XXVIII. in Festo Decollationis Sancti Joannis Baptistae.
Haec prosa rhythmicae consonantiae regulam uniformem observat, sicut illa de ejusdem sancti Joannis Nativitate, prius explanata: Praecursoris et Baptistae. Auctor ejus, Adam de Sancto Victore. Commendat autem beatum Joannem ob praeclaras ejus virtutes, et praesertim invictam animi constantiam, qua intrepidus arguit Scribas et Pharisaeos, quinimo et Herodem regem propter adulterium. Ob quod et in carcerem conjectus, et demum capite obtruncatus, omnia aequanimiter sustinuit pro justitiae et veritatis defensione, ut ex lectione evangelica dilucidum est et conspicuum.
Praecursorem summi regis;
Et praeconem novae legis
Celebret Ecclesia.
In hac luce tam festiva,
Gaude, mater, et votiva
Deprome praeconia.
Hujus ortum veneremur;
Sed nec minus delectemur
In ejus martyrio.
Totus mundus sit jucundus,
Nulli martyr hic secundus
Virtute vel praemio.
Non est nostrae parvitatis.
Virum tantae sanctitatis
Laudare per omnia.
Summa rei recitetur,
Ut affectus inflammetur
Ex ejus memoria.
Non arunde levitatis,
Sed columna veritatis
Nulla palpat crimina.
Scribas tangit et doctores,
Vocans legis transgressores
Viperae genimina.
Arguebat hic Herodem
Nec terretur ab eodem
Ligatus in carcere.
Fert injustae justus poenam,
Rem detestans tam obscenam
Regis et adulterae.
Saevit in hunc vis tyranni.
Laus accrescit hinc Joanni:
Tyranno supplicium.
Stultus servit sapienti,
Quia justus in praesenti
Purgatur per impium.
In natalis sui coena,
Capitali plecti poena
Joannem rex imperat.
Spiculator saltatrici,
Saltatrix dat genitrici
Caput, quod petierat.
Crux praesignat sublimari
Christum; sed hunc minorari
Capitis abscisio.
Mors est justi pretiosa:
Quam praecessit gloriosa
Vitae conversatio.
Nos ad laudem tui, Christe,
Praecursoris et Baptistae
Colimus solemnia.
Tu nos ab hac mortis valle,
Duc ad vitam recto calle
Per ejus vestigia. Amen.
Chapter 28 of 36