XV. De Sancto Nicolao.
Congaudentes exsultemus
Vocali concordia.
Ad beati Nicolai
Festiva solemnia.
Qui in cunis adhuc jacens
Servando jejunia,
A papillis coepit summa
Promereri gaudia.
Adolescens amplexatur
Litterarum studia.
Alienus et immunis
Ab omni lascivia.
Felix confessor,
Cujus fuit dignitatis
Vox de coelo nuntia.
Per quam provectus,
Praesulatus sublimatur
Ad summa fastigia.
Erat in ejus animo
Pietas eximia
Et oppressis impendebat:
Multa beneficia,
Auro per eum, virginum
Tollitur infamia.
Atque patris earumdem
Levatur inopia.
Quidam nautae navigantes,
Et contra fluctuum,
Saevitiam luctantes,
Navi pene dissoluta.
Jam de vita desperantes,
In tanto positi
Periculo, clamantes
Voce dicunt omnes una:
O beate Nicolae,
Nos ad maris portum trahe
De mortis angustia.
Trahe nos ad portum maris,
Tu qui tot auxiliaris
Pietatis gratia.
Dum clamarent, nec incassum
Ecce quidam, dicens assum,
Ad vestra praesidia.
Statim aura datur grata,
Et tempestas fit sedata,
Quieverunt maria.
Ex ipsius tumba manat
Unctionis copia,
Quae infirmos omnes sanat
Per ejus suffragia.
Nos, qui sumus in hoc mundo
Vitiorum in profundo
Jam passi naufragia.
Gloriose Nicolae
Ad salutis portum trahe.
Ubi pax et gloria.
Ipsam nobis unctionem
Impetres a Domino,
Prece pia.
Quae sanavit laesionem,
Multorum peccaminum
In Maria.
Hujus festum celebrantes,
Gaudeant per saecula.
Et coronet eos Christus,
Post vitae curricula. Amen.
Chapter 15 of 36