem non est integra, nisi sit distin6ta; negat tamen Liigo-, eo quod "posterior accusatio, relata ad memoriam quam habet confessarius de illis peccatis distin6te prius auditis, sit sufticiens notitia, qualis in confessario desideratur". — Unde res vere dubia est, proindeque paenitens 710JI cst cogendiis^ sed hortandus ut distindte sua peccata de novo accuset, pr?esertim cum confessarius possit exinde opportunas interrogationes facere, et salutaria monita pr^ebere.

(d) Fidelis et integra, id est vera et sincera, nullum grave peccatum reticens, neque pariter accusans peccata quae revera non sunt commissa, sed certa ut certa, dubia ut dubia candide exponens, prout cognoscuntur; de quo fusius infra.

(e) Discreta seu prudens, ahorum peccata aut defeftus absque necessitate non manifestans; pudicis et cautis verbis peccata etiam turpia exprimens, in quantum fieri potest;

' Lugo, disp. XVI, n. 63S; cfr. lujlt. /'., n. 468-.471; vide t.imen qiuu in contrarium docent Vindic. Alphons.^ p. 4S0 484.

inutiles circumstantias omittcns, pra^sertim si periculosaCj odiosas aut scandalosa^ sint.

  1. (f) Vocalis, id est verbis expressa, non autem nutu, signis aut scriptis; quod requiritur non ex ipsa sacramenti essentia, aut divino pr?ecepto, sed ex consuetudinc qu?e vim legis obtinuit, ita ut graviter peccaret, juxta communem sententiam, qui, absqueulla causa, vellet tantum per signum aut scripturam confiteri, dum facile voce uti potest. Justa vero existente causa, confessio signis aut scripto licite fieri potest, v. g. si paenitens sit mutus aut, propter Degritudinem, nonnisi cum magna difficultate loqui potest; — aut, propter nimiam verecundiam vel scrupulos, integre sua peccata declarare nequiret; — item si confessarms sit surdaster et non possit psenitentem audire, quin adstantes illum etiam audiant. In his autem casibus, paenitens, si non est mutus, saltem dicat : " de peccatis quae in hac charta scripta sunt, me accuso " : quod tamen ad validitatem non absolute requiritur.

253- (&) Secreta^ non autem publica, sed soh sacerdoti fa6ta. Valida quidem esset pubHca confessio, quserevera inprimissaecuHs viguit : sed, teste T7'identi?io (cap. 5), nemo tenetur divino prsecepto deh6la sua publice confiteri, nec satis consulte humana ahqua lege praeciperetur, ut delidla pr?esertim secreta, publica essent confessione aperienda. Quod quidem adeo verum est ut, juxta communem theologorum dodirinam, psenitens ab integritatis lege dispensetur quando non potest sua peccata confiteri nisi publice, aliis audientibus.

§ II. De INTEGRITATE CONFESSIONIS I.

I. De necessitate integritatis in confessione.

  1. 1° Status qusestionis. (A) Duplex integritas in confessione inveniri potest : (a) materialis, seu obje^iva, quae est accusatio uni eidemque sacerdoti fa6la omnium et singulorum peccatorum gravium, quse post baptismum commissa sunt, nec unquam in valida confessione declarata; (b) formalis, seu subje5liva, est accusatio omnium mortaUum quae paenitens hic et nunc moraliter potest ac tenetur confiteri. Siquidem contingere potest ut, propter

^ S. Thoin., Supplem., q. 6, a. 1-3; q. 9, a. 2; Suarez, disp. XXII; Lugo, disp. XVI; Satma?it., cap. 8; Lacroix, n. 91 5-1 139; Billuart, disk V; S. Atpho?is., n. 465-478; Elbet-Bierbaum, Confer. VI-VII; Konings, n. 1359-1366; Kenrick,n. 36-57; Lehmk., n. 301-326; Balt. P., n. 346-364; Berardi, Praxis, n. 4488-4531; Genicot, n 283-291; Noldi?i, n. 261-270.

justam causam, v. g. ignorantiam, oblivionem vel moralem impossibilitatem, quis non confiteatur omnia mortalia ab ultima confessione commissa : tunc confessio erit quidem formaliter, sed non materialiter integra.

Jamvero integritas materialis ad validam absolutionem non semper requiritur : Christus enim,pro sua sapientiaac misericordia, noluit nos obligare ad id quod physice vei morah'ter impossibile est; ideoquedantur causae excusantcs a materiali integritate, ut infra dicemus. Sed formalis integritas jure divino necessaria est ad vah"dam peccatorum absolutionem, ut ex sequenti principio patebit.

  1. (B) Materia necessaria confessionis sunt omnia et singula mortaha, post baptismum commissa et nondum declarata in vahda confessione. Sed venialia post baptismum commissa, et peccata jam remissa sunt materia suficiens et libera, quatenus subjici possunt clavium potestati et absolvi. Unde duplex erit principium : prius circa integritatem necessariam, posterius circa materiam sufficientem et hberam.

  2. 2° Principium lum .. jure divino necessarium est confiteri omnia et singula peccata mortalia, etiam occulta, post baptismum commissa, quorum memoria, post diligens examen, habetur.

(A) Tridentinum ^ hanc necessitatem integrae confessionis sic definit : " Si quis dixerit, in sacramento Paenitentise ad remissionem peccatorum necessarium non esse fure divino, conftteri omnia et singula peccata mortalia, quorum memoria cum debitd et diligenti prcemeditatione habeatur, etiam occuka, et quae sunt contra duo ultima Decalogi praecepta, et circumstantias, quae peccati speciem mutant... A. S." Concih*um tamen agnoscit peccata, quae memoriam fugiunt a Deo remitti 2 : " Reh'qua autem peccata, quae dihgenter cogitanti non occurrunt in universum eadem confessione inclusa esse intehiguntur : pro quibus fidehter cum Propheta dicimus 3 : " Ab occultis mcis munda me, Domine." De qua exceptione ahisque ejusmodi infra dicemus.

  1. (B) Ratio hujus necessitatis desumitur ex ipsa voluntate Christi, qui ita decrevit, ut constat ex supra di6lis, n. 97. — Convenientia autem hujus perfeflae integritatis desumitur ex duplici confessoris officio : (a) quatenus judeA:, sacerdos aequam non potest ferre sententiam, nisi causa integre cognita, saltem substantialiter; quod quidem ita verum est ut, in judiciis humanis, si inveniatur aliqua substantialis omissio, judicium ut nulhim declaretur vel reformetur a superiori au6loritate; atqui confessarius causam integre, etiam substantialiter, cognoscere nequit, nisi paenitens omnia et singula mortaHa, etiam occulta, manifestet ; nam unum mortale tanti momenti est ut aeternam damnationem causare valeat; aliunde unum non remittitur sine ceteris ; ergo omnia et singula sunt sincere exponenda.

(b) Ut inedicus, sacerdos non potest spirituaHbus paenitentis vulneribus mederi, nisi cognoscat ea omnia saltem quse mortem animse inferre valeant; medicus enim corporahs generatim vulnus aut morbum sanare nequit, nisi noverit alias graves infirmi aegritudines, quum unus morbus ex adjun6lione alterius gravetur, et medicina, quae uni morbo competit,alteri nocumentum prsestare possit ; ita pariter spiritualis medicus aegre potest paenitentem curare, nisi noverit omnes ejus graves spirituales morbos, seu omnia mortalia, quum unum pariter ex adjun6lione aliorum aggravetur, et illud quod uni peccato esset conveniens medicina, alteri incentivum praestaret. Necesse est igitur omnia mortaha declarare, ut remedia variis peccatis proportionari valeant ^

  1. Notandum. Cum materialis integritas confessionis necessaria sit necessitate prcecepti, non autem necessitate viedii, admitti possunt in hiijus legis interpretatioiie opiniones vere ac solide probabi/es, ut reae notat S.Alphonsus 2 .• " Nec obstat hic dicere, quod in sacramentorum materia non possimus sequi opiniones solum probabiles, quia hoc procedit cum a^itur de valore sacramenti, secus de integritate; et Jn

DS P.>EKXTEPJTIS OFFIGIIS. 169 quantum ad valorem, certum est sufficere integritatem formalem ".

  1. Corollaria. Exinde solvi possunt duae qusestiones inter theologos disputatse : (A) Ninn accusari debeant peccata in ipso baptismo conimissa ^,puta ob defeclum fidei, vel attritionis in adiilto baptizato ?

In hoc casu baptismus est quidem validus et chara6lerem imprimit, gratiam autem non producit, propter obicem. Juxta principium supra expositum, peccatum, quod ante chara6leris impressionem completum est, non debet accusari, quia est vere ante baptismum commissum; sed peccatum, quod post impressionem chara6leris perseveravit, accusandum est, utpote post baptismum commissum aut saltem continuatum. Jamvero peccatum sacrilegii, in receptione baptismi commissum, incceptum est quidem ante chara6leris impressionem, sed, plerumque saltem, post chara6lerem receptum perduiavit; ac proinde sub hoc respe6lu accusari debet. — Quidam tamen dicunt vix discerni posse utrum hujusmodi peccatum post baptismum receptum perseveraverit vel non, ideoque ut materiam dubiam habendum esse, nec necessario declarari debere. Sed sane expeditut in sequenti confessione accusetur; et plerumque fideles, qui talis peccati conscii sunt, putant se teneri ad illud declarandum.

  1. (B) Num adultics, qiii sub conditiojie rebaptizatus est, teneatur confiteri peccata ante conditionatum baptismum commissa ?

Distinguendum est : (a) Adultus catJiolicus, sub conditione rebaptizatus, non tenetur peccata jam sincere accusata iterum confiteri : si enim prior baptismus vaHdus fuit, validai fuerunt pariter absolutiones datae; si vero invalidus, posterior baptismus omnia peccata abluet. — Peccata autem nondum ab eo accusata debent declarari, propter rationem mox afferendam quoad non catholicum.

(b) Adultus acatJiolicus, ad veram fidem conversus, et sub

' S. Tliom., 3, q. 69, a. io,ad 2; Lugo, disp. XVI, sccl:. I; 5. A/p/ions., n. 427; LeJimJc., n. 262; Genicot^ n. 258; No/din, n. 224; Mii/ier, lib. III, § III, n. 6.

conditione rcbaptizatus, prcTeterit^e vit.ie peccata regulariter confiteri debet. Nam 5. C. Officii, in casu Caroli Wipper- 7/iau, qui sub conditione rebaptizatus est, post conversionem ab erroribus lutlieranis, dcclaravit ly Juiiii 1715 ^ : " ejus praeterita^ vita^ peccata confiteatur, et ab iis sub conditione absolvatur ". Ita pariter decretum est in Synodo Wesfmonasteriensi /, pro Anglia, cum approbatione S. Officii, 17 dec. 1868 ~\ pro Staiibus Fcederatis Americce, in Instructione data episcopo Philadelphiensi 20 Jul. 1859 3.

In pr-xfatis itaque repjonibus, confessio regulariter imponenda est cum ea tamen moderatione qugp. legum po.sitivarum propria est. In aliis regionibus, confessio hsec valde comulenda est, quo certior sit peccatorum antea commissorum remissio*.

Ratio autem iiujus decisionis h.xc esse videtur : qui baptismum suscipit, sive certo sive diibie vahdum, praeFumitur valide baptizalus, usquedum contrarium probetur, ideonue i=;ubest jurisdi6lioni Ecclesise; nam, ritum externum suscipiendo, Ecclesiam visibilem ingressus est, et omnibus obhgationibus, quibus Ecclesise membra ligantur, se subjicit, easque implere tenetur, donec probetur baptismum fuisse invalidum; atqui una ex his obligationibus est confiteri peccata; ergo hanc obhgationem adimplere tenetur.

Ordo sequendus in reconcihatione hsereticorum, de quorum baptismo dubitatur, hic est : hasresim abjurent et fidei professionem emittant, deinde sub conditione baptizentur, ac tandem conditionate absolvantur. Attamen confessio ipsa baptismum prsecedere potest, dummodo absolutio post baptismum detur, paenitente summatim repetente peccata ante baptismum accusata^.

  1. Principium 2^^"- : Omnia peccata venialia, post baptismum commissa, et peccata tam mortalia quam
  • Recenter quidem vulgatum est {Anale6la eccles.. 1899, p. 489) decretum S. C. Propag. Fidei, jam 12 JuHi 1869 datum, ubi dicitur : " Quoad dubium htteris diei 29 elapsi mensis Maii propositum, atque sacramentalem confessionem atlingens a neo-conversis exigendam, observandum occurrit responsum S. O., feria V, loco IV, diei 17 Decembris elapsi anni, licet Episcopis AngHse tantummodo rogantibus datum, nniversatem tegem coniinere, proinjeque non solum in Angha, sed in atiis etiam regionibus obtigare ". Sed professores romani tneologire morahs putant hoc non esse proprle decretum, sed tantummodo privatum responsum Emi hujus Cong. Pr^efecfli, ideoque vim legis non habere. Cf. Bucceroni, Casus conscientice, 120, p. 517-521.

venialia jam directe remissa sunt materia sufficiens et libera confessionis.

(A) Hujusmodi peccata esse materiam liberam, id est non necessario accusandam, manifesto constat; siquidem Tridentinum declarat venialia taceri citra culpam, multisque aliis remediis expiari posse^; peccata autem jam remissa, eo ipso quod remissa sunt, non necessario iterum subjici debent Ecclesiae clavibus.

(B) Eadem peccata esse materiam sufficientem, id est a qu^ absolutio obtineri possit, sic demonstratur.

(a) Quoad venialia, habemus imprimis fidelium praxim, qui venialia jam a longo tempore accusant : porro Ecclesia hanc praxim non solum non reprobat, sed potius promovet ; ait enim Tridentimnn^ " Veniah'a, quibus a gratia Dei non excludimur, et in qu3e frequentius labimur, quamquam re^e et utiliter, citraque omnem praesumptionem in confessione dicuntur, quod piorum hominum usus demonstrat, taceri tamen citra culpam multisque ahis remediis expiari possunt". Et merito quidem veniaha sunt materia sufficiens confessionis sacramentahs; si enim sola mortaha accusarentur, quicumque ad sacrum tribunal recurrerct, reus esse judicaretur gravium deh6lorum; et sic confessionis onus gravius redderetur 3.

(b) Quoad peccata jam remissa^ Benediilus XI hafjc habet 4 : " Ceterum hcet de necessitate non sit iterum eadem confiteri peccata; tamen ... propter erubescentiam, quae magna est peenitentiae pars, ut eorumdem peccatorum iteretur confessio rcputamus salicbre". Revera, cum iterari possint a6lus pa^nitenti^e^ut magis acmagispeccatorum reliquiae abstergantur, cur non possint deli6la jam remissa iterum clavibus subjici, ut magis ac magis deleantur et expientur? Nec dicatur in rebus humanis ncminem posse bis in eodem tribunah judicari et absolvi; nam, cum rcmissio peccati fiat per infusionem gratise, simulque cum diminutione poinae conjungatur, iterum accusari possunt peccata jam remissa

3De utilitate venialia accusandi p.ra2clare disserit S. Fraiiciscus Salesius^ Introdu-^ion a la vie devote, p. II, c. 19.

ad majorcm gratiai infusionem poena^quc remissionem; aliunde judicium iterari potest, quatenus confessor judicare valet utrum dispositiones pa^nitentis ad absolutionem sufficiant an non.

  1. Ex hoc sequitur in confessione ordinaria licite posse omitti venialia, sive omnia, sive pauca; pariter in confessione generali, noti nccessarid^ omitti posse illa mortalia quae jam dire6te absolutione sacramentali remissa sunt. Insuper, si materia libera declaretur, non necesse est ut infima species cujuslibet peccati exponatur; nam si nulla est obligatio hcTsc peccata accusandi, a fortiori non necessarium est ea in specie declarare.

  2. CoroUaria. (A) Materia autem instifficiens confessionis sunt omnes illi morales defe6lus, seu imperfecliones ^ ad malitiam pcccati non pertingentes, aut indeliberati adtis, V. g. negle6lus divinae inspirationis circa opus supererogatorium, distracliones involuntariai sive in se, sive in causa. Siquidem imperfe6lio est voluntaria a6lio vel omissio, quai divino consilio, non autem pr3ecepto,adversatur, v. g. quando quis, gratia sollicitatus, neglexit audire missam per hebdomadem, aut visitare SS. Sacramentum, dum ad id faciendum gratia traheretur; jamvero talis a6lus, quum praecepto non adversetur, non est peccatum. Pariter a6lus indeliberatus, etiamsi legi vel praecepto opponatur, non est peccatum, quia non est a6lus humanus. Jamvero quidquid peccatum non est, materia sacramenti Paenitentiae esse nequit.

Attamen ssepe in his imperfe6lionibus latet aliquod veniale peccatum intentionis leviter malae, v. g. vanitatis, acedire, cujus plus minusve conscii sunt psenitentes qui dehis se accusant. Hinc ccnfessarius impedire non debet quominus pii psenitentes has imperfe6tiones declarent, tum quia iis admisceri solet culpa venialis, tum ut mehus dirigantur; sed potius hortandi sunt ut dicant quo motivc hos a6tus perfecerint; et, si nihil ahud accusent, benigne inducantur ad iterum coniitendum ahquod vitse prDsteritce peccatum.

  1. (B) Materia confessionis dicitur diibia, si non constat utrum a6lus sit peccatum vel non, utrum, v. g., sit deliberatus an non, utrum sit peccatum veniale an mera imperfe^lio.

' De Conceptu imperfedionis cfr. T)Anii dic Clerge. iqoi, p. 337-342; Revue du Clerge Fran(^ais^ dec. 1900, p, 71-84.

DE P^NlTiiJMTlS OFFICIIS. 173

Jamvero qui non accusat nisi materiani dubiam, non potest absolvi modo absoluto, quia sacramentum nullitatis periculo exponeretur; imo non debet regulariter conditionate absolvi absque ratione sufficienti, ut infra cxponemus ubi de conditionata absolutione.

Igitur in praxi, quando psenitens vel nulium peccatum accusat, vel solum peccatum dubie commissum, (a) confessarius eum interroget de peccatis quai communius committuntur, v. g. contra caritatem, vel patientiam, aut veracitatem, aut officia ejus statui propria; (b) si nihil certi obtineat, suadeat poenitenti ut declaret aliquod certum peccatum vitDc anteac^rl^ae, sive mortale, sive veniale; quod facilius erit, si confessor ipse has aut similes qucestiones proponat : " nonne inpraeterita vita peccavisti contra obedientiam parentibus debitam, vel caritatem erga proximum? nonne motibus ir?e consensisti, etc?" — Si p^enitens nullum certum peccatum tunc accuset, de necessariis ad salutem interrogetur; nam adest haud improbabihs suspicio eum forsan ignorare ea quae necessaria sunt necessitate medii : quo casu, non potest absolvi nisi prius instruatur, ut infra dicetur \

  1. (C) Exinde intelligi datur quo sensu sufficiat accusatio generica, quando agitur de materia libera.

Triplex esse potest hujusmodi accusatio : (a) accusatio omnino vaga et indeterminata, verbis signisve expressa, v. g. peccavi, accuso me de omnibus peccatis vitae praeteritae, quin determinetur utrum haec peccata fuerint gravia vel non ; quod pariter signis fieri potest, v. g. tunsione pe6loris, vel suspiriis aut lacrymis; (b) accusatio peccati g7'avis in gencre, v. g. peccavi graviter, quin tamen peccati genus vel species detcrminetur ; (c) accusatio generica simpliciter, indicando virtutem vel legem contra quam offensum est, quin determinetur species infima, v. g. peccavi contra caritatem, contra justitiam, vel contra quartum prseceptum.

(a) Si agitur de accusatione omnino indeterminatd, triplex datur opinio :

i) Quidam, cum Balkrini^, putant hanc accusationem sufficere tum ad vahditatem, tum ad hceitatem. Nam quod in necessitate sufficit ad vahditatem sacramenti, id, etiam extra necessitatem, sufficere debet, quum essentia sacramenti eadem maneat in utroque

Cfr. Reuter, Neo-Confessarius, n. 117. Gury-Ballerini, n. 421, n. b.

casu. Insuper m suffirit ad Hceitatem; nam, ut ait Bucceroni\ stante certa sacramenti validitate, illiceitas aliunde oriri non potest, quam ex positivo divino praecepto; atqui hoc pr?eceptum non habetur in casu materiae hberae; ergo hcita est in hoc casu accusatio indeterminata. — 2) Ahi e contra tenent indeterminatam accusationem non solum non hcere, sed etiam vahditatem sacramenti dubiam reddere; ita Laymami^ Siiarez, LehnikiiJil- ; nam, ex usu et praxi Ecclesiae, specifica peccatorum, etiam veniahum, confcssio per longum tempus viguit, extra necessitatis casum; jamvero haec consuetudo legis divinae interpres esse videtur; itaque, quamvis venialium accusatio non sit necessaria, si quis vult ab eis absolvi- tenetur in specie eadem exphcare. — Ahunde sacramentum Pasnitenti?e per modum judicii confertur; atqui natura judicii postulat ut materia sit determinata, in quantum fieri potest; in casu quidem necessitatis, sufficere possunt essentiales formahtates, sed in casu ordinario requiruntur etiam minus essentiales : unde ex eo quod in articulo mortis indeterminata accusatio sufficiat, minime sequitur eamdem extra casum necessitatis sufficere, etiam ad vahditatem.

  1. Tertia tandem opinio, quam propugnat Noldin (n. 228-229)3 contendit indeterminatam hujusmodi accusationem sufficere quidem ad vahditatem, propter argumenta primae opinionis, non autem ad hceitatem, ut constat ex argumentis secundae sententiae.

Unde in praxi omnino suadendum est ut, etiam in materia libera, specifice unum saltem peccatum declaretur; sic enim mehus validitati sacramenti providetur, necnon psenitentium spirituali bono, quippe qui contritionem faciHus concipiunt, ac magis pra6lica consilia accipere valent, si peccata magis determinate accusent. — Attamen, si pa^nitentes ita rudes aut memoria carentes sint, ut nihil ab eis extorqueri possit nisi generica confessio, aliquando possunt sub conditione absolvi, ne secus diu absque beneficio sacramenti maneant.

  1. (b) Accusatio secundi generis, scilicet ;)^^r^^2^r<2viter, vel accuso me de peccatis meis mortalibus, multo probabilius valida est, imo et licita, quando fit ad cautelam, post declarata peccata nondum remissa; nam peccatum mortale, etiam modo generali declaratum, non est materia indeterminata, sed sufficienter concreta, ut de ea judicium ferri possit, ahunde, quum agatur de materia Hbera, nuHa lege

^ Layman7i, lib. V, tr. 6, c. 5, n. 14; Siiarez, disp. XXIII, secl;. I, n. 10; Lehm.^ n. 255. "" Bucccroni^ n. 675.

DE P^NlTENTIS OFFICHS. 175 praecipitur peccata magis specifice declarare. Ita LehmkuJd (n. 264) cum multis aliis.

  1. (c) Juxta ornnes, tertii generis accusatio, videlicet '' contra talem virtutem peccavi'\ quin infima species ac numerus declarentur, omnino sufficit in materia libera, quum certo judicium de tali materia proferri possit. Imo ha^c praxis omnibus suadenda est qui solum venialia accusant, praesertim si dubie commissa fuerint, ut sic validitati ac efficacitati absolutionis tutius provideatur. Caveatur tamen ne ha^c declaratio mera consuetudine fiat, sed cum debita attentione ac dolore sincere concepto.

II. De ambitu seu extensione integritatis.

Ouaestio expendi potest quoad 1° speciein peccatorum, 2° eorum nmneruin, 3° circumstantias, 4° peccata dtibia; 50 per modum conclusionis, dicemus de mendacio in confessione commisso.

1° De integritate quoad specieni peccatorum.

  1. Principium: Ad integritatem confessionis requiritur ut mortalia accusentur secundum speciem infimam, in quantum moraiiter fieri potest. Certum est.

(A) Probatur : (a) Tridentinuni enim declarat ^ " sacerdotes judicium hoc, incognita causa, exercere non potuisse, neque aequitatem quidem illos in pcenis injungendis servare potuisse, si in genere dumtaxat^ et non potius in specie, ac sigillatim sua, ipsi (psenitentes) peccata declarassent ". Jamvero vox in specie de ultima, seu de infima specie proprie intelligitur.

(b) Ratio est quia peccata specie diversa malitiam omnino distin6lam prae se ferunt, ut exponitur in Tr. de Peccatis ; ita v. g. malitia judicii temerarii diversa est a malitia detractionis vel contumeh'ae; atqui confessarius non potest re(5le de statu paenitentis judicare, nisi cognoscat specialem maHtiam peccatorum qua^ declarantur; ergo.

Proinde non sufficit dicere : contra caritatcm peccavi ; sed exponendum est utrum quis peccaverit per judicium temerarium, vel odium, vel discordiam, aut scandalum, etc.

Sess. XIV, cup. s.

176 PARS ALTERA MCRALIS. CAPUT 1.

  1. (B) Declaratur. Dixi tamcn " in quantuin moraliterfieri potest" ; nam (a) multi dantur pa^nitentes, qui, propter ignorantiam, non distinguant minutiores species quorumdam peccatorum; hi ncqueunt spccialcm malitiam accusare quam ignorant, et cujus valde probabiliter rei non sunt, quum eam non apprehcndcrint. Unde non tenetur confessarius eos minutim de his intcrrogare, ne confessionem exosam reddat, contra intentionem Chri.sti.

Quod praesertim occurrit quoad peccata cordis et oris; ita v. g. multi non distinguunt inter deledationem morosam, complacentiam peccati commissi et desiderium peccati committendi, eaque omnia sufficienter accusare putant, si dicant : cogitationes turpes in 7nc7ite habui eisque consensum prcebui ; pariter, quoad colloquia prava, nullum discrimen instituunt inter narrationem obscaenam, jactantiam de peccatis commissis et i)rovocationem ad malum, eaque omnia comprehendunt hac generah accusatione : sermones turpes habui. Jamvero, si constet eos non apprehendisse diversas mahtias horutn peccatorum, et timeatur ne minutae interrogationes eos perturbent vel taedio afficiant, ab his interrogationibus confessarius pro tempore abstinere potest'; postea vero, occasione data, mehus eos instruere conabitur.

(b) Quandoque etiam poenitens ab infima specie accusanda excusatur ob defedum memori^. Qui vero non recordatur speciem infimam, ^\q.\mx genericam declarare; v. g. qui scit se contra caritatem peccasse, quamvis non recordetur quomodo, tenetur dicere : contra caritatem graviter peccavi. Iterum qui conscius est se peccasse mortahter, quamvis non recordetur quale peccatum commiserit, dicere debet : graviter peccavi.

  1. Corollaria : (a) Ad integritateni ccnfessionis non stifficit aclnm internuvi exprimere, sed a6ltLS extemus peccati declarandus est; v. g. qui proximum injuste occidit, non satisfacit praecepto integritatis dicendo : desiderium habui innocentem occidendi. Nam, quamvis a^lus internus quoad mahtiam sit ejusdem speciei ac a6lus internus, tamen, ex communi sapientium ac fideHum asstimatione moraliter ab

' Ita Berardi^ Praxis, n. 4505; Genicot, 284; Morino, not. i ad n. 453. Quibus jam praserat Lugo, qui in Praefat. ad Tr. de Pasnit., scribit : " Ad praxim hujus sacramenti considerandum non solum est, quid utcumque verum quasi in abstradlo sit, sed quid etiam moraHter et humano modo fieri possit ac deceat; ita ut remedium hoc, suavitate ac dulcedine plenum, non fiat suadifficultate impossibile, vel horrorem nimium ing^erat humana.' fraoilitati ",

DE PvENITENTIS OFFICIIS. 177 eo differt; et merito, nam di6la vel fa6la sane differunt a cogitationibus et desideriis, majoremque malitiam supponunt; praeterea frequenter internam augent malitiam, ut di6lum est de Aclibiis Hiimanis, n. 162. Aliunde, absque declaratione a6lus externi, confessarius vix munere suo fungi potest circa occasiones vitandas, restitutionem imponendam et remedia praibenda : haec enim omnia ab a6tu externo pendent.

Quod verum est non solum de peccatis commissionis, sed etiam de peccatis omissionis; v. g. qui sacrum omisit die festo, non satisfaceret dicendo : desiderium habui sacrum omittejidi.

  1. (b) Controvertitur autem num exprimi debeat cffectus mortaliter malus ex peccato praivisus, v.g. blasphemia in ebrietate prolata, mors secuta e veneno propinato. — • Juxta omnes, per accidcns datur obh"gatio talem effe6i:um confitendi, si ex effe6lu secuto incurratur censura, aut reservatio aut obh'gatio restituendi; ita si quis abortum procuraverit, ejfe6lu secuto, hoc declarare debet, propter censuram huic effe6lui annexam.

Seclusis his casibus, triplex est opinio; alii probabiHus cum S. Alphonso (n. 149) affirniant, dummodo effe6tus malus fuerit, saltem in confiiso, praevisus ', nec voluntas prava retra6tata fuerit, antequam effe6lus produceretur; nam talis effe6tus, utpote praevisus, est voluntarius in causa, ac proinde peccatum. Ita qui se inebriat prsevidendo se missam omissurum, tum ebrietatem tum sacri omissionem confiteri tenetur. Excipitur tamen casus quo mala voluntas ante effedtum retra6lata fuerit, v. g. si ebrius, antequam rationis usum amiserit, jam peccatum suum retra6lavit, quamvis postca, propter liquorem absorptum, rationis usum amittat et sacrum omittat : tunc enim effedlus est solum materialiter malus; sufficit igitur declarare : ebrius fui et sacrum omittere volui.

Alii, cum Lugonc^^ probabiliter negant, quia tota malitia a6lu3 est in causa, non autem in effe6lu qui ex ea sequitur ; siquidem non potest a6tu peccare qui a6lu morahter nonagit; atqui is qui causam peccaminosam posuit, moraliter non agit tempore quo effectus

' Notandum est tamen id quod in conficso tantum prc-evidetur non tjS;^ tam peccaminosum quriri!. id quod clare et distincfle. Cfr. 'ieux M(u..:is,'c, ap. A)ni dn Clc^^t^ l XX (1S98), p. 1025- 1030 et 1121- II 29.

producitur, ciim adu dormiat vel distra6\us sit; ergo ille effcctus non est proprie peccatum; ergo sufticit cau.^am accusare, (juin effedtus declaretur.

  1. Quidam, cum D\4fini/mle\ sic distinguunt : si effe6lus hujusmodi novum peccatum inducat, et talis §it ut ex causa posita sequi possit vel non, declarandus est; v. g. si quis, propter ebrietatem, omisit sacrum die festo, vcl blasphemavit, vel occidit, debet signincare se, vino indulgendo, hasc pericula prasvidisse, et revera ebrium omisisse sacrum, blasphemasse, occidisse. Secus, effe6lus malus non est necessario declarandus: v. g. ei qui domum alterius incendit, vel venenum homini propinavit, sat erit dicere : domui alienae ignem admovi, vel ahcui venenum dedi.

In hac opinionum varietatc, paenitentes non cogendi, sed tantum hortandi sunt ad effe6tum malum declarandum. In praxi vix adest ulla difficultas, cum plerique fideles, harum distin6lionum ignari, generatim deciarent illos effectus malos quorum conscii sunt.

2° De integritate qiioad ^mvieruni peccatoruni.

^IZ' (A) Principium : Ad integritatem confessionis, paenitens tenetur etiam numerum peccatorum mortalium distincte manifestare, in quantum moraliter cognosci valet. Certum est.

Id constat ex Tridentino definiente ojiinia et singula mortaHa, quorum memoria cum debita et dihgenti praemeditatione habeatur, esse accusanda; et declarante eos qui secus faciunt, et scienter aliqua retinent^ nuhius peccati veniam consequi ^.

Chapter 6 of 73