VIII. De Sancto Spiritu.
Lux jucunda, lux insignis,
Qua de throno missus ignis
In Christi discipulos
Corda replet, linguas ditat,
Ad concordes nos invitat,
Linguae, cordis modulos.
Christus misit quod promisit
Pignus sponsae quam revisit
Die quinquagesima.
Post dulcorem melleum,
Petra fudit oleum,
Petra jam firmissima.
In tabellis saxeis,
Non in linguis igneis,
Lex de monte populo.
Paucis cordis novitas
Et linguarum unitas
Datur in coenaculo.
O quam felix quam festiva
Dies, in qua primitiva
Fundatur Ecclesia!
Vivae sunt primitiae,
Nascentis Ecclesiae,
Tria primum millia.
Panes legis primitivi,
Sub una sunt adoptivi,
Fide, duo populi.
Se duobus interjecit,
Sicque duos unum fecit
Lapis, caput anguli.
Utres novi non vetusti,
Sunt capaces novi musti.
Vasa parat vidua,
Liquorem dat Elisaeus.
Nobis sacrum rorem Deus,
Si corda sint congrua.
Non hoc musto vel liquore,
Non hoc sumus digni rore,
Si discordes moribus.
In obscuris vel divisis,
Non potest haec paraclisis
Habitare cordibus.
Consolator alme, veni,
Linguas rege, corda leni.
Nihil fellis aut veneni,
Sub tua praesentia.
Nil jucundum, nil amoenum.
Nil salubre, nil serenum,
Nihil dulce, nihil plenum,
Nisi tua gratia.
Tu lumen es et unguentum
Tu coeleste condimentum.
A quae ditans elementum
Virtute mysterii.
Nova facti creatura,
Te laudamus mente pura.
Gratiae nunc, sed natura
Prius irae filii.
Tu, qui dator es et donum,
Tu, qui condis omne bonum,
Cor ad laudem redde pronum,
Nostrae linguae formans sonum,
In tua praeconia.
Tu purga nos a peccatis,
Auctor ipse puritatis,
Et in Christo renovatis,
Da perfectae novitatis,
Plena nobis gaudia. Amen.
Chapter 8 of 36