XXX. De Sancto Matthaeo Evangelista.
Haec prosa rhythmicam servat formam, perinde atque illa de Beata Virgine paulo ante declarata, Verbum bonum et suave. Auctor ejus, Adam de Sancto Victore. Explicat autem mysteria sanctorum quatuor evangelistarum, qui in visione Ezechielis prophetae, similiter et in Apocalypsi signati sunt per quatuor animalia, hominem, leonem, bovem et vitulum. Et cui evangelistarum quodque animal respondet, et propter quam causam mysticam, hic aperte disserit. Est autem haec prosa cuivis evangelistarum communis, et in cujusque festo potest legitime decantari, quoniam generatim omnia complectitur, quae ad sanctorum evangelistarum laudes et praeconia communiter attinent.
Jucundare, plebs fidelis
Cujus pater est in coelis:
Recolens Ezechielis
Prophetae praeconia.
Est Joannes testis ipsi,
Dicens in Apocalypsi:
Vere vidi, vere scripsi
Vera testimonia.
Circa thronum majestatis
Cum spiritibus beatis:
Quatuor diversitatis
Astant animalia.
Formam primum aquilinam
Et secundum leoninam;
Sed humanam et bovinam
Duo gerunt alia.
Formae formant figurarum
Formas evangelistarum:
Quorum imber doctrinarum
Stillat in Ecclesia
Hi sunt Marcus, et Matthaeum
Lucas, et quem Zebedaeus
Pater tibi misit Deus
Dum laxaret retia.
Formam viri dant Matthaeo,
Quia scripsit sic de Deo.
Sicut descendit ab eo,
Quem plasmavit, homine.
Lucas bos est in figura:
Ut praemonstrat in Scriptura.
Hostiarum tangens jura
Legis sub velamine.
Marcus leo per desertum
Clamans, rugit in apertum.
Iter fiat Deo certum,
Mundum cor a crimine.
Sed Joannes ala bina
Charitatis; aquilina
Forma, fertur in divina
Puriori lumine.
Ecce forma bestialis,
Quam Scriptura prophetalis
Notat; sed materialis
Haec est impositio.
Currunt rotis, volant alis.
Visus, sensus spiritalis.
Rota gressus est aequalis,
Ala, contemplatio.
Quatuor describunt isti;
Quadriformes actus Christi.
Et figurant ut audisti,
Quisque sua formula.
Natus homo declaratur,
Vitulus sacrificatur.
Leo mortem depraedatur:
Sed ascendit aquila.
Paradisus his rigatur:
Viret, floret, fecundatur.
His abundat, his laetatur
Quatuor fluminibus.
Fons est Christus, hi sunt rivi
Fons est altus, hi proclivi.
Ut saporem fontis vivi
Ministrent fidelibus.
Quorum trahat nos doctrina
Vitiorum a sentina,
Ne sic morte repentina
Damnemur cum impiis.
Horum fonte debriatis
Sitis crescat charitatis,
Ut supernae claritatis
Perfruamur gaudiis. Amen.
Chapter 30 of 36