XXIV. De Sancto Laurentio.
Haec prosa, rhythmicae sonoritatis exactam servat mensuram, perinde atque illa de sancto Petro prius exposita. Gaude, Roma, caput mundi. Auctor ejus, Adam de Sancto Victore. Commendat autem beati Laurentii invictam constantiam in perferendis pro Christi nomine tormentis, et pretiosam (qua consummatus est) mortem digne concelebrat. Caeterum quidquid historicum hic innuitur aut efflagitatur ad praesentis litterae intelligentiam, ex vita ejus satis invulgata requirendum est, itidem et ex illo hymno elegantissimo Prudentii de passione ejus composito: « Antiqua fanornm parens, jam Roma Christo dedita, Laurentio victrix duce, ritum triumphas barbarum. » Is autem hymnus, iambicus est dimeter, et apud eumdem auctorem admodum diffusus, quem inter caeteros ipsius hymnos lector studiosus in operibus ejus inveniet.
Prunis datum admiremur,
Laureatum veneremur
Laudibus Laurentium.
Veneremur cum tremore,
Deprecemur cum amore
Martyrem egregium.
Accusatus non negavit
Sed pulsatus resultavit
In tubis ductilibus.
Cum in poenis voto plenis
Exsultaret, et sonaret
In divinis laudibus.
Sicut chorda musicorum
Tandem sonum dat sonorum
Plectri ministerio.
Sic in chely tormentorum
Melos Christi confessorum
Dedit hujus tentio.
Deci, vide, quia fide
Stat invictus inter ictus,
Minas et incendia.
Spes interna, vox superna
Consolantur; et hortantur
Virum de constantia.
Nam thesauros quos exquiris,
Per tormenta non acquiris
Tibi, sed Laurentio.
Hos in Christo coacervat
Hujus pugnam Christus servat
Triumphantis praemio.
Nescit sancti nox obscurum:
Ut in poenis quid impurum
Fide tractet dubia.
Neque caecis lumen daret,
Si non eum radiaret
Luminis praesentia.
Fidei confessio
Lucet in Laurentio.
Non ponit sub modio,
Statuit in medio
Lumen coram omnibus.
Juvat Dei famulum
Crucis suae bajulum;
Assum quasi ferculum,
Fieri spectaculum
Angelis et gentibus.
Non abhorret prunis volvi,
Qui de carne cupit solvi
Et cum Christo vivere.
Neque timet occidentes
Corpus, sed non praevalentes
Animam occidere,
Sicut vasa figulorum
Probat fornax, et eorum
Solidat substantiam.
Sic et ignis hunc assatum:
Velut testem solidatum
Reddit per constantiam.
Nam cum vetus corrumpatur:
Alter homo solidatur
Veteris incendio.
Unde nimis confortatus
Est athletae principatus,
In Dei servitio.
Hunc ardorem factum foris
Putat rorem vis amoris:
Et zelus justitiae.
Ignis urens non comburens
Vincit prunas, quas adunas
O minister impie.
Parum sapis vim sinapis,
Si non tangis, si non frangis,
Et plus fragrat quando flagrat
Thus injectum ignibus.
Sic arctatus et assatus
Sub ardore, sub labore;
Dat odorem pleniorem
Martyr de virtutibus.
O Laurenti, laute nimis
Rege victo rex sublimis,
Regis regum fortis miles,
Qui duxisti poenas viles
Certans pro justitia.
Qui tot mala devicisti
Contemplanda bona Christi:
Fac nos malis insultare
Fac de bonis exsultare
Meritorum gratia. Amen.
Chapter 24 of 36