V. De Resurrectione Domini alia Prosa.
Haec prosa, rhythmicae modulationis constringitur numeris, sicut illa de sancto Stephano: Heri mundus exsultavit, et propemodum ad illius accedit compositionis formam et speciem. In ea explicantur mira Dominicae resurrectionis mysteria, in Veteri quidem Testamento, multis figuris praesignata, et in Novo nobis ex bonitate divina clarius exhibita. Unde complures hic recensentur figurae legis antiquae, quarum velamine et umbra, tanta redemptionis humanae sacramenta sunt praesignificata et obducta, quemadmodum adnotationes singulatim elucidabunt. Et sane haec prosa admodum divina est, paucis multa complectens, et tota ex sacris litteris praeclare desumpta, cujus et historias, et sententias congruenter copioseque adaptat proposito, ut hoc suo opificio auctor ipsius Adam de Sancto Victore, liquido probat se in divinis Scripturis apprime exercitatum et promptum fuisse. Quod et in complusculis prosis a se compositis (quarum permultae huic libro inseruntur) gnaviter observat, ut qui illarum studio fuerit addictissimus.
Zyma vetus expurgetur,
Ut sincere celebretur
Nova resurrectio.
Haec est dies nostrae spei.
Hujus mira vis diei
Legis testimonio.
Haec Aegyptum spoliavit,
Et Hebraeos liberavit
De fornace ferrea.
His in arcto constitutis
Opus erat servitutis
Lutum, later, palea.
Jam divinae laus virtutis,
Jam triumphi, jam salutis
Vox erumpat libera.
Haec est dies quam fecit Dominus,
Dies nostri doloris terminus,
Dies salutifera.
Lex est umbra futurorum.
Christus finis promissorum,
Qui consummat omnia.
Christi sanguis igneam
Hebetavit rumphaeam,
Amota custodia.
Puer nostri forma risus,
Pro quo vervex est occisus,
Vitae signat gaudium.
Joseph exit de cisterna,
Christus redit ad superna
Post mortis supplicium.
Hic dracones Pharaonis
Draco vorat, a draconis
Immunis malitia.
Quos ignitus vulnerat,
Hos serpentis liberat
Aenei praesentia.
Anguem forat in maxilla,
Christus hamus et armilla.
In cavernam reguli
Manum mittit ablactatus,
Et sic fugit exturbatus
Vetus hospes saeculi.
Irrisores Elisaei
Dum conscendit domum Dei,
Zelum calvi sentiunt.
David arreptitius,
Hircus emissarius,
Et passer effugiunt.
In maxilla mille sternit.
Et de tribu sua spernit
Samson matrimonium.
Samson Gazae seras pandit,
Et asportans portas scandit
Montis supercilium.
Sic de Juda leo fortis,
Fractis portis dirae mortis
Die surgit tertia.
Rugiente voce patris,
Ad supernae sinum matris
Tot revexit spolia.
Cetus Jonam fugitivum
Veri Jonae signativum
Post tres dies reddit vivum.
De ventris angustia.
Botrus Cypri reflorescit,
Dilatatur et excrescit.
Synagogae flos marcescit,
Et floret Ecclesia.
Mors et vita conflixere,
Resurrexit Christus vere.
Et cum Christo surrexere
Multi testes gloriae.
Mane novum, mane laetum,
Vespertinum tergat fletum.
Quia vita vicit lethum,
Tempus est laetitiae.
Jesu victor, Jesu vita,
Jesu vitae, via trita.
Cujus morte mors sopita,
Ad paschalem nos invita
Mensam cum fiducia.
Vive panis, vivax unda,
Vera vitis et fecunda,
Tu nos pasce, tu nos munda.
Ut a morte nos secunda.
Tua salvet gratia. Amen.
Chapter 5 of 36