XXI. De Sancto Joanne Baptista.
Ad honorem tuum, Christe,
Recolat Ecclesia,
Praecursoris et Baptistae
Tui natalitia.
Laus est regis, in praeconis
Ipsius praeconio.
Quem virtutum ditat donis,
Sublimat officio.
Promittente Gabriele
Seniori filium.
Haesitavit et loquelae
Perdidit officium.
Puer nascitur,
Novae legis, novi regis
Praeco, tuba, signifer.
Vox praeit verbum,
Paranymphus sponsi sponsum,
Solis ortum lucifer.
Verbo mater, scripto pater,
Nomen edit parvulo.
Et soluta lingua muta
Patris est a vinculo.
Est coelesti praesignatus
Joannes oraculo,
Et ab ipso praemonstratus
Uteri latibulo.
Quod aetate praematura
Datur haeres, id figura
Quod infecunda
Diu, parens, res profunda.
Contra carnis quidem jura,
Joannes haec genitura.
Talem gratia
Partum format, non natura.
Alvo Deum virgo claudit.
Clauso clausus hic applaudit,
De ventris angustia.
Agnum monstrat in aperto
Vox clamantis in deserto,
Vox verbi praenuntia.
Ardens fide, verbo lucens,
Et ad veram lucem ducens,
Multa docet millia.
Non lux iste, sed lucerna.
Christus vero lux aeterna.
Lux illustrans omnia.
Cilicina tectus veste,
Pellis cinctus strophium.
Cum locustis mel silvestre
Sumpsit in edulium.
Attestante sibi Christo
Non surrexit major isto
Natus de muliere.
Sese Christus sic excepit,
Qui de carne carnem coepit
Sine carnis opere.
Martyr Dei, licet rei
Simus, nec idonei.
Tuae laudi,
Te laudantes, et sperantes
De tua clementia,
Nos exaudi.
Tuo nobis in natale
Da promissum gaudium.
Nec nos minus triumphale
Delectet martyrium.
Veneramur et miramur
In te tot mysteria.
Per te frui Christus sui
Det nobis praesentia. Amen.
Chapter 21 of 36