XVIII. in Conversione Sancti Pauli.
Haec prosa consimilem praecedenti habet compositionem rhythmicam, sed non adeo variam. Semper enim hic singuli versus, tres complectuntur clausulas rhythmicas, quarum postrema septem ubique clauditur syllabis. Praecedentes vero clausulae modo septem complentur syllabis, ut in secundo versu, modo octo, ut in primo, modo decem, ut in quarto versu. Auctor ejus, Adam de Sancto Victore. Describit autem admirandam beati Pauli ad Christum conversionem, in Actis apostolorum cap. IX explicatam, sollicitudinem quoque ejusdem et diligentiam praedicandi evangelium, quae ex epistolis ejus et historia sacra Actuum apostolicorum etiam liquido perspicitur, et denique felicem cursus ejus consummationem per martyrium.
Corde, voce pulsa coelos:
Triumphale pange melos
Gentium ecclesia.
Paulus doctor gentium
Consummavit stadium
Triumphans in gloria.
Hic Benjamin adolescens,
Lupus rapax, praeda vescens,
Hostis est fidelium.
Mane lupus, sed ovis vespere.
Post tenebras lucente sidere:
Docet evangelium.
Hic mortis viam arripit.
Quem vitae via corripit,
Dum Damascum graditur.
Spirat minas; sed jam cedit.
Sed prostratus jam obedit;
Sed jam vinctus ducitur.
Ad Ananiam mittitur:
Lupus ad ovem trahitur,
Mens resedit effera.
Fontis subit sacramentum
Mutat virus in pigmentum
Unda salutifera.
Vas sacratum, vas divinum
Vas propinans dulce vinum
Doctrinalis gratiae.
Synagogas circuit.
Christi fidem astruit
Prophetarum serie.
Verbum crucis protestatur:
Causa crucis cruciatur,
Mille modis moritur.
Sed perstat vivax hostia,
Et invicta constantia.
Omnis poena vincitur.
Segregatus docet gentes,
Mundi vincit sapientes
Dei sapientia.
Raptus ad coelum tertium.
Videt Patrem et Filium.
In una substantia:
Roma potens et docta Graecia
Praebet colla, discit mysteria:
Fides Christi proficit.
Crux triumphat, Nero saevit.
Quo docente fides crevit,
Paulum ense conficit.
Sic exutus carnis molem
Paulus, videt verum solem
Patris unigenitum.
Lumen videt in lumine,
Cujus vitemus numine,
Gehennalem emitum. Amen.
Chapter 18 of 36