IV. De Resurrectione Domini.
Mundi renovatio
Nova parit gaudia,
Resurgenti Domino
Conresurgunt omnia.
Elementa serviunt,
Et auctoris sentiunt
Quanta sint solemnia,
Ignis volat mobilis,
Et aer volubilis.
Fluit aqua labilis,
Terra manet stabilis.
Alta petunt levia,
Centrum tenent gravia
Renovantur omnia.
Coelum fit serenius,
Et mare tranquillius.
Spirat aura levius.
Vallis nostra floruit,
Revirescunt arida.
Recalescunt frigida,
Post quae ver intepuit.
Gelu mortis solvitur,
Princeps mundi tollitur
Et ejus destruitur
In nobis imperium
Dum tenere voluit
In quo nihil habuit,
Jus amisit proprium.
Vita mortem superat,
Homo jam recuperat.
(Quod prius amiserat)
Paradisi gaudium.
Viam praebet facilem
Cherubim, versatilem
(Ut Deus promiserat)
Amovendo gladium. Amen
Chapter 4 of 36