Nn. 720–751
- (B) Tradit. Tria tempora in historia hujus dogmatis distinguere hcet. (a) Certum est Patres, tribus prioribus saecuhs, ore unanimi docere matrimonium christianum esse indissolubile, etiam in casu adulterii. Pauca sufficiat referre testimonia^. Hermas siquidem haec habet de ratione agendi erga muherem adulteram 3 : " Quid igitur, inquam, domine, faciat maritus, si uxor in hac hbidine permanserit? Dimittat eam, inquit, et vir maneat secum; si vero uxore dimissa ahamduxerit,et ipseadulterium committit." Eodem sensu scripserunt 6". Justinus^^ Athenagorass^ Clemens Alex.^ ahique multi. — Etsi vero Patrcs hac de re consentirent, quidam ecclesiae re6lores, teste Origene, ahquando divortium lege civih permissum toleraverunt, ad vitanda pejora mala. Quos vituperat dicens : " Contra Scripturae legem, vivente viro nubere quidam ecclesiae re^lores permiserunt, agentes contra id quod scriptum est : Muher ahigata est legi, quanto tempore vir ejus vivit. " Eos tamen ahquo modo excusat, quin eorum agendi rationem approbet : " Non omnino tamen permiserunt sine ratione; haec enim contra legem ab initio kitam et scriptam, ad vitanda pejora, ah*eno arbitrio morem
- Quod nonnuUi Protestantes intellexerunt, v. g. E.J. Pheips., Forum, Dec. 1889, p. 359.
"■ Rem penitus discussam vide apud Perrone^ I. III, c. 3; Roskovany^ Dp. cit., De Indissolubilit. matrimonii, c. IV, Do6lrina Ecclesias, § loi 3q. Cix. A. Esfnein^ Le Mariage en Droit Canonique, Paris, 1891; Waikins, op. cit., p. 198 sq.
DE MATRIMO^JIO UT CONTRACTU. 443 gerentes, eos permisisse verisimile est^ ". Ita via parabatur, in Ecclesia gra^ca, abusibus sequioris aivi.
(b) A quarto saeculo ad decretum Gratiani (i 1 15) distinguendum est inter Ecclesiam Orientalem et Ecclesiam Occidentalem. In Oriente nonnulli scriptores, nimis facile assentientes legibus civilibus, quai divortium propter adulterium, longam mariti absentiam, aliasque causas permittunt, primum timide, postea vero audacius divortium tolerandum esse docuerunt, dissimulantibus posteaque etiam probantibus episcopis, pra^sertim post consummatum schisma2. Quos abusus non semel improbavit S. Sedes, et in C. Florentino, ubi agebatur de unione cum Romana Ecclesia, Eugenius IV\x\ decreto ad Armenos do6lrinam de matrimonii firmitate iterum declaravit : " Quamvis autem ex causa fornicationis liceat tori separationem facere, non tamen aliud matrimonium contrahere fas est, cum matrimonii vinculum legitime contra6li perpetuum sit ". Graeci pro tempore huic declarationi assensum praebuerunt, nec, quando de unione agebatur, inter causas dissensionis hanc commemoraverunt; sed, paulo post, ad suam praxim reversi sunt. Hodie etiam nonnulli Orientales, qui cathoHcam fidem arhplexi sunt, quamvis speculative doflrinam nostram admittunt, in praxi divortium propter adulterium tolerant.
In Ecclesia autem Latina, quae imperatoribus, praesertim in rebus fidei ac morum, fortiter restitit, firmitas matrimoniaHs vincuU fehciter servata est. Quamvis enim jus civile divortium permitteret, Patres ejus vim et au6loritatem admittere noluerunt, 5. Hieronynio assentientes, qui scribebat 3: " Ah'ae sunt leges Caesarum, aHae Christi, aHud Papinianus, aHud Paulus noster praecipit... Apud nos, quod non Hcet feminis, aeque non Hcet viris, et eadem servitus pari conditione censetur". Ouod praescrtim obtinuit in ItaHa, ubi Romani Pontifices matrimonii indissolubihtati tam sedulo invigilarunt, ut etiam Protestantes fatcantur Ecclesiam hac de rc nuHomodo vaciHavisse4. Ita Innocejitius /, an. 405,
' Cfr. Perrojie, op. cit., t. 1 1 1, p. 359-376; Watkins, op. cil., p. 346-362. 3 Ep. -j-j ad Oceanuni, n. 3, P. L., t. XXII, p. 691.
- Ita Watkins, op. cit., p. 380, qiii tamen addit unicum Pontificem, Grei^oriu7n ll^ unicam exceptionem in casu paiticulari admisisse; de ad Ex.supcr., cp. Tolos. ^ : " Dc his etiam rcquisivit dile6lio tua qui, intcrveniente rcpudio, alii se matrimonio copularunt. Qiios in utrdqne parte adulteros esse manifestum est. Oui vero vel uxore vivente, quamvis disassociatum videatur esse conjugium, ad aliam copulam festinarunt, neque possunt adulteri non videri. " Ha^c cpistola saepe a Rom. Fontificibus tanquam norma sequcnda allegata est. In Gallia autem, Hibernia et AngliA, pauca fucrunt particularia concilia quae, regum ac civilium legum au6loritati plus sequo faventia, aliquas divortii causas admiserunt, ut adulterium inccstuosum, lepram incurabilem, ingressum unius conjugis in rcligioncm^ Sed cetera concilia provincialia omnem divortii causam rejecerunt atque vinculi firmitatem contra plebis mores dissolutos ac principum vexationes constanter propugnaverunt, ita ut paucae exceptiones superius allegatae potius generalem regulam firment.
(c) Tandem, a tempore Gratiani, nullae variationes, in Ecclesi^ latind, etiam in particularibus Conciliis, inveniri hoc casu, qui ad bigamiam potiusquam divortium specflat, jam diximus supra, n. 709; hic addere sufficiat alibi, in Instrudione 7natrimo7iioru?n (an. 722), eumdem Gregorium aperte mentem suam exponere de perfedla matrimonii indissolubihtate, ut videre est apud Mansi^ t. XII,
' Ita Synodus Vermeriensis (753) et Conc. Compediense (756) sub Pippino rege habitum, ap. Harduiji.^ t. III, p. 1990 sq., 2005 sq.; Synodus secunda S. Patricii, ap. Mansi, t. VI, p. 526, quas, licet S. Patricio adscribi non possit, est tamen valde antiqua; PcBnitentiale Theodori, ap. Haddan a?id Stubbs^ Councils, vol. III, p. 188. — NonnuUi theologi, ut Perro?ie, prasfatos canones in catholicum sensum intelligere conati sunt, sed incassum, ut cuicumque eosdem attente legenti patebit. Ut unum afferamus exemplum, sic se habet can. 9 Concil. Vermeriensis : " Si qui, necessitate inevitabili cogente, in alium ducatum seu provinciam fugerit, aut seniorem suum, cui fidem mentiri non potest, secutus fuerit, et uxor ejus, cum valet et potest, amore parentum aut rerum suarum, eum sequi noluerit, ipsa omni tempore, quamdiu vir ejus, quem secuta non fuit, vivit, semper innupta permaneat. Nam ille vir ejus, qui necessitate cogente in alium locum fugit, si nunquam in suam patriam se reversurum sperat, si se abstinere non potest, aliam uxorem cum paenitentia potest accipere. " Nec mirum est pauca errasse larticularia concilia, cum sola Ecclesia universalis, per Concihum cecumenicum aut per R. Pontificem loquens, sit infallibilis. Cfr. Pe?'rone, op. cit. p. 323-359; IVathns, op. cit., p. 362-437.
possunt. Au6loritas enim Decreti ubique accepta fuit; jamvero de indissolubilitate matrimonii haec habet : " Vinculum conjugii fornicatione dissolvi non potest. Nulla ratione dissolvitur conjugium quod semel initum probatur. Mcechatur qui a viro dimissam ducere praesumit ". Nec sane nimis laudari potest indomita firmitas Ecclesice, quae perpetuitati conjugiorum tuendae semper intenta fuit, leges civiles dc divortio palam reprobans, Protestantium haeresim de repudiis anathemate percellens, principibus potentissimis resistens, dum divortia a se fa6la ab Ecclesia approbari minacitcr peterent.
'* Quam ad rem omnis admirabitur posteritas invidli animi documenta a Nicolao I edita adversus Lotharium; ab Urbano II et Paschali II adversus Philippum I regem Galliarum; a Cailestino III et Innocentio III adversus Philippum II principem GalHarum; a Clemente VII et Paulo III adversus Henricum VIII; denique a Pio VII san6tissimo fortissimoque Pontifice adversus Napoleonem I, secundis rebus et magnitudine imperii exsuhantem ". {Leo XIII^ Arcanum).
II. De indissolubilitate matrimonii ex jure naturali^
- 1° Statiis qucestionis. Plerique ethnici philosophi matrimonium jure naturali dissolubile esse censuerunt, divortiaque apud plerasque Gentes plus minusve floruerunt^ Attamen, etiam, apud quosdam Barbaros, unio matrimonialis fuit perpetua. Apud Graecos Romanosque, quamdiu mores floruerunt, pauca tantum fuere divortia; Romae praesertim huic praxi qua^dam ignominiosa in communi existimatio inusta fuit, nec reprehensione caruit Spurius Carvilius, qui primus Romanorum refertur uxorem suam, sterilitatis causa, dimisisse, ut aliam duceret. Tempore vero Imperatorum multiplicata sunt divortia. Christiana religio
'5. 7y/<?;«.,Supp.,q. 67, a. 1-2; C.Gent.,1. III, c. 123; Bellarm.,c. 16; de Rastignac, Accord de la rdv^lation et de la raison contre le divorce, 1790; Barriiel, Lettres sur le divorce, 1789; de Bonald, Du Divorce considere au XIX^ s., 1801; Hume's Essays, XIX; Carricre, n. 213 sq; Perrofie, lib. III, sec^l. II, c. i, a. i; Palmieri, ih. 16,23; IVootsey, Divorce and Divorce Legislation, 1882, c. VI; Motisabre, Careme 1887, 86-87° Qowiix.^angtice Confer. on Marriage, II-III; Fonscgrive^ IVIariage et union libre, p. 90 sq.
- De quo vide IVestermarck, op. cit., ch. 23, p. 4S6-502 divortia abolere curavit, ut jam probavimus. Sed Protestantcs divortiis iterum viam apcrucrunt, docendo ea in nonnullis casibus licita esse ; et RationalistcE permulti docuerunt vinculi matrimonialis solutionem non solum licitam, seil etiam in multis casibus utilem et laudabilem csse; inter quos : Didei'ot in Galliis, Werknicister et Brann in Gervc-Ax\k, Beiithavi '\v\ hx^\k, Fcrrari \\ Italia aliique; hinc Politici in variis Statibus leges condiderunt quibus divortia propter varias causas permissa sunt^ Expcdit igitur ut exponamus quid de indissolubilitate matrimonii re6la ratio doceat.
- Jamvero certum est divortium permissum simpliciter arbitrio conjugum, ex quocumque motivo, juri naturali repugnare, cum educatio prolis quamdam stabilem conjugum societatem requirat. Sed si qucestio sit dc
' Divortiorum numerum crescere ubi lex civilis divortio favet, experientia constat :
Ita, in Siatibus Americce foedcratis, secundum censum officialem recenter editum (1908), ler citius multiplicata sunt divortia quam civium numerus (cfr. Howard, Is the freer grahting of divorce an evil? in American Journal 0/ Sociotogy, may 1909; The Catholic EncyctopcBdia, Appleton, New-York, t. V, p. 66-69.
In Germanid^ pariter divortia quae an. 1881 computabantur 3,942, an. 1891 jam erant 6,582, et an. 1899 multo plura, nempe 9,333, etc. Eumdem progressum invaluisse in aliis regionibus ostendit R. Lemaire, Le Mariage civit^, p. 197-198. Ibidem, p. 205, probatur pauciora esse divortia inter sponsos qui diutius simul vixerunt quam inter eos qui nonnisi paucis mensibus aut annis cohabitirunt.
Totis igitur viribus nitantur catholici deputaii leges civiles divortio favcntes abolere, aut impedire ne condantur in regionibus ubi non vigent.
divortio ab au6loritate publica, propter gravcs rationes concesso, nonnuUi theologi, ut Sanchez, Swartz ^ negant illud prohiberi solo jure naturali; alii ex adverso, ut Scotus, Alph. Tostat^ S. Ligorius^ affirmant; alii tandem cum Perrone distinguunt, statuuntque matrimonii indissolubih'tatem non pertinere ad jus naturale primarimn, sed ex secnndario jure profluere. Quae quidem ultima sententia nobis ample6lenda videtur. Nam (a) ex una parte, matrimonii primarius finis, videh'cet prohs procreatio et educatio, etiamsi conjugale vinculum ahquando solvatur, stri6le loquendo obtineri potest; imo in nonnuhis casibus, v. g. quando uxor est sterihs vel perpetuo morbo laborat qui matrimonii usum prohibet, primarius ihe finis per divortium mehus obtinetur; (b) ex altera autem parte, tot sunt prava conse6laria ex divortio promanantia, praesertim quoad prolem, ut juri naturah secundario contrarium merito dicatur, prout modo declarabitur.
- 2° Thesis : Indissolubilitas matrimonii, praesertim consummati, juri naturali secundario innititur, proindeque divortium, propter prava consectaria quae inducit, prorsus rejiciendum est.
Id enim juri naturah secundario adversatur quod, etsi ^n^m priinarium matrimonii non destruat, prohibet tamen ne hic integre obtineatur, et insuper naturae matrimonii repugnat, finibus secundariis voXde. nocQt, pravaque inducit conse^aria pro societate. Atqui ita est de divortio.
- (A) Etsi &mm Jini primario non absolute obstet, ut di6lum est n. 722, impedit tamen quin hic integre obtinoatur. Nam primarius finis est bona prolis ediicatio : ad hoc enim principahter institutum est connubium ut proles non solum generetur, sed re6he educetur, et ita promoveatur totius societatis et humanitatis bonum. Ouare, etsi in
' S. Alp/ionsus, Theol. moralis, 1. VI, n. 956 cum au6loribus ibi allegatis. • ccrtis casibus infelices essent conjuc^cs simul vivcndo, corum privata^ felicitati anteponi debet bona prolis cducatio, qua^ commune bonum respicit^ Quibus positis, facile evincitur divortium bonce prolis educationi plermnque nocere. Infans cnim utriusque parentis auxilio indiget non solum tepnpore quo nascitur, sed per multos annos (supra, n. 684); initio quidem a matre enutritur, sed pater debet simul matri nccessaria vitae suppeditare; crescentibus filiis, ad eorum educationem desiderantur non solum matris suavis amor et provida cura, sed etiam patris severa au6loritas eximiaque prudentia. Porro ad hoc requiritur stabilis, imo, ex communiter contingentibus, perpetua conjugum unio; nam antequam omnium infantium perfe6la fuerit educatio, quse saepe etiam ultra vigesimum annum protrahi debet, plerumque parentes, jam aetate prove6li, non amplius erunt ad novum matrimonium habiles. Praeterea, si novum ineant foedus, filii vel patri vel matri adhaerebunt : si prius, tenero natris amore carebunt, multaque ex invidia novercae patientur, quae, propriis natis intenta, illos negliget vel etiam variis modis affliget; si posterius, paterni amoris fruitione privabuntur eo tempore quo ejus cura magis indigebunt, et multa forsan patientur ex parte secundi mariti, qui timet ne proprii filii negligantur; ergo in quaHbet hypothesi, eorum educatio imperfe6la erit. — Aliunde proles, ut re6le educetur, non tantum familia, sed etiam sua familia indiget, cum paternus amor delegari non possit
- (B) Divortium pariter impedit quin integre serventur natiira et cequalitas contra6tus : (a) Matrimonium enim sud naturd postulat perpetuitatem :ambo enim conjuges copula fiunt una caro, et filios generando novo et ar6tissimo vinculo coUigantur, nempe prole genita quse utrique parenti communis est et a qua neuter separari potest quin aliquid sui amittat : si igitur, vivente altero conjuge, novae ineuntur nuptiae, dividitur quod natura tam ar6le conjunxerat. (b) Insuper cequalitas contranus exigit ut, divortio occurrente, unus conjugum in pejori non sit conditione ac alter; atqui hoc moraliter est impossibile; vir enim nihil aut parum dignitatis suae amisit, et facile novum fcedus inire potest, dum mulier, quse per plurimos annos nupta fuit, fihosque procreavit et enutrivit, postquam a viro
dimittitur, plerumque a sua dignitate excidit, decorem et fecunditatem amisit, et vix sperare potest ut novum matrimonium contrahere possit. " Si quis igitur, ait S. T/io//ias \ mulierQm assumens tempore juventutis, quo et decor et fecunditas ei adsunt, eam dimittere posset postquam aetate prove6la fuerit, damnum inferret mulieri contra naturalem aequitatem ".
- (C) D ivortium /i/iidus secundariis nocet, nempe verce felicitati co/ijugum : (a) Favet conjugiis disparibus et festinanter initis; nam, si fas est matrimoniale vinculum post aliquod tempus rumpere, multi corde levi, absque diligenti et matura consideratione, matrimonialem statum ingredientur2, dum majori cura et nonnisi re diligenter perpensa conjugia instituentur, si cognoscitur ex conjugis ele6lione felicitatem aut infelicitatem perpetuam pendere. Jamvero nihil magis unioni conjugum nocet quam illa connubia quibus sponsi animo, dispositionibus et conditione dispares, ca^co impellente amore seu potius passione, simul conjunguntur.
(b) Mutuum amorem restringit; in eo siquidem pra^cipue consistit conjugum felicitas ut amore perpetuo intime uniantur, et sint cor unum et anima una, sicut sunt una caro; liinc, natura duce, sibi invicem spondent amorem oiterjium, et in illo amore miseriarum levamen felicitatemque inveniunt; nam ubi amatur, non laboratur, aut si laboratur, ipse labor amatur. Atqui illa intima animorum conjun6lio vix cum divortii facultate subsistere potest; verus enim amor perpetuus esse vult, et statim ac amicum infidelem fore probabiliter suspicamur, jam cessamus eum singulariter diligere. Quis igitur intime conjugi adhoerebit, qui post aliquos annos, et forsan post aliquos menscs, ab eo separari exspe6lat? Nonne hujusmodi suspiciones hanc perfectam amicitiam destruent vel rctardabunt? Merito igitur
^ " Pliires de plebe nuplias contrahunt, hoc probabiliter secum reput.mtes, si felicitatem in hac unione non assequantur, in sua fore facultate ipsam solvere, iierumque fortunam experiri. Et revera sermones hujusmodi a nonnullis suie paroeciiTS juvenibus habitos fuisse, a quothim minislro niihi renuntiatum fuit ". Woolsey, protestans, op. cit., p. 277.
ciim S. Tlwmd (1. c.) dici potest : " Amicitia quanto major est, tanto debet esse firmior et diuturnior. Intcr virum autem et mulierem maxima amicitia esse videtur; adunantur enim non solum in a6lu carnalis copulae, qua^ etiam inter bestias quamdam suavem societatem facit, sed etiam ad totius domesticai conversationis consortium ; unde, in signum hujus, homo propter uxorem, etiam patrem et matrem dimittit... Conveniens igitur est quod matrimonium sit omnino indissolubile" ^
(c) Leves discordias adaiiget, propter spem feh*citatis in aho connubio inveniendae. Siquidem societatis domesticae maxime interest ut conjuges multa sibi condonent, alter alterius defe6lus patienter ferant, imo mutuis obsequiis se invicem praeveniant. Porro, si matrimonium sit indissolubile, timent conjuges ne per discordias gravissimum et intolerabile fiat jugum quod excutere non valcnt, magis patienter mutuos sibi condonant defe6lus, et, ut ait poeta, fit levius patientid quidquid corrigere est nefas ; ex adverso autem spes divortii ad dissensiones, jurgia et adulteria provocat; qui enim cogitat de novo meHorique conjuge inve- 'niendo, extraneo amore cito captus erit, et, ut matrimonium sibi onerosum disrumpat, contumehis, vituperationibus, verberibus, adulteriis indulgebit, ita ut, teste experientia, divortium sit maximorum criminum occasio et causa^. Nec
' Nec dlcatur non licere homini votis perpetuis se obstringere, cum sit natura inconstans et mutabilis; nam, ut recfle ait Paul Janet (La Famille, p. 300) : " Si officii vinculo amor adstringatur, ita ut perpetuam fidem prornittere teneatur, amoris naturae ita non adversatur, immo favetur. Adeo amoris natura perpetuitatem postulat, ut niliil amans auderet exposcere, quin perpetuitatem promitteret. Jurejurando fidem in asternum firmare, eamdemque tum quoque cum fi(f\e loquitur, simulare, primi sunt amoris adlus, qui si deficiant, operam perderet. — Cordis jura et votorum perpetuitatem objiciunt. Amoris jura ad conjugum unionem adstringendam, minime ad dissolvendam libenter agnoscimus. Libertati fidelitatem opponamus; atque ita praeclariorem dignitatem, fulgidioremque gloriam cor sibi vindicavit, quam si fas esset, alteri prout libuerit adhaerere, et amoris obje(flum continue permutare... Fateor vero nonnisi ob gravia argumenta, indissolubili vinculo cor esse vinciendum. Haec autem duo irrefutabilia mihi videntur : uxoris dignitas filiorumque bonum ".
» " Quot futilia jurgia, quot taedia facili oblivione conterunt qui communi tantum poUent prudentia, hac potissimum ratione du(5li quod dicatur adulterium esse tarn turpc et nefarium, ut saltcm propter illud crimen solvi debeat matrimonii vinculum ; nam, si res ita se habeat, haud raro adulteria committentur eo fine ut divortium obtineatur, ut jurisperiti experientia norunt^; expedit igitur ad bonum publicum ut vel conjuges pacifice cohabitent, vcl separentur quoad torum et habitationem, absque spe novas nuptias ineundi.
- (D) Prava consectaria pro societate divortium inducit : (a) paceni famiiiarum disturbat ; matrimoniis enim familiye inter se coadunantur, lites et inimicitiae exstinguuntur, concordiae vincula inter varia societatis membra efformantur ; ex adverso autem, ex divortio divisiones oriuntur, odia et vindi6lae inter duas vel plures famih'as per multos annos vigent, et si multiplicentur, pax ipsa societatis turbatur.
(b) Morescorrumpit; nam facultas divortii paulatim matrimonium vertit in concubinatum : data enim hominis inconstantia, conjugale vinculum non semel, sed ter, quater aut etiam pluries abrumpi potest, eo magis quia inconstantia repetitis a6libus crescit; quod jam evenisse historia constat : Seneca enim de his uxoribus loquitur quae '* non consulum numero, sed maritorum, annos suos computant"^; et Juvenalis ^ ait : " Sic fiunt oclo mariti, quinque per autumnos : titulo res digna sepulcri ". Idem se habet nostris necessario vita conjun(flim agenda sibi sit perpetuo ! Minusculas illce dissensiones in summam invidiam cessissent, facilis divortii spe ad supremum gradum perducftae. Itaque perpendendum nobis est nihil periculo plenius quam duos ita intime copulare, ut vir et uxor copulantur inter se, quin hanc unionem perfe(flam et indissolubilem reddamus. Minima separationis probabilitas dissensionum et suspicionum fons evaderet uberrimus, uxor de suo statu minus tuta separatior::s consilium animo quotidie agitabit, et vir sibi tantum consulens majorique frelus potestate in majus discrimen unionem adduceret ". [Hufne, Essay XIX).
' " Omnibus compertum est desiderium ab eo statu qui gravis facflus sit sese eximendi, plures homines et nonnullas foeminas ad eam vit;e rationem adducere qure divortium pariat, aut saltem suadeat, illud, si contingat, conjugibus ingratum non fore. Virum aliquando adulteratum fuisse, divortii obtinendi causa, ex pluribus de divortio latis judiciis, cancellarius Kent merito adnotavit. Apud alias genies matrimonii historia nos admonet eo scelestos augeri mores quo plures priiisto sunt divortii causa^, qure nedum prohibeant, immo viam divortio parant". [E. Phelps^ Forum, Dec. 18S9, P- Z^V^ cf IVcyotsey, op. cit., p. 261 sq.)
diebus apud tribus aut gcntes ubi viget divortium ^ Jamvero quid sunt matrimonia per duos aut tres annos tantum duratura, nisi palliatus concubinatus? Nec dicere juvat per divortium minui discordias et separationes: nam indubitatis fa6lis constat has increvisse ubi divortia permissa sunt, et quotidie invalescere. Pra^terea lex hujusmodi occasionem praibet multis criminibus, praesertim. vero adulterio, quod a nonnulHs committitur vel permittitur sc fine ut facihus conjugale vinculum coram tribunahbus solvi possit. Jamvero quis est qui non videat hisce omnibus mores paulatim corrumpi.?
Quae quidem omnia sic dilucide exponit LecJCIII {Encycl Arcanu7ti) : "Atvero quanti materiam mali in se divortia contineant, vix attinet dicere. Eorum enim causa fiunt maritalia foedera mutabilia; extenuatur mutua benevolentia; infidelitati perniciosa incitamenta suppeditantur; tuitioni atque institutioni iiberorurn nocetur, dissuendis societatibus domesticis praebetur occasio; discordiarum inter familias semina sparguntur : minuitur ac deprimitur dignitas muiierum, quae in periculum veniunt ne, cumlibidini virorum inservierint, pro derelidtis habeantur. Et quoniam ad perdendas famihas, frangendasque regnorum opes nihil tam valet quam corruptela morum, facile perspicitur prosperitati familiarumaccivitatum maxime inimica esse divortia, quae a depravatis populorum moribus nascuntur, ac, teste rerum usu, ad vitiosiores vitae privatae et pubhcae consuetudines aditum januamque patefaciunt. Multoque esse graviora haec mala constabit, si consideretur, frenos nullos futuros tantos, qui concessam semel divortiorum facuUatem valeant intra certos, aut ante provisos hmites coercere. Magna prorsus est vis exemplorum, major cupiditatum : hisce incitamentis fieri debet ut divortiorum hbido latius quotidie serpens plurimorum aniinos invadat, quasi morbus contagione vulgatus, aut agmen aquarum, superatis aggeribus exundans ".
7zS. Objiciimt adversarii non paucos conjuges vitam miserabilem ducere, nisi abinvicem separentur, nec saepe separationem sufficere, sed facultatem requiri novas nuptias ineundi, ut ita vitentur non tantum conjugum perpetua infehcitas, sed etiam aduUeria et scandala.
Resp. (a) Norma morum non est privatorum feHcitas, sed re6lae rationis di6lamen, quod, ex jam di6lis, vincuH perpe-
' Ad rem Westermarck^ op. cit., p. 488 : " Au Caire, selon M. Lane, il n'y a que peu de gens qui naient pas divorce une fois, s'ils ont ete maries quelque temps ; et beaucoup d'hommes, en Egypte, ont epousd vingt, trente femmes ou plus; tandis qu'il y a des femmes, peu avancees en age, qui ont etd femmes successivement de douze hommes ou meme plus ".
tuitatem postulat, prsesertim ad bonam prolis educationem, quse est unus e primariis finibus matrimonii (n. 724), et ad vitanda innumera mala pro familia et societate (n. Jiy). Quamvis igitur quidam privati multa et ardua pati debeant ex indissolubilitate contra6lus, non ideo lex mutanda est quia bonuin morale bono temporali et bonum publicum bono privato anteponi debet. (b) Adulteria autem et scandala, quoe ex perpetuitate vinculi oriri dicuntur, non rariora sed frequentiora evaserunt in Gallia aliisque regionibus a tempore quo divortia lege permissa sunt, ut experientia consstat^; nec mirum, cum spes ad novas nuptias transeundi concupiscentiam non exstinguere sed potius inflammare soleat.
Prudentia igitur postulat ut alia remedia adhibeantur, scil. vel christiana patientia, vel secessio temporanea : tempus enim multa vulnera sanat, et ssepe longa patientia animorum dissensiones minuit vel penitus toUit, prsesertim si virtute religionis juvetur : " quae efficit ut vitia, si quae sint in personis, ut distantia morum et ingeniorum, ut curarum maternarum pondus, ut educationis liberorum operosa sollicitudo, ut comites vitae labores, ut casus adversi, non solum moderate. sed etiam libenter perferantur " (Encyc* Arcanuni), III. De casibus in quibus solvi potest matrimonium.
Maitntnomum Jide/iu7n ratum et consummatum ex di6lis nulla au6loritate humana solvi potest; sed matrimonium ab i^tfidelibus contra6lum, cum non sit sacramentum, eamdem firmitatem non habet; item matrimonium fidelium ratum quidem, sed non consummatum^ duplici modo solvi potest, per religiosam professionem et dispensationem S. Pontificis. De quibus nunc breviter disserendum.
1° De dissolutione matrimonii in infidelitate contracli seu de privilegio Paulino ^.
- T/iesis : Matrimonium infidelium, etiam consummatum, solvi potest quoad vinculum, si, uno ad fidem
' Quod probat FonsegrivCy op. cit., p. 203.
' S. T/iom , Supplem., q. 69, a. 5; Sanc/icz, 1. VIII, disp. 74; Drouin, 1. IX, q. IV, c. I, § 3, dic. 2; Billuart, Diss. V., a. 2, ^ 2; Bencdi'
L/ converso, alter nolit cohabitare pacifice,vel sineCreatoris injuria aut spirituali damno fidelis. Ccrtum est ex dcclaratione Iiuiocetitii III^ : " Si cnim alter infidelium conjugum ad fidem catholicam convertatur, altero vel nullo modo, vel non sine blasphemia divini nominis, vel ut eum pcrtrahat ad mortale peccatum, ei cohabitare volente; qui rehnquitur, ad secunda, si voluerit, vota transibit : et in hoc casu intelligimus quod ait Apostolus : si infideh*s discedit, discedat..." — Privilegium hujusmodi vocatur privilegium fidei, quia in favorem fidei concessum; dicitur etiam Pauliiitim, utpote a S. Paulo promulgatum.
- (A) Script. Paulus enim, post promulgatam legem generalem indissolubiHtatis matrimonii, hcnec addit : " Nam ceteris ego dico, non Dominus^. Si quis frater uxorem habct infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat eam. . . Quod si infidelis discedit, discedat : non enivi servituti snbje^us est frater aut soror in hujusmodi "3 ... Jamvero his verbis Apostolus concedit facultatem solvendi vinculum matrimoniale pro casibus in thesi expressis; etenim (a) hic fideli converso Paulus concedit speciale privilegium, et quidem pro determinatis circumstantiis; atqui, si ageretur solum de separatione a toro et mensd, non autem dc solutione vinculi, non daretur speciale privilegium, cum separatio sit commune remedium in simili casu; aliunde nulla declaratione opus erat ut conjux fidelis a cohabitatione liberetur, cum ex hypothesi impossibilis sit; ergo agitur de solutione vinculi; (b) additur partem fidelem non esse amplius subje6tam servituti; jamvero servitus hujusmodi, discessione partis infidelis jam pera6la, nihil al..id esse diis XIV, De Synodo, 1. VI, c. 4, n, 3; /. Leplat, Colledio variarum dissertationum casum Apostoli illustrantium; 6\ A/phons.^n. 957; Carriere, n. 256 sq.; Perrond, 1. II, secfl. i, c. 7, a. 2; Palmieri, th. 26-27; Paller. /., n. 429-473; De Angelis^ lib. IV, tit. 19, n. 6-1 1; Gasparri, n. 1083-1110; Putzer^ n. 127-132; Wernz, n. 701-705.
' Probabilius haec verba norx adsequentem, sed ad pra.^cedentem sententiam referuntur, ubi Apostolus de viduis et virginibus dixerat, et sensus est ea quae de virginitate servanda scripsit non esse pra^ceptum, sed consilium, Cf. Corluy, Spicilegium, vol. II, p. 489
potcst nisi ipsum vinculum matrimoniale, quod revera x^postolus infra (27) ligamen vocat; confirmatur ex eo quod sermo hujusmodi dirigitur ad neo-conversos, apud quos vigebat dissolutio matrimonii, non autem simplex separatio, quique proinde voce discedat solutionem vinculi naturaliter intelligebant; (c) tandem crescit vis argumenti, si animadvertitur antithesis quam Paulus instituit inter conjugia fidclium de quibus dicit (ii) quod si vir discesserit, muliercm innuptain manere debere, et infideliuDi connubia, de quibus scribit : '' qnod si infidelis discedit, discedat'' ; hac enim oppositione satis ostendit in ultimo casu agi de vera solutione vinculi^ Fatemur tamcn argumentum non esse apodi(51;icum, nisi accedente Ecclesiae praxi et au6loritate.
^Z^' (B) Au6loritate et praxi Ecclesice : (a) Patres quidem plerique de hoc siluerunt, quia ipsis hac de re scribendi non se dabat opportunitas; nonnulli tamen, ut Ambrosius, Chrysostomus, TJieophylaSlus, aliique ita locuti sunt ut do6lrinam supra expositam tenuisse videantur^. (b) Innocentiu^I 11- (1160-1216) rem aperte declaravit, et ab ejus tempore, haec praxis communis evasit in omnibus ecclesiis apud gentes rccens conversas institutis. Jamvero praxis hujusmodi cum dogmate indissolubilitatis matrimonii conne6litur, et cum bonis moribus; multoties a R. Pontificibus approbata fuii:, qui regulas tradiderunt in eo casu a Missionariis servandas; ergo invi6lum est veritatis argumentum, cum Ecclesia errare non possit in re tanti momenti.
- Controversia. Ouairunt insuper theologi quo jure matrimonium infidelium in pra^fato casu solvatur.
(A) Nonnulli quidem, ut Navairus^ Sanchez, Palniicri^ arbitrati sunt id fieri au^oritate S. Pontificis : si enim, inquiunt, K. Pontifcx potest dissolvere matrimonium ratum, quod est sacramentum, potest etiam ^z./^;//^;;-/ dissolvere matrimonium cGnsummatu>ii infidelium,
' Apostolus dire(fle non loquilur nisi de casu quo infidelis nolit cum conjuge converso habitare, sed duo postremi casus in primo includuntur : ille enim inoraliier discedit., qui non vult cohabitare nisi cum Cieatoris injuria, aut pertrahendo fidelem conjugem ad peccatum.
' Quoruni testimonia vide apud Carrihe, n. 258, not. i.
^ Naiuirrus, consil. 3, lib. III, n. 12 sq., tit. de Conversione infideliuni; Siinc/wc, hb. II, disp. XVII; l\il)nie!i, th. 26.
quod minus liabct firmitatis. Pra^tcTea R. Pontifices hanc potcstatem sibi asserucrunt, videlicet J^ius V {Roinajii J)niiJicis)Q. Gregoriarius XIIJ{Sicpe contingit); hic enim quorumdam locorum Ordinariis facultatem concessit dispensandi ut quilibet fidelis, "etiam superstite conjuge infideli et ejus consensu minime requisito, responso non exspecStatu, matrimonia cum quovis fideh', ahas tamen rite, contrahere et in eis postea carnah copula consummatis, quoad vixerint, remanere hcite valeant ".
733- (B) Communior tamen opinio, cum Benedido XJV\ tenet matrimonium consummatum infidehum solvi jure divino, prout a S. Paulo exponitur. Nam, inquiunt, valde dubium est saltem principium ihud, quod scihcet matrimonium inter infideles consummatum minus sit firmum quam matrimonium inter fideles ratum : quamvic enim non sit sacramentum, est tamen verus contradtus matrimoniahs; porro omnis contradtus hujusmodi a Christo ad pristinam indissolubihtatem revocatus fuit. Nec contrarium argui potest ex Litteris Fii V et Gregorii XJJI, qu^ duphci modo exphcantur : (a) juxta quosdam, intelhguntur non de potestate solvendi matrimonium extra casum Pauhnum,sed solum dedispensationeab interpehatione facienda; nam in Brevi Pii V legitur : " maxime, quia difificihimum foret primum conjugem invenire"; in Litteris autem Gregorii XIII : " Dummodo constet etiam summario et extrajudiciahter conjugem absentem moneri legitime non posse, aut maritum intra tempus eidem monitioni prsefixum suam voluntatem non significasse ". Quae omnia sane ostendunt ibi agi de dispensatione ab interpenatione,praefatosque Pontifices hanc concessisse non extra privilegium Paulinum,sed tanquam juris divini interpretes. (b) Juxta ahos autem, privilegium Pauhnum fundatur quidem jure divino, sed dispensatio a duobus Pontificibus commemoratis concessa omnino differt a privilegio Pauhno; nam Gregorius XIII concessit facultatem solvendi matrimonia in infidehtate contradla, etiam casu quo conjux absens baptismo regeneratus fuerat' : " Quse quidem matrimonia, etiamsi postea innotuerit conjuges priores infideles
^ Benedia. XIV, De Synodo, l. VI, c. IV, n. 3; lib. XIII, c. 21; cf. de Attgelis, op. cit., 1. IV, tit. 19, p. 327 sq.
- Quod prassertim contigit tempore quo servi ab Africa ad Americam deferebantur; multi ex eis siquidem jam matrimonium contraxerant ac violenter a conjuge separati fuerant. Ouando ad fidem convertebantur, interpellatio impossibiiis erat, cum ubi esset alter conjux penitus ignotum esset; quandoque etiam contingebat ut alter conjux, in Africa reli(flus, ad veram fidem conveiteretur. Quo in casu, privilegio Paulino locus non erat. Porro S. Pontifex permisit ut hujusmodi servi novum matrimonlum contraherent, proindeque au(floritate sua prius matrimonium solvit. Cfr. Gury- allerini, nct. ad n. 759, p. 736, e . 4'; Biilot, ih. 44.
suam voluntatem juste impeditos declarare non potuisse, et ad fide^n etiam teinpore transafti seaindi matrijnonii comiersos fiiisse, nihilominus rescindi nunquam debere". Porro privilegium Paulinum ad hunc casum certe non extenditur. Ergo dicendum est Pontificem hanc specialem dispensationem concessisse, non virtute Paulini privilegii, sed vi nmiisterialis potestatis qua solvere potest antiqua neophytorum matrimonia nondum, post conversionem unius conjugis, consummata; quse potestas simihs est ei qua solvitur matrimonium ratum et non consummatum infra, n. 742; siquidem matrimonium, de quo agitur, fuerat quidem consummatum in infidehtate, non autem a tempore quo ratum fuerat conversione utriusque conjugis.
- Practica coroUaria. (A) Vinculum conjugale non solvitur eo instanti quo unus conjugum ad fidem convertitur vel baptizatur; nam, ut ait Innocent. III (1. cit.), " per sacramentum Baptismi non solvuntur conjugia, sed crimina dimittuntur"; tunc tantum solvitur, cum conjux conversus, renuente altero pacifice cohabitare, novum inivit m.atrimonium. Hoc enim aperte supponit Innocent. III (1. cit.) : " quod si conversum ad fidem et illa conversa sequatur (uxor. sciL quae prius renuerat cohabitare), antequam propter causas pr3edi6las legitimam ille ducat uxorem, eam recipere compelletur "; manet igitur prius vinculum donec novum foedus contrahatur. Constat etiam ex decisione S. C. Conc. 1680 et 1726, quam refert et approbat BenecUBus XIV, 1. cit, n. 4. Ratio est quia privilegium est in gratiam soHus conversi, ne caelebs manere cogatur : satis est igitur ut prius vinculum solvatur eo instanti quo novum efformatur.
Hinc si conjux infidens ante novas fidelis nuptias matrimonium contraxerit, hoc nullum est. Statim vero ac pars catholica matrimonium inivit, alter conjux, sive in infideh'tate maneat, sive convertatur, ah'ud conjugium inire potcst ^ 735- (B) Ex di6lis in thesi, tripr.ci de causa conjux conversus ad
' 5. Opic, II jul. 1886 ad Vicar. Apost. Natal, ap. Gasparri, n. 1086; A6la, XXII, 747. — Dicimus pars catholica, ut certa abincertis secernamus. Probabilius tamen putamus privilegium Pauhnum extendi non solum acl eos qui fidem cathohcam, sed etiam ad eos qui sedlam hLCveticam vel schismaticam amplcLluntur, dummodo vahde baptizentur. Ita Painneri, th. 27; Ko/iinj^s, II, p. 394, ubi asserit id a S. Sede in casu particulari a^^nitum fuisse.
alias nuptias transire potcst : (a) si infidelis renuat cum co liabitare; (b) si velit hahitare, sed non sine injuria Creatoris, v. g. concubinas retinendo, blasphemando, fihos pagane educando; (c) si viilt fidelem ad peccatum mortale trahere contra fidem vel mores : in his enim casibus non vult pacifice cohabitare. Totest autem conversus hoc privilegio uti non solum statim post baptismum sed etiam post plures annos, si infidehs qui prius pacifice cohabitare consenserat, mutato consiho, id amphus facere noht '.
Si vero pars infidehs discedat propter adulterium fidelis post baptismum commissum, non datur locus privilegio Pauhno, nisi ipse infidehs reus fuerit adulterii post baptismum partis conversae; nam privilegium in favorem fidei, non in favorem deli6li concessum est'.
- (C) Pars conversa non potest, sine dispensatione, novas inire nuptias nisi cum aha parte catholica : si cum infideh contrahit, matrimonium invaliduvi est propter disparitatem cultus; si cum parte hseretica, vel schismatica, matrimonium est quidem validum, sed illicituvi propter impedimentum mixtse rehgionis.
(D) Si fidehs, obtenta dispensatione, matrimonium cum infideh inierit, non potestuti privilegio Paulino, quia sponte sese tah periculo exposuit, nec proinde conqueri potest. Item si alteruter conjugum in haeresim vel apostasiam labatur, non potest fidehis conjux ad secundas nuptias convolare, ut expresse declaratur ab Itmocentio 111 (h cit.), quia matrimonium a fidehbus contradum et consummatum nulia au6loritate humana solvi potest.
- De interpellatione speciatim. (A) Ut sciatur utrum infidelis velit converti, vel saltcm pacifice cohabitare, interpellatio quaedam requiritur, saltcm quotics fieri possit, ut novum matrimonium possit non solum licite, sed etiam valide contrahi. Ita communiter conti^a paucos 3. Ratio est quia fidelis, antequam iterum nubat, certior esse debet de concumacia infidehs; atqui regulariter de hoc certior esse nequit nisi pcr interpellationem.
Quce interpellatio post susceptum baptisrcum fieri debet, ac regu-
=" Ita S. Offic, I aug. 1759; 17 jan. 1797, ap. De Angelis^ I. c, n. 7, abi dilucide hanc rem exponit.
^ Batterini P. (n. 438 sq.) putat hanc interpellationem requiri ad liceitatem, non autem ad validitatem novi matrimonii. Sed Rorn. Congregationes in particularibus casibus irritum decLirarunt niatr*monium sine interpellatione contrac^lum, ap. G^isparri, n. looc Hinc, juxta Instrudl. 5". C. de Prop. Fide (ad cjlceiii C. Plen. Balt. lil^ p. 278), Ordinarius judicium suspendere debet e: casnm cum omnibui suis circumstantiis ad S. SrfJem remittere.
lariter duo ab infideli quaeri debent : (a) num velit ipse ad fidem converti; (b) num saltem pacifice cum fideli cohabitare velit.
- (B) Si interpellatio est moraliter itnpossibilis^ vel etiam valde difficilis, S. Pontifex ab ea dispensare solet. Dispensat pariter a secundaparte interpellationis ''num velit pacijice cohabitare'(\v^r\6.o timetur ne periculum adsit perversionis; quod prcesertim verificatur, si infidelis sit Judaeus, quia periculum in hoc casu multo gravius censetur '.
Insuper illa potestas ab interpellatione dispensandi conceditur : (a) urgente gravi necessitate, in qua tempus non est ad S. Sedem recurrendi, omnibus Episcopis et Vicariis apostohcis; (b) extra hunc casum, vi specialis Indulti, quibusdam Episcopis, ut concessum est, V. g. in Canada : hoc tamen privilegium hmitatur regionibus quibus datum est.
Priusqiiam vero ab interpellatione dispensetur^ de ejus impossibilitate constare debet, omnibus utendo mediis ad detegendum locum ubi infideiis habitat, v. g. edi6lum ad valvas ecclesiae affigendo, vel ad pubhcas ephemerides notitiam mittendo; praeterea instrumentum in archiviis servandum est, ex quo constet absentem conjugem interpellari non potuisse.
Quando dispensatio ab interpellationeconcessa est, si pars fidelis novum non contraxit matrimonium per annum post obtentam dispensationem, nova requiritur dispensatio, si postea matrimonium contrahere veht; aut interpellatio fieri debet, si jam possibiHs evasit. — Quando autem interpellationi fa6tae responsum negativum datum es';. novae nuptins quocumque tempore, etiam post plures annos, contrahi possunt.
- (C) Duplici modo fieri potest interpellatio : judicialiter et ixtra-judicialiter. (a) Si prius, fieri debet ab Ordinario qui inndelem advocat, etab eo quaerit utrum converti veht, vel saltem pacifice cohabitare; responsum in a(5lis refert^jr et in archivio servatur. Si uifidehs moram postulat addehberandum,concedidebet,adjicierido tamen,post elapsum praefixum tempus, ncgativum responsum prce- 3umi. Si vero infidehs nor comparet, persona delegatur ad e'jm interpellandum ubicumque inveniri potest.
Quibus positis, si infidehs ad utrumque quaesitum ncgativc lespondet, fidehs statim potest ad aha vota transire, quamvis ex caritnte mehus sit secundam interpehationem proponere. Si affirmative:id utrumque respondet, matrimonium stat. Si nolit converti, sed pacifice cohabilare consentiat, fidehs potest quidem scparpri ab infi-
' Ccncil. Toleianum /Fprohibuit ne conjux conversus ex Judaismo cohabitaret cum comparte in Judaica perfidia remanente, propterpericulum perversionis et nullam spem conversionis infidehs; hodie praxis est ut hiec cohabitatio permittatur in infideHbus regionibus, non autem in christianis. Cfr. (jasparri, n. 1088.
deli qiiond toriim et mensam, non autem quoad vinculum. Si tamen, judicio Episcopi, ex cohabitatione periculum perversionis vel gravis peccati fideli immineret, dispensatio a secunda interpellatione qu?eri potest a S. Sede, ut, post negativum responsum ad primam qujEstionem, fidelic novas nuptias contrahere possit. — Si infidehs diceret se vehe converti, sed lolle pacifice cohabitare, hoc respor.sum non est serium, ^ed ut negativum haberi debet.
(b) Communiter tenetur interpellationem extra-judicialcm^ ab ipso converso conjuge fa<5tam, sufficere ad vahditatem; imo et ad hceitatem, si forma judiciahs servari nequit. Sed, ut valeat in ibro externo, requiritur ut pars baptizata per se, aut mandatariiini^ coram duobus testibus fide dignis, infidelem interroget, et hic serio coram eisdem respondeat; quo fa6lo, judex ecclesiasticus, auditis testibus, sententiam ferre poterit, vi cajus baptizatus novum inire possit matrimonium. Si vero id fieri nequeat, sufficit ut infideh's per epistolam coram tribus testibus scriptam, et ad fidelem dire(51;am, suam voluntatem clare manifestet.
- (D) Si infidelis conversus plures habeat uxores, primam uxorem legitimam retinerc debct, si hyec converti velit, nisi tamcn specialis dispensatio a S. Sede obtineatur.
Revera in Statibics Americce Fa^deratis Episcopi facultatem habent dispensandi cum infidehbus, plures uxores habentibus sive simultanee (ut apud Mormones), sive successive (propter civile divor" tium), ut, post conversionem et baptismum, iham uxorem retineant quae sibi magis placuerit, si et ipsa baptizetur, dummodo prima uxor rite interpellata converti noluerit; in hoc casu igitur facultatem habent dispensandi a secunda parte interpellationis " num velit pacifice cohabitare ". — Prudentia tamen exigit ut, antequam novum ineatur matrimonium, pars fidehs plenum obtineat civile divortium, si priores nuptise coram lege civih vahdjie sint, ne fidehs ut bigamiae reus habeatur.
N. B. Si proles ex priori matrimonio nata fuerit, tradenda est quidem parti fideli, si sit in minori aetate, ut in catholica religione educetur; si vero jam majoritatis annos attigerit, suo arbitrio relinqui debet.
- Quaestio disputata. Quseritur insuper num matrimonium ififidelium jam consummatum, per dispensationem S. Pontificis aut alio modo solvi possit^ praeter casum Pauhnum, si unus conjux convertatur.
Jamvero omnes admittunt S. Pontificem non posse chspensare, Si uterque conjux baptizetur et postea matrimonium consummet; sed controvertitur utrum solvi possit matrimonium quod post baptisma consummatum non fuit. (a) Prior sententia affirmat tale matrimonium solvi posse, tum per professionem religiosam a conjuge baptizato emissam, modo infra exphcando, tum per dispensationem
S. Pontificis. Nam Faulus III )(irmh\t ut qui ante conversionem plures habebant uxores, et non recordabantur quam primo accepissent, conversi unam ex illis accipiant quam voluerint \ S. Pius V viro polygamo indulsit ut, post susceptum baptisma, ducere posset unam ex aliis uxoribus, quae pariter convertitur, si prima nota non sit, eamque invenire sit difficillimum ^. Prseterea Gregorius XIII permisit conversum conjugem alias nuptias inire quando impossibile est partem infidelem interpellare; et declaravit has nuptias validas esse " etiamsi postea innotuerit conjuges priores infideles suam voluntatem juste impeditos declarare non potuisse, et ad fidem etiam tempore contracti secundi matrimonii conversos fuisse " 3. Jamvero hic non est casus Paulinus, sed est vera dispensatio a matrimonio legitimo pbst baptismum non consummato, praesertim quia id expresse S. Pontifex ibidem affirmare videtur : " Idcirco Nos, attendentes hujusmodi connubia inter infideles contracta, non adeo rata censeri, ut, necessitate suadente, dissolvi ?ion possint". — Revera si S. Pontifex dissolvere potest matrimonium ratum, quod est Sacramentum, ut infra dicetur, potest etiam a fortiori dissolvere matrimonium consummatum in infidelitate, sed non ratum, quod minus habet firmitatis'^. — Accedit quod, juxta Codicem, can. 1125 : " ea quae matrimonium respiciunt in constitutionibus Pauli III, S. Pii V, Gregorii XIII... quaeque pro peculiaribus locis scripta sunt, ad alias quoque regiones in eisdem adjunctis extenduntur " et quidem ipso jure, ut videtur ex can. 1 1 2 1, statuente in his casibus locum non esse interpellationibus.
(b) Posterior sententia negat s et explicat facta Pauli III, S. Pii V et Gregorii XIII tanquam authenticas declarationes privilegii Paulini, quatenus vox disccdit intelligi potest de morali discessione, quse verificatur quoties alter conjux inveniri nequit.
Unde in praxiad S. Sedem recurratur, quae sola casus hujusmodi solvere potest.
2° De dissohitiojic inatrii)io}iii rati fideliiim ^. 742. Principiiun : Matrimonium fidelium ratum, et non consummatum, solvitur per solemnem alterius conju-
^* Ita Sanches, S. Alphonsus, UAnnibale, Ballcrini, Palniicri, necnon duodecim theologi Soc. Jesu qui hac de re dispututionem S. Sedi an. 1589 exhibuerunt, quam invenies ap. Z//i?///, De dispensat. matrinion., 183-197. — 5 ita Pontius, Bencdicius XIV, De Angelis, etc.
^ S. Thovi., Sup. q. 61 ; Sanchez, 1. II, disp. 18-23; Prouin, q. I', c. 3, j^ I ; Billuart, diss. V, a. 2, § 4 ; Cai-rihc, n. 302 sq. ; Pcrronc^ 1. III, sect. 2, cap. 6, a. ; Fahnicri, th. 25; de Augustinis, th. 10; Dc Angclis, 1. c, n. 12; Gasparri, n. 1 081 -1092; Lchnik., n. 703-704; Ballcr. P., n. 476-488 cd. 3; IVcrnz, op. cit., n. 690-700.
gum professionem in religione approbata, vel per dispensationem a S. Pontifice gravi de causa concessam.
(A) Prima pars definita est a Tridcntino^ : " Si quis dixerit matrimonium ratum, non consummatum, per solemnem religionis professionem alterius conjugum non dirimi, A. S. " Probatur insuper (a) ex disertis declarationibus Alexandri III (i i8o), et hmocentii III ( 12 lo) qui scribit ^ : "Nos tamen nolentes a prcedecessornm nostrorum vestigiis declinare, qui respondere consulti, antequam matrimonium sit per carnalem copulam consummatum, licere alteri conjugum, reli6lo inconsulto, ad religionem transire, ita quod ex tunc legltime poterit alteri copulari " ; ex quo patet hanc do6lrinam ante saec. XII fuisse receptam, cum S. Pontifex ad suos praedecessores appellet. (b) Ex Codice, can. 1119 : " Matrimonium non consummatum inter baptizatos vel inter partem baptizatam et partem non baptizatam, dissolvitur tum ipso jure per sollemnem professionem religiosam, tum per dispensationem a sede Apostolica ex justa causa concessam, utraque parte rogante vel alterutra, etsi altera sit invita".
Notandum est tamen matrimonium ratum solvi tantum eo tempore quo emittitur solemfiis professio, non autem quo quis religionem ingreditur aut simplicia vota emittit;hinc conjux in saeculo manens nec licite nec valide novas nuptias contrahit ante alterius professionem. Insuper non solvitur per votum simplex castitatis, neque per ordinis sacri susceptionem, vel vota emissa in Congregatione a S. Sede non approbata; sed solum per solemnem professionem, eam scilicet quae ut talis ab Ecclesia agnita fuerit; proinde non per professionem simpHcem, nec per vota simplicia in Societate Jesu emissa. Requiritur insuper ut professio libere fiat, post probationem trium saltem annorum, et adepta setate canonica, i. e. expleto anno vigesimo primo; cum autem, ex can. 542, conjux invalide ad novitiatum admittatur durante matrimonio, et, ex can. 572, invalida sit professio si non fuerit validus novitiatus, vix hodie locus esse potest huic casui.
Duo menses plim conjugibus ad deliberandum cie ingressu in religionem concedebantur. iloc privilegium non renovavit Codex, forsan quia dilata solemni professione usque ad quartum saltem annum post novitiatils inceptionem, diutius alter conjux ad servandam continentiam cogeretur. Ita A. B/at, Comment. lib. II, p. 11, cap. 2, p. 522; Noldin, n. 497; Marc-Gestermann, n. 1980, not. i.
Quod confirmari potest ex can. 1 1 1 1 : " Utricjue conjugi ab ipso matrimonii initio aequum jus et officium cst, quod attinet ad actus proprios vit?e conjugalis. "
- (B) Posierius, licet a nonnullis antea negatum hodie certum evasit Ecclesiae praxi ; constat enim, jam a tempore Martini ^(1417), potestatem dissolvendi matrimonia rata, propter graves rationes, fuisse a multis Pontificibus exercitam ^ et etiam diebus nostris exerceri, ut constat ex A^is S. Sedis, ubi quolibet an.no nonnulLne hiijusmodi dispensaliones a matrimonio rato concessae leguntur. Jamvero dicere nefas est R. Pontifices hanc potestatem usurpasse, praesertim cum sic agendo injuriam sacramento irrogassent, et adulteria permisissent. Concludendum .cst igitur cum Benediilo XIV ^ : " Nullam de potestate S. Pontificis moveri amplius posse quaestionem in eo quod attinet ad dispensandum super matrimonio rato et non consummato, cum hodic opinio affirmativa sit communis inter theologos et canonistas, et in praxi sit recepta, ut notorium est". — Vide etiam can. 1119, supra relatum.
Ad exercitium hujus potestatis, duo requiruntur : juridica probatio de non-consummatione matrimonii, de c[ua dicemus in Supplemento; et causa Iegiti?na, qualis est probabilis nullitas matrimonii, moralis impossibilitas pro conjugibus simul ohabitandi, timor futuri scandali et adulterii ex parte saltem unius co.^jugum, matrimonium civile jam ab una parte cum tertia persopja contradum, etc.
- Controversia. Disputatur inter theologos quo jure matrim.onium ratum professione rch*giosa solvatur, jure scilicet naturali, divino, an ecclesiastico?
(a) Quidam, cum Bellarniijw^ putarunt id ^tnjiiredivino naturali; nam jure naluroe, de statu minus perfedlo ad perfe6tiorein transire licet, si absque alterius detrimento id fieri possit; atqui status rehgionis perfe6tior est statu conjugii, nec aliunde damnum infertur proH, qure non existit, vel alterutri conjugum, cum uterque sit in pari conditione; ergo. Quse tamen opinio communiter vejicitur; nam falsum est Hcitum esse ex lege natur?e j)erfe6liorem inire siatum, cum obhgatio jam suscepta huic statui adversatur; quamvis enim Episcopatus sit status matrimonio perfeftior, non licet ilhnn suscipere, invito conjuge, nec ejus susceptione sohiiur mairimoniun^ ratum.
' Cfr. .V Antoninus. in vSum. theol., p. III, t. I; Xavarrus, Enchir., c. 22; Pcrronc, vol. III, p. 471, ed. 1861. * Quiust. Canon., 479.
TlIliOL. iMoK. I. — is
(b) Alii, posl Si/arez, tenent id ^\en ji/re ecclesiastico; nam Ecclesia potest, gravi de causa, niatrimonium ratum solvere, ut ex probatis constat; jamvero ea potestate usa est quoad professionem religiosam ; ipsa aulem solemnitates religiosae professionis determinavit, ipsaque statuit matrimonium solvi per vota solemnia non autem per vota simplicia. H?ec tamen opinio non bene cum canone Tridentino supra citato conciliatur; si enim de fide est matrimonium per professionem religiosam solvi, h?ec veritas debuit a Christo revelari, proindeque dissolutio fit jure divino, non simpUciter ecclesiastico'.
(c) Hinc tertia est opinio asserens, cum Benedino XIV'', dissolutionem fieri jure divino, quatenus legi indissolubilitatis Christus exceptionem apposuit in gratiam status religiosi, quemadmodum vidimus unam appositam matrimonio infidelium. Sic enim intelligitur quomodo Tridentitmni rem definire potuerit tanquam de fide, quomodo pariter Pontifices qui primi de hoc privilegio locuti sunt, praxim jam plane stabilitam supposuerint, nec ullae reclamationes tunc ortse fuerint. Objiciunt quidem adversarii solemnitatem religiosae professionis ab ipsa Ecclesia ins tutam fuisse; sed difficultas evanescit, si admittatur matrimonium in hoc casu soW\ fure partim divino, partivi ecclesiastico. Res sic concipi potest : Christus in communi tantum determinavit matrimonium solvi posse per statum religiosum, Ecclesioe potestatem rehnquendo determinandi in specie conditiones quae statum religiosum constituant, proindeque matrimonium ratum dirimant; sic enim intelHgitur quomodo, ita statuente Ecclesia, vota solemnia non autem simplicia hunc producunt effe(?tum.
- (d) Quarta tandem opinio tenet matrimonium solvi jiire divino implicito, seu/^r viinisterialem illam potestatem, qua Ecclesia dispensat a voto, juramento, aliisque impedimentis, propter gravem necessitatem. Videlicet in amplissima potestate clavium a Christo coilat^ comprehenditur ministeriah's seu instrumentaUs facultas dispensandi a quibusdam obhgationibus jure divino indu6lis, quando spirituaUs animarum utihtas id requirit. Jamvero obhgatio quae
' Nec dicere juvat canonem Tridentinum esse discipiinarem, non dogmaticum; nani veritas a Concilio proposita non est quod Ecclesia potestatem habeat dirimendi matrimonium ratum, sed quod revera per professionem religionem dirimatur matrimonium : quse quidem veritas est ex se dogmatica, et semper vera esse debet; jamvero si jure ecclesiastico tale privilegium concessum fuisset, eddem au(floritate toUi posset, et jam falsum evaderet quod in canone declaratur. Cf. Palmieri, 1. c.
DE MATRIMOJNIO UT GONTRAGTU. 465 resultat ex vinculo matrlmonii rati et non consummati. Hcet oriatur ex jure uivino, non ita perfe6la est ut nullomodo solvi possit, gravi interveniente causa. Qua; sententia sat probabilis est, et sufficienter explicat cur matrimonium hujusmodi non solum per professionem religiosam, sed etiam per dispensationem Pontificis solvi possit, licet nil hac de re expHcite in Scriptura aut prima^va Traditione inveniatur'.
- Objicitur quidem his exceptionibus perimi indissokibilitatem matrimonii; sed immerito; nam hicagitur tantum de matrimonio rato, proindeque mala qua? ex divortio consequuntur ex parte conjugum et prolis b.ic ncn verificantur; insuper dissolutio fit non au6toritate privata, sed a Romano Pontifice post longam inquisitionem, si de casu particulari sit qu?estio, et nonnisi gravibus de causis; si agatur autem de casu solemnis professionis, paura incommoda quoe forsan exinde sequuntur, compensantur per excellentius bonum vitae religioscC, nec aliunde timendum est rnultos fore qui voluptalibus renuntient ut religionis austeritates ample(5tantur. Non periclitaturergohispaucisexceptionibusmatrimoniiindibsolubilitas'.
IV. De ratione agendi quoad divortium civile.
- Cum in multis regionibus lex civilis divortium permittat cum facultate ad novas nuptias convolandi, dicendum superest de ratione agendi respe6lu hujusmodi legis.
(A) Lex ipsa, quando naturale vinculum matrimoniale solvere intendit, est intrifisece niala : (a) quia duph'cem errorem dogmaticum involvit tum contra exclusivam Ecclesia^ competentiam in vinculum matrimoniale, tum contra indissohibihtatem matrimonii rati et consummati; (b) et prava conse6laria inducit pro individuis, famihis ac societate divortiis favendos, ut ex di6lis constat, n. 723. Graviter igitur peccant qui ad legem hujusmodi condendam cooperantur.
' Ad fusiorem hujus opinionis expositionem vide Billot, th. 44-45.
=" Pisani^ L'Eglise et le divorce, in period. Le Correspondaiit^ t. 217, 10 o(fl. 1904, p. 20-46.
~^ ][\i^ Muthatl, Didlionary of Staiistics, p. 217, hsec est pioportio intcr matrimonia et divortia in variis >egionibus, per annos 1877-1886 : pro 10,000 matrimoniis computabantur in Helvetid 468 divortia; in Danid, 406; in Statibits Amcr. Fcederatis^ 344; in Germanid^ 152; in Gattid, 127; in Scotid, 29; in Angtidy 19. Jamvero, inspecflis horum regionum legibus, facile constat eo numerosiora esse divortia quo laxiores sunt divortii leges tum quoad causas propler quas conceditur. tum quoad procedendi modum.
- (B) Scd qu;iM-itiir insupcr utrum lcgis executioni coopcrari liccat, utrum videlicct y//^^,r possit sine peccato divortii sententiam ferre, conjugcs valeant eam petere, procurator ct advocatus cidem patrocinari K Ut certa ab incertis scccrnamus, ha^c ab cmnibus conccduntur : — ■
(a) Judex civilis potcst causam matrimonialem acceptare et ad examen revocare, dummodo contra divortiuui sententiam ferat, et aliunde gravissima^ adsint rationes hanc causam agcndi, v. g. ne officio cederc teneatur.
Id enim declaravit S. Officinii., 25 jun. 1883 : ".\ttentis gravissimis rerum, temporum ac locorum adjun6tis, tolerari posse ut qui magistratus obtinent et advocati causas matrimoniales in Gallia agant, quin officio cedere teneantur, dummodo catholicam do6lrinam de matrimonio deque causis matrimoniaUbus ad solos judices ecclesiasticos pertiuentibus palam profiteantur, et dummodo ita animo comparati sint tum circa valorem et nullitatem conjugii, tum circa separationem corporum, de quibus causis judicare coguntur, ut nunquam proferant sententiam neque ad proferendam defendant vel ad eam provocent vel excitent divinoaut ecclesiastico juri repugnantem; et in casibus dubiis vel difificihoribus suum quisque Ordinarium adeat, ejus judicio se dirigat, et quatenus opus sit, per ejus medium ad Apostolicam P^nitentiariam recurrat. — Hoc decretum SSmus Pater ratum habuit"^..
- (b) Conjuges qui invahde contraxerunt, vel quorum matrimonium aucloritate S. Pontificis solutum fuit, Hcite possunt ad civile tribunal recurrere ut divortium. obtineant (quamvis plerumque expediat eos, dispensatione obtenta, si concedi possit, consensum renovare); tunc enim non petitur solutio vinculi matrimonialis quod non existit, sed solum relaxatio civilium effe6luum, qui anne6luntur contraclui quem Status ut vaHdum habet.
' Ante mensem aprilem i886,qua2stio agitabatur etiam in Gallia quoad syndicuni {inaire), quia judex non proprie ferebat sententiam divortii, sed solum declarabat locum esse divortio et postea syndicus divortium pronuntiabat; sed jam ab an. 1886, judex ipse fert sententiam, et syndicus solummodo jubet eamdem ab a6luario (greffier) in adlis staiiis civilis transcribi; jamvero transcribere sententiani, etiam intrinsece injustam, est cooperatio valde remota, quce rationabiH de causa permittitur. Cfr. Gasparri, n. 1234.
= Ap. Gasparri, n. 1163; Baller. /*., n. 825; ibidem legere est aliud simile decretum S. Officii, 19 dec. 1860 ad Ep. Southwarcensem in Anglia, quoad causas di divortio semi-pleno, seu de separatione quoad torum et habitationem.
DE MATRIMONIO UT COJNTRACTU. 467
Quod constat ex responso S. Officii ad Episcopum Neo-Aurelianensem', 9 sept. 1824, ubi declaratur in hoc casu inducendos esse contrahentes ut, sanato vitio canonico, quoties fieri potest, validum ineant imtrimonium; si vero uterque vel alteruter ad nova vota transire velit, denegandam non esse Hbertatem ad civile tribunal confugiendi, ut sibi reddatur civilis facultas alias ineundi nuptias : "Non id csset civiUs repudii morem approbare, dummodo rite instruatur postulans id non ideo fieri, ut solvatur matrimoniale vinculum, quia nuUo jam vinculo detinetur, sed tantum ut se ac parochum a legalibus poenis civilibusque vexationibus redimat... Hisce vero penesGubernium peragendis non se immiscere debent missionarii. Qui nubere exposcit, ipse negotium suum agat". Quo casu judex, procurator et advocatus huic judicio concurrentes licite agunt.
(c) Aliunde certum est eos conjuges, qui valido matrimonio uniuntur, graviter peccare quando divortium civile petunt cum intentione ad novas nuptias convolandi : hi enim volunt divinam legem indissolubilitatis violare et adulterium perpetrare.
2° Quaestio disputata. Si autem praescindatur ab intentione novum ineundi matrimonium, ac nihil quaeratur nisi solutio matrimonii civilis et obb'gaticnum huic annexarum, valde controvertitur inter theologos utrum conjuges eam peterc possint, et judex sententiam divortii ferre possit.
Hanc ultimam quaestionem primum tra^labimus, argumenta utriusque sententiae referendo.
(A) Prior opinio, quam tuentur Biiccerojii, Baudier, Rossef, Aertnys, (loc. cit.). aliique, tenet sententiam divortii a judice latam esse intrinsece nialam, proindeque nunquam permitti posse. Probatur^ :
{z) Ratione. i) Si qua lex est quoe aliquid contineat contra jus naturale et divinum, lex profe6to est divortii quoad ipsum matrimonii vinculum. Atqui " si scriptura legis contineat aHquid contra jus naturale, injusta est, nec habet vim obhgandi... et ideo secundum eam non est judicandum "^; secus enim judicaretur secundum injustitiam et contra jus naturale et divinum, (juod certe intrinsece iUicitum est. Nec profe(5to minus intrinscce illicitum est in hac re matrimonii, quam in aha qiiavis re temporahs boni et proprietatis, sententiam ferre contra jus naturale et divinum.
- Intrinsece ilHcita et iniqua cst ipsa lex divortii. Ergo adhuc
' Haec artrumenta desuniimus quoad subslantiam ex opeie Bucce roni, 1. c.
468 DE MATRIMoNlO. CAPUT 1.
magis intrinsece illicita et miqua est scnfeniia divortii. Sane lex est de se quasi speculalivo-pradlica. Quatenus speculative consideratur, enuntiatio legis illicita et iniqua non est, sed falsa et absurda; quatcnus vero prafiice, tunc quidem illicita et mala est. Porro sententia judicis est, quae eam de fa6lo pradlicam seu pra6lico-practicam constituit : "Sententia judicis est quasi qu?edam particularis lex in aliquo particulari fa6to"'. — Nec dicatur judicem nihil aliud facere quam declarare legem in casu particulari, et aliunde intrinsece malum non esse declarare id quod lex iniqua contineat. Haec ratio nihil prorsus valet; judex enim declarat legem aiithentice et aufloritative, definiens vel determinans justum in casu particulari; porro intrinsece malum est aucloritative ^i iuridice declarare, et quidem omnmo pra^ice, justum esse quod in se injustum est. — Neque dicatur cooperationem judicis esse materiale?n tantum, ideoque propter gravem rationem permittendam. Nam h?ec cooperatio \ereformalis est, quia tota quanta est tendit in facultatem concedendam, ex parte legis, convolandi ad ah'as nuptias : quod in se malum est; est cooperatio natura sua efficax, quia praedi6la nubendi facultas in casu particulari nonnisi sententi?e judicis effedus est.
Nec asserere juvat sententiam divortii attingere tantum contractum civilem, et civiles effe(5tus cum eo connexos, non autem contradlum sacramentalem. Nam mens Legislatorum est ipsum vinculum attingere et matrimonium dissolvere, potestate civihter fadta ad ahas nuptias convolandi : quod est intrinsece malum. Porro, si lex divortii est intrinsece mala, etiam senientia divortii intrinsece ilhcita est, cum judex legem audtoritative interpretetur, eam ad particularem casum apphcando.
Chapter 16 of 73