Skip to the text

XIII. In Dedicatione Ecclesiae Prosa.

Quam dilecta tabernacula
Domini virtutum, et atria.
Quam electi architecti,
Tuta aedificia.
Quae non movent, imo fovent
Ventus, flumen, pluvia.

Quam decora fundamenta,
Per concinna sacramenta
Umbrae praecurrentia.

Latus Adae dormientis
Evam fudit in manentis
Copulae primordia.

Arca ligno fabricata
Noe servat gubernata
Per mundi diluvium.

Prole sera tandem feta
Anus Sara ridet laeta
Nostrum lactans gaudium.

Servus bibit qui legatur
Et camelus adaquatur
Ex Rebeccae hydria.

Haec in aures et armillas
Aptat sibi, ut per illas
Viro fiat congrua.

Synagoga supplantatur
A Jacob, dum divagatur
Nimis freta litterae.

Lippam Liam latent multa,
Quibus videns Rachel fulta,
Pari nubit foedere.

In bivio tegens nuda,
Geminos parit ex Juda
Thamar diu vidua.

Hic Moyses a puella.
Dum se lavat, in fiscella
Reperitur scirpea.

Hic mas agnus immolatur,
Quo Israel satiatur:
Tinctus ejus sanguine.

Hic transitur rubens unda:
Aegyptios sub profunda
Obruens voragine.

Hic est urna manna plena
Hic mandata legis dena,
Sed in arca foederis.

Hic sunt aedis ornamenta.
Hic Aaron indumenta,
Quae praecedit poderis.

Hic Varias viduatur.
Bersabee sublimatur,
Sedis consors regiae.

Haec regi varietate
Vestis astat deauratae
Sicut regum filiae.

Huc venit austri regina,
Salomonis quam divina
Condit sapientia.

Haec est nigra sed formosa,
Myrrhae et thuris fumosa
Virga pigmentaria.

Haec futura, quae figur
Obumbravit, reseravit
Nobis dies gratiae.

Jam in lecto cum dilecto
Quiescamus, et psallamus:
Adsunt enim nuptiae

Quarum tonat initium
In tubis epulantium,
Et finis per Psalterium.

Sponsum millena millia,
Una laudant melodia,
Sine fine dicentia: halelulia. Amen.

Chapter 13 of 36