Skip to the text

Nn. 752–794

  1. (b) Aunoritate Rom. Congregationum. Orto enim dubio de interpretatione decreti 25 jun. 1885 (supra, n.748),a .V. Officio qusesitum est : " i) An reila sit interpretatio per Galhas diffusa ac etiam typis data, iuxta quam satisfacit conditioni pra^citatse judex qui, hcet matrimonium ahquod vahdum sit coram Ecclesia, ab iho matrimo nio vero et constanti animo abstrahit, et apphcans legem civilem pronuntiat locum esse divortio, modo solos effe(5lus civiles solum que contra6tum civilem abrumpere mente intendat, eaque sola respiciant termini prolatae sententise? Ahis terminis, an sententia sic lata dici possit divino aut ecclesiastico juri non repugnans?
  1. Postquami judex pronuntiavit locum esse divortio, an possit Syndicus (galhce, U maire), et ipse solos effe(5lus civiles solumque civilem contrac^lum intendens, ut supra exponitur, divortium pronuntiare, quamvis matrimonium vahdum sit coram Ecclesia?

  2. Pronuntiato divortio, an possit idern Syndicus conjugem ad alias nuptias transire attentantem civihter cum aho jungere, quamvis matrimonium prius validum sit coram Ecclesia vivatque alterapars?"

DE MATRIMONlO UT CONTRACTU. 4 69

Jamvero die 27 maii 1886 S. Ofjicium respondit : "Ad primum, secunduin et tertiuni dubium Negaiive''\

Insuper S. PcenitentiariiZ hoc dubium propositum est : " Mulier, vi sententiae separata a marito quoad torum, velletad vitam sustentandam quoddam publicum munus suscipere {un bureau de tabac): sed Gubernium id non sinit, nisi petat divortium. Ipsa petere vellel, sed, in sua inlentione, semper salvo ligamine ". — S. Pienitoit. 5 jan. 1887, reposuit' : " Mulieri paenitenti in casu nihil aliud esse consulendum, nisi ut a petendo divortio sub gravi se abstineat".

Eodem modo respondit S. Paenitentiaria, 14 jan. 1891, relate ad muHerem quae divortium civile obtinere volebat ut in rebus pecuniariis maxnna damna vitaret^; 3 jun. 1891 relate ad aham uxorem, quae jam a viro separata, divortium petere intendebat, ut, sublatis malrimonii effedtibus civihbus, tutelam suae neptis suscipere posset eamque sic a gravissimis pericuhs hberare*.

Porro ex his omnibus decisionibus merito infertur sententiam divortii, etiam praescindendo a novis nuptiis ineundis, esse intrinsece malam, cum non permittatur eam i^etere aut ferre quando nuUa habetur intentio iterum nubendi.

753- (B) Posterior opinio, quam sequuntur Kenrick, Ballerini^ Pahnieri, Lemhkuhl, Konings, Sabetti, Allegre, Genicot^ De Becker^ (loc. cit.) ahique, putat divoitium civile peti ac pronuntiari posse, dummodo conjuges et judcx declarent se soluui effedlus civiles solumque civilem contra6tum spedtare, et ahunde gravis adsit causa ad compensanda damna exinde oritura. Quod probant : —

(a) Ratione. Ut re6le judicetur de legitimitate divortii civihs, prae mente haberi debet ihud nihil ahud esse nisi sohitionem matrimonii civilis, non autem matrimonii reh"giosi. Siquidem lex civihs nihil potest circasacramentum rnatrimonii nec proinde circa vinculum matrimoniale inter chrislianos, sed solum circa ahquos civiles effe(Si:us e contra^tu dimanantes; proinde matrimoniuvi civiie, ubi existit, non gignit nisi vincuhmi quoddam legale quoad hos civiles effedlus; ideoque divortium civile destruit solummodo civiles effedlus a lege creatos, ita ut, post scntentiam, res se habeat eodem modo ac si nuUum matrimonium civile contradlum fuisset. Atqui solutio effedluum mere civihum est adtus per se indifferens, non autem intrinsece malus.

Ex altero aulem capite, cum ex divortio civih quaedam niala sequantur ex eo (^uod matrimonium rehgiosum, quod subsistit, protedtione legis civihs careat, gravis requiritur ratio ut tale divortium petatur vel i)ronuntietur, v. g. ne judex suum munus deserere cogatur vel ne conjux innocens prolem educandam rehnquat impioconjugi

  1. Exinde solvi possunt argumenta a priori sententia proposita. Siquidem lex divortii civilis ex se non est intrinsece mala, quia ex se non tangit matrimoniale vinculum, sed solum solvit illos effectus civiles quos creaverat; proinde judex, quando sententiam divortii pronuntiat, solummodo declarat contractum matrimonialem non amplius gaudere protectione legis; quod sane non est intrinsece malum. — Revera lex divortii civilis non est in se pejor ipsa lege matrimonii civilis, cum divortium sit solummodo solutio civilis matrimonii. Atqui Ecclesia permittit, imo certis in' adjunctis, consulit actum matrimonii civilis; ergo lex divortii non est in se intrinsece mala.

Objicitur quidem legem malam esse ex i?itentione legislatoris, qui vult etiam matrimoniale vinculum attingere; — sed intentio legislatoris, etiamsi talis esset, non cadit sub lege; et si judex omnino praescindat ab illa intentione et respiciat solum civiles effectus civilemque contractum, peccato legislatoris non cooperatur.

Objicitur pariter e divortio civili sequi pessimos effectus, praesertim adulterinas uniones. — Sed hi effectus non sequuntur/^r se ex ipsa sententia divortii, sed solum per accidens^ cum tribui debeant ipsi malitiae conjugum; nam, quando judex pronuntiat divortium civile, non declarat Ucere conjugibus novas inire nuptias, sed solum eas a lege civili non puniri ut adulterinas.

755- (b) Auctoritate ; nam Rom, Congregationes^ quamvis nullam speculativam hujus difficultatis solutionem dederint, permiserunt in quibusdam adjunctis judices sententiam divortii ferre.

i) Imprimis responsum 27 maii 1886 (supra, n. 752) non est universale, nec dirimit quaestionem; nam Nuntius Apostolicus Belgii, 14 sept. 1886, Gubernio declaravit : " Em. Card. a Secretis Status, significavit mihi, jubente hoc Sanctitate Sua, Congreg. S. Officii declarasse quod decretum diei 27 maii non respicit Belgium, et idcirco nihil esse in hac regione mutatum quoad ea quae spectant ad materiam divortii " ^ Porro in Belgio eadem est lex quoad divortium ac in Gallia, et judices catholici sententias juxta legem ferunt, quin eorum agendi ratio a S. Sede reprobetur.

  1. In Galliis, Episcopus N. exposuit cathoHcum magistratum nominatum fuisse praesidem tribunalis civilis, sed paratum esse officio cedere, si sententiam divortii civilis in conscientia ferre non posset, quia in praxi haud semper possibile est vel partem actricem a sua petitione deterrere, vel ejus petitionem rejicere contra apertam legis dispositionem ; et, praemissis duabus quaestionibus doctrinalibus circa divortium, quoesivit : " An onus dignitatemque praesidis tribunalis civilis possit acceptare, cum perspectum habeat quod inde erit constitutus in strictiori necessitate ferendi saepius sententiam divortii ". — S. Officiic^n, 26 jul. 1887, reposuit : " Excitandum

summopere ab Amplitudine Tua judicem, de quo agitur, ut in officio perseveret, stando restric^tionibus jam datis a S. vSede, et adhibitis cautelis, quse a virtute prudenli?e suadentur".

  1. Pariter Episcopus Lucionensis qusesierat utrum syndicus possit pronuntiare divortium civils in casu particulari in quu secus magistratu spoliaretur, dummodo i" " catholicam do6trinam de matrimonio, deque causis matrimoniahbus ad solos judices ecclesiasticos pertinentibus palam profiteatur; 2^ in ipsa sententia, et tanquam magistratus loquens, pubhce declaret se solos effectus civiles, solumque civilem contradtum abrumpere velle, ahunde vinculum matrimonii omnino firmum remanere coram Deo et conscientia". S. Pa^iiitejit. 23 sept. respondit : "eumdem (Episcopum) in hoc casu particulari, si inspe6tis omnibus ejus adjundtis ita in Domino expedire judicaverit, tolerare posse ut syndicus orator ad a6tum, de quo in precibus, procedat cum declarationibus ab ipso propositis, ita tanien ut loco vcrborum solumque civilein conira^uvi abnwipere velie, ponat ; solumque civilem contra6tum spectare posse " '.

Jamvero si in quibusdam adjun6tis permittitur sententia divortii civihs, haec intrinsece mala dici nequit; quod enim intrinsece maium est, nunquam permittitur. — Nec dicatur Congregationem uti verbo ioierare posse, ut exinde inferatur rem esse per se ihicitam; nam, ut re6te ait Falniieri^, "fideles decisionem postulabant, ut su?e conscienti?e coram Deo consulerent eique consulere intendebat S. Congregatio. Tolerantia ergo, quam S. C. in certis adjun6tis consulit Episcopis, mahtiam atfus excludit".

  1. 30 Conclusiones practicae. Nostri non est componere litem quam Roin. Congregationes dirimere noluerunt; sed ex argumentis et decisionibus supra allatis qusedam conclusiones inferri possunt.

(A) Praenotanda. (a) Ubi lex divortii per longum tempus viguit, bona fides multo facilius existit, in iis qui ad scntentiam divortii concurrunt; et aliunde multo difficilius legi resistitur quam ubi recenter promulgata est. Hinc responsa Congregationum stri6tiora fuerunt pro Gallia quam pro Belgio, quia in hac regione lex divortii est antiquior.

(b) In casu particulari, attendendum est ad varia adjun6ia variaque incommoda qua^ ex divortii concessione vel cx ejus

'Ap. Gasparri, n. 1246. — YoxrcwAa. civiiein contra^ujn abrumpcre S. Congregationi non phicuit, forsan ne ipsius vincuh dissohitio videa tur significari, ut notat Ball. P.^ n. 825.

dcnef^atione bequenda pryevidentur : facilius enim permittitur aut toleratur cooperatio quando eam rcquirunt motiva boni .spiritaalis et publici quam ubi adsunt tantum motiva ordinis temporalis et privati. Hinc etiam pro Gallia responsa diversa fuerunt pro diversis adjun6lis, et 5. Pc^nitentiaria non semel dixit " in mente habuisse ut casui particulari pro ejus circnnistantii< cl. evigentiis provideret " ^

  1. (B) De conjugibus. (a) Ubi lex civilis non admittit separationem quoad torum et habitationem, scd solum divortium (prout in multis Americae Statibus), conjux qui jus habet ad separationem potest, ex consensu au6loritatis ecclesiasticie, divortium petere, significans se inteiUgere divortium semi-plenum, dummodo gravis adsit ratio ad compensanda mala cxinde oritura. — Idem forsan dici potest quando simplex separatio, prout a lege intelh'gitur, non sufficeret ad effe6lum intentum, v. g. quando divortium plenum necessarium est ut tuto provideatur cathohcae prolis educationi 2j vel ad excludendos fih*os adulterinos ab hsereditate quae fihis legitimis propria est 3.

(b) Ubi autem separatio viget simul cum divortio, et sufficit ad obtinendum effe6lum intentum, non licet conjugibus petere divortium absolutum, cum sufficiens causa id faciendi desit 4.

  1. (C) Advocatus et procurator, cum ipsos conjuges repraesentent, divortii causae patrocinari possunt, quoties conjugibus divortium petere licet. Quando igitur clicns ideo dissolutionem prioris vinculi quaerit quia intendit

" Cfr. Confere?ices ecclesiasiiqiies de Paris, 1895, p. 119.

3 Quod inferri potest e responso S. PcEmte?it., 30 jul. 1892; siquidem ad quasstionem : num maritus divortium petere possit ab uxore adultera, quando nuUum aliud medium suppetit obtinendi repudiationem paternitatis circa filios adulterinos horumque exclusionem a parte prolis legitimcX, responsum est : oraior consulat probaios aiiftores.

" Conc. Balt. III, n. 224, declarat, "gravissimns culpas illos essereos qui a magistratu civili matrimonium dissolvi postulant ", et pcenam excommunicationis statuit Ordinario reservatam " ipso fa6lo incurrendam ab eis qui, postquam divortium civile obtinuerint, matrimonium ausi fuerint attentare ".

novas inire nuptias, operam suam praestare nequeunt, ob lucrum captandum.

759- (D) De judicibus. (a) Tenentur omnia adhibere media ut a sententiadivortii pronuntianda abstinere valeant, V. g. suadendo ut partes reconcilientur aut separationem tantum petant; vel abstinendo ab ulla sententia ferenda, V. g. casum remittendo ad aliam diem ct ad alium judicem transferendo.

(b) Si vero a sententia divortii ferenda abstinere nequeant quin munus suum amittant, tolerari potest ut sententiam pronuntient, dummodo declarent se solos civilcs effe6lus respicere. Non enim certo constat id esse intrinsece malum, et aliunde gravissima adest ratio ordinis publici, cum secus catholici partes judicis agere non valerent, magnocum Reipubhcae damno.

(c) Idem dicendum est de syndico aliisve magistj-atibus qui, post judicis sententiam, divortium proclamare debent ; imo minor videtur sufficere ratio, cum minor sit eorum cooperatio.

  1. Si vero cojij?iges, post obtentam civihs divortii sententiam, aliasmtptias, luanente priori vinculo, inire attentant, communiter tenetur ilhcitum esse magistratibus hanc adulterinam unionem au^loritate legis civilis sancirc : ita enim juralegitimi m.atrimonii pubhce adulterio tribuuntur. — Quidam tamen dicunt assistentiarn syndici in hoc casu non 2sse intrinsece malam ; nam huic matrimonio pra^sens est solum ut tcstis ofificialis, et proinde ejus coopcratio non est valde proxima ; non potest quidem hanc cooperationem praestare sine gravissima ratione, quia ex lege caritatis prohibetur concurrere in mahim proximi ; sed si gravissima urgcat ratio, v. g. pericuhim munus suum amittendi, ad vitandum scandalum, caute partes moneat hanc csse meram civilem caeremoniam, qua^ nihil prorsus coram Ecclesia valeat ^.

^oi. (E) De consenariis divortii quoad hicreditatem \ (a) Quando filii kgitimi e priori inatriinonio valido naii sunt, et adiilterini e

' Ita Santi (in libr. IV, tit. 3, n. 55-58), qui per multos annos S. Pir n/t£nt/(i7'iie cdnomsta. {u\t; Gasparri^ n. 1231; Gcnicoi^ x. 562. ^ Cfr. Le/im/c, Appendix ad vol. II, p. 804-805; Gcnicoi, n. 562

474 JDE MATRIMOWIO. GAPUT I.

posteriori invalido, prat^ice illegitimi acreptare possunt partem hrereditatis sibi devolutam sive per testanientum, sive per legem civilem successionis. Nam parentes contra justitiam non peccant aliquam bonorum partem illegitimne proli relin(juendo, cum minime tcncantur totam h.xreditatem ])roli legitimcX tradere; ergo a fortiori contra justitiam non peccant illegitimi portionem sibi relictam acceptando. Idem dicendum si parentes sine testamento moriuntur; cum enim scirent bonorum partem ad filios adulterinos transituram esse, nec id contraria dispositione impedierint, impHcite saltem in id consenserunt.

(b) Pariter, si parentes non relinquunt nisi filios adulterinos, hi possunt tuta conscientia hc-ereditatem accipere, nec tenentur eam aliis consanguineis cedere : hic enim mihtat eadem ratio.

(c) Si vero parentes testamento de suis bonis disposuerunt, possunt ne filii adulterini illud tanquam invalidum impugnare, sive ob legalem portionem sibi non reli^^tam, sive ob aliam causam? — Si defe(?tus talis est ut ultimam parentu.m voluntatem dubiam reddat, possunt quidem testamentum impugnare et judicis sententiam sequi. Sed, si voluntas parentum certo constat, non licet testamentum impugnare; nam merito censetur hos suam culpam reparare voluisse, bona sua legitimis haeredibus rehnquendo; et ahunde lex civihs injusta divortii nullum jus conferre potest filiis adulterinis; unde hi non solum contra pietatem, sed etiam contra justitiam peccarent testamentum impugnandoin hoccasu. — Attamenubi divortium per longum tempus jam viguit, filii adulterini facile in bona fide esse possunt, et ahquando expedit eos non instruere, ne exinde graviora mala oriantur.

V. De separatione quoad torum et habitationem \

  1. Quibus expositis de divortio quoad vinciUiun, dicendum superest de separatione quoad toruni et habitationem. Ouo melius res inteUigatur, quatuor declarabimus : 1° conjugalis cohabitationis obligationeni ; 2° legitimitatetn separationis ob gravem causam ; 30 praecipuas separatioms cansas ; 4° niodiun in separatione servandum.

1° De conjugalis cohabitationis obligatione.

  1. Principiuni : Regulariter conjuges tenentur in eadem domo habitare, eademque mensa eodemque toro uti. Certum est.

' S.. Thom., Supplem., q. 62; Sanchez, lib. X, disp. 3-18; S. Alphons., n. 960-977; Carritre, n. 330-357; ./^^'i-j-.?/, n. 3622-3693 et n. 3850-4062; Balti P., n. 489-518; We7'nz, n. 707-714.

DE MATRTMONTO UT CONTRACTU. 475

(A) Id enim ex Scripturd^ deducitur, prout a Patribus intelligitur : " Relinquet homo patrem suum et matrem suam et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una"; vox enim adhosrebit intimam ac constantem unionem signlficat, el ex contextu colligitur hanc ar6liorem esse quam eam quae inter parentes ac filios cxistit; verba autem " ct erunt duo in carne urid" communloucm tcri haud obscure designant.

(B) Idem constat ex ipsis matriiuonii finihus : hoc enim exigit (a) debituni conjugale, quod facilc reddi nequit absque regulari conjugum cohabitatione; (b) bona prolis educatioy quae utriusque conjugis cooperationem postulat; nam ad bonam educationem desideratur tum matris tener amor et provida cura, tum patris severa au6loritas et consummata prudentia; (c) communis vitce. consortium : mutuo enim se juvare ac solari debent : vir enim fortior ac prudentior est muHere, quse igitur viri consiHis et dire(5lione eget; e converso mulier aptior est rebus domesticis, et ideo ejus opera eget vir^; id autem pracstare non valent, nisi simul vivant.

  1. Declaratur principium : (a) Cum vir et mulier sint una caro, diutius separari non debent absque gravi causa. Cum autem vir sit caput muh'eris, regulariter uxor virum sequi tenetur quocumque ierit, etiamsi in exilium mittatur vel in longinquam regionem abeat, nisi sit gravis ratio excusans. Ex alia autem parte, vir ad longum tempus discedens, uxorem secum adducere tenctur, nisi gravis obstet ratio. Si vero vir brevi tempore discessurus est, uxorem non tenetur secum ducere.

Di6lum est regulariter, quia uxor virum sequi non tenetur, si id fieri nequcat absque gravi damno spirituali aut temporah', v. g. si proximo exponeretur periculo peccati, mortis vel gravis detrimenti. Hinc ipsi non incumbit obHgatio sequcndi virum ubique vagantem, nisi ante nuptias vitam ejus errabundam cognoverit.

(b) Regularitcr etiam conjuges de eadem mensa participare debent, ut mutua^ conversationis solatio frui valeant. Vir uxorem alere tenetur, nisi aHter conventum fuerit,

etiamsi haec dotein non habeat; uxor autem, rei domcstic.t?, secundum suam conditionem, attendere.

(c) Generatim etiam communio tori adesse debet : si vero conjuges, ob rationabilem causam, distindlum cubiculum et torum habeant. cuique in alterius cubiculum liber accessus patcat.

  1. Corollarium. Ut conjuges pacifice ac feliciter cohabitent, quasdam virtutes colere debent, praesertim castuin amorem, cotistantem fidem, mutuuni juvamen; insuper vir prcesidiiwt zixori praistare debet, et mulier obedientiani viro.

Quod sic egregie declarat Leo XII 1, in Encycl. Arcanwn : " Eos scilicet ipsos necesse est sic esse animo semper affedtos, ut amorem maximum, constantem fidem, solers assiduumque praesidium alteri alterum debere intelligant Vir est familise princeps, et caput mu lieris; quae tamen, quia caro est de carne illius et os de ossibus ejus, subjiciatur pareatque viro, in morem non ancillae, sed sociae; ut scilicet obedientiae praestitae nec honestas, nec dignitas absit. In eo autem qui praeest, et in hac quae paret, cum imaginem uterque referant alter Christi, altera Ecclesiae, divina caritas esto perpetuo moderatrix officii ".

(a) Casttini amorem colere debent : " Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea... Ita et viri debent diligere uxores suas, ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit"^.

Unde amor ille casius esse debet : si enim sit hbidinosus, brevi fiet adulterinus; voluptas naturahter inconstans est et circa varia fertur objedta, ita ut qui hbidini serviunt, post ahquod temporis ahos foveant amores; — pattens, mutuas mhrmitates alacriter perferendo ac sioi mutuo condonando; secus oritur discordia : vir, potestate sua abutendo, uxorem non ut sociam, sed ut servam male pertra6tat; uxor maritum contemnit, eique subjici recusat; — devotione plenus quatenus quisque non exclusive sua quaerat, sed vir quae placeat uxori, et uxor quae placeat viro; quatenus pariter quisque seipsum pro aho sacrificare paratus sit, sicut Christus seipsum tradidit pro Ecclesia.

  1. (b) Fidem mutuam sibi servare tenentur, non solum adulterium vitando, sed etiam quidquid ad tantum crimen ducere ac zelotypiam alterius conjugis merito excitare valet : " Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir;

•imillter autem et vir sul corporis potestatem non habct, sed mulier"^ Revera nil efficacius domcsticam felicitatem destruit quam ipsa suspicio conjugalis infidelitatis.

AHunde vero peccat graviter conjux qui, sine legilimacausa, sinistras suspiciones nutrit quoad fidelitatem compartis : hoc enim est contra caritatem et justitiam, ac seepe fit rixarum ahorumque malorum causa. Unde confessarius eum serio moneat ut tam injustam suspicionem deponat, quasi ipsius daemonis suggestionem.

  1. (c) Mutuum jiivainen sibi pra^stare debent; nam Deus mulierem creavit ut viro esset adjutorium : " Non est bonum esse hominem solum; faciamus ei adjutorium simile sibi"2. Et sane muh'er ipsa viri adjutorio eget.

Quod sic exponit ^. Thouias'^ : *' Statim enim apparet quod opera humana quae sunt necessaria ad vitam, sunt distin^fta inter marem et feminam; ita quod quaedam conveniunt viro, puto ea quae sunt exterius agenda, et qusedam uxori sicut nere et aha quse sunt domi agenda. Sic igitur sibi invicem sufficiunt, dum uterque propria opera redigit in commune". Inter se igitur vitae domesticje opera dividant; et in omnibus non tam sibi ipsi quam alteri comparti placere studeant.

  1. (d) Vir prcBsidium uxori^ uxor viro obedientiam praestarc tenetur4. Quod ex his S. Pauli verhis defluitj : " Mulieres viris suis subditce si?it, sicut Domino, quoniam vir est caput mtilieris, sicut Christus caput est Ecclesiae : ipse salvator corporis ejus ".

Siquidem conjuges quamdam efformant societatem, cujus vir est caput, seu prjeses : ipsi igitur incumbit obhgatio prsesidis, videhcet totum corpus tueri; strenuum igitur protecflorem se praebebit non solum in pericuhs corporis, sed etiam in pericuhs animae, non solum in rebus temporahbus, sed etiam in rebus spirituahbus. Uxor autem viro obedire debet in omnibus quae legitime ab eo praescribuntur, "in morem non ancihae, sed sociae, ut scihcet obedientiae praestitDS nec honestas, nec dignitas absit ". Maritus non potest quidem prohibere quominus uxor Dei et Ecclesiae praecepta adimpleat,v. g. ut Sacro intersit, Paenitentiae tribunal ac sacram mensam accedat;

  • Codex civilis gaHlcus hiuc varia officia sic exponit : " Les Epoux se doivent mutuellement fidelite, secours, assistance" (a. 212). *' Lc mari doit protecfbon k sa femme, la femme, obcissance a son mari (a. 213). Cfr. Baudry-Laccvitinerie^ n. 714-71S.

5 Ephes.., V, 22-23. — JiJra et altiorem mulierum educationem advocare licet dummodo tamcn illa verba S. Pauh piic mcnte habeantur.

sed ipsa ita reli^iosis operibus satisfacere debet, ut simul officia status compleal. — Quc-e si rite attendautur, christiani ccnjugcs pie ac feliciter vivent".

2° Dc Icgitiuntate separdtionis qiioad tormn et habifaticncin.

  1. Principiuj?i : Separatio quoad torum et habitationem, manente vinculo matrimonii, legitimis de causis permitti potest.

Certum est conira nuiltos Pro-testantes, qui, duce Luthero, negant hcitam esse hujusmodi separationem; quia, ut aiunt, mera sepnratio, manente vinculo, est adulterii occasio, cum conjuges ita separali continentiam servare non valeant; unde potius plenum divortium advocant. NonnulH tamen Protestantes hodierni separationem a toro et mensa tancjuam utilem agnoscunt.

(A) Lutheranum errorcm damnavit Tridentinuin^ : " Si quis dixerit, Ecclesiam errare cum ob multas causas, separationem inter conjuges, quoad torum seu quoad cohabitationem,ad certurn incertumve tempus fieri posse decernit; A.S."

(B) Scriptiira declarat hujusmodi separationem, propter vitam perfe^liorem, omnino laudabilem esse : '' Omnis qui reliquerit domum... aut uxorevi propter nomen meum, centuplum accipict et vitam seternam possidebit "3; eam permittit propter adultcrium alterius conjugis : " Ego autem dico vobis : quia omnis, qui dimiserit uxorem s,w?im, exceptd fornicationis cansd^ facit cam moechari "4; pariter 5. Paulus supponit uxorem a viro discedere posse propter legitimam causam; nam, postquam praecepit eam non discedere, ita prosequitur : " Quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari "; quasi videlicet possit a viro separata manere, dummodo ah'um non ducat, — vel eidem reconciliari.

(C) Ratio ostendit hanc separationem aliquando licitam et utilem esse. Nam conjugum cohabitatio non ad essen-

' De officiis vitai conjugaHs vide S. Frau(;ois de Sales., Introd. h. la vie devote, 3* Part., ch. 38-39; A. de Ahirgerie, De la Famille, Paris, i8^9, t. I, pp. 1-53, 151-225; Devas, Studies of family hfe, London, 1886, part. II; P. Janet, La Famille, Paris, 1894, p. 23-106; Landfiot, La Femme forte, 1868; La Femme pieuse, 1874: Baudrillart, La Famille et rEducation; Meignan, Instrucflions ct conseils aux familles; Tiirgeon, Le F^minisme fran^ais, Paris, 1902, t. II, p. 80-1 13.

llam, sed solum ad integritatem matrimonii spe6lat, proindcque suspendi vel tolli potest, si bona qu^e exinde oriuntur multosuperantur malisquaiexearesultant. Jamvero,quando separatio nonnisi gravissimis de causis conceditur, saepe plura affert bona quam incommoda; Ecclesia enim curis ac remediis ad conjugum conditionem accommodatis, lenire studet secessionis incommoda; aliunde nunquam cessat ad pacem rcconciliandam laborare; et reveraexperientia constat non paucos ex iis, qui ita separati sunt aut etiam plenum divortium obtinuerunt, post aliquod temporis iterum cohabitare velle : cum enim versantur in necessitate vel se continendi vel ad compartem redeundi, cautiores sunt in separatione petenda ac promptiores ad reconciliationem. — Nec dicatur ita viam aperiri adulteriis : perdurante enim separatione, conjuges a Deo obtinere possunt tum orationc, tum sacramentorum frequentatione, speciales gratias quibus ad servandam continentiam indigent.

3° De cau^is legitimis separationis. Quatuor praesertim sunt, quarum nonnulla^ ad perpetuam, aliae ad temporaneam separationem sufficiunt, ut ex dicendis patebit.

  1. (A) Adulterium alterutrius conjugis^ ut constat ex verbis Christi superius (n. 85) relatis, et cx ecclesiasticis canonibus^. Jamvero sub nomine adulterii probabihus venit quihbet ilhcitus cum aho concubitus, ut sodomia et bestiahtas : his enim criminibus, sicut ipso adulterio, fides conjugahs frangitur; porro fidem frangenti impune fides frangitur eidem.

Adulterium est ex se causa perpetua separationis; hinc conjux innocens ab adultero discedere potest in perpetuum; et, si veht, reh'gionem ingredi aut in saeculo castitatem vovere. — Quod tamen non est statim consulendum, cum ah'quando caritas suadcat ut fiat condonatio. (^Codcx, c. 1 130.)

Ut hoc crimen sit justa separationis causa, qua^dam comiiiiones requirantur : (a) adulteriumy<?r;;/rtr/(? et cnlpabile'' : secus non adest

' Fornicatio ante nuptias commissa, et deinceps deleda, non est sufficiens causa separationis, nisi injuriam marito inferat, prout continjeret si mulier ab alio «rravida foret. Ita Keinick^ n. 114.

voluniaria fidei conjugalis violatio. Exciisant igitur bofia fides, v. g. si vir putans uxorem esse mortuam, aliud matrimonium contrahit et consummat; error, v. g. si conjux putabat personam cum (jua copulam habuit suum esse compartem; vis^ si mulier invita oppressa fuerit. Dubitatur autem utrum gravis nietus excuset : quapropter res judicum sententice reHnquenda esL

(b) Adulterium cotisujnuiatuni; ad quod non sufficiunt amplexus, oscula, tadlus, nec etiam copula solum attentata, sed requiritur a6tus de se aptus ad generationem prolis.

(c) Moraliter certunij nam in dubio nemo privandus est jure suo; proinde non sufficit probabihs suspicio, sed requiruntur illae saltem prcesuraptiones, qu3e moralem inducant certitudinem, v. g. confessio rei, vel si solus cum sola in eodem le6to inveniatur.

(d) No?i mutuum; nam paria deli6ta mutua compensatione tolluntur; neque interest quis prius aut pluries fornicatus fuerit.

(e) Non pcrniissuni nec condonatumj nam permissione aut condonatione tollitur injustitia. Non datur ergo locus separationi, si alter conjux adulterium mandaverit aut ei consenserit expresse aut tacite, illud non impediens cum facile posset; vel illud condonaverit sive explicite, sive tacite, v. g. usu matrimonii post cognitum crimen, vel si adulterum conjugem infra sex menses non expulerit vel dereliquerit aut legitime non accusaverit. {Codex, c. 1129.)

  1. In casu adulterii his conditionibus vestiti, conjux innocens non tenctur J>er se dimittere reum, cum separatio in gratiam innocentis, non in ejus poenam concedatur; aliquando ta.men J?er acddensvir teneri potest ad dimittendam uxorem adulteram, ratione corre6lionis fraternae vel scandali vitandi ; sed raro, quia alia sunt media ad id obtinendum, et aliunde gravia incommoda ex separatione timeri possunt. — Aliundc potest etiam innocens reum ad se revocare, certo quando propria au6loritate discessit, et probabilius saltem quando judicialis fa6la est separatio, quia in ejus favorem concessa est; porro quisque favori renuntiare potest. — Conjux autem dimissus religionem ample6ti aut sacrosordines suscipere nequit, nisi de consensu innocentis, sive expresso, sive tacito, qualis dari censetur quando innocen: ample6litur statum cum vita conjugali incompossibilem.

Si vero pars innocens adulterium committat post separationem privatim fa6tani, altcram revocare tcnetur, quia fii injuriarum compensatio; si ^ost juridicain separationem, non tenetur quidem id pra^stare, quia per sententiam judicis adulter sua jura amisit; sed id omnino suadendum est.

  1. rB) Recessiis a verd religione, qui, juxta can. 1131, per triplicem actum manifestari potest : " si conjux sectae acatholicae nomen dederit; si prolem acatholice educaverit; si vitam criminosam et ignominiosam ducat ".

Haec autem separatio temporanea esse debet, i. e. cessare statim ac conjux dimissus ad veram fidem reversus est : quod certum est, si separatio privatim facta fuerit; et probabih'us, si judiciahter, nisi tamen in hoc ultimo casu innocens reh'gionem ingredi veh't.

773« (C) Grave da^nnum sive animce, sive corpoi-i^, quia lex cohabitationis non obhgat cum tanto incommodo (c. 1131.)

{b) Ade?,.2i\ii&m periciihcfn aniffice, si unus e conjugibus alterum sollicitet ad peccatum, v. g. ad furtum, adulterium, sodomiam;

{h) periculum corporis, si unus alterius vitae insidias paraverit; vel morbo contagioso laboret cum periculo alterum inficiendi, si nulla alia via ilh incommodo occurri possit; sed plerumque morbus hujusmodi prohibet condormiticnem, sed non cohabitationem : quo casu qui sanus est infirmo ministrare debet; pariter si vir saevitias in uxorem exerceat, et quidem gi-aves, habita ratione personarum, indohs et conditionis; aut necessaria ahmenta vel medicamina negaverit.

Si pericuhim tale est ut moram non patiatur, innocens potest propria au6loritate discedere, sed ad tempus ; remoto enim periculo, ad redeundum judiciahter cogi potest. Si vero tempus adsit, regulariter ad judicem ecclesiasticum recurratur, qui separationem temporaneam vel perpetuam pro circumstantiis pra^scribet.

  1. (D) Mntuus consensus, cum unusquisque hbere suo juri renuntiare valeat, ex honesto fine, v. g. ad vacandum orationi vel perfe6liorem vitam ducendam. Caute tamen id permittendum est, propter incontinentia^ periculum. Unde in praxi : (a) si agitur solum de separatione quoad torum, ad breve tempus, facile concedi potest ^ ; si ad lofiguni tempus, vel voto perpetuo sancienda, nonnisi pra^missa matura dehberatione et diuturna experienti^ permittatur, propter humani cordis inconstantiam.

' " Nolite fraudare inviccm, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi : et iterum revertimini in idipsum, ne tcntet vos satanas propter incontinentiam vestram " (/ Cor.^ VII, 5).

h82 DE MATRIMONIO. GAPUT I.

(b) Si qiKtstio sit de separatione non soliim quoad toriiin, '^^(^ etiam quoad liabitatioiicni, difficilius permittenda est, cum fini secundario matrimonii obstet, videlicet mutuo juvamini, et aliunde facile scandalum aliis pr?ebere valeat. Licita tamen est dummodo gravis adsit ratio, absit incontinenti;^ periculum, ac prolis educationi sufificienter provideatur.

(c) Si de ingredienda religione agitur, vel de ascensu ad ordines, vix locus esse potest separationi sub nova disciplin^i. Dispensationes tamen ab auctoritate suprema Ecclesi?e concedi possunt. V. can. 132, § 3; can. 572, § i, 3°i can. 987, 2°.

4° De niodo in separatione servando.

Separatio ob adidteriiini privata auctoritate fieri potest, sed requiritur ut delictum sit certum et inforo externo probari possit; nam agitur de separatione in foro externo. Si certum sit tantum, separatio solum quoad torum fieri potest.

Ob alias rationes, auctoritate Ordinarii fieri debet, etiam propria auctoritate potest, si de eis certo constet et periculum sit in mora. — Expedit tamen non semper urgere obligationemOrdinarium adeundi, et relinquere conjuges in bona fide.

Absolutione per se indigni sunt qui, absque canonica ratione, ob mutuam aversionem aut aliam hujusmodi rationem, proprio consilio separati sunt ; si vero sint in bona fide, et scandalum absit, ac praevideatur monitionem non profuturam esse, in bona fide relinqui possunt et absolvi.

  1. (B) Stricte loquendo, ad solos judices ecclesiasticos recurri debet ad separationem obtinendam : haec est enim causa vere matrimonialis, in qua agitur de relaxandis juribus ex ipso sacramento orientibus, ideoque ad forum ecclesiasticum spectat. Attamen, attentis gravissimis rerum adjunctis, tolerari potest ut in regionibus in quibus matrimonium civile existit, separatio quaeratur a civili tribunali : secus enim coram lege conjuges ad cohabitandum obHgati manent. Id tamen regulariter fieri nequit inconsulta auctoritate ecclesiastica ^ Si tamen conjuges in bona fide civili auctoritate separali sunt, absque recursu ad Episcopum, non sunt generatim inquietandi, cum vix ullus fructus ex monitione sperari possit.

  2. (C) Juxta can. 1 1 32, nisi Ordinarius aliter decreverit pro filiorum bono : (a) si unus e conjugibus est infidelis vel hacreticus, jure divino et canonico proles semper fideli committi debet, ut in vera religione instrui valeat ^ ; (b) si uterque cst catholicus, proles educanda tradi debet innocenti, sed expensae aut totahter aut ex parte a reo solvendae sunt, praesertim si hic est pater. — Attamen quoad expensas, leges civiles in variis regionibus non idem statuunt : quas proinde legere et exsequi oportet, nisi manifesto sint injustae.

  3. (D) Cum separatio conjugum pericuh's plena sit, et, ubi civile divortium viget, pleno divortio viam facile paret 3, sacerdotes opportunis remediis monitisque eam avertere conentur, et conjuges separatos reconcihare prudenter studeant, nisi majora ex cohabitatione mala timeantur.

Media autem separationes et divortia praecavendi, sunt fideles sedulo instruere de mutuis officiis et de virtutibus a conjugibus colendis (supra, n. 765), praesertim vero de praxi rehgionis christianae, '* quae efficit ut vitia, si qua sint in personis, ut distantia morum et ingeniorum, ut curarum maternarum pondus, ut educationis hberorum operosa solhcitudo, ut comites vitae labores, ut casus adversi non solum moderate, sed etiam hbenter perferantur " 4.

'" lis omnibus qui matrimonio conjuncfH sunt, pra^cipimus ne, inconsulta au(ftoritate ecclesiastica, tribunalia civilia adeant ab obtinendam separationem a thoro et menscL. (Duod si quis attentaverit, sciat se gravem reatum incurrere et pro Episcopi judicio puniendum esse". Ita Concil. Ple?i. Baliim. JII^ n. 126. — Non requiritur tamen judicialis processus, sed sufficit licentia ab Episcopo concessa, ubi ita permittit consuetudo : ita Stnith, Marriage Process, New York, 1893, n. 80.

" " Instituta separatione, filu educandi sunt penes conjugem innocentem, et si alter conjugum sit acatholicus, penes conjugem cathoHcum, nisi in utroque casu Ordinarius pro ipsorum fihorum bono, saha semper eorumdem cathohca educatione, ahud decreverit ''. (^Codc.\ c. 1132).

' Ita in Gallid separatio quoad torum et habitationem, post triennium, in sententiam pleni divortii converti potest, id postulante uno ex con. jugibus (a. 310).

•• Lco XIII^ Encycl. Arcanuni, circa finem.

779« Matrimonii contra6lus, apud multos populos, aliquid sacri et religiosi prae se ferebat, ct saepe sacris ritibus celebrabaturi. Christus vero eumdem ad dignitatem sacramenti evexit, ita ut, apud Christianos, sit signum non solum sacrum, sed etiam gratice produ6livum. Ut qusestiones speculativas simul et pra6licas in hoc capite compleclamur, dicemus : 1° de ipso sacramento; 2° de celebratione hujus sacramenti.

Art. I. De ipso sacramento matrimonii.

Quatuor declarabimus : 1° existentiam hujus sacramenti ; 2^ ejus naturam; 3° effe^lus ; 4° per modum corollarii^ potestatem leges ferendi circa matrimonium.

§ I. De existentia sacramenti Matrimonii 2

I. Thesis exponitur ac probatur.

  1. {h) Errores. Olim Gnostici tt Ma n ic/i cs i nupt\a.s iit malas damnarunt, utpote concupiscentiae incentivum et medium quo propagatur originale peccatum. jProtestantes longe sunt quidem ab ^xxoxt prohibentiiiin nubere, cum nuptias supra virginitatem extollant, sed communiter negant, Ritnalistis exceptis, matrimonium esse sacramentum. Lutherus siquidem ait 3 : " Matrimonium novai

' P. Sauzety Reflexions sur le Mariage civil et le Mariage religieux, Lyon, 1853, p. II sq.; Glasson, le Mariage civil et le Divorce dans Tantiquite, Paris, 1880, p. .139 sq. ; A\ Lemaire, Le Mariage civil, Paris, 1904, p. 4-15.

^ S. Thom.^ Sup., q. 42, a. 1-3; Bettarminus, de sacr. Matrimonii, c. 1-5; Sanchez, 1, II, disp. 10; Drouin, l. X, de sacr. Matrim., q. I; Uebertnann^ cap. il, a. i; Pefrone,de. Matrim. christ., l. I, secfl, l, c. i; Can-iere^ De Matrin-ionic, p. I, sect. 2, c. i; Patmieri, c. II, th. 7-9; de Augustinis, a. i; Bittot, th. 36.

3 De Capt. Babyl., § de Matrim.

Legis sacramentum non est, cum ipsi desit divina promissio"; Calvintis' autem affirmat non magis nuptiis rationem sacramenti convenire quam agriculturae vel arti sutoriae, neque ut sacramentum habitas fuisse ante Gregorii I tempora^

  1. (B) Do£lrina Ecclesice. Ante Christunn, matrimonium non fuit quidem sacramentum gratiae produ6livum, imo nec inter sacramenta veteris Legis recensebatur ; sacramentumtamcn vocatum est a nonnullis Patribus, sed latiori sensu, quatenus erat signum rei sacrae, videlicet futurae conjun6lionis Christum inter et Ecclesiam ; nam, juxta Patrum do6lrinam, Adam sopore correptuss Christum in cruce morientem repraesentabat, Eva Ecclesiam ex ejus latere manantem; sicut reh'nquit homo patrem et matrem et adhaeret uxori suae, ita Verbum quodammodo reliquit Patrem ut Ecclesiae adhaereret; sicut conjuges duo sunt in carne una, sic Verbum caro fa6lum est, ita ut ex unione ejus cum carne unica exsurgeret persona; sicut ex Adamo et Eva nati sunt homines, ita ex Christo et Ecclesia quotidie nascuntur spirituales filii. Christus autem matrimonialem contra6lum evexit ad dignitatem sacramenti proprie di6li, ut modo probaturi sumus.

=" Moderni Protestantes libenter agnoscunt Matrimonium religiosam esse institutionem : " Matrimonium non est sacramentum eo sensu quo Baptismus et Coena, neque in sensu Ecclesice Romanae, licet sanctum institutum habendum sit. Ejus celebratio est acftus religionis tantum. Hunc ergo statum debita solemnitate ac in Dei timore inire debemus. Cceremonia fiat per Christi ministrum, qui unus in legem Dei sibi au6loritatem vindicare; unus, quae contrahentium vota Deo nuncupentur, recipere ac in acflu referre potest ". {Hodge, op. cit., t. III, p. 377). Riiiialistce autem illud agnoscunt tanquam unum e minoribus sacramentis : " Idem de sancflo Matrimonii instituto dicendum. Quod ad hunc sacrum ritum attinet, libenti animo demonstrare valemus titulum hunc sacramentalem ipsi aulhentice applicari posse; Liber Hoviiliarum de ipso tamquam de sacramento loquitur, quod virum et mulierem aeterni amoris ligamine vincit. Ex eodem libro eruitur, matrimonium quoddam esse vitae genus a Deo, cum adhuc homo innoc(5ntia fruebatur, institutum; mysticam Jesu Christi et Ecclesiii; unionem exprimerc ; ad Canit nuptias in Galihva, Christi pr<csentia, primoque ejus tunc peracto miraculo cohonestatum. Jure igitur ac merito inter nos matrimonii sacramcntuni dicitur". {Morgan Dix., Sacramental System, p. 87-88).

  1. Thcsis : Matrimonium inter Christianos legitime celebratum, est proprie dictum sacramentum. De fide est ex Trident. can. : " Si quis dixerit Matiimonium non esse vere et proprie unum ex septem Legis evangelicre sacramentis a Christo Domino institutum, sed ab hominibus in Fcclesiam inve6lum, neque gratiam conferre, A. S."

Scripturd non probatur quidem, sed innuitur. 1° In Evangelio non invenitur quidem explicita Christi declaratio de institutione sacramenti matrimonii, sed ex iis quae protuHt de unitate et indissolubilitate vinculi matrimonialis mens ejus probabiliter inferri potest ^. Interrogatus enim a Pharisaeis num liceret uxorem dimittere quacumque ex causa, in memoriam eorum revocat verba Genesis deunitate et indissolubilitate matrimonii. His autem objicientibus divortium a Moyse fuisse permissum, ait : " Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras : ab initio autem non fuit sic ". Quapropter novam legem promulgat de indissolubilitate matrimonii : " Quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mcechatur; et qui dimissam duxerit mcechatur". Hanc legem ipsi discipuH nimis arduam esse putant : " Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere". Revera divortium aut saltem privilegium pro viro uxorem repudiandi apud omnea fere populos vigebat, et, ob naturalem cordis humani inconstantiam, tanquam naturale et necessarium habebatur : ex communiter enim. contingentibus, tanquam moraliter impossibile censebatur uni uxori per totam vitam adha^rere. Christus tamen hanc absolutam fidelitatem non a paucis sed ab omnibus exigit. Id autem sapienter postulare nequit, nisi gratiam infundat necessariam ad praestandum id quod vires humanas communiter superat. Data vero Legis novae ceconomia, gratia, quae necessaria est pro permanenti vitae statu, per sacramentum conferri solet. — Illatio ex do6lrina ApostoH confirmatur.

  1. 2° S. Paulus de mutuis conjugum ofificiis agens, ut conjuges efificacius ad eadem implenda inducat, exemplum

' Matt., XIX, i-io affert unionis Christi cum Ecclesia : " Mulieres viris suis subditae sint sicut Domino. Ouoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est EcclesicC : ipse salvator corporis ejus. Sed sicut Ecclesia subjecla est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecciesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanftificaret... ut sit san6la et immaculata. Ita et viri debent dih'g-ere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem dihgit, seipsum dihgit. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit : sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. Quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus, et de ossibus ejus. Propter hoc rehnquet homo patrem suum, et matrem suam, et adhai^rebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Sacravientum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia " ^. Jamvero, ex his Apostoh verbis, Matrimonium christianum : (a) est sigiimn sacrujn ; (b) sigjiuni graticE ; (c) gratiamque valde probabiliter producit, et ita est vere et proprie sacramentum.

(A) Matrimonium christianum aliquid sacri sigjiijicat] videlicet u7iioneni Christi cuni Ecclesid.

Etenim Apostolus christianos conjuges hortatur ut uxores sint viris subdit?e, sicut Ecclesia Christo {Ephes.^ V, 22-24), ^t ut viri uxores diHgant sicut Christus Ecclesiam (25-28), quia eodem modo ac vir est caput uxoris et uxor viri corpus, sic Christus est caput Ecclesiae et Ecclesia Christi corpus (23). Unde qu?e Adamus de Eva pronuntiavit, ipsam esse os de ossibus ejus et carnem de carne ejus, aeque vera sunt de Ecclesia relative ad Christum ; nam membra sumus corporis Christi, de carne ejus et de ossibus ejus (30). Sicut igitur rehnquit homo patrem suum et matrem suam et adhasret uxori suae, et sunt duo in carne una (31), ita Fihus Dei rehnquit sinum Patris et adh?eret Ecclesiae per gratise communicationem, et cum Ecclesiae membris unum corpus mysticum constituit. Hoc est sacramentum id est, juxta vim greeciie vocis, au!7-:T,p;ov, mysticum signum, et magnum quidem, tum quia magnam rem significat, nempe sponsum Christum et sponsam Ecclesiam; tum quia miro modo hanc sacratissimam rem significat (32). Ergo matrimonium Christianorum ahquid sacri significat.

  1. (B) Est signuni gratia^ sanclificantis ; nam significat unionem Christi cum Ecclesia ; atqui hcec unio per gratiam san6lificantem perficitur, juxta iUud ApostoH :

488 DE MATRIMONIO. GAFUT 11.

" Christus diicxit Ecclesiam et seipsum tradidit pro ca, ut illam sannificaref (25-26); ct rcvcra unio Christi cum Ecclcsia fructus san6litatis profert; ergo matrimonium christianum. si£,mificat gratiam sandificantem.

(C) Tandem matrimonium christianum /;W//^/V^^r^//V?;// satidtficantein quain significat. Quod tertium pun6lum S. Paulus non aperte docet; inniiit tamen, quatenus ea tradit quiE, Hcet ex se non sufficiant, ratione tamen oeconomiae christianae, quam ipse merito dicendus est supponere, rem probabiliter suadent. Nam matrimonium christianum exhibetur ut unio siipernaturalis et pennanens : (a) supernaturalis, quia mutua conjugum officia, quaha ab Apostolo dcscribuntur, supernaturalia sunt dupHci titulo, ex exeniplari quod proponitur, videHcet dileclione Christi pro Ecclesia atque Ecclesiae devota subje6lione erga Christum, — nccnon cx niotivo quod assignatur, ex eo sciHcet quod vir est caput muHcris sicut Christus est caput Ecclesiae; {h) pennanens, nam dile6lio et obedientia, quas Apostokis praecepit christianis conjugibus, imitari dcbent dile6lioncm Christi ac Ecclesiae subje6lionem, quae sunt aliquid co?istans Gt pennanens. Atqui unio conjugum non potcst esse supernaturalis sine gratia, neque permanenter supernaturalis sine gratia habituali, cui gratiae a6luales adne6tantur, praesertim cum talis unio permanens specialem difficultatcm prae se fcrat, ob inconstantiam humanae naturae, ut supra notatum cst, n. 782. Ergo matrimonium christianum requint gratiam habitualeni, simul cum jure ad gratias a6tuales. Porro, attenta Legis novae ceconomia, gratia san6lificans, cum jure ad gratias a6tuales, conferri solet per specialem rituin sacranietitaleni^ qui gratiam non solum significet, sed producat. Ergo matrimonium christianum valde probabiliter non solum significat gratiam san6lificantem, sed et ipsam vere producit; ergo est vere sacramentum N. Legis.

785- Ol?/id potest : Jaiii ab Adami tempore, matrimonium fuit signum unionis Christi cum Ecclesia; ergo ab Adami tempore contulit gratiam. Atqui falsum consequens, ergo et antecedens.

Resp. Ab iiiitio matrimonium fuit solummodo signum futurce unionis Christi cum Ecclesia, dum christianum matrimonium signum est unionis j vn perailce. Porro mera adumbratio rei futurse aon tantam requirit perfe6tionem quantam rei pera6lae quasi repro- du6tio et extensio. Unde ante Christum, signum ipsius futurae unionis erat solus matnmonialis status, absque gratia sacramentali, dum matrimonium christianum, ut digna sit imago tum physicae tum moralis unionis Christi cum Ecclesia, debet, juxta S. Paulum, caritate speciali et virtutibus quas gignit caritas, insigniri.

Imo ipsemet status matrimonialis ante Christum sensim praerogativas amisit unitatis et indissolubilitatis, quibus praecipue unionem Christi cum Ecclesia repraesentat. E contra matnmonium christianum necessario unum et indissolubile fa6tum est. Gratia speciahs non requirebatur quidem ut status matrimoniahs, polygamia, divortio, necnon et tyrannide viri in uxorem deturpatus, remaneret quoddam valde imperfedlum signum unionis Christi cum Ecclesia; sed specialis gratia omnino adesse debet in matrimonio christiano, quale ab Apostolo describitur, nempe unitate, indissolubilitate firmum et constanti diledtione inter conjuges ornatum ita ut non solum unionem Christi cum genere humano ad mentem revocare possit, sed ad vivum exprimere ipsius devotissimam erga Ecclesiam caritatem et Ecclesiae fidehssimam erga Christum.

Neque addere juvat in textu ailato agi tantum de matrimonio Adae cum Eva; nain Adamus non tam de semetipso quam de posteris loquebatur, dum diceret : "Rehnquet homo patrem suum et matrem suam"...; ipse enim non habebat parentes quos rehnqueret; prophetice igitur de unione matrimoniah posterorum locutus est, et quidem de illa quae perfe6tius unionem Christi cum Ecclesia figurat, de ea scihcet quae inter Christianos existit.

  1. Traditione. In historico hujus dogmatis progressu, tria praecipue stadia distingui possunt.

1° Quatiior prioribiis sceculis, nonnisi implicite et obscure Patres docent matrimonium esse sacramentum gratiae produ6livum. Toti sunt enim in propugnandis honestate et san61;itate connubii contra Gnosticos et Manichaeos, ejusque indissolubiiitate contra jurisperitos. Attamen, aum asserunt matrimonium essc signum sacrum et reHgiosum, quaidam enuntiant principia, quae supoonunt eodem quamdam conferri gratiam

Ita S. Ignatius declarat nuptias esse rem sacram, secundum l)ominum, de sententia cpiscopi celebrandas' : " Decet vero ut sponsi et sponsaede sententia episcopi conjugium faciant, ut nuntiae secundum Uominum sint, non secundum cupiditatem." 2'ertuUianus dignitatem christinni matrimonii sic extolht^ : ''Unde sufficiamus ad enarrandam fehcitaiem ejus matrimonii quod Ecclesia concihat,

et confirmat oblatio, et obsignat benedi6tio, angeli lenuntiant. Pater ratum habet? " Jamvero tam pr?eclara descriptio, attento etiam contextu ubi depingitur pia et sandta conjugum conversatio, supj^onit gratiam christiano connubio esse adnexam. — Quod clarius infertur ex hoc Origenis testimonio' : " Ac Deus quidem is est, qui duo in unum compegit, ut, ex quo muHer viro r.upsit, duo amplius non sint, et, quoniam conjundionis est au6tor Deus, propterea iis inest gratia, qui a Deo coniuncti sunt. " Non ibi quidem declaratur hanc gratiam ipsi connubio alligatam esse, sed nil prohibet hcTC verba ita mtelligi. Hanc gratiam pariter commemorat Avibrosius; postquam de gratia baptismatis egit, de christiano connubio scribit' : "Cognoscunus velut prsesulem custodemque conjugii esse Deum, qui non patiatur ahenum torum pollui; et si quis fecerit, peccare eum m Deum, cujus legem w\o\q., gratiani solvat. Et ideo quia in Deum peccat, sacramenti coelestis amittit consortium. " Ahbi asserit3 " ipsum conjugium velamine sacerdotali et benedi6tione sanflificari'": quibus verbis innuitur saltem gratiam esse conjugio adnexam. — NonnulH Patres docent Christum, nuptiis Canae assistendo, suam mentem ostendisse matrimonio gratiam alHgandi. Ita S. Epiphaniits^ : " Duabus mihi de causis videtur invitatus esse Christus. Primum ut aquse similem ac difitluentem furiosorum hominum in mundo Hbidinem nuptiarum castimonia et honestate constringeret; tum ut, quod deerat, emendaret ac jucundissimi vini sua^itate mulceret et gratia. ".

  1. 2° A tempore Atigustini ad Sceculum XII, magis diserte asseritur matrimonium ^s?>(t sacraiiientuin graticB produclivimi, non quidem expressis verbis, sed a^quivalenter. Tria bona S. Doclor in nuptiis distinguit, qu?e copulam excusant a ^^cc^..o proleni,fidein et sacrantentuni : orolem, quae ideo nascitur ut renascatur per gratiam; fideni^ qua conjuges perenni vinculo junguntur; sacrantentunt, " quod nec separati nec adulterati amittunt, conjuges concorditer casteque custodiant^. " Hoc autem sacramentum non esse signum vacuum, sed vere efficax seu gratiae produclivum, ex his verbis patet : "Hujusprocul dubio sacratftenti res ^st ut mas et femiiia connubio copulati quamdiu vivunt inseparabiHter persevcrent, nec.liceat, excepta causa fornicationis, a conjuge con-

5 S. August., De nuptiis et concup., 1. I, c. 17, P. L., t. XLIV, p. 424 jugem dirimi^" Jamvero, juxta modum loquendi Augustini, res sacrarnenti nihil aliud est nisi gratia; significat igitur per gratiam sacramenti ita conjuges juvari ut, non obstantc naturali eorum inconstantia, inseparabiliter uniti perseverent. Et ita confirmatur quod in argumento biblico diccbamus, videlicet indissolubilitatem vinculi supponere gratia? collationem.

Alibi loquitur de san^ifate hujus sacramenti, quae pariter consistit in ejus indissolubilitate, et sub hoc respe6lu matrimonium comparat cum baptismo et ordine, quibus indelebilis imprimitur chara6ter : " Bonum igitur nuptiarum per omnes gentes atque omnes homines in causa generandi est, et in fide castitatis; quod autem ad populum Dei pertinet, etiam \x\ san^itate sacra7?ienti, per quam nefas est etiam repudio discedentem alteri nubere, dum vir ejus vivit, nec saltem ipsa causa pariendi... Quemadmodum si fiat ordinatio cleri ad plebem congregandam, etiamsi plebiscongregationon subsequatur, manet tamen in ilHs ordinatis sacramentum ordinationis'. " Exinde concludit matrimonium esse indissolubile, etiamsi fiHi non procreati fuerint; in hoc consistit sanHitas, seu gratia sacramenti.

  1. Eodem fere tempore, 6". Cyrilliis Alex., de nuptiis Cana scribens, docebat Christum ibi adfuisse ut generationis humanae principium san(?tificaret : "Cum nuptiae celebrarentur, caste nimirum et honeste, adest quidem mater Salvatoris, sed et ipse una cum discipuHs suis invitatus venit; non tam epulaturus, quam ut miraculum faceret ac )YO^iexe^. generationis hnniance principiiini sanfiijicaret, quod ad carnem nimirum attinet. " Ibi quidem non asseritur matrimonium esse sacramentum, sed solum Chrislum voluisse generationis humanse principium san6lificare; quod sane meHus fieri nequibat nisi connubium evehendo ad dignitatem sacramenti.

Circa an. 458, S. Leo magnus^ do^lriniTe PauH innixus, declarat matrimonium esse sacramentum, seu signum unionis Christi et Ecclesi?e : " Unde cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit, ut, praeter sexuum conjundlionem, haberet in se Christi et Ecclesiae sacramentum {Ephes.^ v, 3^), dubium non est eam muh"crem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium^. " Ibi quidem nil expHcite dicitur de gratia, sed redit argumentum superius propositum de textu S. PauH.

  1. Ex litiirgiis thesis confirmatur. In antiquissimis enim Sacrainentariis et Ordiniljns seu Ritualibus, sivc latinis sive griEcis, invenire est cercmonias et preces pro nuptiis.

ex quibus infertur matrimonium esse rem divinc institutam, cum san6lificatione et gratlk conjun6lam.

Ita V. g. declaratur " Deum esse qui legitima societate conjuges conne^tit, et supra conjuges opem suae benedidtionis infundit, ut in conjugali consortio sa?initate inutua copulentur, inulierisque rudimenta sandtificentur "; sic v. g. in liturgia armena legitur : "Benedic, Domine, et sandifica servorum tuorum conjugium... Non enim prohibuisti nuptias, sed sanHificasti q^s et sacerdotaliter benedixisti " '. — Confirmatur ex antiquis monunientis'', in quibus depifta reperitur nuptiarum celebratio; ibi enim exhibentur vir et muHer dextras jungentes, et inter eos exstat monogramma Christi, vel aliquando Christus ipse sponsos coronans, ut exinde appareat matrimonium esse rem sacram; imo in numismate grseco ad saec. V vel VI spe(?tante, Christus exhibetur ut conjuges jungens, eisque gratiam impertiens, nam haec legitur inscriptio Osou /api; (gratia Dei). Jamvero hsec omnia, q..^\ per se sola non sufficerent quidem ad thesim demonstrandam, sunt tamen veluti vestigia, quae ostendunt doctrinam catholicam de elevatione matrimonii ad dignitatem sacramenti fuisse antiquitus implicite traditam, ita ut Ecclesia nihil aliud fecerit, in sequioris ?evi definitionibus, nisi expHcite et diserte exponere quod obscure et implicite antea tenebatur.

  1. 3° A sceculo Xlly matrimonium inter septem sacramenta recensetur, etsi inter theologos usque ad saec. XIV disputeturnum etquomodo gratiam producat. Ita, an. 1 181, Lucius III contra Albigenses decrcvit anathemate ple6lendos esse eos qui de sacramentis aliter sentiunt et docent ac Ecclesia Romana; jamvero inter sacramenta recenset matrimonium 3. Pariter, in Concil. Lugdunensi II, 1274, le6la cst, nomine Grsecorum, confessio fidei Michaelis Palaiologi, ]ua declarabatur septem esse sacramenta, inter quae matrimonium connumcrabatur 4.

Theologi, jam a sasc. XII, fere unanimiter docent septem esse sacramenta, et inter ea matrimonium computant. Sed, quia sacramentorum efficacia nondum fuerat clare definita, quidam dubita-

  • Gallanus^ de Conciliat. eccles. armenae cum roman., t. II, q. 3, § 5. Cfr. Martejie, De Ant. Eccl. Riiibus, 1. 1, c. 9, a 5 sq.; Goar, Eucholog. Graecorum, De officio coronationis (i. e. nuptiarum, in quibus sponsa coronabatur) ahique auflores superius allegati; Duchesne, Origines du culte chretien, ch. 14.

^ Garucci^ Vetri, tab. 26-30; Ma?'tig^ny, T>\Ct. des Antiquites, verbo Mariage; Perpefuite de la Foi, ed. Migne, t. III, i». 965. 3 Decretal., lib. V, t. 7, c. 9; Denzinger^ n. 339.

runt num gratiam conferret. Tres vigebant sententise, teste Alberto Magno- alii dicebant, cum Prcepositivo et Gulielmo Altissiodorensi, matrimonium esse quidem signum grati^, sed eam non producere; et haec fuisse videtur opinio P. Lombardi. Alii tenebant per connubium gratiam conferri, sed solum ad vitandum malum. Alii tandem docebant gratiam conferri etiam in ordine ad bonum; quibus adhaeret Albertus. — Hanc pariter sententiam \. probabiliorem araplexus est 6*. T/iomaSy quando librum Sententiarum exposuit^ et tanquam certam \n Summa theologica^. Scotus pariter tenuit matrimonio conferri gratiam, etsi fateatur quosdam aliter sentire : " Quia communiter tenet Ecclesia sacramentum matrimonii esse septimum inter ecclesiastica sacramenta... ideo dici potest quod contra6lui matrimoniali annexit Deus sacramentum proprie di6lum"^ Nihilominus postea Durandus, etsi fateatur modernos theologos communiter docere matrimonio conferri gratiam, asserit ahter opinari quosdam canonistas, ideoque concludit rem nondum ab Ecclesia esse definitam^

A tempore Durandi, non solum theologi, sed canonist<£ docuerunt christiano matrimonio conferri gratiam, et quidem tanquam ahquid certum.

Mox Florentinuui, in Decreto pro Armenis (1445), declarabat matrimonium esse unum e septem sacramentis, ideoque gratiae produ6livum. Itaque, quando Protestantes id negarunt, jam Ecclesia catholica, non solum Occidentalis sed Orientalis, hanc veritatem publice profitebatur ; Tridentinum igitur merito eam tanquam de 6de catholica definivit.

Hoc argumentum potest etiam proponi per modum prcescriptioniSy ut notavimus De Sacrantentis, n. 23.

  1. Ratio ostendit quantum deceat matrimonium esse vere sacramentum, gratiae produ6livum. Per hoc enim conjuges deputantur ad opus nobilissimum et societati tum civili tum spirituali utilissimum, videlicet procreationem ct cducationcm prolis ; vinculo indissolubili conne6luntur, nec ad alias nuptias, nisi mortuo altero conjuge, convolare possunt; obh'gationes autem hujusmodi adeo sunt gravcs ut haud raro non communem sed heroicam requirant virtu-

tem. Porro sacramenta eo fine instituta sunt ut gratiam conferant in illis vita: stadiis qu.-e maximi sunt momenti, et cx quibus animarum salus maxime pendet, prresertim cum ex eisdem oriuntur officia onerosa, quae vix sine speciali auxilio adimpleri valent. Ergo conveniebat ut Matrimonio sacramentalis gratia adne6leretur, vi cujus filiorum procreatio et educatio sanclificaretur, conjugesque christiani onera sibi imposita facilius ferre valerent

III. GoroUaria.

  1. 1° Matriinoiimin sive ratuvi sive consummatum est in se opus lionestum et laudabile. Certum est contra Gnosticos, Manicha^os aliosque supra citatos ^.

(A) Script. Illud enim bonum et laudabiie est quod Deus ipse instituit, Christus confirmavit et Apostoli comniendarunt; atqui ita de Matrimonio. (a) Deus siquidem illud instittiit, tum protoparentes sexu diversos creando, tum eos ar6lo foedere sociando ut prolem procrearent : " Masculum et feminam creavit eos, benedixitque ilHs et ait : Crescite et multiplicamini " 2. Imo aliquando idem praecepit, jubendo fratrem accipere uxorem fratris sui defun6li, ut suscitet semen fratris sui3. (b) Id Christus confirmavit tum .nuptiis Canae assistendo, tum contra6lum matrimonialem ad dignitatem sacramenti evehendo, tum eumdem adpristinam indissolubiHtatem revocando *. (c) Idem commenddrunt Apostoli ; ita S. Paulus matrimonium vocat Jionorabile^ ; ait eum qui matrimonio jungit virginem, bene facere et conjugibus praecipit ut debitum reddant ^; juniores viduas admonet ut nubant, et do6lrinam prohibentium nubere reprobat7.

(B) Speciale tradiiionis argumentum nofi instituimus, cum ab omnibus agnoscatur Patres non solum obiter, sed diserte, in suis operibus, honestatem matrimonii propugnavisse. Adeantur, si tempus adsit, TertuUianus contra Mar-

^ S. Thom.^ Supp., q. 41; Droiiin, 1 IX, q. \\il!arriere^ p. II, c. II; Billuart, disp, I, a. 2; Palmieri, th. 2; Billot^ th. 39. = Gen., I, 27-28; cf. II, 21-24. — ^Deut., XXV, 5. 'Joan., II, I sq.; Matt., XIX, ^sq. — ^ Hebr., XI [1,4. ^ I Cor., VII, 38; VJI, 3.-7/ Tini., V, 1-3, 14.

cionitas; C/e?;iens A/ex., . l\ Stromat.; ^^. Hieronymus \x\ libris contra Jovinianum ; 5. Augustinus de Bono conjugali, de Nuptiis etc.

  1. (C) Rat. tJieo/. Id profe6lo bonum et laudabile est quod necessarium est ad humanae speciei propagationem, est in se opus nobile, et aliunde bono fine cohonestari potest; atqui matrimonium (a) in praesenti rerum ordine, quatenus ab ipso Deo constitutum est, ad humanae speciei conservationem et propagationem necessarium est; (b) est in se opus nobile, cum conjuges,rei maritali operam dando, simul cum Deo corpus humanum procreent, in quod infunditur anima rationalis : quod opus ipsi creationi afifine est ; (c) tandem bono fine honestari potest, v. g. re/igio7iis virtute, ut proles ad Dei cultum procreetur, patrice amore, ut cives generentur qui Statui praesidio sint, justitice motivo, ut debitum reddatur, vel etiam intendi potest tanquam concupiscentiae rcmedium. Verum est qu'dem matrimonii usum saepe sine aliqua libidine non esse; sed hoc est per accidens^ et aliunde talis voluptas non est mala nisi ita dominetur ut ceteros fines honestos excludat : quod quidem vitio vertendum est non ipsi matrimonio sed iis qui eo abutuntur^.

  2. 2^ Status virginitatis ve/ cce/ibatus^pro Deo susceptus^ prcBstantior est statu viatrimonia/i. De fide est ex Trident.- : " Si quis dixerit statum conjugalem anteponendum esse

' San<I;l:itatem et felicitatem christianorum conjugum sic praeclaie describit Tertidliafins (ad Uxorem, II, 9, P. L., t. I, p. 1302) : " Ambo fratres, ambo conservi, nulla spiritus carnisve discretio. Atqui vere duo in carne una; ubi una caro, unus et spiritus. Simul orant, simul volutantur et simul jejunia transigunt, alterutro docentes, alterutro hortantes, alterurro sustinentes. In Ecclesia Dei pariter utrique, pariter in convivio Dei, pariter in angustiis, in persecutionibus, in refrigeriis; neuter alterum celat, neuter alterum vitat, neuler alteri gravis est; libere a^ger visitatur, indigens sustentatur; eleemosynse sine tormento, sacrificia sine scrupulo, quotidiana diligentia sine impedimento; non furtiva signatio, non irepida gratulatio, non muta benedi<nio; sonant inter duos psalm; et hymni, et mutuo provocant quis melius Deo suo cantet. Talia Christus videns et audiens gaudet his pacem suam mittil; ubi duo, ibi et ipse; ubi et ipse, ibi et rr.alus non est ".

TllKOL. iMOK. I. — 16 statui virginitatis vel caelibatus, et non esse melius ac beatius manere in virginitate aut ca^Hbatu, quam jungi matrimonio, A. S. "

Quae propositio dirigitur contra Jovinianum (IV saec), et Novaiores qui contenderunt nuptias virginitati vel sequiparandas vel etiam anteponendas esse. Ut propositio re6te intelligatur, notandum est comparationem institui inter statum virginitatis et statum co?tjtigale?n, non inter personas qui in utroque statu versantur : possunt enim dari conjugati qui nonnuUis virginibus perfe6liores sint. Praeterea caelibatus de quo agitur, non est solum carentia vinculi conjugalis, quae nonnunquam cum vita flagitiosa componitur, sed caelibatus//'^ Deo susceptus, quo vita ducitur a voluptatibus carnis exempta.

(A) Script. (a) Cum Christus Apostolis exposuisset varia matrimonii onera ex ejus indissolubilitate orientia, hi exclamarunt : " Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere"; hanc autem occasionem arripiens Salvator, asserit quosdam virginitatem colere, propter Deum, nec tamen omnes hujusmodi verbum capere, propter ejus sublimitatem : " Et sunt eunuchi qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum : qui potest capere, capiat " ^. Porro haec important statum virginitatis excellentiorem esse conjugali statu : sic enim, juxta HieronymumZ inteUigi possunt verba Christi : " Mihi illi eunichi placent, quos castravit non necessitas, sed voluntas : libenter illos in meos sinus recipio, qui a nuptiis abstinuerunt propter regnum coelorum, et ob mei cultum noluerunt esse quod nati sunt... Grandis fidei est, grandisque virtutis, Dei templum esse purissimum, totum se holocaustum ofiferre Domino, et,juxta Apostolum, esse san6lum corpore et spiritu ".

(b) Idem magis diserte Apostolus docet ^ ; licet enim ibi honorifice de matrimonio scribat, virginitatem tanquam aliquid meHus, per modum ccnsiHi proponit : " Bonum est homini muHerem non tangere (i)... volo enim omnes vos esse sicut m.eipsum (7)... dico autem non nuptis et viduis : bonum est iHis, si sic permaneant, sicut et ego (i. e. sine uxore) (8)... Qui sine uxore est, soHicitus est quae Domini

sunt, quomodo placeat Deo ; qui autem cum. uxore est. sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori et divisus est (32)... Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit; et qui non jungit inelius facW (38). Haec adeo clara sunt ut Protestantes ea detorquere nitantur, asserentes Apostolum ibi loqui solum hypothetice, putantem scilicet secundum Domini adventum jam prope esse (29); sed frustra, nam ratio allata, videlicet eum qui sine uxore est sollicitum esse eoruni quce Domini sunt, in omnibus locis et temporibus vera manet, et luculenter demonstrat virginitatis statum Dei servitio magis aptum esse.

Haec est etiam aperta Patrum do6trina, ut ex eorum operibus videre est : cfr. S. Cyprianus^ de habitu Virginum; S. Ambrosius.^ de Virginibus; 6*. Nieronymus, contra Jovinianum; S. Augustinus, de san(?ta virginitate, etc.

795- (B) Rat. theol. Ille enim status excellentior est statu conjugali, in quo bonum divinum praefertur bono humano, et bonum animae bono corporis; atqui virginitas ordinatur ad bonum Dei, propter cujus amorem carnis voluptates etiam licitse libere despiciuntur; et ad bonum animae, cum eam disponat ad vitam contemplativam, ad orationem et considerationem eorum quae sunt Dei ^ ; dum conjugium ordinatur ad bonum corporis, quod est multiplicatio generis humani, et pertinet ad vitam a6livam, qu^ vir et mulier in matrimonio viventes necesse habent cogitare qu3e sunt mundi. Hinc Christus virginem matrem elegit, virginitatem ipse perpetuo coluit, virginem discipulum prae ceteris dilexit, eique soli virginem matrem in cruce moriens commendavit, exemplo suo manifeste ostendens majoris pretii esse statum virginalem quam conjugalem ^,

Chapter 17 of 73