Skip to the text

II. De Sancto Joanne Evangelista.

Haec prosa rhythmicae consonantiae legem exacte observat, eodem fere modo composita, quo prosa illa de sancto Stephano Heri mundus exsultavit, paulo ante declarata. Auctor ejus fuisse perhibetur eximius Pater, et non minus religione quam doctrina praeclarus, Adam de Sancto Victore, in modulandis prosis ecclesiasticis admodum elegans, ut haec una non obscurum praestat argumentum. Continet autem insignia et complura beati Joannis evangelistae praeconia, ob singulares virtutum et gratiarum praerogativas, quibus ante alios mirifice emicuit. Siquidem omnes sanctorum ordines, gradus, et titulos, ipse unus complexus est angelus officio, novae legis patriarcha, propheta, apostolus, evangelista, martyr, confessor et virgo, quod in aliis sanctis invenire perrarum est.

Gratulemur ad festivum:
Jucundemur ad votivum
Joannis praeconium.

Sic versetur laus in ore,
Ne fraudetur cor sapore
Quo degustet gaudium.

Hic est Christi praedilectus:
Qui reclinans supra pectus
Hausit sapientiam.

Huic in cruce commendavit
Christus matrem, hic servavit
Virgo viri nesciam.

Intus ardens charitate:
Foris lucens honestate
Signis et eloquio

Ut ab aestu criminali,
Sic immunis a poenali,
Prodiit ex dolio.

Vim veneni superavit,
Morti, morbis imperavit,
Necnon et daemonibus.

Sed vir tantae potestatis:
Non minoris pietatis
Erat tribulantibus.

Cum gemmarum partes fractas
Solidasset, has distractas
Tribuit pauperibus.

Inexhaustum fert thesaurum
Qui de virgis fecit aurum,
Gemmas de lapidibus.

Invitatur ab amico
Convivari Christum dico
Visum cum discipulis.

De sepulcro quo descendit,
Redivivus sic ascendit,
Frui summis epulis.

Testem habes populum
Imo si vis oculum,
Quod ad ejus tumulum
Manna scatet, epulum
De Christi convivio.

Scribens Evangelium:
Aquilae fert proprium.
Cernens solis radium:
Scilicet principium
Verbum in principio.

Hujus signis est conversa
Gens gentilis, gens perversa
Gens totius Asiae:

Hujus scriptis illustratur,
Illustrata solidatur
Unitas Ecclesiae.

Salve salvi vas pudoris,
Vas coelestis plenum roris:
Mundum intus, clarum foris.
Nobile per omnia.

Fac nos sequi sanctitatem.
Fac per mentis puritatem
Contemplari Trinitatem
In una substantia. Amen.

Chapter 2 of 36