Skip to the text

XI. De Sancta Trinitate.

Profitentes unitatem,
Veneremur trinitatem
Patri reverentia.

Tres personas asserentes,
Personali differentes
A se differentia.

Hae dicuntur relative,
Cum sint unum substantive.
Non tria principia.

Sive dicas tres vel tria,
Simplex tamen est usia,
Non triplex essentia.

Simplex esse, simplex posse,
Simplex velle, simplex nosse,
Cuncta sint simplicia.

Non unius quam duarum,
Sive trium personarum,
Minor efficacia.

Pater, proles, sacrum flamen,
Deus unus, sed hi tamen
Habent quaedam propria.

Una virtus, unum numen.
Unus splendor, unum lumen.
Hoc una quod alia.

Patri proles est aequalis,
Nec hoc tollit personalis
Amborum distinctio,

Patri compar Filioque,
Spiritalis ab utroque
Procedit connexio.

Non humana ratione
Capi possunt hae personae,
Nec harum discretio.

Non hic ordo temporalis,
Non sic situs, aut localis
Rerum circumscriptio.

Nil in Deo praeter Deum,
Nulla causa praeter eum
Qui causat causalia.

Effectiva vel formalis
Causa, Deus, et finalis.
Sed nunquam materia.

Digne loqui de personis,
Vim transcendit rationis,
Excedit ingenia.

Quid sit gigni, quid processus,
Me nescire sum professus.
Sed fide non dubia.

Qui sic credit, ne festinet,
Et a via non declinet
Insolerter regia.

Servet fidem, formet mores,
Nec declinet ad errores
Quos damnat Ecclesia.

Nos in fide gloriemur,
Nos in una modulemur
Fidei constantia.

Trinae sit laus unitati,
Sit et simplae trinitati
Coaeterna gloria. Amen.

Chapter 11 of 36