XX. In Inventione Sanctae Crucis.
Laudes crucis attollamus,
Nos qui crucis exsultamus
Speciali gloria.
Nam in cruce triumphamus,
Hostem ferum superamus
Vitali victoria.
Dulce melos tangat coelos,
Dulce lignum dulci dignum
Credimus melodia.
Voci vita non discordet.
Dum vox vitam non remordet,
Dulcis est symphonia.
Servi crucis crucem laudent
Qui per crucem sibi gaudent
Vitae dari munera.
Dicant omnes et dicant singuli
Ave salus totius saeculi
Arbor salutifera
O quam felix, quam praeclara,
Fuit haec salutis ara,
Rubens agni sanguine.
Agni sine macula,
Qui mundavit saecula
Ab antiquo crimine.
Haec est scala peccatorum,
Per quam Christus rex coelorum
Ad se traxit omnia.
Forma cujus hoc ostendit,
Quae terrarum comprehendit
Quatuor confinia.
Non sunt nova sacramenta
Nec recenter est inventa
Crucis haec religio.
Ista dulces aquas fecit.
Per hanc silex aquas jecit,
Moysi officio.
Nulla salus est in domo,
Nisi cruce munit homo
Superliminaria.
Neque sensit gladium,
Nec amisit filium,
Quisquis egit talia.
Ligna legens in Sarepta,
Spem salutis est adepta
Pauper muliercula.
Sine lignis fidei,
Nec lecythus olei
Valet, nec farinula,
Roma naves universas
In profundum vidit mersas
Una cum Maxentio.
Fusi Thraces, caesi Persae.
Sed et partis dux adversae
Victus ab Heraclio.
In Scripturis sub figuris
Ista latent, sed jam patent
Crucis beneficia.
Reges credunt, hostes cedunt.
Sola cruce Christo duce,
Unus fugat millia.
Ista suos fortiores
Semper facit, et victores.
Morbos sanat et languores,
Reprimit daemonia.
Dat captivis libertatem,
Vitae confert novitatem.
Ad antiquam dignitatem
Crux reduxit omnia.
O crux lignum triumphale
Mundi vera salus, vale.
Inter ligna nullum tale,
Fronde, flore, germine.
Medicina Christiana,
Salva sanos, aegros sana.
Quod non valet vis humana,
Fit in tuo nomine.
Assistentes crucis laudi,
Consecrator crucis audi.
Atque servos tuae crucis,
Post hanc vitam, verae lucis
Transfer ad palatia.
Quos tormento vis servire,
Fac tormenta non sentire.
Sed cum dies erit irae,
Nobis confer et largire
Sempiterna gaudia. Amen.
Chapter 20 of 36