Skip to the text

Nn. 388–461

  1. (A) Oui ordinaria jurisdictione poHcnt, suos suhditos validc absolvere possunt, ubicumque sint, etiam cxtra proprium territorium, et extra dicecesim, quin indigeant approbatione Episcopi ilHus loci ubi confessiones audiunt5;

236 PARS ALTERA MORALIS. CAPUT 11.

ratio est quia jurisdictio ordinaria est non solum localis, sed etiam personalis, ac proinde sequitur personas, quocumque ierint.

(B) Possunt Ordiiiarii locoruni suam jurisdictionem sacerdotibus tum sa^cularibus tum religiosis etiam exempti.delegare.

(C) De jure parochi jurisdictione gaudent pro suo territorio I tantum ; sed de consuetudine, in quibusdam regionibus ^ valide audiunt confessiones non solum in paro^cia sua, sed in tota dioecesi, attamen jure delegato. Id autem licite facere «equeunt sine licentia parochi vel capellani ilhus loci ubi confessiones excipiunt.

Num vero possint hodie ahos sacerdotes delegare ad confessiones audiendas in sua parochia infra (n. 392) expendemus.

3° De acquisitione et aniissione ordinarice jurisdictionis.

  1. Ordinaria jurisdictio incipit cum beneficii vel officii possessione, et cum ejus amissione desijiit. Nam, ut dictum est, ipsi officio adnectitur. Jamvero amittitur officium renuntiatione, privatione, amotione, translatione, lapsu temporis praefiniti 3, et, post sententiam condemnatoriam vel declaratoriam, excommunicatione, suspensione ab officio, interdicto 4.

II. De Jurisdictione delegata.

  1. 1° Kjus natura. Jurisdictio delegata in duobus prcesertim differt ab ordinaria : (a) qui ordinaria potitur,jure et noniine proprio eam exercet, dum delegatus agit nomine et juj^e principalis, a quo jurisdictionem accepit; (b) ordinaria jurisdictio ubique terrarum vahde exercetur in subditos, absque nova approbatione, dum delegata exerceri nequit extra territorium pro quo concessa est.

^ Ita Lehmk., n. 376, ait : " In Germania jam a pluribus sasculis ea consuetudo viget, vi cujus parochi censeantur pro tota dioecesi approbati". Baller. P., n. 556 : " Concludi posse videtur quod, ubi alia non vigeat consuetudo et Episcopus expresse non restringat, parochus possit per totam dioecesim confessiones audire". In praxi igitur sedulo legantur Statuta dioscesana et Littene, quibus Facultates conceduntur.

  1. 2° De jure concedendi jurisdictionem delegatam.

(A) In geitere haec statuit Codex (can. 199) de potestatc delegandi et subdelegandi. " Qui jurisdictionis potestatem habet ordina?'iain, potest eam alteri ex toto vel ex parte delegare, nisi aHud expresse jure caveatur. — Etiam potestas jurisdictionis ab Apostolicd Sede delegata subdelegari potest sive ad actum, sive etiam habitualiter, nisi electa fuerit industria personae aut subdelegatio prohibita. — Potestas delegata ad universalitatem negotioruni ab eo qui infra R. Pontificem habet ordinariam potestatem, potest in singuhs casibus subdelegari. — In ahis casibus potestas jurisdictionis delegata subdelegari potest tantummodo ex concessione expresse facta, sed articulum ahquem non jurisdictionalem etiam sine expressa commissione judices delegati possunt subdelegare. — Nuha subdelegata potestas potest iterum subdelegari, nisi id expresse concessum fuerit ".

(B) Quoad foruni pcenitentiale : (a) 5. Po7itifex delegare potest pro tota Ecclesia. Insuper qui delegantur a S. Pontifice, etiam modo transitorio, v. g., delegati apostohci qui ad ahquam missionem//'^ teinpore exercendam deputantur, ahos subdelegare possunt sive ad actum, sive etiam habituah'ter. (b) Ordinarius loci in quo confessiones excipiuntur (quo nomine veniunt vicarius generahs, Administrator, Vicarius et Praefectus Apostohcus, itemque ii qui praidictis deficientibus interim ex juris pra^scripto succedunt in regimine)sacerdotes tum sa,xulares tum regulares in suo territorio delegare valet, ut constat ex can. 874 : " Jurisdictionem delegatam ad recipiendas confessiones quorumhbet sive saecularium sive rehgiosorum confert sacerdotibus tum siecularibus tum rehgiosis etiam exemptis Ordinarius loci \\ quo confessiones excipiuntur..." (c) Canonicus pcenitoitiarius, quanivis ejus jurisdictio sit ordinaria, facultate deleganch non gaudet {JCodex, c. 401).

  1. (d) Unde, pronuilgato Codice, controvcrsia orta est de potestate delegandi parochis competente. i) Ouidam putabant parochos posse, sahem in casibus urgcntilius, ahenos sacerdotes delcgare ad auchendas suorum subchtorum confessiones, vi principii generahs quod potestatem Iiabcntcs ordinariain possunt eani dclegare. 2) Sed Po)itificia Com- inissio ad Codicis Canones authentice interpretandos, 16 oct. 19 19, declaravit parochos, vicarios parochorum, aliosve sacerdotes ad universitatem causarum delei^atos non posse sacerdotibus sa^cularibus aut rei^ularibus delegare jurisdictionem ad confessiones recipiendas, nec iisdem jam approbatis jurisdictionem extendere ultra fines circumscrij^tos, sed ad id egere speciali facultate seu mandato Ordinarii loci. VA merito; nam Codex non alium nisi Oi'dinariuni loci designat tanquam fontem a quo accipienda sit delegatio, et positive hanc facultatem delegandi denegat canonico pa^nitentiario ; unde silendo de pastore, eamdem facultatem ei denegat; — aliunde, jam a tribus saeculis, tota jurisprudentia eo tendit ut Ordinarius loci constituatur pro saecularibus unicus fons delegatae jurisdictionis ^.

In praxi autem vix aliqua est difficultas; nam Episcopi parochis in finibus dioecesis degentibus concedere solent facultatem advocandi parochos in locis contiguis suae dioecesis ministerium exercentes eisque jurisdictionem conferre; aliunde recursus ad Episcopum hodie facilis est.

  1. 3° De variis modis delegandi jurisdictionem. Duobus modis acquiri potest jurisdictio delegata : ab hoinine et a jure,

(A) Ab homine, seu a Superiore jurisdictionem ordinariam habente, aut a delegato qui subdelegare valeat. Ha^c autem delegatio accipi debet ab Ordinario loci, in quo absolutio datur, non autem ab Ordinario paenitentis vel delegati 2.

Ut jurisdictio valide obtineatur, (a) requiritur concessio expressa sive scripto, sive verbis, nec sufficit praesumpta; (b) quae concessio libera esse debet, non autem vi aut minis extortaS; (c) nec sufficit scribere ad jurisdictionem petendam, sed responsum delegantis accipi debet, quocumque modo transmissum, directe vel per alium.

' y. Creusen et A. Ver^neersch^ Summula novi juris, 1918, n. 346; A. Boudinhon, Rev. du cl. fr., 15 apr. 1919, p. 96, et i jul. 1919, p. 73.

3 Juxta oinnes, illicitum est jurisdictionem gravi metu extorquere, ac plerique Canonistas tenent jurisdictionem ita extortam invalidam esse; ita Reiffenstuel, 1. I Decret., tit. 40, n. 62; Schmalzgrueber., ibid., n. 19; De Angelis, ibid., n. 6. — De hoc tamen nonnulli dubitant, ut Pirhing, n. 33; Lacroix^ n. 1554. Cf. c. 103. — Plerumque nulla erit difficultas in praxi, cum Ecclesia suppleat jurisdictionem in casu erroris communis et dubii speculativi, ut infra exponetur.

Superior vero jurisdictionem duplici modo concedere pote.st : directe, quando ipsi sacerdoti committit potestatem absolvendi; indirecte^ quando paenitenti conceditur facultas quemlibet sacerdotem sibi in confessarium eligendi ^

  1. (B) Ajure seu ex Codice : (a) Cardinales et Episcopi, sive residentiales sive titulares, ab accepta authentica notitia peractae canonicae provisionis sibi suisque familiaribus eligere possunt sacerdotem confessionibus excipiendis, qui, si jurisdictione careat, eam ipso jure obtinet, etiam quod spectat ad peccata et censuras reservatas quoque, exceptis tantum censuris Sedi Apostolicae specialissimo modo reservatis et illis qucC adnexae sunt revelationi secreti S. Of^cii^.

(b) Sacerdotes quicumque transmarinum iter arripientes, dummodo a proprio Ordinario, vel ab Ordinario portils sive initialis sivc intermedii, confessiones excipiendi facultatem habeant, possunt toto itinere durante, valide et licite absolvere, tum fideles secum navigantes, tum fideles qui quavis ex causa ad navem accedant, tum eos qui ipsis ad terram obiter appellentibus confiteri petant eosque valide ac licite absolvere etiam a casibus Ordinario loci reservatis ^.

395« (^) " Omnes utriusque cleri sacerdotes ad audiendas confessiones approbati in aliquo loco, sive ordinaria sive delegata jurisdictione instructi, possunt etiam vagos ac peregrifios ex alia dioecesi vel parcecia ad sese accedentes, itemque catholicos cujusque ritLls orientaUs, vaUde et Hcite absolvere ^ ".

(d) Capellani militmn audire possunt confessiones miUtum etiam extra dioecesim Episcopi approbantis, quando milites sunt in castris aut in itinere ; durante bello amplissimas facultates accipiunt non sokim quoad milites, sed etiam quoad fideles regionum in quibus exercitum comitantur 5.

4° De acquisitione et amissione jurisdictionis delegatse.

  1. Jurisdictio delegata incipit eo instanti quo ejus concessio sci'ipto aut verbis authentice delegata innotescit.

  2. Cessat autem : revocatio7ie delegantis delegato ciirecte intimata aut renuntiatione delegati deleganti directe

' Ita, tempore Jubila^i, S. Pontifex generatim concedit Sircularibus et regularibus facultatem sibi eligendi confessarium.

5 Ita, V. g., S. Pcenitent., 18 clec. 1914 {A. A. S., VI, 712), capellanis militum concessit ut, dum exercitum comitantur, excipere possint confessiones quorumcunque fidelium acl se acccdentium ct in eoruni favorem uti facultatibus sibi pro foro conscicnti;e concrcdiLis.

intimat^ et ab eodem acceptata»; revocari autem nequit sine gravi causa^; expleto mandato, clapso tempore aut exhausto numero casuum pro quo concessa fuit3; attamen, pro foro ifiterno, actus per inadvertentiam positus elapso tempore vel exhausto casuum numero, vaHdus est4; insuper, si ahqua confessio incoepta est, perdurat jurisdictio usquedum paenitens absolvatur; cessante causa finaH delegationis 5; aliquando morte delegantis vel ejus cessatione ab officio, videHcet quando delegatio facta est ad casum particularem et confessio nondum inccepta est; non vero quando conceditur usque ad revocationem (quod fit communiter), vel usque ad beneplacitum sedis.

§ III. De jurisdictione quam supplet Ecclesia^.

  1. Quando deest jurisdictio, sive ordinaria, sive delegata, eam supplere potest Ecclesia; non potest quidem id supplere quod ejus auctoritati non subest, v. g. defectum materiae aut formae in sacramentis; sed quum jurisdictio ejus potestati subsit, eam extraordinarie suppeditare potest, quando non fuit regulariter coHata. Haec jurisdictio quam supplet Ecclesia, differt a jurisdictione ordinaria aut delegata, in eo quod confertur solum in ipso actu confessionis posteaque extinguitur, dum altera ante confessionem datur et post absolutionem permanet.

Jamvero tres sunt potissimum casus in quibus Ecclesiadc facto jurisdictionem supplet : 1° in articulo mortis ; 2° in casu erroris communis ; 3° in cdisw ju?'isdictionis probabiiis.

I. De Jurisdictione in periculo mortis.

  1. Principium : Omnis sacerdos, etiam non approbatus, valide absolvere potest eos qui versantur in articulo vel periculo mortis, ab omnibus censuris et peccatis.

Certum est.

^ Suarez, disp. XXVI, sect. 4 et 6 ; Lugo, disp. XVIII, n. 15-40 et disp. XIX, n. 28-35; Salmantic, cap. 11, n. 72-77; Lacroix, 1548, 1559; Billuart, diss. VI, a. 4; S. Alphons., n. 560-563 et n. 571-574; Miiller, § \y]\Leh7nk., n. 387-392; y/^/;/^, q. -jy, Ball.P., n. 591-599 et n. 628-638; Marc, 1753-1756; Genicot. n. 330-332; Noldin, M5-35I-

1° Principium, quatenus certum est, probatur hac declaratione Tridentini^ : " Pie admodum, ne hac ipsa occasione ahquis pereat, in eadem Ecclesia Dei custoditum semp^r fuit, ut nulla sit reservatio in articulo viortis ; atque ideo omnes sacerdotes quoslibet paenitentes a quibusvis peccatis et censuris absolvere possunt ".

ConciHum loquebatur de articulo mortis ; sed praecisius loquitur Codex : " In periculo mortis omnes sacerdotes, Hcet ad confessiones non approbati, vaHde et Hcite absolvunt quosHbet paenitentes a quibusvis peccatis aut censuris, quantumvis reservatis et notoriis, etiamsi praesens sit sacerdos approbatus 2 ". Jamvero tale periculum adesse censetur, quando prudenter timetur ne mors brevi occurrat, v. g. in morbo gravi, difficiH operatione chirurgica, laborioso partu, in longa ac periculosa navigatione, etc.

(a) Dicitur '' omnes sacerdotes'' ; quibus verbis, utpote ampHssimis, significatur quiHbet sacerdos, etiam non approbatus, irregularis, suspensus, excommunicatus etiam vitandus, schismaticus, haereticus, apostata, dummodo sacerdotall charactere vere insigniatur.

(b) Dicitur " a quibusvis peccatis et censuris '\ quia, in mortis periculo omnis reservatio cessat, ne quis hac occasione pereat. Si quis tamen, censura specialissimo modo S. Pontifici reservata irretitus, postea convalescat, recurrere debet ad S. Pa^nitentiariam vel ad Episcopum aHumve facultate praeditum ; si vero absolutus fuerit a censura ab hontine, debet, sub pcena reincidentiae, recurrere ad eum qui censuram tuHt 3.

  1. 2° Controvertebatur olim num in articulo mortis sacerdos 7ion approbatus valide absolveret si adesset aut adesse posset ai^probatus. Nunc vero res decisa est ex Codice^ canone allegato.

II. De errore communi.

  1. " In errore communi aut in dubio positivo Qtprobabi/t sive juris sivc facti, jurisdictionem supplet Ecclesia pro foro tum externo tum interno (can. 209) ".

Vi hujus canonis non ampHus requiritur cum crrore communi titulus coloratus idcoquc evanescunt omncs difficultatc? antca de hoc titulo mot.c.

^ Graviter vero peccat, imo et incurrit suspensionem ^ sacerdos qui extra necessitatis casum absolvit, certo sciens se carere vero jurisdictionis titulo, seu jurisdictione et quidem legitime a superiore competente collata.

Error autem est communis, quando confessarius a plerisque fidelibus alicujus loci censetur habere jurisdictionem; csi privatus, quando a paucis tantum existimatur ea pollere.

  1. Jure ac merito Ecclesia communi utilitati vult providere; sed, quando error est privatus, non supplet jurisdictionem, quia paucorum utilitas non est ratio sufficiens cur recedatur a regulis generalibus; aliunde qui ita deceptus est, ab aliis instrui potest, et ita admissum defectum corrigere.

III. De Jurisdictione speculative probabili.

  1. Jurisdictio speculative probabilis adest quando, antecedenter ad confessionem, sacerdos, juxta interpretationem legis non certam, sed vere probabilem, seu cum dubio positivo juris, jurisdictione gaudet in casu.

  2. Jamv^ero in hoc casu confessarius valide agit, quia Ecclesia certo supplet jurisdictionem^ si revera desit, ex Codicis c. 209.

Imo /icite agit sacerdos qui cum probabili jurisdictione absolvit, saltem quando accedit ratio gravis, ut ait 5. Alphonsus (n. 573) : Ecclesia enim Hbenter supplet jurisdictionem, justa accedente causa; sed non censetur velle confessarios probabiH inniti jurisdictioni sine causa rationabiH. — Non pauci autem, cum Lugone et Ballerini^, putant id Hcere, etiam absque speciaH ratione, cum certum sit in hoc casu suppleri jurisdictionem ; et haec opinio est vere probabiHs.

  1. 2° Jurisdictio autem dubia ea est cujus incertitudo pendet a facto, v. g., quando dubitatur num jurisdictio a Superiore concessa fuerit, num adhuc perduret vel expiraverit, utrum taHs censura sit reservata necne. Nunc etiam in hoc casu Ecclesia supplet jurisdictionem^ ex eodem canone 209; hac autem uti non licet sine gravi ratione.

"" Lugo., disp. XIX, n, 30; Ballerini /*., n. 631-635; ex adverso cf. Vindic. Alphons.^ p. 485-501.

§ IV. De approbatione et jurisdictione Religiosorum I.

Oua de re Codicis regulas exponimus.

  1. (A) Religiosi etiam exempti jurisdictionem ad recipiendas confessiones saecularium aut religiosorum accipiunt ab Ordinario loci in quo confessiones excipiuntur : eadem vero uti nequeunt sine licentia saltem praisumpta sui superioris. Ordinarii autem jurisdictionem habitualiter non concedant nisi religiosis a proprio superiore praesentatis, nec eam sine gravi causa denegent iis qui a superiore praesentantur; quod tamen fieri non debet sine prcEvio examine quo idonei reperti fuerunt, excepto casu sacerdotis cujus theologica doctrina ah'unde comperta fuit 2.

  2. In religione clericali exe^npta ad recipiendas confessiones professoriwi, novitiorum^ alioruinve iu religiosa domo diu noctuque degentium causa famulatds aut educationis aut hospitii aut infirfmc valetudinis, jurisdictionem delegatani confert quoque proprius eorumdem Superior ad normam constitutionum ; cui fas est eam concedere etiam sacerdotibus e clero saeculari aut alius religionis 3.

  3. In religione laicaJi exemptd, Superior proponit confessarium, qui tamen jurisdictionem obtinere debet ab Ordinario loci, in quo religiosa domus reperitur ^.

  4. Quoad novitiatus et Semi?iaria haec notetur restrictio : *' Magister novitiorum ejusque socius, superior Seminarii collegiive sacramentales confessiones suorum alumnorum secum in eadem domo commorantium ne audiant, nisi alumni ex gravi et urgenti causa in casibus particularibus sponte id petant s ". Item Superiores religiosi possunt, jure servandis servatis, confessiones audire subditorum, qui ab ilHs sponte sua ac motu proprio petant, at sine gravi causa id per modum habitiis ne agant ^. Imo " omnes religiosi superiores districte vetantur personas sibi subditas quoquo modo inducere ad conscientiae manifestationem sibi peragendam. Non tam prohibentur subditi quominus libere ac ultro aperire animum suum superioribus valeant 7 ".

  5. (B) De absolutione ipsorum Regularium. (a) In singulis reHgionis clericalis domibus deputentur plures confessarii legitime approbati cum potestate absolvendi etiam a casibus in religione reservatis^.

' Agitur tum de religiosis votorum simplicium, tum de religiosis Ordinum seu regularibus. Cfr. Codex^ c. 488, 804. = Codex, c. 874, 877. — 3 Codex, c. 875, ?5 i. * Codex, c. 875, 5:$ 2. — 5 Codex, c. 891. ^ Codcx, c. 518, § 2. — 7 Codex, c. 530. — ^ Cocicx, c. 518, i^ j.

  1. (b) Religiosus, etiam exemptus, ad su3e conscientioe quietem, adire potest confessarium ab Ordinario loci approbatum, etsi inter designatos non recensitum, et confessarius potest religiosum aliquem absolvere etiam a peccatis et censuris in religione reservatis \

  2. (c) Etiam in laicalibiis virorum religionibus deputetur confessarius ordinarius et extraordinarius; et si religiosus aliquem specialem confessarium expostulet, illum superior concedat, nullo modo petitionis rationem inquirens neque id aegre ferre de- 'monstrans =.

§ V. De approbatione et jurisdictione quoad

RELIGIOSAS.

  1. Religiosae duplicis sunt generis : aliae vota solej/mia emittunt et dicuntur moniales ; aliae autem vota simplicia et sorores appellantur 3. Duplex confessarius utrisque assignatur : ordinarius et extraordinarius.

  2. (A) De ordinario religiosarum confessario. (a) Necessitas specialis ju7'isdictionis ita in Codice asseritur4 : " Revocata qualibet contraria particulari lege seu privilegio, sacerdotes tum saeculares tum religiosi cujusvis gradus aut officii, ad confessiones quarumcunque religiosarum ac novitiarum valide et licite recipiendas peculiari jurisdictione indigent... Hanc jurisdictionem confert loci Ordinarius. ubi religiosarum domus sita est ".

  3. (b) Unitas confessarii ita declaratur : *' Singulis religiosarum domibus unus duntaxat detur confessarius ordinarius, qui sacramentales confessiones universai communitatis excipiat, nisi propter magnum ipsarum numerum vel aliam justam causam sit opus altero vel pluribus5".

  4. Attamen queedam dantur exceptiones ut in tuto maneat libertas alios confessarios adeundi in certis circumstantiis : (a) " si qua religiosa, ad animi sui quietem et ad majorem in via Dei progressum, aliquem specialem confessarium vel moderatorem spiritualem postulet, eum facile Ordinarius concedat, qui tamen invigilet ne ex hac concessione abusus irrepant;quodsi irrepserint, eos caute et prudenter eliminet, salva conscientiae libertate^". (b) Religiosae omnes, cum graviter aegrotant, licet mortis periculum absit, quemlibet sacerdotem ad mulierum confessiones excipiendas

' Codex^ c. 519. — = Code.r, c. 528. — ^ Codex, c. 488, n. 7. * Codsx^ c. 876. — 5 CodeXy c. 520, § i. — ^ Codex, ibidein, § 2.

approbatum, etsi non destinatum religiosis, arcessere possunt, eique, perdurante gravi infirmitate, quoties voluerint, confiteri, nec Antistita potest eas sive directe sive indirecte prohibere \ (c) Kx can. 522, ad conscientiae sua3 tranciuillitatem, religiosa potest adire quemlibet confessarium pro mulieribus approbatum, et ex de<:isione Commiss. Pontlf. (24 nov. 1920) illa confessio licita et valida est, dummodo fiat in ecclesia vel oratorio etiam semipublico, aut in loco ad audiendas confessiones mulierum legitimc destinato, ideoque in ipso communitatis sacello.

  1. (cj Collatio J2ii'isdictio?iis sic determinatur : i) " Si religiosarum domus Sedi Apostolicoe immediate subjecta sit vel Ordinario loci, hic eligit sacerdotes a confessionibus tum ordinarios tum extraordinarios; si Superiori regulari, hic confessarios Ordinario praesentat, cujus est eosdem pro audiendis illarum monialium confessionibus approbare, et superioris neghgentiam, si opus sit, supplere " ^.

    1. " Religiosarum confessarius ordinarius suum nmnus ne exerceat iiltj-a triennium; Ordinarius tamen eum ad secundum, imo etiam ad tertium triennium confirmare potest, si vel 0I3 sacerdotum ad hoc officium idoneorum penuriam aliter providere nequeat, vel major religiosarum pars, earum quoque quai in aHis negotiis jus non habent ferendi suffragium, in ejusdem confcssarii confirmationem, per secreta suffragia, convenerit; dissentientibus tamen, si velint, aliter providendum est " 3.
  2. (B) De extraordinario confessario. Juxta Codicem ^ : (a) extraordinarius confessarius cuique religiosarum communitati detur, qui qiiater saltem in amio ad domum religiosam accedat, et cui omnes religiosai se sistere debent, saltem benedictionem rece- ])tume; (b) insuper Ordinarii designent aliquot sacerdotes pro singulis domibus, ad quos pro sacramento pa^iitentii^ in casibus particularibus recurrere ece facile possint quin necessarium sit ipsum Ordinarium toties quoties adire; (c) si qua religiosa aliquem ex iis confessariis expetat, nulli Antistit?e liceat per se vel per alios, directe aut indirecte, petitionis ralionem inquirere, petitioni verbis aut factis retragari, aut (juavis ratione ostendere se id it^gre ferre. Antistita autcm v^v.\t contra hi\3c prrescripta se gesserit, a loci Ordinario moneatur; si iterum deH(]uerit, ab eodem officii privatione ])uniatur, iHico tamen certiore facta S. Cong. de ReHgiosis -\

  3. (C) Dc iis qua' ntni))iqiic co)ifcssa)-ii())i spcctiUit. (a)Ouoad dotes requisitas, " in munus confessarii relii;iosaruni

et ordinarii et extraordinarii (le[)iitciitur sacerdotes, sive e clero sa^culari, sive religiosi de Superiorum licentia, morum integritate ac prudentia prLestantes; sint insuper annos nati quadraginta, nisi justa causa, judicio Ordinarii, aliud exigat, nullam potestatem in easdein religiosas in foro externo habentes ^ ".

  1. (b) Ouoad novam deputationein : Confessarius oniinarius non potest renuntiari extraordinarius, nec pra^ter casus supra recensitos rursus deputari ordinarius in eadem communitate, nisi post annum ab expleto munere; extraordinarius vero immediate ut ordinarius renuntiari potest ^.

  2. (c) Ouoad regiinen communitatis, confessarii religiosarum tum ordinarii tum extraordinarii interno vel externo communitatis regimini nullo modo sese immisceants.

  3. (d) Ouoad amotionem confessariorum, " loci Ordinarius potest, gravem ob causam, religiosarum confessarium tam ordinarium quam extraordinarium amovere, etiamsi monasterium regularibus subdatur et ipse sacerdos a confessionibus sit regularis, nec tenetur causam amotionis cuiquam significare, excepta Apostolica Sede, si ab ea requiratur; de amotione autem debet Superiorem regularem monere, si moniales Regularibus subdantur 4 ".

§ VI. De limitatione jurisdictionis seu casuum

RESERVATIONEs.

  1. Praenotanda. 1° Jurisdictio variis modis lijuitari potest a legitimis superioribus, praesertim vero a R. Pontifice, qui supremam jurisdictionem habet in universa Ecclesia. Etenim superiores ecclesiastici eam concedere possunt, vel non; ergo a fortiori possunt

5 Suares^ disp. XXIX-XXXI ; Lugo^ disp. XX; Salmant.^ cap. 13; Lacroix, n. 1599- 1698; Pauwetj^ de Casibus reservatis, ap. Migne^ Theol. Curs. t. XVIII, p. 935-1604; Stoz, lib. II, Appendix; Etbel- Bierbaum, Conf. 13-14; S. Atphons., n. 578-602; Kenrick^ n. 153-180; Batt. /*., Appendix ad t. V, De casuum reservatione ; Bucceroni^ Commentarii de casibus reservatis, Romse, 1889; Lehmk., n. 402-417; Marc, n. 1766- 1779; Millte?', § 141- 145; Koni?igs., n. 1400- 1403; Ge'nicot^ n. 342-350; Noldin^ n. 361-376; Legoux, Supplementum de Casibus reservatis, ad calcem operis cui titulus : Decrets du C. de Rouen et Statuts Synodaux, Coutances, 1890, p. ioi;-i26.

eam confeire niodo plus ininusve limitato, prout in Domino id expedire judicavcrint. Hinc jurisdictio limitari potest qiioaa hofm?tes, quatenus facultas absolvendi certis hominibus aut hominum generibus restringitur, v. g. (juando (\c\iur fe?m?ns vel mo?iialibus exceptis; quoad Iocu??t, v. g. intra limites unius parceciai; quoad tempus, ita ut elapso certo tempore expiret; quoad peccata, quatenus superior sibi reservare potest absolutionem aquibusdam gravioribus peccatis; de quo ait Tride?it. (cap. 7) : " Magnopere ad christiani populi disciplinam pertinere sanctissimis Patribus nostris visum est, ut atrociora quoedam et graviora crimina non a quibusvis, sed a summis dumtaxat sacerdotibus absolverentur; unde merito Pontifices maximi pro suprema auctoritate sibi in ecclesia universali tradita causas aliquas criminum graviores suo potuerunt peculiari judicio reservare ".

  1. 2° Quando jurisdictio limitatur quoad peccata, adest casus reservatus, qui definiri potest peccatuiit, cujus absolutio 7wn pennittitur cuivis confessario, sed manet penes Superiorem legitimuin aut ejus delegatum. Reservatio igitur in eo consistit quod negatur alicui sacerdoti potestas absolvendi a quibusdam peccatis gravioribus, concessa facultate a ceteris absolvendi; directe igitur confessarium afficit, ejus potestatem restringendo, et indirecte tantum poenitentem.

  2. 3° Peccata duplici modo reservari possunt : cum censurd et sine censurd ^. Priora pariter duplici modo reservantur : propter censuram, quando censura potius quam joeccatum reservatur et exinde, censura sublata, peccatum a quovis confessario remitti potest; vel propter peccatum, quando peccatum ipsum propter se reservatur, et, censura sublata vel non incursa, peccatum manet reservatum ~, et propter peccatum. QucK distinctio pnt mente habenda est pra-^sertim ubi de absolutione a censuris agitur.

  3. Quibus positis, dicemus 1° de potestate reservandi ; 2° de conditionibus ad reservandum requisitis ; 3° de, pnecipuis casibus reservatis; 4° de absolutione a reservatis.

' Censura, de qua in speciali Tractatu agitur, est poena spiritualis ac medicinalis, qua homo baptizatus, delinquens et contumax, pcr Superiores ecclesiasticos, quorumdam spiritualium bonorum usu privatur. Triplex distinguitur : exco>nniiniiiafio, sus/>e?isio et i?i/er diciu??i.

" Ha: notiones sunt ad mentem Codicis. Cfr. can. 894 ct 2363.

  1. De poteslate reservandi.

  2. 1° Existentiii hujus potestatis. De fide est, ex Tridentitw, Episcopis inesse potestatem sibi reservandi casus, non solum quoad externam politiam, sed etiam coram Deo : " Si quis dixerit Episcopos non habere jus reservandi sibi casus, nisi quoad externam politiam, atque ideo casuum reservationem non prohibere quominus sacerdos a reservatis vere absolvat; A. S. " — Quod etiam patet ex Codice, c. 893, infra allegato, n. 429.

Finis autem propter quem casus reservantur est duplex : (a) pcenalis, ut graviora dehcta gravius puniantur, dum dehnquentes coram judice superiori comparere coguntur, et ab eo difficihorem pasnitentiam accipere; (b) medicinalis, tum quia difficultas absolutionis obtinendae a peccatis reservatis magis deterret, tum quia Superiores ecclesiastici, utpote doctiores ac prudentiores, magis idonei censentur ad graviores morbos spirituales curandos. Hodie tamen hic ultimus finis raro attingitur, cum plerumque dehnquentes ab ordinariis confessoribus absolvantur, qui facultatem a reservatis absolvendi a Superioribus obtinent.

  1. 2° De iis qui peccata reservare possunt. Potestas reservandi iis omnibus competit qui ordinario jure possunt audiendi confessiones potestatem concedere aut ferre censuras. Certum est ex Codice : " Qui ordinario jure possunt audiendi confessiones potestatem concedere aut ferre censuras, possunt quoque, excepto Vicario Capitulari et Vicario generah sine mandato speciah, nonnuhos casus ad suum avocare judicium, inferioribus absolvendi potestatem hmitantes. Haec avocatio dicitur reservatio casuum 2 ". Hinc (A) Sumnius Pontifex casus reservare potest pro tota Ecclesia; cum enim suprema potestate in universam Ecclesiam poUeat, majores causas ad suum tribunal evocare potest pro utroque foro, ac consequenter easdem episcoporum judicio subtrahere, ut dictum est in Tr. de Ecclesid, n. 199-202.

  2. (B) Episcopi casus sibi reservare possunt pro suis dioecesibus, sed " peccata ne reservent nisi, re in Synodo dioecesis

animarum discussa, vel extra Synodum auditis Capitulo Cathedrali et aliquot ex prudentioribus ac probatioribus suae dioecesis animarum curatoribus, vera reservationis necessitas aut utilitas comprobata fuerit ^

(C) " Inter superiores religionis clericalis exemptee unus Superior generalis, et in monasteriis sui juris Abbas cum proprio cujusque consilio, peccata subditorum reservare possunt ^ ".

(D) Parochi per se casus pro sua parochia reservare possent; hodie vero, quum de facto jurisdictionem non conferant, eam limitare non possunt.

II. De conditionibus ad peccatum reservandum requisitis.

  1. 1° Ut peccatum aliquod reservationi subjaceat, quatuor conditionibus vestiri debet; requiritur ut sit : —

(A) Mortale, non solum ratione objecti, sed etiam ratione subjecti^ id est cum plena advertentia ac pleno consensu commissum; frustra enim venialia reservarentur, cum nulla sit obligatio ea confitendi. — Insuper peccator cognoscere debet specialem malitiam propter quam peccatum reservatur; v. g. si incestus in secundo gradu reservatur, reservatio non incurritur ab eo qui peccat cum consanguinea, si nesciat incestum in hoc gradu a simplici fornicatione specifice differre; quas tamen ignorantia de facili non est supponenda.

(B) Externum simul ac internum;quamvis enim Ecclesia interna peccata reservare posset, quum hic agatur de foro interno, lioc facere non consuevit, ne locus detur anxieta-

' Codex^ c. 895. Jam sapienler has regulas dederat Lienedictus XIV, De Synodo dioeces., lib. V, cap. 45 : (a) Decct ut Episcopi facultate casus reservandi non utantur nisi in Synodo, quamvis eam quandocumque voluerint exercere valeant ; cautius enim agent, si probos et ionga expcrientia edoctos sacerdotes in consilium adhibeant. (b) Nimium faciles esse non debent ad reservationes multiplicandas ; sed solum atrociora et graviora crimina, decem aut duodecim ad summum sibi reservare ; secus confessionem odiosam reddent. (c) Peccata qiK-e frequenter committuntur, etiamsi carnalia sint, nonnisi cum magna circumspectione reservanda sunt, propter pcricukun infanii;\2 quod incurritui- ab iis qui siepe ad cxliaordinarios confessarios accedere, \q\ pluries ad ordinarios redirc coguntur. (d) Peccata mere irterna, quantumvis gravia, nunquam rescrvcntur. (e) l^eccata jam S. l^ontifici reservata non sibi superjliie reservent.

tibus, quae saepe occurrunt de cogitationibus, utrum videlicet quis eis consenserit vel non. Imo, juxta communem senlentiam, actio externa secundum se gravis esse debet; si ergo 2sset levis, quamvis actus internus grave peccatum essct, reservatio non incurreretur, v. g. si quis graviter clericum percutere intendens, leviter eum tangeret. — Necesse tamen non cst ut peccatum sit publicum, vel in alicujus notitiam venerit; sufficit ut exterius committatur, quainvis occulte.

  1. (C) Completum, seu consummatum in specie qu.t reservatur; nam reservatio, utpote poenalis et odiosa, est restringenda. Unde ubi homicidium est reservatum, mera criminis attentatio (vulnus infligendo vel venenum pra^bendo) non sufficit, sed requiritur ut mors sequatur. Excipe tamen si haec ipsa attentatio reservetur, v. g. non solum duellum perpetrantes, sed etiam ad illud provocantes, in casum reservatum incidunt.

(D) Certum, id est certo reservatum, certo commissum et certo mortale; hinc si serio dubitetur utrum lex reservans se extendat ad hunc casum, vel utrum peccatum revera commissum fuerit, vel utrum sit grave subjective vel objective, non incurritur reservatio : odiosa enim sunt restringenda.

433- 2° Controvertebatur olim utrum necne impuberfes, — id est mares ante annum decimum quartum, feminae ante duodecimum, — reservationem incurrant. Nunc apparet evidenter de mente esse Codicis ut peccata impuberum non reserventur ^

  1. 3° Num ignorantia excuset a reservatione.

(A) Si peccatum r&SQYVdXm propter ce7tsui'a7n, communiter tenetur nec censuram nec reservationem incurri ab iis qui censuram ignorant, dummodo haec ignorantia non sit crassa vel supina ^, sed incurri ab eis qui censuram cognoscunt, quamvis censurae reservationem ignorent.

  1. (B) Si peccatum reservatur propter se^ crescit difficultas. (a) Quidam affirmant non incurri reservationem 3^ quia reservatio est poena medicinalis, statuta ad deterrendos

' Can. 897 et 2230. — = Codex, c. 2229, § 3, n. i. 3 Salniafit., Tr. XVIII, cap. 6, n. 12; Balt. P.\ n. 727 sq. ; Noldiiu n. 369.

homines a certis gravioribus peccatis; atqui reservationem ignorans non deterretur ab his peccatis; ergo pro eo cessat flnis reservationis, proindeque ipsa reservatio. — Hi tamen fatentur paenitentem, qui reservatum commisit, regulariter de reservatione monendum esse, ut in posterum ab hoc peccato deterreatur. (b) Communior autem sententia tenet, cum S. Alphonso (n. 581), reservationem etiam ab ignorantibus incurri; nam reservatio non est directe poena respiciens paenitentes, sed restrictio jurisdictionis respiciens confessarios; hinc nihil possunt sacerdotes in peccatis reservatis, quia carent jurisdictione super ilUs. — In praxi : si agitur de casu/^/^i^//, probabile est S. Pontificis voluntatem esse ut ignorantes non incurrant reservationem ; nam Benedictus X/V, in Const. Sacramentuin Pcenitentice, reservans peccatum falsa^ denuntiationis, id fecit " ut tam nefaria audacia et tam detestabile facinus inetu magnitudinis poencE coerceatur"; quae quidem verba significant reservationem esse poenalem et medicinalem, ac proinde non incurri ab ignorantibus. — Si vero agitur de casu episcopali, multi Episcopi declaraverunt ignorantiam a reservatione non excusare, dum pauci ahi significarunt eam excusare. Eorum igitur intentio in quah*bet dioecesi sedulo inquiratur.

  1. 4° De conditionibus servandis in reservatione. i) " Casus reservandi sint pauci omnino, tres scihcet vel, ad summum, quatuor ex gravioribus tantum et atrocioribus criminibus externis specifice determinatis"; 2) " ipsa vero reservatio ne ultra in vigore maneat, quam necesse sit ad pubhcum ahquod inohtum vitium exstirpandum et cohapsam forte christianam disciphnam instaurandam ^ " ; 3) " prorsus ab iis peccatis sibi reservandis omnes abstineant qua: jam sint Sedi Apostohccne etiam ratione censurai reservata et regulariter ab iis quoque quibus censura, etsi nemini reservata, a jure imposita sit^"; 4) " statutis semel rcscrvationibus quas vere necessarias aut utiles judicaverint, curent locorum Ordinarii ut ad subditorum notitiam, quo mehore cis videatur modo, eadem deducantur, nec facuUatcm a reservatis absolvendi cuivis et passim impertiant 3".

III. De praecipuis casibus reservalis.

Triplicis <^eneris distinguuntur casus rescr'ati : papalcs episcopales et regjilarcs, prout reserwantur Papa\ Episcopo, vel Superiori regulari.

  1. 1° Casus papales duplicis sunt generis : ^Xn propter cejtsurajn reservantur, et de his agitur in Tr. de Censuris ; unus autem propter se ^, calumniosa scilicet denuntratio co?ifessarii de crimine sollicitationis, quando videlicet quis confessarium innocentem tanquam reum sollicitationis ad turpia, apud judices ecclesiasticos, falso accusat sive per se sive per alium.

Qui casus ita reservatur, ut ab eo absolvere nequeant etiam ii qui potestatem obtinent absolvendi a casibus specialiter R. Pontifici reservatis, nisi expresse in concessione enumerentur : hinc specialissime reservatus dici potest.

  1. 2° Casus episcopales dupHcis sunt generis : (A) aHi Episcopo reservantur jure communi, ratione censurae ; et hi sex sunt, in Codice recensiti.

(a) Professi votorum simplicium perpetuorum itemque omnes cum aHqua ex prsedictis personis matrimonium ^ etiam civiHter tanttim contrahere prsesumentes ; (b) procurantes abortum, effectu secuto; (c) Pro quatuor aHis vide Tract. de Censuris.

(B) AHi Episcopo reservantur jure particzilari, sive per ConciHa plenaria aut provinciaHa, sive per Statuta dioecesana; qua^ proinde attente legere opportet, ut quisque apprime sciat quinam casus in sua propria dioecesi reserventur.

In Statibus Americse Foederatis duo casus Episcopo reservantur pro omnibus dioecesibus, videlicet excommunicatio lata (a) contra eos qui, postquam divortium civile obtinuerint, matrimonium ausi fuerint attentare; (b) contra catholicos qui coram ministro cujuscumque sectae acatholicae matrimonium contraxerint vel attenta-

' Codex, c. 894. — Cfr. Benedict. XIV^ Constit. Sacram. PcEnitejiticr. — Ut casus reservetur, falsa denuntiatio cafionica esse debet, seu apud judices ecclesiasticos ; si fiat apud alios, est reservatum tantum propter censuram annexam.

verint \ Praeterea in singulis dioecesibus quidam casus speciales reservantur : de quibus Statuta lege ^.

3° Casus regulares iii unaquaque religione assignantur. De iis autem non est cur simus soUiciti ciim omnis confessarius possit ab iis absolvere religiosos [Codex, c. 519). IV. De absolutione a casibus reservatis. 1° De absolutione a casibus episcopalibus.

  1. A casibus Episcopo reservatis absolvere possunt : (a) ordinaria potestate ipse reservans^ ejus in munere successor^ vel ejus i'///^;7'^r,' dummodo in reservantis subditos veram jurisdictionem habeat (v.g, S. Pontifex) ; nam hi omnes possunt reservare; ergo et a reservatis absolvere, quum eadem potestas sufficiat ad tollendam ac ad statuendam reservationem.

  2. (b) Delegata potestate ii omnes qui hanc specialem facultatem obtinuerunt a legitimo Superiore, ab eo nempe qui potest delegare. Jamvero hcxc in Codice^, statuta sunt.

  3. i) Quoad peccata i'eservata : " Facultas absolvendi a reservatis ipso jure competit canonico pa^Miitentiario " ; " habitualiter impertiatur saltem vicariis foraneis, addita, praesertim in locis dioecesis a sede episcopaU remotioribus, facultate subdelegandi toties quoties confessarios sui districtus, si et quando pro urgentiore ahquo determinato casu ad eos recurrant "; '' ipso jure a casibus, quos quoquo modo sibi Ordinarii reservaverint, absolvere possunt tum parochi, ahive qui parochorum nomine in jure censentur, toto tempore ad pneceptum paschale adimplendum utih, tum singuh missionarii quo tempore missiones ad popuhnn liaberi contingat "; " qu?evis reservatio omni vi caret : cum confessionem

  • Ita, V. g., in (licEces. Tre7ito7iensi et WilminQ;foncnsi suspcnclunlur ipso facto, suspcnsione Ordinario rescrvata, saccrdotcs qui proprio nomine bohoruni ccclesiasticorum titulum per trcs mcnscs rctinucrint ; vel rem c(uamcuniquc ad Societatem lcgalcm ccclcsiasticam {Church corporation), sine Episcopi liccntia \cndcre attentaverint. {Synod. Trcnion., n. 327; Synod. Wilniingt., w. 259).

peragunt sive cXgroti qui domo egredi non valent, sive sponsi matrimonii ineundi causa; — quoties vel legitimus Superior petitam pro aliquo determinato casu absolvendi facultatem denegaverit, vel, prudenti confessarii judicio, absolvendi facultas a legitimo Superiore peti nequeat sine gravi paenitentis incommodo aut sine periculo violationis sigilli sacramentalis; — extra territorium reservantis, etiamsi duntaxat ad absolutionem obtinendam pxnitens ex eo discesserit ".

    1. Quoad censuras reservatas : " reservatio censurae in particulari territorio vim suam extra illius territorii fines non exserit, etiamsi censuratus ad*absolutionem obtinendam s territorio egrediatur; censura vero ab hoinine est ubique locorum reservata ita ut censuratus nullibi absolvi sine debitis facultatibus possit ^ ".
    1. Insuper in articulo et periculo mortis, quilibet sacerdos ab omnibus reservatis absolvere potest ^. Remanet tamen obligatio, pro paenitente si convalescat, recurrendi ad Superiorem, saltem in casu censurae ab honiine.

443- 4) " In casibus urgentioj-ibus^, si nempe censurce latai sententiae exterius servari nequeant sine periculo gravis scandali vel infamiae, aut si durum sit paenitenti in statu gravis peccati permanere per tempus necessarium ut Superior competens provideat, tunc quilibet confessarius in foro sacramentali ab eisdem, quoquo modo reservatis, absolvere potest, injuncto onere recurrendi, sub poena reincidentiae, intra mensem saltem per epistolam et per confessarium, si id fieri possit sine gravi incommodo, reticito nomine, ad 5. Paenitentiariam 4 vel ad Episcopum aliumve Superiorem

3 Sub nova legislatione casus urgetttior pro peccato reservato sine :ensura vix aut ne vix quidem potest evenire. Cfr. Codex, c. 899, § 2.

■* Confessarius hac aut simili forma uti potest, quando ad Majorem Fcenitent, scribit : — Eminentissime Princeps, Titius contraxit censuram speciali modo vel simpliciter reservatam {hic describitur causa €e?isur(T, V. g. propter lectionem librorum haeresim propugnantium, vel propter sectae massonicae adscriptionem etc). Cum ipse non posset confessarium debitis facultatibus munitum adire, nec sine absolutione dimitti, et ahunde rite dispositus videretur, absohitionem a me recepit. Ad obediendum vero Ecclesiic decretis, hisce htteris per me, infraacriptum confessarium, ad S. Sedem recurrit, paratus accipere mandata praeditum facultate et standi ejus mandatis. — Nihil impedit quominus paenitens, etiam post acceptam, ut supra, absolutionem, facto quoque recursu ad Superiorem, alium adeat confessarium facultate praeditum, ab eoque, repetita confessione saltem delicti cum censura, consequatur absolutionem; quii obtenta mandata ab eodem accipiat, quin teneatur postea stare aliis mandatis ex parte Superioris supervenientibus. — Ouod si in casu aliquo extraordinario hic recursus sit morahter impossibiHs, tunc ipsemet confessarius (excepto casu quo censuratus fuit absolvens compHcem), potest absolutionem concedere sine onere de quo supra, injunctis tamen de jure injungendis, et imposita congrua paenitentia et satisfactione pro censura, ita ut paenitens, nisi intra congruum tempus a confessario praefiniendum paenitentiam egerit ac satisfactionem dederit, recidat in censuram ^ ".

2° De absolutione a casibus papalibus.

  1. Ab his casibus absolvere possunt : i) potestate ordinarid tum S. Pontifex, tum Major Paenitentiarius; 2) potestate delegatd Episcopi et sacerdotes delegati a S. Sede, vel ab aHo Supenore facultatem subdelegandi habente : '* A (censura) reservata Sedi ApostoH'cae (possunt absolvere) haec aHive qui absolvendi potestatem ab ea impetraverint sive generaleni^ si censura simpliciter reservata sit, sive specialem si reservata speciaH modo, sive denique specialissimam s\ reservata specialissimo modo^". Ita etiam dele- ^atio semper requiritur ad absolvendum a peccato reservato Sedi ApostoHcae sine censura.

ac implere p.-enitentiam, quam in pocnam delicti Eminentia Vestra prajscribere dignabitur.

Eminentia? Vestras manus reverenter deosculans, summa qua par est devotione permaneo,

Eminentiiu Vestnu Obsequiosissimus et humillimus scrvus, N. N. Nitide indicetur ad quem et in quo loco dirigcndum sit responsum. Littera; sigillo muniantur, et ita cxterne inscribantur (lingua vcrnacula, ne curiositas excitetur) : Eminentissimo ac Rcvcrcndissimo DD. Cardinali Majori Picnitentiario, — Palazzo dclla Canccllaria Apostolica, Roma. ' Codcx, c. 2254. — "- Codcx, c. 2253, i=; 3.

445- 3) Q^^^i ^•"i periculo uiortis constituti, a sacerdote, spccialis facultatis experte, reccperunt absolutionem ab aliqua censura specialissiuio modo Sedi Apostolica^ reservata, tenentur, postquam convaluerint, intra mensem obligatione recurrendi, sub poena reincidentise, ad S. Paenitentiariam vel ad Episcopum aliumve facultate praeditum eorumque mandatis parendi ^.

    1. In casibus urgentioribus, sequenda est regula jam superius exposita de casibus episcopalibus, n. 443.

Praeterea facultas dispensandi ab irregularitatibus omnibus ex delicto occulto provenientibus (ea tamen excepta quae attingit eos qui voluntarium homicidium perpetrarunt aut fetus humani abortum procuraverunt, omnesque cooperantes, et etiam ea quae esset deducta ad forum judiciale} competit cuilibet confessario in casibus occultis urgentioribus in quibus Ordinarius adiri nequeat et periculum immineat gravis damni vel infamiae, sed ad hoc duntaxat ut paenitens ordines jam susceptos exercere Hcite valeat 2.

3° Notanda quoad casus sive papales sive episcopales.

  1. (a) Quando paenitens peccatum reservatum (a Papa aut episcopo) accusat, statim confessarius expendat utrum adsint necne omnes conditiones ad incurrendam reservationem necessariae. Si constat peccatum vere esse reservatum, ac simul confessor debitis facultatibus caret, tunc, nisi sit urgentia, moneat paerlitentem ut vel Superiorem adeat, vel post paucos dies redeat, quando videlicet necessarise facultates obtentae fuerint : hoc ultimum generatim eligent paenitentes; quo casu cetera peccata declarare eis permitti potest.

  2. (b) Confessarius, specialibus facultatibus carens, qui scienter^ extra necessitatis casum, a peccatis reservatis absolvit, gravite? peccat; attamen absolutio valida est, si simul cum reservatis aliud peccatum declaratum est : directe enim remisso peccato non reservato, indirecte alia remittuntur.

Si vero ex inadvertentid aut ex ignorantid id factum fuerit, posteaque confessarius id animadvertat, debet p?enitentem admo nere de errore commisso, si facile fieri potest, ut error reparetur;

secus, in bona fide eum relinquat. — Si poenitens ipse postea zognoscit ((luod raro occurrit) se a peccato reservato indirecte tantum fuisse absolutum, hoc peccatum accuset confessario speciali facultate munito; cetera autem peccata repetere non tenetur.

Quoad ce?isuras, " si confessarius, ignorans reservationem, pa^nitcntem a censura ac peccato absolvat, absolutio censurae valet, dummodo ne sit censura ab homine aut specialissimo modo reservata ' ".

  1. (c) " Petens absolutionem debet casus omnes indicare; secus absolutio valet tantum pro casu expresso; quod si absolutio, quamvis particularis petitio facta sit, fuerit generalis, valet quoque pro reticitis bona fide, excepta censura specialissimo modo Sedi Apostolicae reservata, non autem pro reticitis mala fide ^ ".

(d) Valde probabiliter reservatio tollitur per confessionem nullam aut sacrilegam, factam apud confessarium qui facultate gaudet a reservatis absolvendi, dummodo non reticeatur ipsum peccatum reservatum; cum enim Superior jam de casu reservato judicaverit ac congrua remedia proposuerit, cessavit reservationis ratio. — Idem di\Q. probabiliter^ si peccatum reservatum, in confessione non sacrilega, ex oblivione omissum fuerit; nam Superior, per absolutionem indirectam, reservationem censetur abstulisse.

Excipitur tamen, juxta S. Alphonsum 3, confessio inva/ida^ sive culpate sive inculpate facta mJubiicEO, cum Pontifex non conferat facultatem a reservatis absolvendi, nisi ut fideles jubilaeum lucrentur. Si vero confessio valida fuerit, quamvis peccatum reservatum ex oblivione omissum fuerit, reservatio tollitur ^.

  1. (e) Quando alicui confessario conceditur facultas a reservatis absolvendi, qunsdam apponuntur conditiones, sive generales, sive speciales.

i) Generales sub hac formula exprimi solent : injunctis de jure injungendts. Sex numerantur : reparatio damni; reparatio scandali; re^notio occasionis peccandi ; promissio de crimine non ampHus perpetrando; pro??iissio adimplendi quos Superior praescripsit vel postea praescribendum judicabit; acceptatio specialis ixx;nitentii\3.

  1. Speciales autem varias sunt sccundum varios casus, ct inveiu"untur in pagella a Superiore missa, qux proinde sedulo legendu est.

(f) NuUa specialis fornia requiritur pro absolutione a peccatis sine censura reservatis. — Si agitur de peccatis cum censurd reservatis, non requiritur pariter specialis forma, cum consueta contineat haec verba : "ab omni vinculo excommu?ncationis, suspensionis et interdicti'\ Dicitur enim in Codice : " Absolutio censurae in foro sacramentali continetur in consueta forma absolutionis peccatorum in libris ritualibus praescripta; in foro non sacramentali quolibet modo dari potest, sed ad excommunicationis absolutionem regulariter formam adhiberi convenit in eisdem libris traditam ' ".

Art. II. De Ministri Officiis.

Dicemus : I de ejus ofificiis quoad omnes pcBnitentes in genere; II de ejus ofificiis quoad varia pcenitentinm genera; JII dc quibusdam abusibiis vitandis,

§ I. De ministri officiis in genere. Praenotanda ^ 451. 1° Praecipuum munus quod confessarius in sacro tribunali exercet, sane ^^Xjudicis officium : id enim aperte sequitur ex eo quod sacramentum Pa^nitentiae ad modnm judicii ministrari debet. Quia vero hoc sacramentum non solum did prcBterita peccata delenda institutum est, sed etiam 2idfutura praecavenda, confessarius partes ?nedici etia.m agere debet, opportuna remedia suggerendo. Quum autem una ex humanis infirmitatibus sit ignorantia, quae nonnisi salutari do6lrina curari possit, necesse est ut officio do6loris fungatur, ignorantes instruendo. Haec autem varia munera eo tendunt ut vitam spiritualem generent vel nutriant; proindeque confessarius vere est paenitentium spiritualis pater, suaque munia fru6luose exercere nequit nisi paterno affe^lu eos dih"gat, S. Pauli vestigiis inhaerens, qui de fidelibus sibi commissis dicebats : " FiHoli mei, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis ". — " Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli, sed fa(51:i sumus parvuli in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos ".

= S. Alphons., Praxis Confessarii, cap. I; Lehmk., n. 418; Berardi, Praxis, n. 4701 ; Gawne, Manuel, ch. I ; Stang, Pastoral Theol., Bk. II, ch. 4, § 26-28; Aertnys, Theol. Pastoralis, n. 26 sq.

  1. 2° Dum autem confessarius sua varia munera exercet, tria respicere debet : (A) bonum sacramenti; videlicet quatenus fidelis minister^ procurare debet, in quantum fieri potest : (a) validitatem sacramenti, quse non solum a re6to materiae ac formse usu pendet, sed etiam a subje(5li dispositionibus; (b) ejus integritatem, quoad peccatorum accusationem et satisfa6lionis impositionem; (c) ejus legitimam administrationem^ servando ea omnia quse ab Ecclesia praescribuntur, et curando ut nihil fiat quo sacramentum psenitentibus reddatur odiosum.

(B) Bonu?n pcenitentis; nam sacramenta sunt propter homines. Hinc psenitentem adjuvabit, mehori quo fieri potest modo, (a) ut peccata sincere ac integre confiteatur; (b) eadem supernaturah odio detestetur, opportuna contritionis motiva proponendo; (c) ut futura praecaveat peccata, salutaria remedia praescribendo, mediaque ad perseverandum.

(C) Bonum publicum^ i. e. non solum ipsius paenitentis, sed etiam aUorum fidehum, cavendo v. g. ne frequens ac protradta quorumdam confessio, aut absolutionis concessio vel denegatio aliquod causet scandalum ahudve malum in communitate.

Ut autem hsec omnia ordine chronologico simul et logico comprehendamus, dicemus de officiis confessarii : 1° ante aclum confessionis; 2° in ipso confessionis a6lu; 3° post confessionem.

I. De officiis confessarii ante confessionis actum.

Haec officia duo sunt : 1° obligatio audiendi confessiones; 2° obligatio ad confessiones excipiendas sese praeparandi.

1° De obligatione confessiones audiendi^.

Obligatio hujusmodi oritur vel Qyijustitid, vel ex caritate.

  1. (A) Principium : Ex justitia pastores, aliique sacerdotes curam animarum habentes, tenentur sub gravi, sive per se, sive per alios, confessiones audire subditorum suorum, quoties hi rationabiliter audiri petunt.2 Certum est.

Qui enim curam animarum in se suscipiunt ad hoc se obligant ex tacito contra6lu cum subditis suis, a , quibus sustentationem accipiunt sub conditione ministrandi sacramenta; et cum Superiore ecclesiastico, aui non committit

' Suarez, disp. XXXII, sect. i ; Lugo, disp. XXII, n. 1-13; Billuart, diss. VI, a. 10, § I ; Marc^ n. 1802-1803; Hilar. Sextcn., % 46, p. 404- 405. " Codex^ c. 892, § I.

TllKOL. MoK. I. — 9 alicui curam animarum nisi sub conditione quod muner-* hujus officii fideliter adimpleantur : jamvero unum ex his officiis est audire confessiones subditorum ^

  1. Corollaria. (a) In casu extremce necessitatis, quando videlicet instat periculum damnationis, v. g. si quis morti proximus in peccato mortali versatur, et remedium aliud non habet praeter confessionem, quia v. g. nescit quomodo adlum contritionis perfe6tas eliciat, proprius pastor, vel alius curam animarum habens, tenetur sub gravi, etiam cum periculo vitse, suum subditum absolvere; bonus enim pastor animam suam dat pro ovibus suis. — Imo idem communiter docetur in casu quasi-extremcB necessitatis, nempe quando quis in probabili periculo damnationis versatur, v. g. si agitur de peccatore moribundo, qui parum christiane vivebat, et potest quidem elicere perfe6lam contritionem, sed solum cum magna difficultate. Nam, si omnes sacerdotes, etiamsi curam animarum non habeant, tenentur vitam pro proximo exponere in extrema necessitate, pastor, qui magis obligatur quam ahi, tenebitur etiam in quasi-extrema necessitate'. Quod confirmari potest ex decreto S. Cong. Concilii, 1576, ubi declaratur "parochum suis parochianis peste laborantibus teneri ministrare dumtaxat sacramenta ad salutem necessaria, nempe Baptismum et Pcenitentiam " 3.

455« (b) In casu autem gravis necessitatis, videhcet quando sine confessione grave spirituale damnum incurrent, reparabile tamen, — V. g. si peccatores gravi morbo laborant, vel sub gravi ad confitendum tenentur, aut etiam si fideles gravibus tentationibus impugnantur, quse difficile, sine recursu ad sacrum tribunal, superari possunt, — pastores ahique animarum curam habentes sub gravi tenentur subditorum confessiones audire, etiam cum gravi incommodo. — Relate ad infirmos, haec attendantur S. Ca?'oti Borrofncei verba'* : " Quacumque vero diei vel noftis hora ad sacramenta infirmis ministranda parochus vocabitur, nullam moram interponet; imo populum praemonebit, ut cum opus est parochiaU administratione, hbere se accersat, nulla habita neque temporis, neque loci distantis, etc. ratione". Ratio est quia secus quidam jnfirmi sine absolutione mori possunt.

^ Cfr. Syn. Theol. Dog^jnat., De Sacramentis, n. 104.

"" Ita Lugo, disp. XXII, n. 10; audloresque ibidem allegati, Valentia, Reginaldus, Bonacina, S. Atphons., H. A., Tr. VII, n. 28. — Hic autem notandum est a multis aucfloribus vocari gravem necessitatem eam quam, perspicuitatis causa, appellavimus quasi-extre?nam ; sed postea implicite saltem distinguunt inter gravem necessitatem, quae proximum acprobabile datnnationis periculum importat, et illam quas solum^mvis spiritualis damni reparabilis periculum constituit.

  1. (c) In communi necessitate, quando scilicet paenitentes ratianabiliter petunt, i. e. propter veram spiritualem utilitatem, tenentur quidem pastores aliique ex officio ministri audire confessiones subditorum, ita tamen ut, propter legitimum impedimentum, ad modicum tempus paenitentes remittere possint"; quum enim non sit urgens necessitas, lex non obligat cum tanto incommodo.

Hinc graviter peccant si declarent se nolle confessiones audire nisi raro et paucis diebus determinatis, v. g. semel aut bis quolibet mense; aut saepe se difficiles ac morosos praebent in excipiendis confessionibus; sic enim confessio odiosa redditur, et fideles non pauci ab ejus praxi deterrentur. Si quis autem semel aut bis, extra urgentem necessitatem, alicujus confessionem audire renuat, etiam sine legitima ratione, non peccat graviter, generatim loquendo, quia damnum quod infertur facile reparatur. — Nullomodoautem peccat si dimittit eos qui nimis frequenter et absque speciali ratione confiteri volunt : hi enim non rationabiliter petunt.

(d) Si parochus idoneos coadjutores habet, non tam stri6te obligatur ad excipiendas confessiones per seipsum, sed per vicarios huic officio satisfacere potest, nisi nominatim requiratur. Attamen omnino decet ut pastores hac in re bonum exemplum vicariis praebeant, confessiones audiendo, quando gravioribus negotiis non sunt impediti.

  1. (B) Ex caritate aliquando tenentur audire confessiones etiam sacerdotes curam animarum non habentes; nam caritas nos obhgat ad subveniendum proximo in necessitate spirituali constituto, ut probatur in Tr. de Virtutibus, ubi de Caritate.

(a) In casu extremce necessitatis^ quando moribundus non potest moraliter a6tum contritionis elicere, tenentur eum absolvere, etiam cum periculo propriae vitae, deficiente proprio sacerdote; nam, in extrema necessitate tenemur bonum spirituale proximi necessarium prseferre bono nostro temporali.

(b) In casu quasi-extremcB ?iecessitatis, quando moribundus nonnisi difficile a6tum contritionis perfedtce ehcere potest, simplex sacerdos tenetur, deficiente proprio sacerdote, audire confessionem, etiam cum gravi incommodo. Controvertitur autem utrum ad id teneatur, etiam cum vitse periculo; communior sententia affirmat, post S. Alphonsum ^, quia si moribundus inabsolutus relinquitur, in probabili damnationis periculo manet ; jamvero ordo caritatis postulat ut exponamus vitam nostram temporalem probabili peri-

' Bonus pastor nonnisi raro, et propter gravem rationem pa^nitentes ad aliud tempus reniittet, scd potius in praxim adducet hoc monitum Conc. Plcn. Baltimore7isis II {\. 280) : " Pronipluni semper paratumque se exhibeat, cum fuerit ad hoc munus obeundum accersitus, pricsertim ab egenis et viHoris conditionis hominibus, atque iis quos peccatorum sarcind onustos esse, aut a confessione diu abfuisse noverit. "

culo ad eripiendam vitam spiritualem proximi ab sequali periculo. — Probabiliter tamen alii cum Lttgone^ negant, quiadum proximus absolute potest seipsum a periculo liberare, non tenemur cum tanto incommodo succurrere ei qui minori expensa potest sibi subvenire. Excipitur tamen, juxta eosdem, casus quo tota communitas in necessitate gravi versaretur, v. g. grassante morbo contagioso et gravi : tunc etiam simplex sacerdos, pastore deficiente, confessiones audire teneretur, etiam cum periculo vit3e; quia in necessitate gravi communitatis vix fieri potest quod non sit necessitas extrema respedtu aliquorum ^

Notandum. Sed in omnibus istis casibus, ut gravis adsit obligatio confessiones excipiendi cum proprise vitae periculo, tria requiruntur : ut necessitas proximi sit moraliter certa, — ut pariter certa sit spes valide absolvendi moribundum, — ut ex morte sacerdotis majora mala non sequantur, v. g. probabilis damnatio plurium aliorum, si non sit alius sacerdos in hoc loco.

2° De obligatione sese prceparandi ad confessiones excipiendas.

Confessarius ad confessiones excipiendas sese praeparare debet, qualitates acquirendo quae necessariai sunt ad hoc munus rite adimplendum : ex parte intelleMs, scientiam et prudentiam; ex parte voluntatis, bonitatem vitae.

A . De scientid confessario necessarid 3.

  1. Principiuni : Confessarius tenetur sub gravi, extra casum necessitatis, eam scientiam habere quae dicitur competens, i. e. eam qua possit casus solvere qui communiter occurrunt in loco ubi confessiones audire solet, et de difficilioribus saltem prudenter dubitare, ut libros vel alios dofliores consulere valeat. — Dicitur extra casum necessitatis ; nam, si urgeat necessitas non solutTi extrema, sed etiam gravis, confessarius minus do6lus licite confessiones excipit, quum plerumque ignorantia confes- .soris non validitati sacramenti, .sed solum ejus integritati vel fru6luosee administrationi obstet; jamvero in casu necessitatis licet sacramentum administrare etiam -cum periculo

3 Suarez, disp. XXVIII, sedl. 2; Lugo, disp. XXI, n. 70-74; Salmant., cap. 12, n. 3-13; Billuart^ diss. VI, a. 9, § 2; S. Alphons.^ n. 626-628; Lehtnk., n. 438-441; Hilar. Sexten, § 44, p. 391-394; Marc, n. 1786- 1787; Genicot,n. 355-356; Noldin^ n. 391-392; Segneri, II Confessore istruito, ch. I.

ne invalidum aut mancum maneat. Sacerdos autem qui timet ne sacramentum nullum sit, conditionaliter tantum absolvere potest.

Nam, deficiente hac scientia, proximo ac moraliter certo periculo se exponit munus suum male explendi, cum injuria sacramenti et paenitentium damno. Siquidem, ut minister, debet sacramenti validitatem et integritatem procurare; ut ^^^^r, ignorantes instruere tenetur; vX judex, de peccatorum gravitate et numero aequum ferre judicium, definire utrum restitutio facienda sit vel non, utrum matrimonio celebrando obstent quaedam impedimenta vel non, quomodo dispensationes obtineri, intelligi et executioni mandari valeant, utrum paenitens sit absolvendus vel non; ut medicus, causam spiritualium morborum investigare ac opportuna remedia proponere debet. Porro haec omnia certo requirunt scientiam non mediocrem ; qua deficiente, sacramentum nullitati exponitur, et p^nitentes detrimentum in re gravissima patiuntur, juxta illud ScripturseS; " Caecus autem si cseco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt". — Hinc merito ait S. Alphonsits^ : " Affirmo in statu damnationis esse eum confessarium, qui sine sufficienti scienti^, ad confessiones excipiendas se exponit ".

  1. Nec dicatur sanuju sensum seu naturale judicium ad casus solvendos plane sufificere. — Sufficit quidem ad prima principia morum cognoscenda, non autem ad ultimas horum conclusiones : nec sane multum juvat ad detegendas leges positivas circa vota, justitiam, sacramentorum administrationem, jurisdidtionis ambitum et limites, casus reservatos, matrimonii impedimenta ac dispensationes, aliacjue hujusmodi. Aliunde naturale et sanum judicium, quod ad principiorum et regularum applicationem non sokim utile sed necessarium est, non parumjuvatur theologi?e studio, ubi invenire est monita, ac consiHa, quae sensus communis sapientium per plura ssecula elaboravit ac digessit. Judicio sano careret qui aliorum prudentium sapientiam conteinneret.

Neque sufficit experie?itia sola : haecquidem multum prodest, prassertim ad interiores psenitentium dispositiones melius scrutandas, necnon regulas applicandas secundum varias locorum, temporum ac personarum circumstantias. Sed, absque scientia, parum inservit et ahquando muhum nocet; non desunt enim confessarii qui, post

' Matt. XV, 14. Cfr. Syn. Theol. Fundam., Prologomena, n. 14-17. ■5. Alphons., Praxis, n. iS.

triginta vel quadraginta annos in exercitio sacri ministerii consummatos, casus solvant contra omnia sanae docSlrinas principia, quia ab initio id facere solebant; et, ut rede advertit Habert \ " diuturna confessarii experientia, qui studio et scientia careat, vetustas erroris est ".

  1. Corollaria. (a) Non eadem scientia in omnibus confessariis requiritur, sed major vel minor pro locorum ac personarum diversitate. Ita generatim major scientia necessaria est in civitate, ubi omnis generis paenitentes confiteri solent, quam in humili ac remoto pago, ubi nonnisi rudium ac simplicium confessiones excipiuntur.

(b) Peccat graviter sacerdos qui, dum certo noverit sibi competentem scientiam deesse, munus confessarii accipit; neque eum excusat approbatio ab Episcopo data, cum haec supponat, sed non suppleat scientiam. In dubio tamen utrum desit vel non, judicium Episcopi sequi potest. — Graviter etiam peccat Episcopus confessarium approbans quem scit esse ignarum, quia sic ejus peccato cooperatur. Excusatur tamen si minus idoneum approbat pro locis exiguis et remotis, quando do6liorem invenire nequit, quia melius est pro fidelibus indo6lum habere confessorem quam nullum. Debet tamen Episcopus hunc monere de obligatione comparandi quamprimum competentem scientiam.

  1. (c) Sub gravi igitur tenentur Seminariorum alumni, qui sacro ministerio incumbere volunt, diu ac serio theologias studere, non oolum dogmaticae, sed etiam morali, ut ad confessarii munus exercendum idonei efficiantur. — Prseterea nullus confessarius, etiam approbatus, intermittere debet studium theologise, praesertim morahs; nam ex tot rebus tam diversis et inter se disparibus, praesertim ex iis quse positiva lege prEescribuntur et rarius occurrunt, multae facillime e memoria decidunt, nisi iterum atque iterum legantur^ — Quapropter Ecclesia vult ut non solum apud sacerdotes saeculares, sed etiam apud regulares curam animarum habentes, frequenter habeantur collationes seu conferentice pastorales; ut tamen hse vere

"^ Habert, Praxis Sacram. Paenit., Tr. I, cap. 4; cfr. Ami du Clerge^ t. XIX, 1898, Notes d'un Vieux Moraliste, pp. 1009, 1057 sq.

^Be7iediaus J^/F asserere non dubitat (Instit., XXXII, n. 4) "aliquos nempe sacerdotes, qui initio prseclarissime confessarii munus susceperint, inde post diuturnum tempus omni studiorum cura neglefta, pristinam moralis theologise scientiam amittere, ita ut qui in ejusmodi arte peritissimi fuerant, tandem exigua confusaque ipsius artis scientia primisque rudimentis instrucfli, vix inter tyrones adnumerentur". — Cfr. Concil. Plen. Balt. IH, n. 189.

utiles sint, necesse est ut qui in eis participant se ad eas praeparent, probatos au6tores consulendo; secus tempus incassum teritur '.

(d) Quando difficiles occurrunt casus, non expedit eos statim solvere, sed dicendum est paenitenti ut det tempus rem maturius considerandi; interea vero hic absolvi potest, dummodo decisioni dandae obedire paratus sit; ita enim multi preecaventur errores, prsesertim si libri aut do6liores consulantur. Imo neo-confessariis valde utile est, etiam quando casum statim solvere debuerunt, de eodem libros ac peritiores consulere, ut sic cognoscant utrum re6te egerint vel non ; ita enim defecStus admissi reparari possunt et futuri errores praecaveri.

B. De p7'udentid in co7tfessario requisitd ^.

4.62. (a) Notio. Scientise accedere debet prudentia^ quae in genere est facultas optima quaeque media ad finem consequendum eligendi. Jamvero finis quem confessarius intendere debet est gloria Dei et salus animarum; hinc prudens est confessarius qui facultate pollet generalia principia et praecepta variis psenitentibus applicandi, pro circumstanliarum varietate, ita ut eos tuto ad christianam perfectionem et vitam aeternam perducat. Ad hoc autem requiritur ut diversos paenitentes tra6let non eodem modo, sed pro diversa eorum indole et conditione, juxta illud Apostoli3 : *' Omnia omnibus fa6lus sum, ut omnes facerem salvos ".

Chapter 9 of 73