Skip to the text

XII. In Dedicatione Templi.

Jerusalem et Sion filiae:
Coetus omnis fidelis curiae:
Melos pangat jugis laetitiae.
Haleulia.

Christus enim desponsat hodie
Matrem nostram norma justitiae,
Quam de lacu traxit miseriae
Ecclesiam.

In Spiritus sancti clementia;
Sponsa sponsi laetatur gratia.
A reginis laudis cum gloria
Felix dicta.

Dos ut datur, crescit laetitia.
Quae dos, quanta? triplex potentia
Tangens coelum, terram, et stygia
Judicia.

Mira loquor et sana credere.
Foederatam tam largo munere:
De proprio produxit latere
Deus homo.

Formaretur ut sic Ecclesia,
Figuratur in pari gloria.
Adae costis formata femina:
Hostis Eva.

Eva fuit noverca posteris:
Haec est mater electi generis.
Vitae portus, asylum miseris
Et tutela.

Pulchra, potens, partu mirabilis:
Ut luna, sol fulget spectabilis.
Plus acie multo terribilis
Ordinata.

Multiplex est, singularis, una.
Generalis et individua.
Omnis aevi sexus simul una
Parit turmas.

Haec signata Jordanis fluctibus.
Haec quae venit a terrae finibus:
Scientiam audire cominus
Salomonis.

Haec typicis descripta sensibus:
Nuptiarum induta vestibus:
Coeli praeest hodie civibus
Christo juncta.

O solemnis festum laetitiae,
Quo unitur Christus Ecclesiae.
In quo nostrae salutis nuptiae
Celebrantur.

Coetus felix, dulce convivium:
Lapsis ubi datur solatium,
Desperatis offertur spatium
Respirandi.

Justis inde solvuntur praemia.
Angelorum novantur gaudia.
Lata nimis quod facit gratia
Charitatis.

Ab aeterno fons sapientiae
Intuitu solius gratiae.
Sic praevidit in rerum serie
Haec futura.

Christus ergo nos suis nuptiis
Recreatos veris deliciis.
Interesse faciat sociis
Electorum. Amen.

Chapter 12 of 36