I. De Sancto Stephano.
Haec prosa rhythmicam servat certa lege consonantiam. Nam ut plurimum in singulis versibus tres complectitur clausulas rhythmicas, quarum duae primae similem habent postremarum syllabarum exitum, et utraque illarum octo comprehendit syllabas, quarum penultima est longa; tertia vero clausula cujusque illorum versuum, septem conficitur syllabis, quarum penultima est brevis, habetque responsum in consimili syllabarum cadentia cum tertia clausula proxime sequentis versus. Verumtamen ut varietas et diversitas compositionis rhythmicae afferat ornatum atque decorem contextui orationis, interdum variatur supradicta rhythmi forma, et duae primae clausulae rhythmicae nonnunquam complectuntur singulae septem syllabas, et penultima brevem, ut in sexto et octavo versu. Interdum vero in eodem versu quatuor ponuntur clausulae rhythmicae alternis respondentes, ut prima tertiae, et secunda quartae consonet, quemadmodum in quatuor postremis versibus. Aliquando quatuor clausularum ejusdem versus tres primae ad invicem simili cadentia respondent, et quarta unius versus quartae alterius, ut in decimo nono et vicesimo versu. Quae quidem omnia, unusquisquam ex sola lectione et mensura clausularum facile deprehendere poterit. Et haec componendarum prosarum forma, in officio ecclesiastico est creberrima, et omnium maxime usitata. Auctor ejus, insignis vir et non minus virtute quam doctrina praeclarus. Adam de Sancto Victore, in rhythmica prosarum modulatione majorem in modum copiosus et promptus, quemadmodum permultae ab eo compositae prosae (quae suis ponentur locis) dilucide declarant. In praesenti autem prosa commendatur praeclara beati Stephani virtus in confessione fidei, et constantia invincibilis in passione ac morte, quae ex sexto et septimo capite Actionum apostolicarum dilucida satis est ac perspicua. Narrantur et miracula meritis beati Stephani facta in suscitatione mortuorum, et pluviae inundatione tempore inventionis sui sacratissimi corporis exhibita, ut adnotationes ostendent.
Heri mundus exsultavit,
Et exsultans celebravit
Christi natalitia.
Heri chorus angelorum
Prosecutus est coelorum
Regem cum laetitia.
Protomartyr et levita,
Clarus fide, clarus vita,
Clarus et miraculis,
Sub hac luce triumphavit,
Et triumphans insultavit
Stephanus incredulis.
Fremunt ergo tanquam ferae,
Quia victi defecere,
Lucis adversarii.
Falsos testes statuunt,
Et linguas exacuunt
Viperarum filii.
Agonista nulli cede,
Certa certus de mercede,
Persevera, Stephane.
Insta falsis testibus:
Confuta sermonibus
Synagogam Satanae.
Testis tuus est in coelis,
Testis verax et fidelis,
Testis innocentiae.
Nomen habes coronati,
Te tormenta decet pati
Pro corona gloriae,
Pro corona non marcenti
Perfer brevis vim tormenti,
Te manet victoria.
Tibi fiet mors, natalis.
Tibi poena terminalis
Dat vitae primordia.
Plenus sancto Spiritu,
Penetrat intuitu
Stephanus coelestia.
Videns Dei gloriam
Crescit ad victoriam,
Suspirat ad praemia.
En a dextris Dei stantem
Jesum, pro te dimicantem
Stephane, considera.
Tibi coelos reserari,
Tibi christum revelari
Clama voce libera.
Se commendat Salvatori
Pro quo dulce ducit mori
Sub ipsis lapidibus.
Saulus servat omnium
Vestes lapidantium,
Lapidans in omnibus.
Ne peccatum statuatur
Iis a quibus lapidatur,
Genu ponit et precatur
Condolens insaniae.
In Christo sic obdormivit
Qui Christo sic obedivit,
Et cum Christo semper vivit
Martyrum primitiae.
Quod sex suscitaverit
Mortuos in Africa.
Augustinus asserit,
Fama refert publica.
Hujus, Dei gratia
Revelato corpore,
Mundo datur pluvia
Siccitatis tempore.
Solo fugat hic odore
Morbos et daemonia,
Laude dignus et honore
Jugique memoria.
Martyr, cujus est jucundum
Nomen in Ecclesia,
Languescentem fove mundum
Coelesti fragrantia. Amen.
Chapter 1 of 36