Skip to the text

Nn. 842–887

  1. 5° Impossibilitas matrimonium ineundi, quando scilicet supervenit impedimentum sive dirimens, sive impediens : ad impossibile enim nemo tenetur.

(a) Matrimonium cum tertia persona valide, quamvis illicite contractum, certo liberat ab omni obligatione partem innocentem. Sed controvertitur utrum quoad aliam partem solvantur vel solum suspendantur sponsalia. S. Alphonsiis (n. 875) ut probabilius tenet sponsalia solum' suspendi; qui enim contrahit matrimonium non fit absolute inhabilis ad promissum implendum, sed solum pro tempore; unde, mortuo conjuge, obligatio reviviscit, si pars innocens adhuc sit libera. Non pauci tamen probabiliter censent obligationem omnino extingui, cum matrimonium initum sit ex se permanens impedimentum ne prima promissio adimpleatur. — Unde in praxi confessarius non potest viduum cogere ad standum promissis, nec aliam partem prohibere quincoram judice ecclesiastico suum jus prosequatur ^

(b) Quando impedimentum supervenit absque alterutrius culpa, sponsalia pro utraque parte solvuntur, nisi sponsus comparti damnum intulisset quod reparari non potest nisi per matrimonium : tunc enim dispensationem ab impedimento petere teneretur. — Si impedimentum culpabile sit ex utraque parte, solvuntur sponsalia, et neuter tenetur dispensationem postulare vel acceptare. — Si vero impedimentum ex culpa unius tantum oriatur, pars innocens liberatur (juidem ab obligatione, non autem altera, ne commodum ex sua

' Ita Gury-Ballerini^ n. 733, not. (b). Theol. Mor- I. — 17 iniquitatereportet; unde hrec ad dispensationcm petendam tenetur,' si alia juri suo insistat.

  1. CoroUarium. De obUgatione manifestaudi defenus qiii inatrimonio ohstare possunt. (a) Defe6tus qui matrimoniuni invalidum redderent, jnanifestari debent alteri parti^ nisi tales sint ut ante nuptias corrigi possint ; secus injuria fieret tum sacramento, tum comparti. Ita est si quis laborat mipedimento dirimente indispensabili, aut defedlu cujus absentiam altera pars exigit tanquam conditionem sine qud non, v. g. si sponsus expresse dixit : tecum contraho^ si tu es virgo, aut primogefiita Petri.

(b) Pariter manifestari debet defeflus occultus, si sufficiat ad solvenda sponsalia,wt\ talis sit ut matrimoniumreddat noxium vel probrosum ; V. g. morbus contagiosus incurabilis; praegnantia spons?e; diffamatio, qure licet nunc occulta, brevi publica evadet. Idem dic valdc probabiliter, si prudenter timeatur ne, dete6lo defe6tu, graves inimicitiae ac perpetua jurgia oriantur, v. g. si sponsa paulo ante cum alio copulam habuerit, quamvis non sit gravida. Ratio est quia contra justitiam peccat qui voluntaria deceptione grave damnum alteri infert.

(c) Si vero defe6lus non reddat nuptias noxias, sed tantum minus appetibiies (v. g. si sponsa falso existimatur dives, nobiHs, virgo), necesse non est eum manifestare, quia nemo tenetur seipsum infamare et spe nubendi privare, quando silentio grave damnum alii non infert.

  1. 6° Dispensatio a S. Pontifice concessa. Si sponsalia valida sunt, nec per ullam e causis supradi6lis dissoiuta, R. Pontifex dispensare potest ab obligatione matrimonii contrahendi ex justa causa, nempe si, omnibus sedulc perpensis, inajora bona ex dispensatione quani ex adinipletione proniissi expefiantur. Quod facere potest tanquam divini juris interpres, quatenus bonum publicum postulat ut non urgeatur obligatio, quae infehces exitus sortiretur; id tamen facere non solet, nisi post monita et minas ut obligatio sponsalitia adimpleatur, et gravi urgente causa, V. g. quando matrimonium civile cum tertia persona contractum est et prima sponsa juri suo renuntiare non vult.

Episcopus autem hac facultate non gaudet, sed solum judicare potest utrum sponsaHa sint vahda vel non, num adsit justa causa ea dissolvendi an non.

IV. De agendi ratione pastorum et confessariorum circa sponsalia.

  1. 1° Quoad sponsalium dissolutionem. (A) Si causa dissolutionis sit certa et evidens, pars laesa regulariter potest nova sponsalia vel matrimonium inire cum terti^ pcrsona, sinc recursu ad ecclesiasticum judicem : neque enim jure natur?e, neque lege canonica communi pra^cipitur ut in hoc casu ad au6loritatem judicis recurratur.

Diflum est reguiariter; datur enim exccptio : {d^jure / <^<^«<n,,^y , ifiii'/7> ci r<^'/^ii t-cn c nA 1 11/-1 1 /->/-> m n<^^r>ccannc cif n H ^/ifanniim ,^^ i' naturce, si recursus ad judicem necessarius sit ad vitandum ' scandalum, v. g. quando sponsalia publice nota sunt ct causa dissolutionis ignota est ; (b) jure positivo particulari, ubi qj j^ Statuta dioecesana id praescribunT. '-Cr^'

  1. (B) Si vero aliquod sit dubium et ex alterutra parte fiat reclamatio, Episcopi sententia expe6landa est. Jamvero triplex casus occurrere potest :

(a) Si utraque pars admittit sponsalia fuisse nulla, vel saltem soluta, quamvis contradicant parentes, sponsi ab omni obligatione liberi sunt, quia in re hujusmodi eis magis quam parentibus credendum est.

(b) Si utraque pars fatetur sponsalia valida fuisse, nec esse soluta, haec statuenda sunt : si sponsus non stat promissis et sponsa non queritur coram parocho vel Ordinario, juri suo renuntiare censetur; — si queritur et exigit promissionem impleri, parochus sponsum monere debet de ejus obligatione : si id non sufficit, casum remittet ad Ordinarium, qui pariter sponsum monebit ac prcTefiget tempus, quo inutiHter elapso, sponsa Hbera erit; eum tamen ad nuptias non coget per censuras, juxta novam disciplinam, ut dictum est supra, n. 835, (b).

  1. (C) Oui sine justa causa a sponsaHbus resiHt, aut sua culpa resiHendi causam pra:bet, tenetur reparare damnum exinde alteri aHatum : sive positivum, videHcet expensas intuitu futuri matrimonii factas : sive negativum, ex eo quod, V. g., sponsa non tam facile aHum virum invenire potest.

  2. 2° Quoad sponsorum visitationes \ Pastores et

  • Sanchcz^ lib. IX, disp. 46; S. Alphons., n. 452, et Praxis, n. 65; KoningSy n. 1454; Acrtnys^ l. VI, n. 340-344; Ciolh\ I, n. 95 ; Bcrardi^ confessorcs curare debcnt nc visitationcs sponsorum et adamantium fiant proxima occasio pcccati. Hujusmodi visitationcs non sunt /^r se illicitcx; nam nemo tenctur ducere personam ignotam, sed potest ac gcneratim debet per aliquod tempus experiri qu^ indole, quibus moribus ac dotibus prsedita sit : secus, matrimonio semel inito, dissensiones, rixae et divortia oriri possent. Cum vcro frequentes illae visitationes ac conversationes facile sint occasio peccatorum, sive internorum, sive externorum, ob innatam hominis fragilitatem, quaedam cautiones paenitentibus sunt suggerendae.

(a) Hujusniodi visitationes, praesertim frequentes, non licent nisi iis Q^\possufit et voluni matrimonium inire intra rationabile tempuSy nempe intra annum; cum enim intuitu matrimonii fiant, et periculo non careant, permitti nequeunt nisi adsit fundata spes brevi nuptias celebrandi.

Hinc generatim non licent, quando fiunt inter personas omnino dispares, cum non sit spes matrimonii ; aut inter eas quae nonnisi post longum tempus nubere valent; vel quando jam ab initio juvenis Duellam ad peccatum sollicitat, quia libidine potiusquam spe honesti matrimonii impelli videtur.

(b) Visitationes niniis ff-equentes aut nimis protraHre non sint; prsesertim ne solus cum sola per longum tempus maneant, in locis a conspeHu aliorum remotisy tempore no6turno : talis enim agendi ratio, ut experientia constat, saepe libidinem excitat, nimias familiaritates inducit, pravos carnis motus stimulat, necnon turpes cogitationes ac desideria. — Hinc, si quandoque solus cum sola versantur, non plura exhibeantur benevolentiae signa quam praestari solent coram parentibus.

Quapropter parentes ipsi moneantur ne sponsos per longum tempus relinquant ; ac merito hac de re ait Ballerini ' .• " Cum parenttbus itaque et praesertim cum matribus severissime agendum est, s^ravisque obHgatio urgenda hujus vigiHs custodiae et cautelae; ad quam impellere debet non modo conscientia, sed etiam timor ne filiae semel corruptae in paterna domo dehonestatae consenescant ".

  1. (c) Amplexus et oscula habita in signum benevolentiae, modo honesto,juxta patriae morem, ad concihandum fovendumque mutuum amorem in ordine ad matrimonium, sunt/^/- se Hcita; finis cnim est honestus, et aHunde haec sunt honesta amoris signa.

De occasionariis, n. 244-261; S. Fr. de Sales^ Introdu(nion, III* Partie, ch. 17-22; Wood-Ailen^ What a Young Woman ought to know Philadelphia, 1898, p. 247-257. * Gury-Ballerini^ n. 41-^, not. circa finem.

DE MATRIMONIO UT SACRA.MENTO. 531

Sed oscula pressa saepiusque repetita periculo non carent; et ta6tus impudici non magis licent sponsis quam solutis. De hoc igilur caute moneantur juniores, puellae praesertim, quae propter innatum modestiae sensum, facilius ab his familiaritatibus abhorrent, ut sedulo arceant quidquid decentiae limites praetergreditur; eo magis quia brevi a sponsis despiciuntur, si nimis faciles hac in re se praebeant.

(d) Quo efficacius haec pericula amoveantur, sponsi suaviter inducantur ad frequentem sacramentorum receptionem : gratia enim sacramentali et confessarii monitis roborati, facilius periculum peccandi effugient; et si, propter humanam fragilitatem peccaverint, statim surgent, et, mediis utendo quae sapiens confessarius suggeret, pejora vitabunt delicta.

§ 11. De EXAMINE SPONSORUM I.

Antequam matrimonium celebretur, banna nuptiah'a proclamari dcbent, et bannis ipsis praeire debet exainen sponsorum, quo parochus cognoscere valeat utrum aliquid vah*dae aut Hcitae matrimonii cclebrationi obstet.

  1. 1° Obligatio hujus investigationis constat : (a) ex ipso Rituali'^^ ubi declaratur parochum inquirerc dcbere " qui et quales sint, qui Matrimonium contrahere volunt; an inter eos sit ah'quod canonicum impedimentum; utrum sponte, Hbere et secundum honestatcm sacramenti veHnt contrahere, etc. " ; (b) au6loritate Bened. XI V, qui in Constitutione Nimiani licentiam, n. 10, haec habet : " Onus pariter proprio parocho injun6lum est, ut antcquam denuntiationes dc incundo matrimonio pubHce in ccclesi^... fiant, ipse tum sponsum, tum sponsam seorsim, caute, et, ut dicitur, ad aurem explorarc studeat an ex voluntatc, spontc ac h'bcnter, et vcro cum animi conscnsu in matrimonium vicissim conjungantur"; (c) ex can. 1020, § i ; (d) ex ipso officio pastoris, cujusest curare ut sacramentum Matrirnonii non sblu^m~vaTide, sed etiam Hcite ac digne administretur; atqui id

' Bejiedi^. XIV^ Constit. Nimiam iicentiam, 18 maii 1743; Bangen, tit. II, p. 1-26; Scavini, III, n. 937-938; Jodet\ Formulaire iMatrimonial, pp. 4-23 et 39-49; Haine, q. 34; Gasparri, n. 126-148; id., Des Proc6s d'etat libre, ap. Canonis/e^ 1890, pp. 62; 155; 296 sq.; Konins^s, n. 1 542-1544; LesHre, La Confession des futurs maries, ap. Revue du Clergdfran<iais, t. XXX, mars 1902, p. 5-23.

" Ue Sacram. Matrimonii, n. i.

532 DE MATRIMONIO. CAPUT IT.

praestare non potest nisi ipsos sponsos interroget : notitia enim qiia^ ex aliis obtinetur saepe insufficiens est, praesertim quando agitur de occultis impedimentis, vel subjectivis partium dispositionibus.

  1. 2° Objectum hujus investigationis triplex est : de statu libero nupturientium ; de iinpedimentis quae eorum matrimonio obstare possunt; de docUnnd christiand, qua instrui debent.

(A) De statu libero. (a) Olim jure communi, quando sponsi vel eorum parentes de celebrando matrimonio parochum monebant, hic declarare debebat duos testes pro unaquaque parte exhibendos esse, notos et idoneos, qui de statu Hbero nupturientium deponerent, id est testarentur eos esse ab omni vinculo matrimoniah' immunes.

(b) In praxi vero ha?c in desuetudinem abierunt in plerisque regionibus. Nunc tenetur pastor : i) baptismi testimonium exigere, nisi baptismus collatus fuerit in ipso suo territorio^; 2) mchori quo ficri potest modo, inquirere de statu libero sponsorum, praesertim extraneorum a quibus exigentur htterae testimoniales, signatae a parocho domicihi vel quasi-domicih'i, et vagorum pro quibus ad Episcopum recurretur^. Secus accidere posset, sicut revera contingit craesertim ubi divortium viget, matrimonium invahdum esse propter impedimentum hgaminis. Necesse tamen non est dd Episcopum recurrere, si agitur de iis qui, rehcta parochia, ad tempus in aha ejusdem loci morantur, quia hi non sunt proprie vagantes.

  1. (B) Dq aliis impedimentis. Debet insuper pastor prudenter investigare utrum inter contrahentes canonicum impedimentum, prohibens aut dirimens, intercedat necne.

Quare sponsum et sponsam seorsim et caute interrogabit : (a) an ex voluntate, sponte ac libere, cum vero^animi consensu in matrimonium jungi velint; (b) utrum conscii sint alicujus impedimenti consanguinitatis, affinitatis, etc; (c) an aliis fidem aut sponsionem dederint; (d) num parentum consensum obtinuerint aut saltem exquisierint; (e) utrum iis, quae a lege civili requiruntur, satisfecerint vel satisfacere parati sint 3. — Modus hanc interrogationem insti-

' Codex^ c. 102 1, § I et 1103, § 2 et 3. — = Codex, can. 1029, 1032. 3 Cf. Codex^ can. 10 19, 1020, 1029, 1030, 1034.

DE MATRIMONIO UT SaCRAMKNTO. 533 tuendi prudentiae pastoris remittitur et diversus esse debet pro diversa conditione et indole personarum \

Jus sponsos interrogandi 2,di propriiim parochum spectat; si sponsi ad diversas parochias pertinent, uterque pastor suum subditum interrogare potest; melius est tamen ut parochus qui matrimonio assistit (generatim parochus sponsoe) ambo examinet, si ab ejuf ecclesia nimis non distent.

Si ex hac investigatione aliquod impedimentum /?^^//r//w detegitur, ad publicationes procedi nequit nisi post obtentam dispensationem^. — Si vero impedimentum est occultii^n^ parochus non suspendet publicationes, ne forte ex hoc publicum evadat, sed statim dispensationem petet a competenti auctoritate 3.

  1. (C) De doctrind christiand. Siquidem, juxta Rituale (1. c), pastor inquirere debet utrum " uterque sciat rudimenta fidei, cum ea deinde filios suos docere debeant ". Hinc S. Officium decrevit 4, an. 1697, " non esse a parochis matrimonium in ecclesia proclamandum, nisi antea sponsos repererint in christianae religionis rudimentis sufficienter instructos ". Quod pariter sancivit Benedictus XIV^ 1. c.

Parochus igitur curabit ut sponsi sufficienter sciant : (a) veritates necessarias ne^issitate medii ac prcecepti, videlicet Symbolum Apostolorum, praecepta Decalogi eF Ecclesiae, orationem dominicam et salutationem angelicam, actus fidei, spei, caritatis et contritionis, etea quae sacramenta respiciunt; hsec enim cognoscere tenentur tum ad propriam salutem consequendam, tum ad filios hac de re instruendos.

Si vero inveniantur qui hebetis sint ingenii et exih's memoria^, ita ut haec omnia retinere non valeant, sufficit ut praecipua fidei mysteria sciant et credant; alia autem, quae necessaria sunt necessitate praecepti, imperfecto modo percipiant, dummodo parati sint concionibus frequenter assistere, ne hujusmodi veritates ab eorum mente penitus elabantur 5.

(b) Officia_J>ropria status, videlicet matrimonialis vinculi indissolubilitatem, mutua conjugum officia, eorumdem erga filios pro-

  • Formulam interrogationis invenies 3.^. fode?'^ op. cit., p. 8-10.

'^ Ap. Be?ied. XIV^ De Syn. dioeces.. lib. VIII, cap. 14, n. 3. — Hinc merito ait C Baltimorense IH^ n. 125 : " Fideliuni niatrinioniis pra?mitti etiam deberet opportunum exainen, ([uo contrahenles de religione examinentur et instruantur".

^v^ creandos officia, necessitatem christiane prolem educandi, etc. ' Quam occasionem arripere potest pastor ad sponsos monendos de quibusdam vitiis vitandis, de periculis qu.x in secretis societatibus inveniuntur, de malis ex ebrietate vel cauponarum frequentatione sequi solitis, etc. — Id t^.mQr\ prudenter fieri debet, pro diversa conditione nupturientium; quod pra^sertim verum est de mutuis officiis conjugum; nihil siquidem dicendum est quod scandalum praebere possit, attentis non solum cujuslibet regionis moribus, sed etiam ?etate ac auctoritate pastoris. Unde si sponsa inquirit quid Hceat conjugatis, respondere satis erit ea omnia Hcere quae ad generationem prolis requiruntur; et si plura desiderat, ad matrem vel aliam personam virtutis probatoe remittatur, addendo tamen dubia, quae circa Hceitatem quorumdam actuum oriuntur, exponenda esse confessario.

AHunde, quando constat sponsos esse bene instructos, obHgatio eos interrogandi de veritatibus fidei aut officiis statiis non tam stricte urget, et examen breviter peragi potest ^. Attamen, quando sponsi renuunt edoceri doctrinam christianam, non sunt arcendi a contrahendo matrimonio^. — Cceteroquin omnes moneantur ut proevia confessione ad matrimonium sese praeparent, nec eam differant ad ipsam diem nuptiarum; ita enim occulta impedimenta, si quae sint, tempore opportuno detegi possunt, et uberiores fructus ex sacramento percipiuntur. ,

§ III. DE BaNNIS,SEU PROCLAMATIONIBUS MATRIM0NII4.

De notione et obHgatione bannorum. De circumstantiis promulgationis. Divisio. \ De dispensatione a lege bannorum.

De revelatione impedimentorum ex bannis oriente. SchoHon : de matrimoniis morganaticis et conscientiae.

  • Examinis et instruclionis foVmam invenies ap. Joder^ p. 10-24.

' AHquando consuH potest lectio quorumdam Hbrorum, in quibus caste describuntur conjugum officia ; v. g. Monsabre\ Conf. sur le Mariage, angHce redditum cura Hopper^ New-York, 1890; F.-A. Vuillermet^ La Vocation au Mariage, LethieHeux, 1913; Girardey^ Popular Instructions on Mariage, New York, 1896; Taylor^ A Sure way to a Happy Marriage, from the German of Sickinger.

3 Resp. Commiss.pontificice 2idi Codicem interpretandum, 2-3 jun. 1918.

4 Reijefist., Hb. IV, t. III, n. 3-51; Schtnalzgr,, 1. IV, t. III, n. 1-88; Salmant., cap. VIII, n. 71-107; S. Alphons., n. 989-1007; Carri^re, I, n- 375-442; Kenrick, n. 127; Ball. /*., n. 572-599; Konings, n. 1533-1540; Lehmkuhl., n, 673-677; Feije., n. 240-279; G^nicot^ n. 448-453; Noldifi., n. T 4 5- 149; Gasparri^ n. 149-194; Deshayes^ Questions pratiques sur le Mariage. q. 56-90.

I. De notione et obligatione bannorum.

854« T° Notio. Banna matrimonialia (a germana voce bann, publica promulgatio) sunt publicce promulgationes, quae futuro matrimonio prcTemittuntur, eo praesertim fine ut impedimenta, si quae sint, detegantur.

Antiquitus jam usus vigebat pastorem ante nuptias adeundi, ut hic inquirere posset utrum aliquod esset impedimentum necne. Ita Carolus Magnus, an. 802, jussit ne nupdae celebrarentur, antequam presbyteri, cum senioribus populi, consanguinitatem conjungentium diligenter exquirerent. Pariter multis in locis sponsalia publice contrahebantur, ut omnibus notum fieret futurum matrimonium : quod bannis aequivalebat.

Modus autem matrimonium publice in ecclesiis denuntiandi initium sumpsit in Gallia % deinde in Anglia; postea ad totam Ecclesiam extensus est decreto S. Lateranensis IV (12 16), quod confirmavit et ampliavit Tridentinum. Juxta Lateranense Concilium, sufficit ut semel publicationes fiant; tres autem requiruntur juxta Tridentinum. Ubi igitur Tridentinum promulgatum non est quoad partem quae banna resplcit, una publicatio stricte loquendo sufficit, quamvis triplex S3epe prudentior sit.

  1. 2° Obligatio bannoi'um. (A) Principiurn : Lex proclamationis bannorum regulariter sub gravi obligat tum parochum tum nupturientes. Nam agitur de lege gravis momenti, ut constat : (a) ex ipso fine legis, qui est multiplex : quo facilius impedimenta detegantur, si qu?e sint, ac matrimonia clandestina vitentur; — ut filii insciis parentibus non nubant; — ut preces amicorum pro sponsis offerantur.

(b) Ex Codice (c. 1022- 1030), qui, etsi poenas antea latas contra legis violatores non renovat, ita rem exponit ut ex contextu clare constet obligationem banna proclamandi esse gravem.

  1. (B) Declaratur principium. Ouae lex sub gravi obligat etiamsi parochus aHunde sciat nupturientes nullo detineri impedimento; quia lcx fundatur in prccsumptione periculi, ideoque non cessat in particulari casu, ubi de facto

' Ita Odo de Subiaco^ Ep. Parisicnsis, initio Sirc. XIII, pnucepit matrimonia publicari in ecclesia, ut omnes fideles dcnuntiare possent curiiXD episcopali impedimenta quio noverint.

tale periculum abest; magna enim incommoda generatim sequerentur, si legis applicatio arbitrio parochorum permitteretur.

Certo mortale est tres omittere publicationes, absque dispensatione; unam tantum omittere esset probabilius peccatum veniale tantum; imo quidam putant omissionem duarum non excedere veniale, dummodo periculum latentis impedimenti amoveatur, per plures dies expectando antequam nuptise permittantur, ut ita fideles tempus habeant denuntiandi impedimenta, si quae sint. Probabilius tamen docet S. Alphonsus (n. 990) omissionem duarum esse mortale peccatum.

Dictum est regulariter banna promulganda esse, quia dantur quaedam exceptiones : —

(a) Si matrimonium differri nequit sine magno incommodo, nec aliunde dispensatio a bannis obtineri valet, v. g. si moribundus vult concubinam ducere : quo casu, sufficit affirmatio jurata contrahentium (can. 1019, § 2); (b) in matrimoniis principum^ ex universali consuetudine, quia adeo noti sunt, ut impedimentum, si quod sit, facile detegi possit; (c) in matrimo?tiis mixtis inter catho- Hcos et hsereticos, vel inter fideles et infideles regulariter non fiunt denuntiationes, ne sic approbari videantur hujusmodi matrimonia; attamen recenter S. Sedes declaravit posse fieri proclamationes in mixtis nuptiis, qu3e obtenta dispensatione contrahuntur, suppressa tamen mentione religionis contrahentium, si ad detegenda impedimenta eas necessarias Ordinarius judicaverit ' ; (d) in matrimoniis conscienticB (infra, n. 871).

II. De circumstantiis bannorum.

  1. Modus quo banna promulgari debent his verbis a

Codice^ describitur : " Matrimoniorum pubHcationes fieri debent a parocho proprio ". " PubHcationes fiant tribus continuis diebus dominicis aHisque festis de praecepto in

^ Codex^ c. 1026. — Ita respondit S. Ojfficimti^ 4 jul. 1874, "posse fieri proclamationes in matrimoniis de quibus agitur, quatenus apostoHca dispensatione contrahantur, suppressatamen rehgione contrahentium". Addit tamen .5*. Congregatio magis expedire a bannis dispensare, si ahunde hbertas status contrahentium certior facta est, ad evitandum admirationis vel scandah periculum. {Collect. P. F., n. 1223 ; Gasparri^ n. 621.) — Juxta Siatuta dioecesis Battitnorensis, n. 55, fieri non debent proclamationes nisi quando, ob leges civiles, omitti nequeunt ; quo casu post missam faciendas erunt. Jamvero lex civihs eas requirit quando nupturientes pecuniam solvere nolunt ad licentiam {license) obtinendam.

ecclesia inter Missarum solemnia, aut inter alia divina officia ad quae populus frequens accedat ". Quatuor ibi declarantur : i"^ persona promulgans; 2"" lociis ubi banna promulgari debent; 3° temptis ; a^ forma promulgationis.

  1. 1° De persona promulgante. Banna promulgari debent a proprio Qontrahentiiim parocho, qui potest id pra^stare sive per se, sive per alium sacerdotem aut clericum ; non autem per laicum, nisi in casu necessitatis, v. g. quando, absente parocho, solus sacerdos qui praesens sit ad sacrum celebrandum, nullomodo intelligere aut loqui potest linguam parochianorum (quod ahquando accidit in Statibus Foederatis Americce, propter multipHcitatem idiomatum quae in variis ecclesiis usurpantur). Jamvero parochus proprius est parochus domicihi vel quasi-domiciHi ^; pro vagis autem, qui domiciHo carent, parochus loci ubi isti contrahunt.

  2. 2° De loco. Locus ubi banna promulgari debent est ecclesia parochialiSy vel alia locum tenens ecclesice parochia iis, ut est capeHa vicariaHs seu annexa, cui territorium assignatur; non autem saceHum, sive pubHcum sive privatum nisi tamen hoc in particulari casu locum teneat ecclesia^, ibique adsit magnus popuH concursus : tunc enim finis legis obtinetur. — Propter eamdem rationem, si occasione concionis, processionis vel pia^ peregrinationis populus congregaretur in loco ab ecclesia parochiaH distincto, ibi fieri possent denuntiationes, accedente Episcopi Hcentia.

  3. Hic autem quaeritur utrum in pluribus parochiis banna promulgari debeant.

(A) Regulce generales. (a) Si uterque sponsus in edde))i\ parochia, et in ea tantum, domiciHum vel quasi-domiciHunr» habet, ibi tantum pubHcationes fieri debent.

(b) Si vero sponsi in diversd parochia domiciHum aut quasi-domiciHum habent, in utrdijue banna promulgari debent.

(c) Si unus aut uterque sponsus plitra do))iicilia habct, vel domiciHum in una parochia et quasi-domiciHum in altera, in his o))i)iibus parochiis dcnuntiationes fieri debent,

nisi tamen Episcopus dispenset, aut unum domicilium sit principale et alterum omnino secundarium.

(d) " Si pars alio in loco per sex menses commorata sit post adeptam pubertatem, parochus rem exponat Ordinario, qui pro sua prudentia vel publicationes inibi faciendas exigat, vel alias probationes seu conjecturas super status libertate cclligendas praescribat. Si aliqua sit suspicio de contracto impedimento, parochus etiam pro breviore commoratione consulat Ordinarium, qui matrimonium ne permittat, nisi prius suspicio removeatur " ^.

(e) Si contrahentes, post incoeptas proclamationes, prius domicilium reHnquunt, novumque acquirunt (quod accidere potest praesertim quoad famulos), fini legis magis consentaneum videtur incoeptas denuntiationes non interrumpere in priori loco ubi sponsi noti sunt; nec erunt faciendae in novo domicilio, ubi minime cognoscuntur. Attamen parochus novi domicilii jus habet nuptiis assistendi, ut infra dicitur.

86i. (B) Regtilce speciales. Ex Codice : (a) jninoriim'' banna proclamari debent tum in loco quasi-domicilii, si quod habent, tum in loco ubi parentes vel tutores degunt 3; prudentia vero postulai ut non denuntientur absque parentum vel tutorum consensu ^} praesertim ubi lex civilis hunc consensum requirit.

(b) Militum banna promulganda sunt in prsesidiis seu locis ubi degunt; et insuper in domicilio parentum vel tutorum, si minores sunt, aut, si majores facti sunt, in paroecia ubi degebant ante susceptam militiam s.

(c) Vagorum matrimonia celebrari nequeunt nisi parochus Episcopi licentiam obtinuerit, ac diligenter de eorum statu libero inquisierit^; quod tamen non est intelligendum de iis qui in eadem civitate vagantur. Episcopus potest etiam statuere quo loco denuntiationes fieri debeant : generatim fiunt in paroecia ubi vagi contrahunt; sed aliquando etiam in loco originis, vel ubi diudus commorati sunt, praesertim si dubitatur de eorum statu libero.

= Ex Codice minores sunt tum masculi tum feminae ante annum vigesimum primum completum. (Can. 88, § i).

5 In Gallid milites nubere nequeunt sine consensu ministri belli, vel Praesidis corporis ad quod pertinent. Cfr. Baudry-Lac^ n. 528 et 540

N. B. Si dubia oriuntur de his omnibus, adeatur Episcopus, qui, cum a bannis dispensare valeat, a fortiori statuere potest ubi proclamationes fieri debeant.

  1. 3° De tempore. Banna promulgari debent (a) tribus diebus dominicis aliisque festis de prcecepto ; non autem diebus festis suppressis, nisi de licentia Ordinarii, quae dari potest, si his diebus magnus adsit populi concursus ^.

(b) Tribus diebus festis continuis, i. e., nullo die festivo intermisso; quod tamen sub gravi non obligat, cum necessarium non sit ad finem legis obtinendum, et ab omni culpa vacat, si rationabiHs causa accedat. Si vero tres dies festivi immediate sibi succedant (v. g., dies Paschatis et feria secunda et tertia post Pascha) meHus est denuntiationes interrumpere, quo diutius de impedimentis fideles cogitare possint. Nec tamen vituperari potest parochus qui tribus successivis diebus banna promulgat, dummodo post ultimam diutius expectet, ut impedimenta manifestari possint.

(c) Intra inissaruvi soleninia^ id est intra missam parochialem vel conventualem. Si tamen parochus ultimam denuntiationem in missa ex obHvione omisisset, et nuptiae urgerent, posset banna proclamare in vesperis, aut in aHo solemni reHgionis actu, si adsit magnus popuH concursus -.

Proclamationibus factis, statim ad matrimonii celebrationem non procedatur; sed tribus diebus expectandum est " nisi rationabiUs causa aliud postulet " 3^ ut fidelibus detur tempus revelandi impedimenta, si quse existant.

Si matrimonium non celebratur intra sex menses post denuntiationes factas, juxta Codicetn ^, hcC iterandae sunt, nisi aliter Episcopo videatur. Qua de re legere oportet Statuta dioecesana, quae varia sunt pro variis regionibus.

  1. 4° De Bannorum form^. NuUa speciaHs forma a Tridentino pra^scripta fuit; ea igitur servetur qua^ in Rituali S vel in Statutis dicvcesanis invenitur. Exprimi

' Quae regula inferri potest ex variis decisionibus S. C. Concilii.

5 " Denuntiationes autem fiant hoc modo. Inter missarum solemnia parochus populum admoneat in hanc sententiam vulgari sermone : Notum sit omnibus hic priuscnlibus quod N. vir, et N. muher, ex tali vel tah famiha, et parochia, Deo adjuvante, intcndunt inter se contra- debent vulgari sennonc nomen et cognomen sponsorum, necnon parentum, patria et locus domicilii. Si de viduis agatur, exprimantur nomen, dies et annus obitus prioris conjugis; si prasvium matrimonium nullum declaratum fuerit, vel S. Sedis auctoritate solutum, id pariter notum fieri debet; idem dicendum, si alicujus impedimenti publice noti dispensatio obtenta fuerit. Tandem moneantur fideles de gravi obligatione parocho manifestandi impedimenta, si quae norint^; si dispensatio ab aliqua publicatione concessa fuit, id manifestetur, ne forte fideles, aliam exspectantes, impedimentum tempore opportuno non revelent.

Sedulo autem pra^termittantur circumstantiae qua^ contrahentes infamare possunt; v. g., si unus est illegitimus, parentes non nominentur; si quae concubina erat, quamvis ut uxor communiter haberetur, designetur sub nomine quo solet appellari.

Alta et intelligibili voce promulgatio fiat; secus finis legis minime obtinetur.

" Potest loci Ordinarius pro suo territorio pubHcationibus substituere pubhcam, ad valvas ecclesiae paroeciaHs aHusve^ ecclesiae, affixionem nominum contrahentium per spatium saltem octo dierum, ita tamen ut, hoc spatio, duo dies festi de praecepto comprehendantur ". {Codex, c. 1025.)

III. De Bannorum dispensatione.

  1. 1° Principiuvi : Non solum S. Pontifex, sed etiam Ordinarius loci potestatem habet a bannis dispensandi justa de causa. Id enim aperte declarat Tridentinum (1. c.) : " Nisi Ordinarius ipse expedire judicaverit, ut praedictae denuntiationes remittantur; quod iHius prudentiae et judicio S. Synodus reHnquit ". ExpHcatius Codex : " Loci here matrimonium. Proinde admonemus omnes et singulos, ut si quis noverit aliquod consanguinitatis, vel affinitatis, aut cognationis spiritualis, vel quodvis aliud impedimentum inter eos esse, quod matrimonium contrahendum invicem impediat, illud quamprimum nobis denuntiare debeat; et hoc admonemus primo^ si fuerit prima; vel secimdo^ si fuerit secunda; vel tertio^ si fuerit tertia denuntiatio". Communiter brevior forma in Statutis reperitur. ' Codex^ c. 1027.

Ordinarius proprius pro suo prudenti judicio potest ex legitima causa a publicationibus etiam in aliena dioecesi faciendis dispensare. Si plures sint Ordinarii proprii, ille jus habet dispensandi, in cujus dioecesi matrimonium celebratur; quod si matrimonium extra proprias ineatur dioeceses, quilibet Ordinarius proprius dispensare potest " ^

Jamvero nomine Ordinarii locorum veniunt Episcopus, Vicarius Generalis, Vicarius Capitularis vel Administrator pro sua dioecesi; Abbas et Praelatus nullius pro suo territorio; Vicarii et Praefecti Apostolici iique qui praedictis deficientibus interim ex juris praescripto aut ex probatis constitutionibus succedunt in regimine ^. Parochi autem hac potestate non gaudent, nisi ad id expresse' delegati fuerints; ideoque si Episcopus dispensationem denegat, non possunt ejus decisioni contraire. Attamen, " in pericuHs mortis, sl aliae probationes haberi nequeant, sufificit, nisi contraria adsint indicia, affirmatio jurata contrahentium, se baptizatos fuisse et nullo detineri impedimento " 4.

  1. 2° Ad dispensationem concedendam, requiritur legitiina causa, pro prudenti arbitrio Ordinarii, ut constat ex can. 1028 jam allegato, — major si ab omnibus, levior autem, si dispensatur solum ab una vel duabus. Juxta S. Alphonsmn (n. 1005), ah'ae sunt caus^ propter quas Episcopus tenetur, ahae autem propter quas dispensare /^? /'£'.$• ^.

(A) Dispensare tenetur quoties id necessarium est ad vitanduni grave damnum, commune vel privatum, spirituale aut temporale; videlicet (a) si adsit fundatus timor ne matrimonium malidose impediatur, v. g. a tutore vel noverca alias nuptias contemplantibus; (b) si timeatur ne una pars resiliat, praisertim in casu deflorationis vel sponsalium; (c) si alteruter sponsorum sit in articulo mortis et velit prolem legitimare; (d) si una pars statim in longinquam regionem profectura sit, nec matrimonium differri possit; (e) si ex pio clamationibus infamia oriretur, vel aliud damnum animce aut cor

3 l\ multis dioecesibus Statuiim Americce Ftvdcratorum, v. g. in BaltUnorensi (Statut. n. 55) pastores dispensare possunt ab un^ proclamatione, justa de causa, excepto casu vagorum; a duabus, ubi missa non celebratur singulis dominicis; ab omnibus, in illis comitatibus in quibus nulla est ecclesia.

poris, V. g. si nupturientes jam habeantur a communitate ut veri conjuges, aut si infamia immineat e parte sponsae defloratae.

(B) Dispensare potest : (a) si nupturientes ludibrio hominum exponerentur, quia v. g. sunt valde senes, aut valde dispares in conditione; (b) si certo moraliter constet nullum adesse impedimentum; quapropter snepe magnatibus conceditur dispensatio, quia, cum noti sint, facilius deteguntur impedimenta.

lY. De obligatione revelandi impedimenta.

  1. 1° Principium : Quicumque certo sciens aliquod esse impedimentum dirimens aut prohibens inter nupturientes, sub gravi illud revelare tenetur, nisi legitima causa excuset. Certum est.

Haec obligatio oritur : (a) ex ipso proecepto caritatis^ quo debemus grave proximi malum impedire, in quantum fieri potest; nam ex illicito matrimonio grave nascitur malum, scilicet sacramenti profanatio; ex invalido autem graviora procedunt mala, nempe concubinatus, illegitimitas filiorum, etc. ; (b) ex virtute religionis, quae praecipit ut praecaveamus irreverentiam erga sacramentum ; (c) ex lege positivd Ecclesice^ quai, dum jubet denuntiari matrimonia, implicite fidelibus praecipit impedimenta ipsis cognita manifestare; quod aliunde explicite injungitur in forma denuntiationis qualis ap. Rituale (1. c.) invenitur ^ et in Codice, c. 1027.

  1. 2° Declaratur principium. Dicitur (A) quicumque, sive sit ex parochia, sive aliunde, cujuscumque sit sexus vel aitatis. Hinc ad id tenentur ipsi contrahentes : si vero agitur de impedimento occulto, a quo dispensatio obtineri possit, nulla est obligatio illud manifestandi in foro externo; sufificit ut confessario declaretur, ut dispensationem petat.

(B) Certo sciens; si enim adsit mera suspicio orta ex incerto rumore vel e testimonio quod fidem non mereatur, non est obligatio rem manifestandi. Non requiritur tamen ut sit probatio juridica, sed sufficit bene fundata persuasio.

  1. (C) Nisi legitinia causa excuset^ nempe : (a) grave damnum aut periculum gravis damni sive revelantis, sive terticB personae; nam lex non obligat cum tanto incommodo.

^ Praeterea in nonnuUis dioecesibus poenae contra non denuntlantes statuuntur, v. g. in Baltimorensi excommunicatio ferendas sententiag» {Statuta, n. 57.)

Hinc denuntiare non tenentur qui prudenter timent ne ex revelatione impedimenti grave dedecus vel corporalia damna sibi aut suis immineant, aut grave causetur scandalum, vel infamia tertiae personae; excusatus autem a denuntiatione debet, si potest, matrimonium impedire ne sine dispensatione contrahatur. — Sed non excusat damnum temporale vel dedecus, ipsis sponsis provcniens ex revelatione impedimenti, quia minus est damno spirituali quod secus incurrerent. Aliunde, ut eorum famae parcatur, ipsi sponsi prius moneri debent privatifu; si vero monitum spernant, sibimetipsis diffamationem imputare debent.

(b) Inutilitas demmtiationis, quando videlicet nullus fructus ex ea speratur, vel quando notum est jam petitam fuisse dispensationem. Quidam dicunt etiam excusari eum qui impedimentum novit tantum ex auditu, et non recordatur a quo audierit; sed consultius est in hoc casu impedimentum revelare, cum haec manifestatio possit aliis indiciis corroborari aut occasionem praebere seriae investigationi.

  1. (c) Secretum sacramentale, aut illud quod alicui committitur ratione ofjicii publici, v. g. parocho, medico, obstetrici, advocato, etc; nam publicum bonum, quod privato praefertur, postulat ut tale secretum omnino servetur.

Si vero hi aliunde noverint impedimentum, — non exercitio muneris sui, — id revelare tenentur, nisi ita agendo in suspicionem venirent violandi secretum commissum. Praeterea hi ovcmes privatim monere debent ipsos nupturientes de existentia impedimenti, eosque hortari ad illud manifestandum; imo parochus potest, absque violatione sigilli, et generatim debet secreto dispensationem petere.

Confessarius autem, qui ex confessione paenitentis publicuin detegit impedimentum, eum urgere debet ut idem parocho manifestet, aut sibi veniam concedat dispensationem petendi; si vero occultum sit impedimentum, cum licentia paenitentis, ipse secreto dispensationem postulet.

Secretum vero naturale^ promissum vel commissum, (non tamen ex officio, ut supra) non dispensat ab obligatione denuntiandi; nam ex servato secreto sequeretur damnum tertii innocentis, quatenus injuria infertur uni e sponsis, et etiam damnum juris publici, quatenus injuria infertur sacramento; jamvero secretum naturalc non obhgat cum tanto incommodo.

Ceterum denuntiatio fieri debet tempore opportuno, id est, ante matrimonium; imo expedit ut fiat quamprimum mo- raliter post primam bannorum promulgationem, ut statim vcl nupti?e prohibeantur vel dispensatio obtineatur.

  1. 3° De ratione agendi pastoris in recipiendis revelationibus. Parochus, denuntiationem recipiens, (A) testiinonii valoreni expendere debet : (a) inquirendo quahs sit denuntiator, qua auctoritate gaudeat, utrum invidia moveatur vel solum veritatis amore; (b) quales probationes afferat, utrum plenas an semi-plenas; (c) aHos testes, si fieri potest, interrogando; ipsos nupturientes eorumque parentes adeundo, ut videat utrum • impedimenti conscii sint necne.

(B) Quibus absolutis :

(a) In casu impedimenti certi et indispensalnlis, sponsos monere debet de impossibilitate nuptias celebrandi; in casu impedimenti certi et dispensabilis, " si impedimentum sit occultiim^ publicationes peraget vel absolvat, et rem referat, reticens nomina, ad loci Ordinarium vel ad Sacram Pmiitentiariam ; si ?>\i publicum et detegatur ante inceptas publicationes, parochus ulterius non procedat, donec impedimentum removeatur..., si detegatur post primam aut secundam publicationem, parochus publicationes perficiat, et rem au Ordinarium def erat ". {Codex^ c. 1031, § 2.)

(b) Si adest dubium de existentia alicujus impedi.nenti, parochus rem accurate investiget, interrogando sub juramento duos saltem testes fide dignos dummodo ne agatur de impedimento ex cujus notitia infamia partibus oriatur, et, si necesse fuerit, ipsas quoque partes; si dubium supersit, matrimonio ne assistat inconsulto Ordinario ^

(C) Si solus parochus vel Ordinarius noverit impedimentum, quin possit illud probare, controvertitur num possit et debeat matrimonio obsistere; communior ac tutior opinio afifirmat, nisi possit dispensatio obtineri; hic enim agitur non de poena infiigenda, sed de gravissimis maHs avertendis.

Scholion: De matrimoniis conscientiae et morganaticis ».

  1. 1° De matrimoniis conscientiae. (A) Definiri possunt ea matrimonia quae, omissis denuntiationibus, secreto celebrantur coram

^ Be?ted. XI V^ Constit. Satis Vodis, 17 nov. 1741; Quaest. Canon. 397; De Syn. dioeces., 1. XIII, c. 23, n. 12 sq.; F. Mazzei^ de Matrimonio conscientiae, Rom^e, 1768; Bangefi., II, p. 50-52; Carriere^ n. 440-442; Feije, n. 343-346; Rosset^ II, n. 1 193-1204.

parocho proprio, vel alio sacerdote delegato, et duobus testibus, ea lege ut secreta maneant.

(B) Conditiones ut licite contrahantur, recensentur diBened. XIV et Codice : (a) Non celebrentur, sine Ordinarii "■ Hcentia, nec permittantur ab Ordinario nisi ex urgentissima ac gravissima causa ^, v. g., ad impediendum concubinatfts periculum ; (b) diligens ab Episcopo fiat inquisitio, ut constet nullum obstare impedimentum, prcesertim praevium ligamen; (c) ad assistendum matrimonio deputetur parochus alterutrius contrahentium; vel, eo deficiente, sacerdos doctrina et prudentia prseditus; (d) celebrato matrimonio, Episcopo exhibeatur scriptum documentum, in quo describatur celebratio cum nota loci, temporis ac testium qui interfuerunt; idem transcribatur in Hbro secreto sigilhs munito; (e) moneantur conjuges ut, si proles nata fuerit, statim ad Episcopum scribant, qui nomen infantis ac parentum in libro secreto describet, ut de legitimitate proHs constet3; (f) si de nata sobole notitiam non dederint, matrimonium divulgandum est^.

Haec insuper ex Codice notentur : " Permissio celebrationis matrimonii conscientiae secumfert promissionem et gravem obHgationem secreti servandi ex parte sacerdotis assistentis, testium, Ordinarii ejusque successorum, et etiam alterius conjugis, altero non consentiente divulgationi " s.

" Hujus (tamen) promissionis obHgatio ex parto Ordinarii non extenditur ad casum quo vel aHquod scandalum aut gravis erga matrimonii sanctitatem injuria ex secreti observantia immineat, vel parentes non curent fiHos ex taH matrimonio susceptos baptizari aut eos baptizandos curent falsis expressis nominibus, quin interim Ordinario intra triginta dies notitiam proHs susceptae et baptizatie cum sincera indicatione parentum praebeant, vel christianam fiHorum educationem negHgant " °.

  1. 2° Matrimonia ^norganatica^ seu ad morganaticam 7, in eo consistunt quod vir nobiHs, defuncta uxore pariter nobiH, alteram ex humiHore ordine ducit, addita conditione ut tam muHer quam fiHi exinde nascituri, nihil ex eo matrimonio acquirere possint prceter ea quoe ad honestam sustentationem necessaria sunt. Hinc
  • Non possunt permitti a Vicario generah sine speciali mandat . {Code.v, c. 1 104).

7 Morganaticum a duabus vocibus gernianicis oritur [niorgen^ g<dh\ matutinuni donum), quia uxor et fiHi contenti esse debcnt iUo dono quod ab initio, quasi matutino die nuptiaruni, accipiunt; a 4uibui.dani dicitur etiam matriinonium sinistrw inanus.

uxor et filii non admittuntur plene in familiam viri, nec assequuntur ejus nobilitatem aut hereditatem; et sub hoc respe^u hujusmodi matrimonium differt a matrimonio conscientise, vi cujus fihi jus habent ad hereditatem paternam '.

§ IV. DE CONSENSU PARENTUM2.

  1. Status quaestionis. (A) Certum est consensum parentum non requiri ad validitatem sacramenti Matrimonii ; id enim declaravit Tj^identinum, contra Protestantes, anathemate ple6lens eos qui " falso affirmant matrimonium a filiis famih'as sine consensu parentum contra6la, irrita esse, et parentes ea rata vel irrita facere posse " 3. Etenim filii familias, etiam minores, dummodo sint puberes et rationis usu gaudeant, potestatem habent in proprium corpus in ordine ad matrimonium, ideoque valide possunt, etiam invitis parentibus, hanc potestatem aHis tradere per matrimonium. Hinc Tridentinum annuere noluit postulato Regis Galliae, qui volebat matrimonia filiorum, invitis parentibus inita, ut invalida haberi.

(B) Quaestio est igitur de Hceitate matrimonium contrahendi. inconsultis aut invitis parentibus, necnon de mutuis officiis ac juribus parentum ac filiorum hac de re. Jamvero S. Alpkonsus (n. 849) quatuor exponit opiniones : prima docet filiosfamilias peccare lethaliter^ si matrimonium ineant, parentibus sive inconsultis sive invitis^; secunda dicit eos sub mortali teneri parentum consiHum petere^ non vero ihud sequi^; tertia tenet eos vetiialiter tantum peccare, si contrahunt sive inconsultis, sive invitis parentibus^; quarta distinguit : si parentes ab omni matrimonio fiHum avertere conantur, cum periculo incontinentiae, hic obedire non tenetur; secus, si parentes juste impediant 7.

^ S. Thom., Opusc. XXXVII, De Erudit. Principum, 1. V, c. 26 29; S. Alphons., n. 882-884; Rosset, t. V, n. 3546-3548.

=» Sanchez^ Hb. IV, c. 23; S. Atphons., n. 849-850; Carrilre^ n. 443-452; Kenrick^ 41-42; Gasparri^ n. 485-488; Gdnicot^ n. 514-516; Vantroys^ Etude historique et juridique sur le consentement des parents au mariage de leurs enfants, Paris, 1899.

3 Sess. XXIV, de Reformat. Matr., cap. I.

"i Lacroix^ n. 570, cum auctoribus ibi allegatis.

Quid nobis probabilius videatur declarabunt sequentes regulae.

  1. Regula I* : Per se_graviUr peccQni filii minores qui sponsalia vel mairijnonium contrahunt omnino inconsultis parentibus l^alis enim agendi ratio opponitur reverentice parentibus debitae, cum importet quemdam contemptum in re gravi ; necnon prudentice, qua^ postulat ut genitorum consilium quaeratur in re quae, propter contra6lam affinitatem, ad temporale bonum, pacem, felicitatem ac honorem totius familiae confert.

Dicitur/^r se, qmsi per accide?is haec omissio vel omni, vel saltem mortali culpa vacat, secundum varias circumstantias :

(a) Nulla est culpa, si gravis ac justa sit causa, v. g. si filius longe absit, nec facile possit parentum consilium exquirere, aut si prudenter timeatur ne isti injuste nuptias impediant; quo tamen casu ab illusionibus cavendum est.

(b) Nulla pariter culpa est si contrahantur sponsalia sub conditione quod parentes consentiant, vel cum intentione ac spe, opportuniori temporej eorum consensum in nuptias obtinendi.

(c) Levis tantum erit culpa si prudenter existimatur parentes parum de hoc eurare, quia parum solHciti sunt de iis quae ad fihos spedtant, dummodo propria tranquiUitas non disturbetur. — Unde in praxi attendendum est ad locorum consuetudines^ et relationes inter parentesac fihos existentes.

  1. Regula 2^. Per se filii non tenentur stri6le loqueyido parentibus obedire in ordine ad matrimonium. Nam in omnibus quae ad ele6lionem statCls pertinent, jam a parentibus non pendent, sed sunt vere sui juris; dummodo igitur reverenter consilium parentum exquisierint, non tenentur, jussu parentum, matrimonialem statum ample6li potius quam caelibem vel religiosam vitam, nec hanc potius quam illam personam ducere; parentes possunt quidem in hoc suasione uti, non autem praecepto ^.

Per accidens tamen praecipere possent parentes ut filius vel filia matrimonium iniret, si hoc esset unicum medium ad gravem eorum inopiam subievandam; vel vetare ne filia nuberet juveni perdito moribus aut impio; namin his etsimilibus casibus, jam filii id praestare tenentur, cum parentes nil faciant nisi prtecepti naturalis adimpletionem urgere.

^j6. Regula 3*. Parentej per se graviterpeccan t quando absolnte cojisoisuni Jiegant filiis congruuui inatriniojiiuni inire cupientibus. Sic enim eos gravi mcerore injuste afficiunt, eorumque felicitati obsistunt; discordiarum semina spargunt, et filios periculo turpiter peccandi exponunt.

Dicitur per se; quia, si ex matrimonio contrahendo gravissima prcevideantur scandala vel odia, quia v. g. nimia est sponsorum disparitas, vel unio in damnum honestee familice vergit, justam habent dissentiendi causam. Non sufficit tamen, ad consensum negandum, ut unus e sponsis mediocris sit conditionis, cum ha^c ahis dotibus compensari possit.

Neque per se a culpa excusantur parentes propter legem civilem, quae in nonnullis regionibus facultatem ipsis tribuit negandi consensum ^ ; nam lex humana privilegia conf erre nequit divinae legi contraria. Attamen quidam, ob legem civilem, in bona fide versantur, et in ea refinqui possunt, si prudenter timeatur ne monenti sacerdoti resistant.

Quae omnia satis congruunt can. 1034 : " Parochus graviter filiosfamiUas minores hortetur ne nuptias ineant, insciis aut rationabiliter invitis parentibus; quod si abnuerint, eorum matrimonio ne assistat, nisi consulto prius loci Ordinario ".

§ V. De DISPOSITIONIBUS AD LICITAM

Matrimonii receptionem.

  1. Nemo potest yalide sacramentum Matrimonii recipere, nisi sit baptjzatus^y ut supra dictum est. Insuper

' In Gallid filius et filia, donec compleverint annum 21, consensu parentum indigent : si hi dissendant, sufiicit patris consensus; si unus e parentibus mortuus est, vel incapax consensum dandi, consensus alterius sufficit; mortuis patre et matre, avi et aviae eorum juribus hac de re succedunt; si ambas lineas dissentiant, ille dissensus consensui asquivalet. Cfr. Cod. civ.., art. 148-160, et loi du 21 Juin 1907 {Dalloz^ Mariage, 9 sq.)

In plerisque Statibiis Amer, Fosderatis.^ minores valide quidem contrahunt, dummodo sint puberes, sed iUicite, nisi accedat parentum consensus scriptis vel ore datus; et in nonnullis Statibus variis poenis mulctantur non solum delinquentes, sed etiam ministri coram quibus nuptias ineuntur. Cfr. Bishop., op. cit., § 551-559. — Hic operas pretium est notare cum Kenrick (n. 44) filiosfamilias, quorum matrimonio parentes injuste consentire nolunt, ficite posse leges civiles evadere in alium Statum se conferendo; sed eis non Hcere falso juramento vel falsis testibus declarare se majoritatis annos attigisse.

omnino decet ut nupturientes sint confirmati ^, quippe qui divino robore indigent ad fidem suam profitendam in novo statu vita,' quem elegerunt; imo, ex usu vel lege particulari, in quibusdam dioecesibus, id requiritur ad licitam Matrimonii receptionem : ibi sponsi probare debent se non solum baptizatos, sed etiam confirmatos fuisse.

Quibus breviter expositis, dicendum manet de dispositionibus nupturientium.

Quatuor praesertim sunt : i° recta intentio ; 2° p7'udentia in conjuge seligendo ; 3° status graticE ; 4° scientia conipetens ; cum autem de hac ultima dispositione supra dictum fuerit (n. 853), de tribus prioribus pauca adnotabimus.

  1. 1° Recta intentio. (A) Sponsi eam intentionem in contrahendo sibi proponere debent quam Deus ipse habuit matrimonium instituendo.

Jamvero finis primarius est procreatio et educatio prolis; fines autem secundarii sunt vitcB comimc?iis solatium et adjutorium^ necnon concupiscentice. moderatio, ut supra ostendimus, n. 679-682 : possunt igitur sponsi hos fines intendere, etiam principaliter, dummodo finis primarius non excludatur. Praeterea alii sunt fines extrinseci, quales sunt concordia inter familias concilianda, honor familige servandus, divitiarum acquisitio, etc; quos appetere licet dummodo sint honesti inse, et non excludatur finis primarius: si vero finis non sit honestus, ut inordinata voluptas aut immoderata divitiarum cupiditas, adest peccatum plus minusve grave secundum deordinationis gravitatem.

  1. 2° Prudentia in conjuge seligendo. Cum matrimonium sit indissolubile, error hac in re commissus vix reparari potcst, et Sctpe cfiicitur perennis causa jurgiorum, domesticae infeHcitatis, viamque parat adulteriis ac divortio. Quapropter : —

(A) Ad caute procedendum, (a) nupturiens frequenter ac ferventcr orabit^ ut a Deo fidissimum conjugem impetret : " Domus et divitioe dantur a parentibus; a Domino autem proprie uxor prudens " =^. (b) Indolem, qualitatcs ac dcfectus illius cui nuberc intendit, sedulo expendet; nam, si doles ac vitia rerum comparandarum attente inspiciuntur, quanto magis dotcs ac vitia sponsi perpendi debent, cum felicitas tcmporalis et aliciuo modo i:terna si\2pe ab hoc delectu pendeat; uxor enim est perpctuum solatium aut perenne

tormentum; suasione et exemplo virum ad virtutis religionisque praxim ducere potest, vel e contra ad peccatum aut infidelitatem : " Mulieris bonee beatus vir; numerus enim annorum illius duplex. Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitce illius in pace implebit^.. Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia implebit^... Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam " 3. . . Jamvero vitia et virtutes detegere non est opus unius diei, sed diuturnam et attentam exigit considerationem. (c) Praeterea, cum difficile sit junioribus, praesertim amore captis, rectum formare judicium de qualitatibus alterius sponsi, consilia exquirant parentum et amicorum, qui non tam facile circa dotes vel defectus compartis decipiuntur.*

  1. (B) In conjuge seligendo, (a) non attendantur exclusive aut pr^ecipue exteriores qualitates, pulchritudo, vanus ornatus, divitiae, dignitates aut aliquid hujusmodi; sed potius intellectuales^ morales ac religiosce dotes^ quae ad mutuam sponsorum felicitatem plus conferre valent quam vana pulchritudo aliaque fugacia dona. — Nec tamen praetermittenda est corporis sanitas, cum ad vitam conjugalem requiratur mens sana in corpore sano; hinc potius a matrimonio arcendi sunt qui patris aut matris munere et officio fungi nequeunt, saltem usquedum satis robusti efficiantur.

(b) Attendendum est etiam ad stirpe77i^ seu progeniem et familiam consortis : soboles enim haud raro vitia aut qualitates parentum hereditate consequuntur, in ordine non solum physico, sed etiam morali.

(c) Quaedam ceqtialitas aut S2i\itm proportio inter sponsos desideratur : ratione cetatis 4 ; vir potest esse muliere senior (quinque vel decem circiter annis), sed non vice versa, cum mulier ocius senescat quam vir. Non decet autem ut junior puella senem ducat : cito enim eum exosum habebit, et forsan adulterinos fovebit amores. — Ratione educationis, quatenus qusedam paritas necessaria est ad verum mentis consortium. — Ratione conditionis; si enim vir nobilis plebeiam accipit, cito tum ipse, tum praesertim ejus familia eam ut rusticam despiciet; si pauper diviti nubit, ipse brevi contemnetur tum ab uxore, tum ab ejus familia. — Ratione indolis^ non quidem eo sensu quod ambo iisdem virtutibus aut defectibus praediti csse debent, sed quatenus unus alterum complere ac perficere

4 De aetate qua juvenes nubere deceat nihil absolutum dici potest; generatim inter vigesimum et trigesimum annum matrimonium inire expedit, nec diutius differre convenit nisi propter speciales rationes. Cfr. H. Joly, La Crise du Mariage, ap. Le Correspondajit.^ 10 jan. 1902, p. 108-138; Turgeon., Le Feminisme, t. II, p. 67-80.

debet; . g. si unus sit ad iracundiam pronus, expedit ut alter sit mitis, ne forte perpetuo rixentur.

(d) Tandem ambo muhid dilectione conjungi debent, non quidem vesano ac libidinoso amore sed honesto et supernaturali, quo quisque non tam propriam voluptatem quam alterius felicitatem quaerat. Hinc matrimonia, propter divitias vel honores inita, absque mutuo amore, vel cum amore voluptuario, solis exterioribus dotibus fundato, plerumque infelices sortiuntur exitus.

88i. 3"* Status gratiae. Nam matrimonium est sacramentum vivorum, ita ut ad illud accedens scienter et volenter in statu peccati iriortalis, sacrilegii reus evadat. Non praecipitur quidem lege divina aut ecclesiastica generali ut nupturientes confiteantur ante matrimonium; stricte loquendo suflficit ut, si gravis peccati rei sunt, actum contritionis perfectae eliciant. Sed Tridentinum ^ " conjuges hortatur ut, antequam contrahant, vel saltem triduo ante matrimonii consummationem, sua peccata dihgenter confiteantur, et ad sanctissimae Eucharistiae sacramentum pie accedant ". Imo, cum novum vitae statum ingressuri sint, decet eos generalem confessionem instituere, quo uberiores gratias accipiant, et vitam conjugalem ferventius incipiant.

In quibusdam dioecesibus praescribitur confessio ante nuptias, proindeque nuptiaHs benedictio regulariter concedi nequit nisi exhibita confessionis schedula. Dicitur regulariter; stricte enim exigenda non est, quando serio timetur grave incommodum, v. g. ne sponsi, qui jam civile contraxerunt matrimonium, in concubinatu vivant. AHunde Statuta dioecesana confessionem per modum impedimenti praecipere non possunt^... " Ne omittat parochus, secundum diversam personarum conditionem, sponsos docere sanctitatem Sacramenti Matrimonii, mutuas conjugum obhgationes et obHgationes parentum erga prolem; eosdemque vehementeradhortetur ut ante matrimonii celebrationem sua peccata diHgenter confiteantur, et sanctissimam Eucharistiam pie recipiant " 3.

  1. CoroUarium. Ex hoc inferre licet quid agendum sit cum indignis et coisurd innodatis, qui nubere vokmt.

' Sess. XXIV, de Reformat. Matrim., cap. I.

(A) Sponsus vel sponsa matrimonium iniens cum consorte quem certo novit in statu peccati mortalis, multo probabilius non peccat, dummodo nupti<Te relinqui non possint absque (^ravi incommodo, quod vix unquam deerit; est siquidem minister sacramenti, sed non vi cujiisdain consecrationis^ et ejus cooperatio ad peccatum alterius est materialis tantum; aliunde supponitur esse ratio sufficiens; ergo cooperatio in casu licita est.

(B) Parochus potest, ac rogatus generatim debet, matrimonio assistere eorum qui occulte rei sunt peccati vel censura innodati : hic enim non est minister sacramenti, sed solum testis authorizabilis, proindeque ejus cooperatio non est tam immediata; aHunde sacramenta denegari nequeunt occultis peccatoribus publice petentibus. " Si pubHcus peccator aut censura notorie innodatus prius ad sacramentalem confessionem accedere aut cum Ecclesia reconciliari recusaverit, parochus ejus matrimonio ne assistat, nisi gravis urgeat causa, de qua, si fieri possit, consulat Ordinarium " ^. Quoad vero matrimonium partis catholicae cum parte quae fidem abjecit quin falsae religioni sese adscripserit, aut Societatibus ab Ecclesia damnatis adscripta est, recurratur ad Episcopum 2.

Sectio II. — De celebratione Matpimonii % 883. Matrimonium essentiahter quidem consistit in consensu : sed hic regulariter exprimi debet modo, tempore et loco ab Ecclesia praescriptis; hinc dicemus tum de /7*/^, tum de tenipore et loco celebrationis; hic tamen agitur tantum de matrimoniis inter catholicos, cum infra exponatur quid agendum sit in matrimoniis mixtis,

I. De ritu celebrandi Matrimonium.

Hic ritus dupHci parte constat : 1° ipsa celebratione, in Rituali descripta; 2° benedictione nuptiali, quae in Missali reperitur.

3 /vV/. A^om., De Sacram. Matrimonii; yI//5'i-<2/^ 7?^w., Missa pro sponso et sponsa; Be Herdt, t. III, 271-283; O' A^^?;?^, Notes on the Rubrics, ed. 5% 1088-1114; Gasparri^n. 1001-1054.

1° De celebratione Matrimottii.

  1. (A) Parochus, vel alius sacerdos ab ipso delegatus, induitur superpelliceo et stola alba, — vel, si immediate est celebraturus, alba, stola et planeta coloris missse convenientis, non autem manipulo, quem immediate ante missam accipit. — Unus saltem adhibeatur minister, superpelliceo indutus, qui librum et vas aquae benedictae cum adspersorio deferat ^

(B) Matrimonium celebrari solet ante altare majus, aut, hoc impedito, ante aliud altare. Sponsus stat a dextris sponsae, testes prope adstant vel juxta vel retro post sponsos, ut videre et audire possint; post eosdem, parentes et propinqui, quorum pr?esentia nuptias cohonestari decet.

(C) Neque vi neque metu gravi constrictus^ (quae conditio etiam ad validitatein requiritur) sacerdos ante altare requirit excipitque contrahentium consensum. — Clare suum consensum exprimant sponsi ita ut parochus et testes de illo dubitare nequeant.

  1. (D) Mutuo contrahentium consensu dato et accepto, sacerdos jubeat eos invicem jungere dexteras, dicens : " Ego conjungo vos in matrimonium. In nomine Patris ►I^, et Filii, et Spiritus S. Amen ". Postea eos adspergat aqua benedicta, nihil dicens.

Rituale tamen pergit : " Vel aliis utatur verbis juxta receptum uniuscujusque provinciae ritum "; ex quo sequitur legitimas consuetudines hac in re vigentes servari posse 3.

(E) Postea benedicetur annulus, etiam in secundis nuptiis, precibus in Rituali descriptis, et aspergitur aqua benedicta in modum crucis. Sponsus acceptum annulum de manu sacerdotis, imponit in digito annulari sinistrae manus sponste, in mutua^ hdei et dilectionis signum^. — Si annulus frangitur vel amittitur, novus benedici potest eadem formula, quocumque tempore. — Post traditionem annuli, sacerdos quasdam preces super sponsos legit.

^ Usus velum album explicandi super sponsos, qui in nonnullis dioecesibus vigebat, a S. Rit. Cong. reprobatus est, 7 sept. 1840, ap. Gaspa?-7'i, n, loio.

3 Ita in Statibus Fcederatis Anierico'^ sponsi, dum dexteras jungunt, sibi invicem fidem dant hisce verbis : " I, N., take thee N. for my lawful wife (husband), to have and to hold from thys day forward, for better, for worse, for richer, for poorer, in sickness and in health, till death do us part ". {Excerpta., ed. 8% p. 207). Similem formulam adhiberi in Hibernia et Anglia testatur (9' Kane^ n. 1107.

■♦ In quibusdam regionibus duo annuH benedicuntur, unus pro sponso, aUer pro sponsa. Alibi simul cum annulo bencdicitur nuniisuia : quod laudabile est : aUbi nuniinus {pihe dc nionnaie^ coin) : quod rpirtus Jau- " f.f "r)f dabile est.

Quando pliires simul matrimonio junguntur, accepto primum singulorum consensu, dictaque pro singulis forma : " Ego vos conjungo"... nihil obstat quominus benedictiones annulorum et reliqune benedictiones fiant in communi per verba in numero plurali \

  1. CcxremonicX (imo et consuetudines ex c. i loo) in conscientia obligant; omissio omnium, absque causa, grave peccatum esset; omissio unius veniale tantum. Quidam tamen putant cum 5. Alphonso (n. 899) verba '' Ego conjungo,..'" aut similia omitti non posse sine mortali peccato.

2° De Beiiedictione nuptiali.

  1. (A) Expletis c?eremoniis supra descriptis, celebratur missa votiva pro sponso et sponsa quoties id permittitur; et datur benedictio nuptialis ^ ; videlicet, dicto Pater noster^ sacerdos stans in cornu Epistolae versus sponsum et sponsam ante Altare genuflexos, dicit super eos duas orationes, quae in J/ma/Zinveniuntur; deinde, dicto Benedicamus Domino vel Ite Missa est, antequam populo benedicat, conversus ad sponsos, super eos recitat orationem Deus Abraham; tandem eos monet sermone gravi ut sibi invicem servent fidem, eosque aspergit aqua benedicta.

(B) Haec autem benedictio non potest dari extra missam, non obstante contraria consuetudine. Ita enim praescribit Rituale ac decrevit S. C. Rituum'^^ mandante Pio IX, et iterum sancivit Codex 4. — Aliunde missa votiva pro sponsis potest celebrari tempore clauso quando ex permissione Ordinarii datur benedictio nuptialis, exceptis tantum Dominicis et festis de praecepto, festis I et II classis, Octavis privilegiatis I et II ordinis, Feriis privilegiatis et Vigilia Nativitatis Domini 5.

Et quando Ordinarii. ex licentia can. 1108, benedictionem nuplialem permittunt in Nativitate Domini et Dominica Resurrectionis,

^ Aliquando ceremonias RitUalis vocantur etiam benedictio nuptialis; s^dproprie hoc nomen reservatur orationibus in Missali contentis.

3 S. Congreg.., die i sept. 1838, permiserat hanc benedictionem extra missam dari; sed, 23 jun. 1853, hoc decretum revocavit, ac mandavit benedictionem nonnisi in missa impertiendam esse. Cfr. Decreta authentica S. C. Rit.., nn. 3016 (olim 5190). 3079 (5275), 3380 (5640).

■* Codex, c. iioi, § I. Benedictio nuptialis : a) sponsis dari potest etiam postquam diu vixerint in matrimonio; b) dari tantum potest a sacerdote vel a delegato sacerdotis qui valide et licite matrimonio potest assistere {Codex, c. iioi).

Orationi Missae de respectivo Festo additur sub unica conclusione commemoratio pro sponsis, sicut in Festis Epiphaniae, Pentecostes, SS'"® Trinitatis et Corporis Christi '

Ex decreto S. Officii i sept 1841, sacerdos non tenetur missam applicare pro sponsis, nisi ab iisdem eleemosynam accipiat; in eadem missa potest sacerdos plures sponsos benedicere^, sacerdos celebrans, non autem alius, debet sponsos ante altare genuflexos aqua benedicta aspergere; non licet sponsos benedicere in missa defunctorum, sed potius benedictio ad alium diem transferenda est 3.

Chapter 19 of 73