Skip to the text

XXVII. de Sancto Augustino.

Interni festi gaudia,
Nostra sonat harmonia.
Quo mens in se pacifica,
Vera frequentat Sabbata.
Mundi cordis laetitia
Odorans vera gaudia.
Quibus praegustat avida,
Quae sit sanctorum gloria
Qua laetatur in patria
Coelicolarum curia.
Regem donantem praemia
Sua cernens in gloria.

Beata illa patria
Quae nescit nisi gaudia,
Nam cives hujus patriae
Non cessant laudes canere.

Quos ille dulcor afficit,
Quem nullus moeror inficit.
Quos nullus hostis impetit,
Nullusque turbo concutit.

Ubi dies clarissima,
Melior est quam millia.
Luce lucens praefulgida,
Plena Dei notitia.

Quam mens humana caper
Nec lingua valet promere,
Donec vitae victoria
Commutet haec mortalia,

Quando Deus est omnia:
Vita, virtus, scientia,
Victus, vestis, et caetera.
Quae velle potest mens pia.

Hoc in hac valle misera
Meditetur mens sobria.
Hoc per soporem sentiat,
Hoc attendat dum vigilat.

Quo mundi post exsilia
Coronetur in patria,
Ac in decoris gloria
Regem laudet per saecula.

Harum laudum praeconia
Imitatur Ecclesia,
Dum recensentur annua
Sanctorum natalitia.

Cum post peracta praelia
Digna redduntur praemia.
Pro passione rosea,
Pro castitate, candida.

Datur et torques aurea,
Pro doctrina catholica,
Qua praefulget Augustinus.
In summi regis curia.

Cujus librorum copia.
Fides formatur unica.
Hinc et mater Ecclesia
Vitat errorum devia.

Hujus sequi vestigia
Ac praedicare dogmata.
Fide recta ac fervida
Det nobis mater gratia. Amen.

Chapter 27 of 36