XXV. In Assumptione Beatae Virginis.
Haec prosa rhythmicam servat mensuram et formam, ut illa de sancto Laurentio superius posita. Prunis datum admiremur. Auctor ejus, Adam de Sancto Victore. Commendat autem beatam Virginem Mariam praeclaris laudibus, insignes illius virtutes exprimens diversis rerum naturalium similitudinibus, ut aromatum, florum, fruticum, et arborum odoriferarum, quae ex diversis sacrarum litterarum locis sunt desumptae. Eximiam itidem illius sublimitatem qua Filii Dei thronus et habitaculum facta est, aptis rerum materialium formis eloquitur, et demum arduam illius in gloria coelesti celsitudinem super omnes sanctorum ordines praedicat. Et certe inter caeteras de beata Virgine prosas, haec maxime singularis est, et suavissime contexta.
Salve Mater Salvatoris,
Vas electum, vas honoris,
Vas coelestis gratiae.
Ab aeterno vas provisum:
Vas insigne, vas excisum
Manu sapientiae,
Salve, Verbi sacra parens,
Flos de spinis, spina carens,
Flos, spineti gloria.
Nos spinetum, nos peccati
Spina sumus cruentati,
Sed tu spinae nescia.
Porta clausa, fons hortorum.
Cella custos unguentorum,
Cella pigmentaria.
Cinnamomi, calamum,
Myrrham, thus et balsamum,
Superas fragrantia.
Salve, decus virginum,
Mediatrix hominum,
Salutis puerpera.
Myrtus temperantiae,
Rosa patientiae,
Nardus odorifera.
Tu convallis humilis,
Terra non arabilis,
Quae fructum parturiit.
Flos campi, convallium
Singulare lilium
Christus, ex te prodiit.
Tu coelestis paradisus,
Libanusque non incisus,
Vaporans dulcedinum.
Tu candoris et decoris,
Tu dulcoris et odoris
Habes plenitudinem.
Tu thronus es Salomonis:
Cui nullus par in thronis
Arte vel materia.
Ebur candens castitatis.
Aureum fulvum, charitatis
Praesignant mysteria.
Palmam praefers singularem,
Nec in terris habes parem,
Nec in coeli curia.
Laus humani generis,
Virtutum prae caeteris
Habens privilegia.
Sol luna lucidior,
Et luna sideribus.
Sic Maria dignior,
Creaturis omnibus.
Lux eclypsim nesciens,
Virginis est castitas.
Ardor indeficiens,
Immortalis charitas.
Salve, mater pietatis,
Et totius Trinitatis
Nobile triclinium.
Verbi tamen incarnati
Speciale majestati
Praeparans hospitium.
O Maria stella maris,
Dignitate singularis.
Super omnes ordinaris
Ordines coelestium.
In suprema sita poli,
Nos assigna tuae proli.
Ne terrores sive doli
Nos supplantent hostium.
In procinctu constituti.
Te tuente simus tuti.
Pervicacis et versuti
Tuae cedat vis virtuti.
Dolus providentiae.
Jesu Verbum summi Patris:
Serva servos tuae matris.
Solve reos, salva gratis.
Et nos tuae claritatis
Configura gloriae.
Amen.
Chapter 25 of 36