Skip to the text

Nn. 796–841

  1. Nec dicatur matrimonium esse sacrametitum, proindeque virginitate praestantius, quae sacramenti rationem non Ifabet. Nam hic comparamus statum virginitatis cum statu conjugali, non cum sacramento Matrimonii; aliunde quamvis Matrimonii sacramentum gratias ex opere operato conferat, non exinde sequitur illud esse vir-

' Hinc S. Thom. (Opusc. de perfe^fl. vitae spiritualis), docet eos praesertim a matrimonio abstinere debere qui ad perfecflionem tendunt, " quia per hoc homo maxime curis saecularibus implicatur" et maxime conjugali afTe<f\u irretitur.

498 DE MATRTMONIO. GAPUT II.

ginitate melius : hiijusmodi enim gratise dantur propter pericula et onera conjugii, quae in virginali statu desunt; praiterea, loco gratiarum, cjuas conjuges sacramento Matrimonii accipiunt, virgines multo majores obtinere valent propter ferventes actus amoris et devotionis quos, teste Apostolo, longe facilius eliciunt quam nupti.

Neque dici oportet c?elibatum intra lines bojii privati sese continere, proindeque minus utilem esse quam statum matrimonialem. Multum enim ad commune societatis bonum confert tum per modum exempli, docendo quomodo refraenentur indomitae passiones, ex quibus sanctitas matrimonii periclitatur; tum hominem continentem efficiendo aptissimum ad opera caritatis exercenda, vide- Hcet pauperum, orphanorum ac infirmorum curam, aut parvulorum educationem, etc. ; tum etiam in memoriam revocando patriam illam caelestem, ubi neque nubent neque nubentur.

Nec dicatur, cum Protestantibus multis, continentiam esse moraliter impossibilem, ideoque eos qui virginitatem vovent, in laqueum diaboli incidere; nam continentiam diu servare valde difficile est quidem, imo moraliter impossibile iis qui media a Christo proposita respuunt, non autem iis qui periculosas occasiones fugiunt, carnis mortificationi, studio vel labori operam dant, simulque orationi assidue vacant, ac sacramenta, praesertim Eucharistiam, frequenter recipiunt; his enim mediis concupiscentia efficaciter fraenatur. Quod candide agnoscebat protestans Leibnitz ^ ; " Clerici et religiosi firmiter habeant persuasum, quod, ad continentiam servandam, vix opus est alia re, quam devitare otiositatem et periculosas occasiones, et habere voluntatem firmam, cujus gratiam Deus non denegat postulanti eam ferventi studio ". Revera, inter ipsos Protestantes, nonne sunt vidui et viduae innuptaeque virgines, quibus obligatio diu continentiam servandi incumbit? Numquid praesumere licet hos omnes vitio deditos esse? Si non liceat, cur catholici sacerdotes vel alii qui propter Deum virginitatem vovent, tanquam incontinentias rei insimulantur?

§ II. De natura sacramenti Matrimonii.

Exponemus : i° naturam sacrameiiti essentialiter consistere in ipso contractu; 2° quinam sint ininistri ; 3° quaenam niateria Qtfonna hujus sacramenti.

' Systema theolog., n. 66. Quod jam animadverterant S. Gregor. Naz.^ Orat. 31 ; SS. Chrysost. et Hieronymus in cap. XIX Matt.; S. Attgtist.^ l. VI Confess., cap. XI; cfr. M. Rosset, op. cit., t. I, n. 398 sq.

I. De inseparabilitate sacramenti a contractu'.

797« Status qucestionis. Duplici modo Christus sacramentum matrimonii instituere potuit, vel addendo contractui naturali aliquod signum externum gratiae productivum, V. g-., sacerdotalem benedi6lionem, vel evehendo ipsum contra6lum matrimonialem ad dignitatem sacramenti. Jamvero, saec. XVII, Marcus Ant. de Dominis^, Spalatensis Episcopus, postea haereticus, et/. Launoy^y necnon nostris temporibus /. Nuytz^ professor Taurinensis, docuerunt sacramentum ita supervenire matrimonii contra6lui jam constituto, ut ab eo separari possit, proindeque impedimenta dirimentia a principibus statui posse, cum contraclus matrimonii sit ex natura sua civilis. Quam do6lrinam libenter amplexi sunt Politici, ut sic facih'us circa matrimonium leges ferre valerent.

Quidam catholici, ut M. Canus^, putarunt contractum esse quidem materiam sacramenti, sed benedictionem sacerdotalem esse formam, ita ut si benedictio omittitur, existat matrimonium ut contractus, non autem ut sacramentum. Pauci alii, post Vasquez^, agnoverunt quidem contractum esse totum et integrum sacramentum, sed tenuerunt contrahentes posse sud i?itentione efficere ut contractus naturalis sine sacramento existat.

Do6lrina autem cathoHca est ipsum contra6lum matrimonialem fuisse ad sacramenti dignitatem eve6^um, ita ut inter baptizatos dari non possit matrimonii contra6lus quin uno eodemque tempore sit sacramentum.

  1. Thesis : " Inter baptizatos nequit matrimonialis contractus validus consistere, quin sit eo ipso sacramentum " (Can. 10 12, § 2.) Certum est.

Dicitur iyiter christianos ; nam Infideles possunt vaHda matrimonia contrahere, quae rationem habent contra6lus, non autem sacramenti.

^ S. Thojn.^ Sup., 42, a. i, ad i; a. 3, ad2; Bettarfninus^dQ Matrim. c.7-8; Biiluart, diss. I, a. 5; Carriere, p. I, sc(ft. 3, c. I,a. i; Perrone se6l. I, c. 6; Pat?fiieri, tli. 10; Pesch, n. 718 sq.; Bittot, lli. 37.

(A) Scripturd non demonstratur quidem sed innuitur; etenim ex verbis S. Pauli ad Ephesios supra laudatis, Patrum addit^ interpretatione, illud ipsum matrimonium ad dignitatem sacramenti eve6lum est quod Deus ab initio instituerat; atqui quod Deus ab initio instituerat nihil aliud est nisi contra6lus ipse matrimonialis ; ergo contra6lus ipse, non autem alter ritus accessorius, vere fuit ad dignitatem sacramenti eve6lus. — Revera nullus ritus, nulla oratio, nulla materia aut forma in Scriptura determinatur, praeter ipsum matrimonialem contra6lum ; ergo omne matrimonium inter Christianos legitime celebratum, est sacramentum ; et vice versa, si non adsit sacramentum, nec erit vere contra6lus matrimoniaHs.

  1. (B) Tradii. (a) Patres non dire6le quidem hanc quaestionem expenderunt, sed ita de matrimonio christiano locuti sunt, ut exinde erui possit contra6lum ipsum fuisse ad dignitatem sacramenti eve6i;um. Scholastici omnes qui ante saec. XVI floruerunt id apertius declararunt, docentes, post 5. Thoinam ^, verba quibus consensus seu contra6lus matrimonialis exprimitur, esse formam sacramenti, vel post 5. Bonaventuram^, sacramentum Matrimonii pro materia habere personas legitimas, et pro formd consensum : quod quidem importat consensum, seu contra6lum matrimonialem ad essentiam sacramenti pertinere, nec ab eo divelli posse.

(b) Id etiam infertur ex variis Ecclesiae documentis. Imprimis Decretumpro Armenis haec habet 3 : " Causa efficiens matrimonii regulariter est mutuus consensus per verba de praesenti expressus ". Unde sic : hic certo agitur de Matrimonio ut sacramento, cum Decretum sit instru6lio de sacramentis; atqui declaratur causam efficientem, proindeque essentiam hujus sacramenti esse mutuum consensum, seu matrimonialem contra6lum ; ergo contra6lus a sacramento separari nequit. Idem ex Tridentino erui potest : docet enim 4 matrimonia clandestina rata et vera fuisse matrimonia, quamdiu Ecclesia eadem irrita non fecerit : quod qui-

^^^»)T' OF / »£s^p^^-^^2, a. I, ad I. — ^ In IV, dist. 28, a. c, q. 5. ;^^- 3 Denzin^^. 597. — " Sess. IV, de Reformat., c. 1.

■ LLGe dem importat ea fuisse verum sacramentum, nam, juxta Innocentium III^, matrimonium " verum et ratum existit, quia sacramentum fidei,quod semel est admissum, nunquam amittitur, sed ratum efficit conjugii sacramentum ". Atqui in matrimoniis clandestinis nihil invenitur nisi contra6lus matrimonialis ; ergo talis contra6lus vere constituit sacramentum, nec ab eo separari potest.

(c) Tandem res extra omne dubium posita estex disertis declarationibus Pii IX et Leonis XIII.

Prior, in Allocutione ad Cardinales habita (27 sept. 1852), legem reprobans, qua matrimonium ut contra6tus civihs tantum habebatur, hanc rationem praefatae condemnationis reddit : " Cum nemo ex Cathohcis ignoret aut ignorare possit, Matrimonium esse vere et proprie unum ex septem Evangehcse legis sacramentis a Christo Domino institutum, ac propterea inter fideles dari non posse, qnin uno eodemque tei7ipore sit sacramentumj atque idcirco quamlibet aliam inter Christianos viri et iiiulieris conjundionem. cujuscumque etiam civiHs legis vi fa6tam, 7iihil aliud esse nisi turpem atque exitialem concubinatum ab Ecclesia tantopere damnatum : ac proinde a conjugali fcedere sacramentum separari nunquam posse; et omnino spe(5tare ad Ecclesiae potestatem ea omnia decernere, quse ad idem matrimonium quovis modo possunt pertinere". Posterior autem in Encycl. Arcanum (10 Febr. 1880), ubi do6trinam catholicam de christiano matrimonio prseclare exponit, haec habet : " Nec quemquam moveat illa tantopere a Regahstis praedicata distin6lio, vi cujus contra6tum nuptialem a sacramento disjunguunt ... Etenim non potest hujusmodi distin6tio, seu verius distra6tio, probari; cum exploratum sit in matrimonio christiano contradiun a sacramento non esse dissociabilem ; atque ideo non posse contraftum verum et legitimum cojisistere^ quin sit eo ipso sacramentum. Nam Christus Dominus dignitate sacramenti auxit matrimonium ; matrimonium autem est ipse contra6tus, si modo sit fa6tus jure ... Itaque apparet omne inter Christianos justnm conjugium i/i se et per se esse sacramentum : ?iihitque magis abhorrere a 7'eritate, qusim esse sacramentum decus quoddam adjufulum, aut proprietatem allapsam extrinsecu:, (juae a contrallu ^/iy//;/^'-/acdisparari hominum arbitratu queat".

Quam doctrinam sic contrahit Codex, can. 1012 : "Christus Dominus ad sacramenti dignitatem evexit ipsum contractum matrimonialem inter baptizatos. Quare inter baptizatos nequit matrimonialis contractus vaHdus consistere, quin sit eo ipso sacramentum ",

  1. Corollarium. Hinc, etiamsi bajDtizati contrahentes oninino ncsciant contradum matrimonialem esse sacramentum, conficiunt tamen sacramentum eo ipso quod intendunt maritaliter contrahere. Si autem bene edodi, nollent, propter suam impietatem, facere sacramentum, distinguendum est : si eorum intentic praedominans sit conjugium inire, contra6tum simul et sacramentum conficiunt; si autem eorum intentio tam prava sit, ut concubinatum sehgere malint quam Matrimonii sacramentum, horum unio concubinaria, non autem maritalis est.

II. De ministro Matrimonii ^

  1. Mclchio7' Caniis primus esse videtur qui docuerit non ipsos contrahentes, sed Sacerdotem qui eos in matrimonio jungit, ministros esse sacramenti^; cujus opinionem amplexi sunt multi thcologi, inter quos Sylvius, Drouin, Tournciy aliique : hodie vero antiqua sententia, quae tot saeculis viguerat, ex Ecclesiae praxi declarationibusque certa omnino est.

  2. Thesis : Ministri sacramenti Matrimonii sunt ipsi contrahentes, non autem Sacerdos nuptiis benedicens. Certum est.

(A) Ex antiquis Ritualibus. Ut re6le enim animadvertit Martcnc3, vir in antiquis ritibus optime versatus, ita'matrimonium olim celebrabatur : sponsi sistebantur sacerdoti ad portas ecclesia^; deinde, datis sibi mutuo dextris, pra^stabant consensum, " in quo totam sacramenti matrimonii essentiam reponebant antiqui. Inaudita quippe apud illos erant illa verba parochi Ego vos conjungo, in quibus aliqui ex recentioribus scholasticis formam hujus sacramenti constituunt ". Revera haec verba desiderantur in plerisque Ritualibus antiquis. Jamvero si essentia sacramenti matrimonii in solo consensu conjugum, non in benedi6lione sacerdotis, consistit, ipsi contrahentes qui consensum praebent sibi administrant sacramentum.

• S. Thom., Supp., q. 45, a. 5; q. 46, a. 2; Bellar?mmis, c. 6; Dromn, lib. X, q. II; Billuart, diss. I, a. 6; Carriere, pars I, sea. 2, c. 2; Perrone, sed. I, c. 2; de Augustinis, a. 3; Palmieri, th. XI.

' De Loc. theolog., 1. VIII, c. 5. Melchior Canus suam sentenliam tribuit Gulielmo Parisiensi^ Petro Paludano, imo 6^. Tho^na, sed immerito, ut late ostendit Perrone^ 1. c, p. 48 sq.

(B) Aiinoritate theologonim. Veteres Scholastici id aperte declarariint; ita 6'. Thomas %Q.n\i\.^ : "Consensus expressus per verba de prtesenti, inter personas legitimas ad contrahendum, matrimonium facit, quia haec duo sunt de essentid sacrajnenti; aha auteni omnia sunt de solemnitate sacramenti quia ad hoc adhibentur ut matrimonium convenientius fiat". Ibidem (ad 2)addit: "Et ideo Sacerdotis benedi6lio non requiritur in matrimonio, quasi de essentia sacramenti ". Jamvero certo requireretur, si Sacerdos esset minister matrimonii. Tdem docuerunt S. Bonaventura'', ahique theologi usque ad ssec. XVI. Jamvero impossibile est erravisse Ecclesiam docentem in re tam gravi per plura saecula. Ergo.

(C) Ecclesice praxi et declarationibtis. (a) Tridentimim declaravit rata et vera fuisse matrimonia clandestina, absque prsesentia Sacerdotis contra6la, quamdiu Ecclesia ea irrita non fecit 3. Atqui ex usu loquendi ecclesiastico matrimonium ratuDL idem est ac sacramentiLm matrimonii ; ait enim Innoccntius III (1. c.) : " Etsi matrimonium verum inter infideles existat, non tamen est ratum; inter fideles autem verum et rattim existit : quia sacramentum fidei,quod semel est admissum, nunquam amittitur, sed ratum efficit conjugii sacramentum, ut ipsum in conjugibus illodurante perduret". Ergo, juxta Trideniinum, matrimonia sine sacerdotis prsesentia et benedi6lione celebrata, possunt esse rata, id est verum sacramentum. Ergo sacerdotes non sunt ministri hujus sacramenti, sed contrahentes.

(b) Aliunde, proposito dubio utrum matrimonia tempore gallicae perturbationis pera6ta, absque Sacerdotis praesentia, revalidanda essent benedi6lione Sacerdotis, Congregatio pro negotiis Ecclesia^ gallicanae deputata,respondit (22 Apr. 1 792) " fideles hortandos esse ut cum Sacerdotis copiam habere possunt, ab eo benedi6lionem petant, qui tamen illis declarabit hujusmodi benedi£lionem ad validitatem minime pcrtinere "

(c) Thesis hcec omnino firmaturex can. 1098, juxta qucin licet in aliquibus casibus contrahcrc absquc prctscntiii saccrdotis.

3"Tametsi dubitandum non est clandestina uKiuimonia, libero contrahentium consensu fada, rata et vera esse matrimonia, quamdiu Ecclesia ea irrita non fecit; et proinde jure damnandi sint illi, ut eoii S. Synodus anathemate damnat, qui ea vera ac rata esse negant " ... (Sess. XXIV, de Ref. Matrim., c. i.)

(D) Raf. iheol. Ex di6lis in praecedente thesi, contra6lus matrimonialis inseparabilis est ab ipso sacramento, proindcque illi vere conficiunt sacramentum qui simul contra6lum perficiunt ; atqui ipsi contrahentes, non autem Sacerdos, contra6lum matrimonialem perficiunt, ut patet ; ergo ipsi contrahentes sacramentum conficiunt, seu aliis verbis sacramenti sunt ministri.

  1. (£.) Principia ad solvendas difficuliates. Cum nimis taediosum sit varia argumenta ab adversariis allata singulatim confutare, sufficiat nonnulla exponere principia, ex quibus solvi valeant.

(a) Argumenta a pari ex aliis sacramentis desumpta, parum aut nihil valent, cum unumquodque sacramentum suam propriam materiam, suos quoque ministros habeat. Frustra igitur dicunt adversarii regulariter solos Sacerdotes sacramentorum esse ministros, proindeque matrimonii; negatur enim paritas, cum matrimonium sit contra6lus, legesque contra6lus sequatur ; sed insuper nonne baptismus, a laico ministratus, validus est.? cur ergo matrimonium, a laicis ministratum, invalidum esset }

(b) Alius est minister sacramenti et alius minister solemnitatis; proinde, si in documentis ecclesiasticis agatur de Sacerdote ut ministro matrimonii, ex contextu determinandum est utrum qusestio fiat de ministro conficiente, an solum sanciente sacramentum benedi6tione speciali.

(c) Matrimonia, s]ne j)r8esentia Sacerdotis celebrata, illicita, aut aliquando illegitima dicebantur,~quia contra leges Ecclesise contrahebantur, sed ex hoc minime sequitur eadem invalida fuisse. Iterum quidam benedi6lioni sacerdotali tribuunt virtutem sacramentatem, sed, inspe6lo contextu, sensus est hujusmodi benedi6tionem esse quoddam sacramentale. Nonnunquam asseritur matrimonium, absque illa benedi6lione, non esse veri nominis sacramentum, quia contrahentes, legem Ecclesiae violantes, gratiam sacramenti non recipiebant. Horum principiorum ope, praecipuae difficultates solvi queunt : si quae autem supersint au6toritates contra nostram thesim, vim decisionum Ecclesice infringere non possunt

TE MATRIMONIO UT SACRAMENTO. 505

III. De materia et forma'.

  1. MaterJam sacramenti Matrimonii esse ipsum contra6lum omnes theologi tenent. Nonnulli autem, cum Melchiore Cano^ putarunt formam in benedi6lione Sacerdotis reponendam esse : quae quidem opinio ex jam di6lis confutata manet. Do6lrina igitur communis et certa cst viateriam et formain sacramenti in ipso matrimoniali contra6lu sitam esse. Hoc autem diverso modo explicatur.

(A) Quidam, cum Navarro, dixerunt consensum internum esse materiam, formam autem consistere in signis externis quae consensum exprimunt; quodadmitti nequit, nammateriadebet essealiquo modo sensibilis, independenter a forma; atqui consensus mere internus nullo modo sensibilis est.

(B) Alii tenuerunt, cum Vasquez, corpora contrahentium seu dominium in ea esse materiam, formam autem verbis consensum significantibus constitui. Admittimus quidem dominium in corpora esse materiam remotam^ circa quam versatur sacramentum, sed negamus illud esse materiam^r^jv:/w<2/;^; nam taledominium nuUomodo gratiam significat, jamvero materia proxima sacramenti aliquo modo gratiam ab eo produ6tam significare debet.

(C) Communis igitur sententia est materiam remotam esse jus in corpora in ordine ad actus conjugales, materiam proximam esse consensum, quatenus reciprocam corporum traditionem exprimit, formam autem esse eumdem consensum, quatenus mutuam eorum acceptationem significat. (a) Quod imprimis declaravit Benedictus XIV ~ : *' Legitimus contractus materia insimul ac forma est sacramenti Matrimonii; mutua nempe ac legitima corporum traditio verbis ac nutibus interiorem assensum experimentibus, materia, et mutua pariter ac legitima corporum acceptatio, forma ". (b) Ratione confirmatur : illud enim per modum materiae se habet quod est determinabile, ct pcr modum formae quod est determinans; atqui corporum mutua traditio est quid deierminabile tantum, cum sit sokun inchoatio contra6lits, et in suspcnso maneat, donec accedat acceptatio; corporum auten^ acceptatio est quid deter-

^ S. Thom.^ Supp., q. 45, a. 5; Bfllarminus^ c. 6; Pnun/i, 1. X, q. 3; Billuart, diss. I, a. 7; Carri^rc, p. I, secfl. 2, c. 3; dc Augustinis, a. 4; Billot, th. 37, Corol. I, p. 344.

?ni?ians, cum contraflum compleat eumque efficacem reddat ; crgo,

Chjicitur quidem contradum matrimonialem non esse materiam et formanu hujus sacramenti, quia graliam minime significat. Sed immerito; nam hujusmodi contradus significat unionem Christi cum Ecclesia, qu?e est veluti fons ac causa graticX huic sacramento propriae, proindeque ipsam gratiam quibus conjuges ipsi san(5lificantur; sed insuper consensus ille dire(5le etiam repraesentat spiritualem illam animorum unionem quae est una e praecipuis gratiis huic sacramento annexis.

Corollaria.

  1. Ex tribus thesibus supra expositis, jam erui possunt quaedam corollaria.

(A) Matrimoniuiii est coiitraflus sui generis, speciales charafteres pr^ se ferens; siquidem est : (a) naturalis, quatenus naturali hominum incHnatione fundatur, et ad bonum naturae ordinatur, scil. humani generis propagationem et educationem; sed ahis contra6libus multum praestat, tum quia a Deo fuit institutus, tum quia versatur non circa res materiales, sed circa ipsas personas contrahentes, earumque affectus, tum quia non potest dissolvi contrahentium consensu sed ex natura su^ est indissolubilis, ut supra ostensum est ;

(b) sacer et sacramentalis, cum significet unionem Christi cum Ecclesia et ad dignitatem sacramenti eve6lus fuerit;

(c) ecclesiasticus, quatenus ad bonum Ecclesiae ordinatur, et multis legibus Ecclesiae regitur; (d) civilis, utpote tendens ad bonum reipubHcae, et in quibusdam accessoriis potestati civiH obnoxius.

  1. (B) Matrinionium inter Infideles non est sacraiJientuni, cum Baptismus sit janua omnium sacramentorum, ita ut nuUum a non baptizatis vaHde recipi valeat. Attameneorum connubia vaHda sunt ut contra6lus naturaHs : " Etsi matrimonium veruni inter infideles existat, non tamen est ratum ", ait Innocentius III (. c). Hceretici autem, qui vaHde baptizati sunt, et legitime contrahunt, sacramentum Matrimonii vaHde accipiunt, etiamsi ignorent vel negent hujus sacramenti existentiam. Dummodoenim generalem intentionem nubendi habeant juxta leges a Christo institutas, contra6lum naturalem Matrimonii vaHde conficiunt, et, cum inter baptizatos hic a sacramento sejungi nequeat, vere etiam recipiunt sacramentum.

  2. Hujus rei occasione du^e quaestiones inter theologos agitantur : (a) Prior est num matrinioniicin a non baptizatis co7itra^nni fiat sacravientuni, si uterque conjux postea baptizatus fuerit. Quidam negant, inter quos Vasquez, Salmanticenses^ Carriere^, etc, quia consensus matrimonialis jam vaHde datus, non potest renovari : res enim semel donata non potest de novo valide donari, cum non sit amplius sub potestate donatoris. Alii autem communius ti probabilius affirmant cum Sanchez, Bellarmino^ Perrone ahisque^; h*cet enim non ponatur novus contra6lus simph'citer, efficitur tamen novus contra6lus morahter a priori distin6lus, cum infideles conversi consentiant ut matrimonium antea contra6lum fiat indissolubile et unionem Christi cum Ecclesia repraesentet; nil obstat igitur quin consensus sic renovatus, exphcite vel imphcite, sit materia et forma sacramenti, gratiamque conferat. Imo non requiritur renovatio contra6lus, sed sufficit prior consensus in infideh'tate datus. Nam sola ratio cur hic contra6tus non fuerit simul sacramentum, est quia contrahentibus christianus chara6ler deerat; statim igitur ac Baptismi chara6lerem recipiunt, obex removetur, ac nil impedit quin contra6lus sit simul sacramentum. Quod ahunde Apostoh au6loritate firmatur; nam in epistola ubi de Matrimonii sacramento agit, Ephesios ahoquitur recenter conversos, quorum plerique ante susceptum Baptisma matrimonium contraxerant, et supponit tamen eosdem esse sacramento Matrimonii san6lificatos.

  3. (b) Posterior QSt num viatrimonium fidelis cum ijifideli sit sacramentum. Supponitur utique tale matrimoniurn fuisse ab Ecclesia permissum : secus, invahdum esset. Hoc autem posito, muUi negant, ut SancJiez, Billuart, Thcologi Wirceburgenses^i, quia matrimonium est contra6lus, et sicut ad unum contra6lum requiruntur essentiahter duo habi-

=■ SancJtez, 1. II, disp. IX, n. 5; Wirceburgenscs, n. 285; Benedidus XIV, de Synodo dioices., 1. VIII, c. 13, n. 8; de Auoustinis, a.5.

3 SancJiez, I. II, disp. VIII, n. 2; />ittiiart, d. I, a. 5, pet. 7; irirccbur^., n. 288.

les ad contrahendum, ita ad sacramentum requiruntur duo habiles ad consensum sacramentalem praestandum; atqui in casu de quo agitur unus tantum contrahentium habilis est ad sacramentum. — Alii autem, et quidem nostro judicio probabilius, affirmant matrimonium hujusmodi esse sacramentum in parte fideli; ita Saliiia^iticenses^ Tournely^ Perrone^ etc. Etenim fidelis qui, ex dispensatione Ecclesiae, cum infideh' matrimonium init, verum contra6lum matrimonialem conficit, et aliunde ipse capax est gratiae; atqui omnis matrimonialis contra6lus a baptizato confe6lus ad dignitatem sacramenti fuit eve6lus; ergo in casu praesenti contra61us est vere sacramentum. Nec dicatur sacramentum non posse claudicare^ seu esse vaHdum in uno, in altero autem invalidum; hoc enim gratis prorsus asseritur, et, quamvis fateamur rem a Dei voluntate pendere, ex se tamen nil prohibet quin unum idemque sacramentum sit vaUdum in uno, qui nullo impedimento laborat, invahdum autem in altero qui sacramenti est incapax; revera absolutio duobus simul data vaHda esse potest pro eo qui est re6le dispositus, invalida autem pro eo qui contritione caret Addi etiam potest durissimum fuisse Christianis muHeribus, quae prioribus saecuHs ethnicos in matrimonium ducere debebant, privari gratia sacramentaH ipsis tam necessaria.

i oV^"^ 809. Cum Matrimonium sit unum ex sacramentis N. Le- gis, gratiam habitualem producit ex opere operato^ ut diserte definitum est a Tridentino^ : " Si quis dixerit Matrimonium non esse vere et proprie unum ex septem legis evangeHcae sacramentis, a Christo Domino institutum... neque gratiam conferre, A. S. "

Gratia autem, quam confert, non est prima sed seciinda, cum, teste Tridentino^ institutum fuerit non ad peccata rerTiittenda, sed ad san6lificandos conjuges, Iterum gratia

=" Drotnn, i. X, q. 4; L. Habert, Theol. dogm. et moralis, de matrim c. 5; Carriere, n. 58 sq.; Bonal^ n, 84. 3 Sess. XXIV, can. i.

huic sacramento propria consistit in jure ad accipiendas, tempore opportuno, gratias a6luales christianis conjugibus ad sua officia rite adimplenda necessarias : 1° ad christianam prolis procreationem et educationem; 2° ad mutuum amorem et vitae consortium; 3° ad concupiscentiam coercendam.

8x0. 1° Ad christianam prolis procreationeni et educationem; hic est enim praecipuus matrimonii finis : sicut enim Christus non ah*o fine Ecclesiae conjun6lus est, quam ut ex divino hujusmodi connubio nascerentur fiHi Dei adoptivi, ita sponsi uniri debent ut fiHos generent san6leque educent, qui non solum terrestri patriae utiles esse valeant, sed etiam optimi Ecclesiae cives, regnique ccelestis candidati. Porro ad hoc requiritur gratia speciaHs, quae per matrimonii sacramentum confertur : homines enim, peccato originaH vitiati, suam voluptatem potiusquam proHs bonum natura- Hter quaerunt; sed, gratiae sacramentaHs ope, mentes suas altius erigunt, et cum pio Tobia dicere valent : " Et nunc, Domine, tu scis quia non luxuriae causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dile6lione, in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum"^ Nec minor requiritur gratia ad filios san6le educaiidos; nam, ut ait Leo XIII {Encycl. Arcanum) : In liberis tuendis atque ad virtutem potissimum informandis omnes parentum curas cogitationesque evigilare necesse est : Patres, educate illos in disciplind et correptione Domini^. Ex quo intelligitur, nec pauca esse conjugum ofificia, neque levia; ea tamen conjugibus bonis, ob virtutem quce sacramento percipitur, non modo tolerabilia fiunt, verum etiam jucunda'\

  1. 2^ Ad castum amorent fove^iduni; siquidcm saepius nuptias perturbat conjugum discordia, quando unusquisque proprias sequitur inclinationes : vir, potef>tate su^ abutendo, uxorem non ut adjutorium simile sibi respicit, sed potius ut famulam quam male pcrtra6lat; uxor vice su^ maritum contemnit, eiquc subjici recusat; indc innumcrabilcs nascuntur rixae, quae familia^ paccm cvertunt, vitamque miscrabilcm utrique conjugi reddunt. Huic autcm malo occur-

510 DE MATRIMONTO. CAPUT II.

rit Matrimonii sacramentum, vi cujus vir uxorem suam diligit sicut Christus Ecclesiam, et uxor viro subdita cst sicut Ecclesia Christo, amboque alacrius mutuas infirmitates pcrferunt et sibi mutuo condonant : " Eos scih'cet ipsos, ait Leo XIII {. cit.), necesse est sic esseanimo semper affectos, ut amorem maximum, constantem fidem, solers assiduumque praesidiumalteri alterum debere intelHgant. Vir est famih'ae princeps, et caput muHeris; quse tamen, quia caro est de carne ihius et os de ossibus ejus, subjiciatur pareatque viro, in morem non anciUae, sed sociae; ut sci- Hcet obedientiae prgestitae nec honestas, nec dignitas absit. In eo autem qui praeest, et in hac quae paret, cum imaginem uterque referant alter Christi, altera Ecclesiae, divina caritas esto perpetuo moderatrix ofticii ". Porro sacramentaHs gratia haec omnia operatur in iis qui sunt re6le dispositi.

8l2. ^^ Ad concupiscentiain moderandani; (\x\ enim corruptaenaturae propensionibushabenas laxant,nuptiale torum omni immunditia deturpant, nec una uxore contenti, ad multas inclinantur, et, si polygamia prohibeatur, ad divortium recurrunt, omnique Hbidinis generi indulgent, prout de paganis refertur. Huic autem vitio medetur gratia sacramenti, qua adjuti christiani conjuges praecipites libidinis impetus cohibere valent, et caste juribus suis utuntur, non tam voluptatis quam prolis desiderio; eadem gratia fit ut sibi invicem ita perpetuo adhaereant ut neuter adulterinos foveat amores : sicut enim " Christus dilexit Ecclesiam et seipsum tradidit pro ea ut illam sanclificaret "^, ita vir christianus casto amore uxorem prosequitur, et uxor virum, ita ut ex illa mutua dile6lione san6liores evadant.

Attamen ut Matrimonii sacramentum praefatos operetur efife6lus, recipi debet cum re6la intentione et statu gratiae Pastores igitur tum privatim tum publice adolescentes hortentur ut non sine consentaneis dispositionibus accedant ad sacramentum, ex quo tantos fru6lus percipere valeant pro toto vitae cursu tam necessarios.

§ IV. De potestate leges ferendi circa

MATRIMONIUM i.

  1. Cum matrimonii contra6lus ad dignitatem sacramenti fuerit eve6lus, eo ipso Ecclesise potestati subjicitur.

Hanc tamen Ecclesiae au6toritatem negarunt non solum Novatores, qui matrimonium tenebant sacramentum non esse, sed etiam M. A. de Dominis, Launoy, Regalistce non pauci, ntcnon Janse?iistce qui Synodo Pistoriensi (1786) adfuerunt : isti siquidem docere non er^ubuerunt potestatem leges ferendi circa christianum matrimonium, praesertim ad dirimenda matrimonia, pertinere ad solos principes saeculares, non vero ad Ecclesiam, nisi forte ex prmcipum indulgentia. Praeterea catholici au6lores non pauci, praesertim in Gallia, putarunt potestatem impedimenta dirimentia statuendi non solum Ecclesise, sed etiam principibus competere, quia rnatrimonium est contra6tus tum civiHs tum ecclesiasticus. Quae tamen opinio hodie, post repetitas S. Sedis declarationes, admitti nequit. Quid Ecclesia, quid potestas civilis de mati imonio possit decernere sequentes propositiones declarabunt.

  1. Thesis r^ : Ecclesia potestatem habet statuendi /-^ jure proprio impedimenta matrimonium dirimentia, et ^^"^ judicandi causas matrimoniales quae matrimonii vinculum respiciunt. D^^g^d^ est ex Tridentino 2 .• '' Si quis dixerit Ecclesiam non potuisse constituere impedimenta matrimonium dirimentia. vel in iis constituendis errasse, A. S. — Si quis dixerit causas matrimoniales non spectare ad judices ecclesiasticos, A. S. " (sess. XXIV, can. 4, 12). Jamvero hujusmodi canones dogmatici sunt, quidquid in contrarium pauci dixerint; hic enim agitur de re non disciph"nari, sed ad fidem spe6lante, scih'cet de ipsa potestate Ecclesij:e et de ejus infalHbihtate in exercitio hujus juris. Praeterea hanc potestatem Ecclesiae inesse jure proprio, non autem ex concessione Principum, colhgitur ex damnatione

' S. Thom., Quodlibet. V, a. 15; Bellarminus, c. 32; Sanc/iez, I. \, disp. III; Droiiin, 1. IX, q. VI, c. i; Billuart, diss. VI, a. 23; Carrilre, p. III, se(ft. II, c. 2, n. 520 sq. cum emeudationibus in 6-* ed. Compendii insertis, n. 130 sq.; Perrone^ 1. II; Palmieri, th. 28 sq. ; de Angelis, Pr3ele(fl. juris can., tom. III, p. I, p. 24 sq.; Cavagtiis., Institut. juris publ., 3^ ed., 1. V, n. 184 sq.; Billot, th. 47 48; Paoli, Etude sur les origines et la nature du mariage civil, Paris, 1890; R. Lemaire, Le Maria«,^e civil, 2'^ cd., Paris, 1904.

512 DE MATRIMONIO. GAPUT 11.

propositionis Synodi Pistoriensis, in qu^ oppositus error propugnabatur : talis enim propositio ut Tridentino contraria et ex hcereticali principio profe6la, reprobata fuit ^

  1. {h) Praxi Ecclesice. Christus ipse legem indissolubilitatis, l^i romanae contrariam, statuerat ; Paulus privilegium fidei, supra, n. 730, promulgaverat. Horum vestigiis inhaerens, Ecclesia varia de matrimonio condidit statuta; praesertim proprio jure impedimenta dirimentia, et, data occasione, de causis matrimonialibus quoad ipsum vinculum judicavit. (a) Imprimis antiquissima est Ecclesiae lex, vi cujus matrimonia virginum quae solemniter suam virginitatem Deo voverant, non solum illicita sed etiam invalida habita sunt ; ita v. g. Gelasius /scribit ^ : " Virginibus autem sacris temere se quosdam sociare cognovimus, et post dicatum Deo propositum />^^^j'/<3!/c^^^m et sacrilega miscere"; jamvero mcesta foedera sane vah*dum connubium vocari nequeunt. Porro hujusmodi lex ex nullo civili Codice desumpta est ; ergo ab ipsa Ecclesia jure proprio lata fuit. (b) Item Concil. N eoccesariense (314) can. 2 statuits : " Femina, si duobus fratribus nupserit, extrudatur usque ad mortem. Sed in morte, propter humanitatem, si dixerit quod, ubi convaluerit, solvet matrimonium, habebit paenitentiam " ; quibus verbis supponitur matrimonium de quo agitur tanquam nullum habitum fuisse. Jamvero hoc impedimentum a lege civili non fuit mutuatum, cum haec nonnisi an. 355 idem statuerit 4. (Cy Synodus Matisconensis (585), can. 16, declaravit irrita esse matrimonia a viduis clericorum contradla : " uxor subdiaconi, exorcistae vel acolythi,mortuo illo, secundo se non audeat sociare matrimonio " ; quod in nulla civili lege reperitur. (d) Tandem in Tridentino, Oratores Regis Gallidrum petierunt ut matrimonia clandestina, et connubia sine parentum consensu contra6la, irrita declararentur : prius fuit concessum, posterius autem negatum ; quod quidem luculenter probat au6lontatem Ecclesiae in condiendis impedimentis fuisse penitus agnitam, et quidem a jure principum independentem.

Quod aigumentum sic breviter contrahit Leo XIII (Arcanum) : "Quae (Ecclesia) potestatem in conjugia Christianorum, omni cum tempore tum loco, exercuit, atque ita exercuit, ut illam propriam ejus esse appareret, nec hominum concessu quaesitam, sed audtoris sui voluntate divinitus adeptam ... Nemo ignorat quam multa de impedimentis h'gaminis, voti, disparitatis cultus, consanguinitatis, criminis, pubhcae honestatis in conciliis lUiberitano, Arelatensi, Chalcedonensi, Milevitano II ' aUisque, fuerint ab Ecclesiae prsesu- Hbus constituta, quae a decretis jure imperatorio sancitis longe saepe distarent. Quin tantum abfuit ut viri principes sibi adsciscerent in matrimonia christiana potestatem, ut potius eam, quanta est, penes Ecclesiam esse agnoscerent et declararent. Revera Honorius, Theodosius junior, Justinianus (Novel 137) fateri non dubitarunt, in iis rebus, quse nuptias attingunt, non amplius quam custodibus et defensoribus sacrorum canonum sibi licere ".

Merito igitur Codex, c. 1016 : " Baptizatorum matrimonium regitur jure non solum divino, sed etiam canonico, salva competentia civilis potestatis circa mere civiles... effectus ".

  1. (B) Rat Theol. Matrimonium, inter Christianos celebratum, est sacramentum, et, ex di6lis, contraftus tam ar(5le cum sacramento conne6litur, ut unus sine altero existere nequeat ; atqui sacramentum est quid omnino sacrum, quod civib"s au6loritatis potestatem transcendit, solique Ecclesiae potestati subjacet. Nec dicant adversarii matrimonium esse contra6lum naturalem, et qua talem civili au6loritati obnoxium ; Christus enim, hunc contra6lum ad dignitatem sacramenti elevando, eum sacrum reddidit et ab au6loritate civili subtraxit, quippe quse circa res sacras nihil valet. " Igitur cum matrimonium sit sua vi, sua natura, sua sponte sacrum, consentaneum est ut regatur ac temperetur non principum imperio, sed divina au6loritate Ecclesiae, quae rerum sacrarum sola habet magisterium " {Leo XLIL, 1. c).

  2. T/iesis 2^1 : Potestas civijis non potest leges statuere ad matrimonii vinculum respicientes, sed solum circa effectus temporales et separabiles contractus.

Certuni est. Ad quod int-eUigendum, notare juvat efTe61:us matrimonii temporales duplicis esse generis, alios ab ipso contra6lu inseparabiles, v. g. mutua jura et officia conjugum

"■ D^ Aginrre, Conc. Hisp., tom. I, cau. 13, 15-17; Flarduin, Acl. Concil., tom. I, can. 11, 16-17.

quoad torum et habitationem, prolis legitimitatcm ; alios autem ab ipsa substantia contra6lus separabiles, v. g. dotem, donationes propter nuptias, h.xrcditariam successionem, etc.

(A) Pri2is probatur : (a) EcclesicF praxi ; Ecclesia enim nunquam hanc potestatem in principibus agnovit, sed e contra nullam vim habere censuit leges civiles circa matrimonii vinculum ; ita Gregorins M. conjugia consobrinorum a principibus permissa reprobavit ; Benedi6lus X/V\ loquendo de lege, qua Theodosius prohibuerat matrimonia Jud.torum cum Christianis, ait : *' Haec lex, utpote a laico principe condita, nullam habere vim in matrimoniis debet " ; item Urbanus VIII ac Pius VII ~ declararunt legem civilem, irritantem matrimonia sine consensu parentum inita, in foro conscientiae vim non habere.

(b) Au6loritate RR. Pontificum; sufficiat verba referre Pii VI 3 : ^' Dogma est fidei ut matrimonium quod ante adventum Christi nihil aliud erat nisi indissolubih*s quidam contra6lus, illud, post Christi adventum, evaserit unum ex septem legis Evangeh'c3e sacramentis ... Hinc fit ut ad so/a^n Ecclesiam, cui tota de sacramentis est cura concredita, jus omne ac potestas pertineat suam adsignandi formam huic contra6lui ad sublimiorem sacramenti dignitatem eve6lo, ac proinde de matrimoniorum vaHditate aut invaliditate sententiam ferre ". Ibidem illos confutat qui dicunt canonem Tridentinum {supra, n. 814) non dicere solos judices ecclesiasticos, aut omjies causas matrimoniales : " Verba enim canonis ita generaha sunt, omnes ut causas comprehendant et comple6lantur; spiritus vero sive ratio legis adeo late patet, ut nullum exceptioni aut limitationi locum relinquat ".

(c) Rat. theol. Matrimonium enim, ut re6le ait Pius VI, 1. cit., non est contra6lus mere civilis aut naturalis, sed unum ex septem sacramentis ; atqui sola Ecclesia, vi potestatis ipsi divinitus concreditae, de sacramentis leges ferre valet;

' Litt. 9 febr. 1749 ad Card. Eboracensem. M^itt. 27JLin. 1805 ad Napoleonem. ^Brev. ad Episc. Motulensem 16 Sept. 178!

DE MATRT.MONIO UT SAGRAMENTO. 515 ergo. Nec dicati:r in societatibus hodiernis, quae sunt mixtae religionis, potestatem civilem leges condere dcbere circa ipsam essentiam matrimonii, ut sic pro omnibus civibus uniformitas servetur. Nam, ad har.c uniformitatem servandam, sufiicit ut Status conditioiics et ejfcclus civiles, ex contra^lu matrimoniali orientes, determinet, nec requiritur ut ipsum matrimoniale vinculum attingat. Imo ipsa conscientiae libertas postulat, ut in societatibus mixtis nulla lex feratur de ipso vinculo matrimoniali : cum enim non eadem sint hac de re variarum spiritualium societatum statuta, ex quacumquecivili lege circa vinculum fieret ut nonnulli cives tanquam invalidum tenerentur habere matrimonium quod secundum suam conscientiam validum est, vel vice versa. Unum igitur remanet, videlicet ut Status solummodo civiles contra6lus matrimonialis effe6lus respiciat.

8l8. (B) Posterius declaratur et probatur, videlicet potestas civilis potest leges statuere circa effe^us temporales ac separabiles iJiatriino7iii, v. g. dotes, hereditates ac generatim possessiones bonorum temporalium quae e maritali contra6lu sequuntur. (a) Potest prohibere, non quidem sub poena nullitatis, sed sub aliis poenis, v. g. mul6lis pecuniariis, amissione jurium civilium, ne matrimonia fiant nisi servatis conditionibus quas bonum publicum exigit, v. g. ne minores contrahant absque parentum consensu, ne milites uxorem ducant nisi de venia au6loritatis militaris, etc. (b) Valet etiam connubiis a se vetitis denegarerecognitionem nonnullorum effe6tuum civilium, v. g. recognitionem dotis, juris succedendi in privilegiis patris, ubi talia agnoscuntur privilegia, etc. (c) Jus pariter habet registraiidi matrimonia atqueconsiderandi hanc registrationem ut legalem probationem existcntiai supradi6li matrimonii, quamvis ex a:quitate receptum sit hanc probationem per ffiquipollentem suppleri posse, si legalis deficiat. Ratio cur Status haec omnia statuere possit, est quia ex una parte ha^c non afficiunt substantiam contra6tus, sed sunt ipsi accessoria, et ex altera potestas civilis determinarc potest circa res hujusmodi quidr^uid bonum publicum requirit ; minime enim negari potest ea omnia qua: enumeravimus ad bonum socictatis posse confcrre.

Disputatur tamen inter theologos utrum Status denegare possit filiis genitis ex matrimoniis in se validis, sed lege civili prohibitis, civilem legitimitatem et jus successionis in paternam hereditatem intestatam, Ratio dubitandi est quia haec duo jura sunt partim a natura, partim a jure civili. Omnes tamen agnoscunt denegationem horum jurium insipientem et crudelem esse, cum sint ahse poenae magis efficaces ad ea conjugia impedienda, nec expediat punire in filiis deli6ta parentum \

Corollarium de jure auctoritatis civilis in matrimonium infidelium.

  1. NonnulH theologi putant Statum non habere potestatem leges ferendi de matriraoniis infidelium, quia haec, licet sint merus contradus, aliquid rehgiosi prse se ferunt, et aliunde valde timendum est ne Status, si ipsi concedatur hujusmodi potestas, justos Hmites transgrediatur atque familias rehgionisque san(?tuarium invadat^

Communis tamen sententia tenet hanc potestatem principi saeculari competere, ita ut possit ad bonum commune impedimenta dirimentia statuere. (a) Hoc enim aperte declaratum est a S. C. de Propagandd Fidem Instru6lione quse anno 1821 edita fuit ^ -. " Licet inter infideles verum sit matrimonium, illud tamen ad naturae et communitatis officium referri tantummodo potest, ac proinde a jure naturali et civili plane est moderandum. Sequimr hinc principes scECulareSj sive fideles sive infideles, plenissimain potestatem retinere in matrimonia subditorum infidelium, ut scilicet appositis impedimentis^ qucB juri naturali ac divino adversa non sint, eade?n non solum quoad civiles efi^e^us., sed etiam quoad conjugale vinculum penitus rescindant". Quod etiam confirmatum est a pluribus decisionibus S. C. P. F. et S. Officii.

(b) Ea enim omnia determinare possunt principes quae ad commune bonum civihs societatis pertinent, dummodo res de qua agitur, utpote sacra, ab eorum au6toritate subtra6ta non fuerit. Atqui maxime interest societatis civilis ut certa existat norma au(5toritate publica constituta, secundum quam matrimoma rite contrahantur; lege enim naturae hoc satis non fuit determinatum in certis adjun6tis. Ahunde matrimonium paganorum, Hcet in quibusdam regionibus ahquo ritu religioso accidentaliter consecretur, non est tamen sacramentum, neque a Christo au6toritati

Mta Perrone, De Matrim.^ II, 439 sq.; Feije, de Impedimentis, n. 67.

3Ap. Colte6la7iea., n. 1447, cum nota. Cfr. Resemans., De competentia civih in vinculum conjugale infidelium, Romas, 1887; Cavagnis, 1. c, n. 185; Gasparri^ op. cit., n. 287 sq.; Sasse, II, p. 470.

Ecclesice fuit subjedtum, cum Ecclesia nullum jus sibi vindicet dire(5lum in hujusmodi matrimonia. Ergo potestas civilis hac de re leges ferre valet. Nec sane jus principum denegari potest, quia eo abuti possunt; secus enim, quot jura inta6ta manerent? Nec sapientiores esse debemus quam ipsae Romanae Congregationes.

Art. II. De matrimonii celebratione.

Dicemus : i° de. prcBviis ad celebrationem matrimonii; 2° de ipsd celebratione,

SECTIO L De praeviis ad celebrationem matrimonii.

  1. Hic agemus de iis quae ad licitam et dignam receptionem sacramenti praemittuntur : 1° de sponsalibus, quae aliquando, quamvis non necessario, nuptiis praemittuntur; 2° de examine sponsorum, quo pastor inquirit num sint ad matrimonium habiles; 3° de bannorum proclamatione, quae regulariter matrimonium praecedere debet; 4° de consensu parentum; 5° dQ dispositiottibus ad dignam receptionem sacramenti necessariis.

Divisio

' De natura sponsalium.

De effectibus sponsalium.

De dissolutione sponsalium. ^ De agendi ratione pastorum circa sponsalia.

I. De natura sponsalium.

  1. i^ Notio. (A) Ante promulgationem Codicis agnoscebatur tantum in jure ecclesiastico promissio bilateralis seu sponsalitia. Ex Codice - autem agnoscitur promissio

'5. TJio7n.^ Supplem., q. 43; San/u-c., lib. I; Reiffcnstue!., lib. 1', tit. I; Schinalsorueber., lib. IV, tit. I; .S". Atphofts.^ n. 831-878; Carrierc, n. 360-374; Kejirick^ n. 1-27; De Angclis, lib. IV, tit. I; Santi, lib. IV, tit. I; Bangen, tit. I; Heiss.^ p. 44-54; Batler. A, n. 1-386; Gaspa7-n\ I, n. 1-120; Lehjn/c, n. 657-672; De Bcc/cer., p. 7-21 ; Gcnicot, n. 440-447; Notdin., n. 34-59; Werns., op. cit., n. 84-126; Esnicin^ Lc Mariage cn Droit can., Paris, 1891, t. I, p. 139-187.

= Imo " matrimonii promissio sivc unilatcralis, sivc bilaleralis seu sponsalitia, irrita est p7-o iit7'0(]iic fo7'o, nisi facta fucrit pcr scripturam snbsignatam a partilxis et vel a parocho aut loci Ordinario, vel a duobus saltem testll)us ". Codex, c. 1017.

sive unilateralis sive bilateralis, et utrique idem valor caiionicus tribuitur, dummodo ea^dem formalitates in utroque casu impleantur.

Promissio matrimonii ^si projnissio interna, libera et exterius nianifestata, qud ufta pars erga alterani vel utraque pars erga se inviceni se obligant ex justitid ad matrimoniuni futnrjim inter se contrahendum.

(B) Sponsalia matrimonio praemittuntur non necessario quidem, sed convenienter : (a) quo maturius ineatur contractus matrimonii, nempe cum mutua cognitione' indolis et morum utriusque sponsi; et quo perfectius partes ad gratiam sacramenti recipiendam sese disponant : (b) tutius impedimenta detegantur, si quae adsint; (c) facilius honestai relationes inter sponsos foveantur, et ita arceantur vagi ac periculosi amores.

Sponsalium usus, qui apud Hebraeos, Gra^cos Romanosque vigebat, antiquissimus est in Ecclesia, ut constat ex Concilio Illiberitano (305) qui poenis canonicis plectit frangentes sponsalia ^.

  1. 2° Conditiones necessariae ad validitatem sponsalium.

Principium generale est eas conditiones requiri quae ad validum contractum necessariae sunt; videlicet promissio futuri matrimonii debet esse : vera, libera, exterius manifestata, inter personas determinatas et de jure habiles.

  1. (A) Vera, id est cum intentione graviter sese obligandi ex justitia, proindeque cum ea advertentia et deliberatione quae ad peccatum mortale requiritur.

Hinc si promissio fit sine sufficienti advertentia (quod raro hodie contingit, ci^im fiat in scriptis) aut sine interna intentione, consensum simulando, vel jocando, non valet, quia deficit verus consensus. Attamen ficte promittens reparare tenetur damnum alteri illatum.

  1. (B) Libera, ideoque immunis tum ab errore substantiaH, tum a gravi metu; cum enim gravis obHgatio per sponsaHa inducatur, sine Hbero voluntatis assensu con-

crahi nequit. Ouidquid igitur libertatem destruit relate ad matrimonium, eam [)ariter tollit relate ad sponsalia.

  1. Quidam contendunt quidem sponsalia ex metu gravi inita esse tantum rescindibilia, et non ipso facto nulla, modo constet cqnsensum fuisse vere internum; sed, cum hic agatur de contractu plenam libertatem requirente, putamus, cum .9. Alphonso (n. 844) ea in hoc casu esse irrita.

  2. (C) Exterius manifestata, et quidem, si de cathohcis agitur, ad normam decreti Ne temere et Codicis, '' per scriptu7'a])i / : ubsignatam apartibus^ et vel a parocho^ aut a loci Ordinario, vel saltem a duobus testibus. Quod si utraque vel alte7'utra pars scribere nesciat, id in ipsd scripturd annotetur; et alius testis addatur, qui cum parocho aut loci Ordinario, vel duobus testibus de quibus supra, scripturam subsignet ".

Haec forma ita ad validitatem necessaria est ut, ea deficiente, statim, sine uUa judicis declaratione, sponsaHa merito tamquam irrita in utroque foro ^ habeantur. — Jam ex responso S. Congreg. super negotiis extraordinariis, 5 nov. 1901, declaratum fuerat invalida esse etiam mforo interiio sponsaHa in Hispania et in America latina absque publica scriptura celebrata.

Forma requisita est : (a) Scriptura a partibus subsig?iata ; sufficit autem quaevis scriptura, etiam prius et seorsim exarata, a quolibet redacta, imo formula typis impressa, dummodo ibi clare exprimatur mutua nuptiarum promissio inter determinatas personas, sive absoluta sive conditionata. Ad valorem requiritur ut dies, mensis et annus designentur; non autem locus, sed id omnino expedit, quo faciHus appareat actus authenticitas. — Scriptura vero debet a partibus., id est, ab ipsis contrahentibus subsignari, si scriberc

' Hiec aut similis formula adhiberi potest :

Die 15* Maii 19 13, coram me, parocho ecclesiie N... in dicecesi X, sese sisterunt A. C. Boileau, fiHus N. et N., et D. R. Lenoir, fiHa N. et N., qui declarirunt se inire veHe vera sponsaHa inter se; videHcet A. C. Boileau promisit se in uxorem ducturum D. R. Lenoir ; ct h;v?c promisit se in virum accepturam A. C. Boileau.

Cujus promissionis testcs fuere, pneter infrascriptum pastorem ; J. B. M. (cujus domiciHum inscribitur) et F. R. S.

Ibi indicantur locus, dies, mensis et annus, posteaque parochus, sponsi et testes scriptum signant.

valent; si vero utraque vel alterutra pars scribere nesciat, id in ipsa scriptura annotetur, et alius testis, praeter eos de quibus infra, addatur, qui scripturam subsignet.

(b) Scriptura insuper subsignata a parocho loci, aut a loci Ordijiario^^ vel saltem a dicobus testibus. — Jamvero corapetens est parochus loci ubi fit actus, aut, ubi paroecia^ non sunt canonice erectos, sacerdos cui cura animarum commissa est. Ordinarius autem loci est quicumque jurisdictionem ordinariam aut ordinarice cequivalentem in foro externo habens; ita S. Pontifex pro toto orbe, Episcopus in sua dioecesi, Abbas nullius vel Praelatus, Vicarius apostolicus, Prsefectus apostolicus, Vicarius capitularis, sede vacante, legitimus administrator dioecesis aut VicariatCls apostolici, Vicarius generalis Episcopi; — non autem Cardinales in suis titulis, nec nuntii aut delegati apostolici, nisi hi speciales consecuti sint facultates. — Ordinarius autem et parochus non possunt validi' alium sacerdotem etiam vicarium delegatum ad un versalitatem causarum matrimonialium 2, delegare ad sponsalia, ut constat ex responso V°, 28 mart. 1908. (c) Testes autem idonei esse possun: quicumque habiles sunt ad testificandum et subscribere valent. (d) Juxta recentem S. Cong, Conc. decisionem, 27 jul. 1908, ad I, ad valida ineunda sponsalia, partes tenentur subsignaie scripturain unico contextu cum parocho seu Ordinario^ aut cum duobus testibus; ideoque {.Qstes prcesentes esse debent dum partes subsignant, ut sint testes ipsius contractils, prout fieri solet in scriptis quibus inest vis publici documenti, nec sufficit ut scriptura, ab una parte cum parocho vel cum duobus testibus subsignata, remittatur ad alteram partem, quas vicissim cum parocho vel cum duobus testibus subscribat.

CoroUarium : de sponsalibus inter absentes. Ex dictis sequitur sponsalia non posse inter absentes fieri per epistolam^ seu per scripturam diverso tempore a partibus subsignatam, ut olim; et merito, ne via fraudibus aperiatur. Sed contrahi possunt per procuratorem specialiter designatum ad contrahendum sponsalia cum tali determinata persona : hic coram requisitis testibus scripturam simul cum altera parte subscribet; invaHde tamen ageret si interea mandans suum consensum etiam interne revocaverit.

  1. (D) Inter personas determinatas ; si quis igitur matrimonium promittit duabus vel tribus sororibus, dicens spondeo me ducturiim unam ex vobis^ sponsalia valida non sunt, quia persona non est sufficienter determinata.

' Fourneret., Le Mariage chretien, p. 51.

  1. (E) Inter personas de jure habiles, id est quae tum valide tum licite matrimonium contrahere valeant. Nam valere nequit promissio de re quae non est in potestate promittentis, vel ab eo sine peccato praestari nequit; v. g., nulla sunt sponsalia ab eo contracta qui jam valide promiserat aliam personam nubere, etiamsi secunda sponsalia juramento firmarentur.

(a) Jamvero habiles non sunt infantes ante septennium completum. Juxta communem sententiam, habiles sunt septennio completo; sed si ante pubertatem ^ sponsalia contraxerint, possunt ea resilire post adeptam pubertatem. Praeterea, cum ad validitatem sponsalium requiratur discretio mentis ac deliberatio, si multo ante pubertatem contrahantur, saepe invalida erunt. — Et sane rarissime expedit ut in tenera setate ineantur, aut etiam statim post adeptam pubertatem; decet enim ut longum non intercedat tempus inter sponsalia et matrimonium, cum secus nimiae familiaritati indulgere sponsi exponantur.

(b) Insuper habiles non sunt qui impedimento dirimente vel prohibente ligantur, nisi dispensationem petierint; dubie autem habiles sunt ante obtentam dispensationem. (Vide infra, n° 830.)

  1. 3° De sponsalibus sub conditione initis. Modo generali hic valent principia superius (n. 698 sq.) exposita de consensu conditionato. Quaedam tamen speciales difificultates hic solvendae sunt.

(A) De sponsalibus conditionate contractis inter personas aliquo impedimento laborantes. (a) Certo non valent sponsalia inita cum impedimento indispensabili^ i. e. in quo non potest aut non solet superior dispensare, aut etiam quando deest in casu justa dispensandi causa : tunc enim conditio est impossibiHs aut irrationabilis : porro ad impossibile nulla est obligatio.

(b) Certo valida sunt sponsalia inita cum intentione matrimonii contrahendi tempore quo impedimentum cessaverit, vel ex seipso, vel ex ipsa contrahentium voluntate, absque dispensatione; v. g., promitto te ducere statim ac castitatis votum, pro duobus annis emissum, expiraverit, — vel statim ac catholicam reHgionem amplexus fucris.

(c) Certum est valere sponsalia si, post obtentam dispensationem, consensus sponsalitius renovetur sive explicite, sive implicite, v. g.

' Pubertatem juridice attingunt masculi anno decimo quarto completo, fem'n?e anno duodecimo completo.

consentiendo bannorum publicationi : tunc enim fit inter personas de jure habiles.

  1. (d) Si vero consensus datus sub hac conditione " si supericr dispensaverit'\ post obtentam dispensationem renovatus non fuerit, controvertitur utrum sponsalia valida sint vel non, eo instanti quo conceditur dispensatio. Probabilior videtur sententia affirmans, dummodo amborum consensus adhuc perseveretj nam hic agitur de conditione honesta et possibili; jamvero principium generale est contractus sub tali conditione initos validos esse statim ac verificatur conditio, absque ulla consensiis renovatione. Attamen cum nonnulli probabiliter affirment sponsalia in hoc casu esse invalida, utpote celebrata tempore quo contrahentes non erant in prc^senti habiles, urgeri non potest, sed solum suaderi, obligatio promissis standi.

  2. (B) Si sponsalia ineantur sub cotiditione turpi, v. g. copulse habendae, non sunt quidem valida ante commissum peccatum, cum nemo ad peccandum sese obligare possit; sed, habita copula, jam habetur obligatio contrahendi matrimonium,non ex promissione quidem, quae certo invalida est utpote non in scriptis data (can. 10 17, §1), sed vi contractiis innominati facio ut facias : mulier enim sui corporis copiam non fecit, nisi ea conditione ut matrimonium celebraretur. Si vero, propter varia adjuncta, nuptiae moraliter impossibiles sunt, mulieri quaedam compensatio debetur \

  3. (C) Si sponsalia contrahantur sul} pcend, id est ea conditione ut pecuniae summa solvatur si matrimonium non initur, controvertitur utrum haec conditio valida sit. — Jamvero omnes admittunt poenam solvendam non esse ab eo qui juste resilit contractum : poena enim supponit delictum. Si vero quis injuste resilit, quidam affirmant eum pecuniam solvere teneri; nam res ita se habet, quando traduntur arrhce; porro inter arrhas et pecuniam solvendam nullum est substantiale discrimen; — multi tamen negant, quia stipulata pcena minuit libertatem matrimonii : quod bono publico nocet; exceptio tamen datur quando poena ab extraneo solvenda est, quia hsec stipulatio libertati minus nocet. — In praxi^ stante controversia, confessarius cogere nequit injuste resilientem ad poenam solvendam.

' Lex civilis hac de re eadem non est in omnibus regionibus ; in quibusdam pars laesa jus habet ad matrimonium exigendum, ut in pluribus Americae Statibus; in aliis solummodo ad compensationem, ut in Gallia, non quidem ex lege, sed ex jurisprudentia; cfr. Baudry-Lacant, t. I, n. 484.

  1. (D) Aliquando sponsalia ineuntur sub cui-rhis; arrhae sunt veluti pignus quod sibi invicem tradunt sponsi ea lege ut, si niatrimonium non sequatur, injuste resiliens amittat quod dedit et reddere teneatur quod accepit. Conditio hujusmodi satis justa videtur, et cautiores reddit juvenes in promittendo matrimonio; unde licita est et obligationem parit. — Controvertitur autem utrum valeat stipulatio de arrhis in duplu7?i vel quadruplum solvendis; cum haec non differat a contractu sub posnd, de ea idem dicendum est ac de poenali conditione sponsalibus adjecta.

Ab arrhis aliquomodo differunt munera quae sponsi sibi invicem tradunt, et praesertim sponsus sponsae. Quando non magni valent, spectata contrahentium fortuna, absolute donata videntur, nec proinde restituenda si sponsalia solvuntur. Si vero sint magni pretii, ac intuitu futuri matrimonii data, regulariter reddenda sunt quando matrimonium non sequitur, quia sub conditione data sunt; probabiliter tamen servari possunt a parte fideli, si altera pars injuste resiliat, tanquam compensatio pro fide non servata.

II. De effectibus sponsalium.

Duo numerantur : —

  1. 1° Obligatio nubendi tenipore opportuno. (A) Promissio matrimonii sive unilateralis, sive bilateralis {sponsalia) certo valida obligat sub gravi, ad promissum matrimonium ineundum, nisi justa adsit dissolutionis causa. Cum enim sit contractus, ex justitia aut saltem ex fidelitate (quando promissio est unilateralis) utramque partem obligat; et quidem sub gravi, imprimis si sit bilateralis, cum objectum contractus, nempe matrimonium, sit res gravis. — Hinc resiliens absque justa causa non solum peccat, sed etiam ex justitia tenetur resarcire damnum alteri illatum.

Dictum est certo valida; quia si dubia sunt dubio facti vel juris, obh"gatio non est urgenda, juxta omnes, cum obligationes imponi non debeant, nisi prius prohentur.

835- (B) Quoad te?npus quo hxtc obiigatio adinipleri debet, (a) si in ipso contractu praelixum fuerit, huic standum est, nisi justa intercedat dilationis causa; si vero determinatum non Juerit, promissio impleri debet pro more rcgionis, arbitrio sapientis viri, vel quando altera pars rationabiliter postulavcrit '. — Si difficultas inter sponsos

' " Curent Episcopi et parochi nc matrimonia diutius quam ad annum post inita sponsalia protrahantur ". .V. C. Pro/>. /'VV/., 13 ap. 1807, ap. G(isparn\ n. 68.

oriatur, judex ecclesiasticus terminum statuere potest, quo elapso, ille qui nubere non vult eo ipso renuntiat juri suo, ita ut altera pars suam libertatem recuperet.

(b) Si una pars injuste renueret matrimonium inire, a judice ecclesiastico ad summum monenda esset potius quam censuris cogenda, Aliunde, " ex matrimonii promissione, licet valida sit nec ulla justa causa ab eadem implenda excuset, non datur actio ad petendam matrimonii celebrationem ; datur tamen ad reparationem damnorum, si qua debeatur " \

(c) Quando sponsalia inita sunt sub conditione honesta e.possil?ili, partes tenentur exspectare conditionis eventum; statim ac conditio impletur, transeunt in absoluta, dummodo neutra pars consensum revocaverit, excepto forsan casu quo conditio erat *' si superior dispensaverit ", ut supra dictum est, n. 830.

  1. 2° Obligatio ea omittendi quce futurum matrimonium impedire possunt, praesertinn vero commercium carnale cum terti^ persona; nam sponsalia dant jus initiale ad corpus alterius (jus ad rem, non in re), quod violatur per copulam cum alia persona.

¥Lmc probabiliter fornicatio in sponsis specialem malitiam induit, praesertim si committitur a sponsa, quae multo deterior exinde redditur. Cum tamen contraria opinio probabilitate non careat % onus confitendi non est urgendum, nisi sponsa conceperit et alienam prolem in familiam futuri mariti introducat.

  1. Usque ad Pentecosten 1918 promissiones sponsaliticB inducebant duplex impedimentum \ prohihens sciXic^t cum qualibet alia persona, et dirimens honestatis publicae. Utrumque practice aboletum est 3.

III. De sponsalium dissolutione

Sponsalia dissolvuntur non solum per mortem, sicut matrimonium, sed etiam per varias causas, inter quas recensentur : —

  1. 1° Mutuus sponsorum consensus; nam in contractibus, qui a sola voluntate pendent, applicatur regula

' Cfr. Lugo^ de Paenit., disp. XVI, n. 178; S, Alphons.^ n. 847; UAnnibale^ n. 512, not. 46.

juris \ per quascumque causas res nascitur, per easdem etiam dissolvitur. Quod verum est etiam de sponsalibus juramento firmatis; nam juramentum quod eis annectitur, sub hac tacita conditione emittitur : nisi ab alid parte remittatur. Consensus tamen liber esse debet, sicut ipse consensus sponsalitius, ideoque w^c dolo, nec vi, neque metu extortus.

Si sponsalia ante pubertatem inita fuerint, dissolvi prohibentur ante pubertatis annos, ne temere contrahantur et solvantur; sed statim ac alteruter sponsus pubertatem attigit, a sponsalibus resilire potest, quin alium expectet, quia contractus in tenera aetate initus firmitate caret. Si vero intra tres dies post adeptam pubertatem et cognitionem praefati privilegii, sponsus coram judice vel testibus non declarat se contractum respuere, eo ipso censetur eumdem ratihabere.

  1. 2° Violatio fidei sponsalitiae per subsequentem fornicationem, vel actum impudicum gravem quo viHor factus est alteruter sponsus in communi <nestimatione; tunc pars innocens, non autem altera, potest a sponsalibus resilire. Ratio est o^xd. frangenti fidem fides frangitur eidon.

Hinc si sponsa cum alio viro fornicatur, sponsus non amplius ligatur, propter duplicem rationem, quia sponsa fregit fidem, et notabiliter vilior facta est. Idem dic, si heec libere passa est se ab alio viro turpiter tangi, saltem frequenter. — Si sponsus fornicatur, sponsa libera est ad alia vota transire; si vero tactus impudicos cum tertia persona commiserit, raro tantum et occasionaliter, non solvuntur sponsalia, quia ex hoc in communi aestimatione non multo vilior factus est; secus, si frequenter, ita ut merito timeri possit ne fidem conjugalem violaturus sit. — Si uterque fornicatur, juxta quosdam, remanet obligatio sponsalitia, quia mutua habetur delicti compensatio; juxta alios, sponsaUa pro utraque parte solvuntur; tandem juxta paucos, sponsus liberatur ab obligatione, non autem sponsa, quia turpius est peccatum spons^ quam sponsi, et vilior facta est ejus conditio. — Ad praxim igitur quod spectat, in his variis casibus, urgeri non potest obHgatio sponsaHtia.

Peccato carnaH aequiparatur etiam spirituaHs fornicatio, nempe apostasia et hceresis, quae sufficiunt ad Hberandum innocentem ab obHgatione suscepta.

  1. 3° Electio status perfectioris, videHcet susceptio ordinis sacri, reHgiosa professio etiam absque voto solemni, imo valde probabiHter votum simplex perpetuit castitatis in saiculo. Nam sponsaH'a ineuntur sub tacita conditione

526 DE MATRIMONIO. GAPUT 11.

" iiisi pcrfcctiorein statuni elcgeriui ". Excipitur tamen casus quo sponsus copulam habuerit cum sponsa sub formali nuptiarum promissione, vel ei damnum intulerit quod solo matrimonio reparari potest.

(a) Statim ac una pars manifestavit propositum ingredicndi religionem, vel sacros ordines, vel seminarium ut ad sacros ordines se pntparet, altera pars ad alia vota transire potest. Si prior mentem suam mutat et non ingreditur religionem aut ordines, probabiliics cjus obligatio, quae solum suspendebatur, jam reviviscit, dummodo posterior nova sponsalia non contraxerit ' ; probabiliter tamen haec obligatio non urget, quia extincta est sincera intentione statum perfectiorem eligendi; unde si dolose hanc intentionem affectasset, ab obligatione non liberaretur. — Certo tamen liberatur qui, suscepto perfectiori statu, ab eo legitime dispensatus est =.

(b) Quamvis votum perpetuae castitatis in sseculo emissum probabilius sponsalia solvat in foro interno, judex ecclesiasticus merito voventem compellere solet ut fidem sponsalitiam servet, aut religionem aliquam ingrediatur; secus facile quis posset votum castitatis simulare, ut ab obligatione suscepta se eximeret.

  1. 4° Notabilis mutatio superveniens, vel antecedens, licet non cognita.

(A) Principium generale est ilia mutatione solvi sponsalia quae, si ab initio cognita, ea prohibuisset ; aut quae infaustum redderet conjugium. Cujus ratio est quia sponsalia ineuntes contrahere censentur sub clausula : rebus i?i eodem statu inanentibus ; secus conjugium dispHcentiam pareret, et infehces sortiretur effectus 3.

(B) Haec autem notabiHs mutatio occurrere potest in bonis corporis.fortiince, aninti, aut in externis circunistantiis.

(a) In bonis corporis^ v. g. si alterutri superveniat chronicus morbus permanens, ut siphilis, paralysis, caecitas; vel gravis mutilatio sive deformitas (praesertim in sponsa); aut si sponsa, etiam nolens, copulam passa fuerit, quia exinde vilior facta est.

(b) In bo?tis fortunce : si uterque pauperior factus est, ita ut ma trimonii onera sustinere nequeat; si unus tantum multo pauperior evasit, sive quia bonorum partem amisit vel serio timetur exhaere-

= Ita Bo?iaci}ia^ quest. I, punct. 5, n. 2; Batt. /*., n. 1S6 ed 3. 3 S. Tho?n., Sentent. IV, dist. 27, q. 2, a. 3 ad 3.

datio, potest altera pars resilire. Si vero uterque ditior evenit, non solvuntur sponsalia. Si unus multo ditior insperate factus est, per se subsistit contractus; attamen si propterea ali?e nuptiae multo opulentiores sese offerunt, probabile est partem ditiorem factam non teneri stare sponsalibus cum amissione magni lucri; proinde in praxi urgenda non est obligatio.

(c) In bonis animi^ si alteruter propensus fiat ad ebrietatem, ludum, voluptatem, impietatem; vel crimen infamans commiserit, ut homicidium, grave furtum, etc.

(d) In externis circumstantiis^ si inimiciti^ inter familias exortae fuerint; vel parentes obstinate matrimonio obstent; aut animorum discordia inter partes existat; vel una pars in longinquam regionem transferat domicilium, inscia vel invita altera parte, quin spes habeaturillam brevi reversuram esse.

Chapter 18 of 73