XXXI. De Sancto Michaele
Hujus prosae consimilis est rhythmica forma ei, quae de sancti Joannis decollatione paulo ante est exposita, scilicet: Praecursorem summi Regis. Attamen nonnulla est hujus ab illa in aliquibus versibus evariatio, quae inter legendum facile a quovis internoscetur. Auctor ejus, Adam de Sancto Victore. Complectitur autem commendationes et praeconia coelestium spirituum, distinctiones eorum, ordines et functiones a Deo ordinatissime dispositas recensens. Praesertim vero sanctum Michaelem debita laude extollit ob victoriam contra antiquum serpentem habitam, et tutelam ejus qua nostras tutatur animas, suoque defendit praesidio.
Laus erumpat ex affectu,
Psallat chorus in conspectu
Supernorum civium.
Laus jucunda, laus decora,
Quando laudi concanora
Puritas est cordium.
Michaelem cuncti laudent,
Nec ab hujus se defraudent
Diei laetitia.
Felix dies, qua sanctorum
Recensetur angelorum
Solemnis victoria.
Draco vetus exturbatur,
Et draconis effugatur
Inimica legio.
Exturbatus est turbator,
Et projectus accusator
A coeli fastigio.
Sub tutela Michaelis
Pax in terra, pax in coelis.
Laus et jubilatio.
Cum sit potens hic virtute
Pro communi stans salute
Triumphat in praelio.
Suggestor sceleris
Pulsus a superis,
Per hujus aeris
Oberrat spatia.
Dolis invigilat
Virus insibilat.
Sed hunc annihilat
Praesens custodia.
Tres distinctae hierarchiae
Jugi vacant theoriae,
Jugique psalterio.
Nec obsistit theoria,
Sive jugis harmonia,
Jugi ministerio.
O quam mirae charitatis
Est supernae civitatis
Ter trina distinctio.
Quae nos amat et tuetur,
Ut ex nobis restauretur
Ejus diminutio.
Sicut sunt hominum
Diversae gratiae,
Sic erunt ordinum
Distinctae gloriae
Justis in praemio.
Solis est alia
Quam lunae dignitas.
Stellarum varia
Relucet claritas;
Sic resurrectio.
Vetus homo novitati,
Se terrenus puritati
Conformet coelestium
Coaequalis his futurus,
Licet nondum plene purus
Spe praesumat praemium.
Ut ab ipsis adjuvemur,
Hos devote veneremur
Instantes obsequio.
Deo nos conciliat,
Angelisque sociat
Sincera devotio.
De secretis reticentes
Interim coelestibus,
Erigamus puras mentes
In coelum cum manibus.
Ut superna nos dignetur
Cohaeredes curia,
Et divina collaudetur
Ab utrisque gratia.
Capiti sit gloria,
Membrisque concordia. Amen.
Chapter 31 of 36