Skip to the text

XXXII. de Sancto Dionysio.

Haec prosa consimilem habet rhythmicae consonantiae mensuram, sicut ea in solemnitate paschali decantari solita, et superius declarata, Mane prima Sabbati. Auctor ejus, Adam de Sancto Victore. Describit autem beati Patris Dionysii ortum, in Galliam adventum, et annuntiationem evangelicae veritatis apud Parisios, cum magno spiritualis lucri proventu. Deinde ejusdem sacrum pro Christo agonem, post diversa tormentorum genera, capitis obtruncatione consummatum, capitis proprii jam amputati deportationem usque ad locum sepulturae ejus, in quo sacri ipsius cineres cum magna veneratione nunc etiam conditi asservantur. Haec autem omnia, ex historia vitae et passionis ejus quae passim legitur, dignoscuntur apertius, et potissimum ex eo opere clarissimi viri Baptistae Mantuani, quod tribus libris elegantissimo carmine de actis hujus sancti Patris superioribus annis conscripsit.

Gaude prole, Graecia
Glorietur Gallia,
Patre Dionysio.

Exsultet uberius
Felici Parisius
Illustris martyrio.

Speciali gaudio
Felix gaudet concio
Martyrum praesentia.

Quorum patrocinio
Tota gaudet regio,
Regni stat potentia.

Juxta Patrem positi
Bellatores inclyti,
Digni sunt memoria

Sed illum praecipue
Recolit assidue
Regalis Ecclesia.

Hic a summo praesule
Directus ad Galliam,
Non gentis incredulae
Veretur insaniam.

Gallorum apostolus
Venerat Luteciam,
Quam tenebat subdolus
Hostis, velut propriam.

Hic errorum cumulus,
Et omnis spurcitia,
Hic infelix populus
Gaudens idolatria.

Adorabat idolum
Fallacis Mercurii.
Sed vicit diabolum
Fides Dionysii.

Hic constructo Dei templo,
Verbo docet et exemplo,
Coruscat miraculis.

Turba credit, error cedit,
Fides crescit, et clarescit
Nomen tanti praesulis.

His auditis fit insanus,
Immitis Domitianus,
Mittitque Sisinnium.

Qui pastorem animarum
Fide, vita, signis clarum,
Trahat ad supplicium.

Infliguntur seni poenae.
Flagra, carcer, et catenae.
Catastam, lectum ferreum.
Et aestum vincit igneum.

Prece domat feras truces,
Sedat rogum, perfert cruces.
Post clavos et patibulum,
Translatus ad ergastulum.

Seniore celebrante
Missam, turba circumstante,
Adest Christus, comitante
Coelesti militia.

Specu clausum carcerali
Consolatur, et vitali
Pane cibat, immortali
Coronandum gloria.

Prodit martyr conflicturus,
Sub securi stat securus.
Ferit lictor, sicque victor
Consummatur gladio.

Se cadaver mox erexit,
Truncus truncum caput vexit.
Quo ferentem hoc direxit
Angelorum legio.
Tam praeclara passio,
Repleat nos gaudio. Amen.

Chapter 32 of 36