XXXIII. de Sancto Luca Evangelista.
Haec prosa simili texitur rhythmicae mensurae forma, sicut illa de festo Decollationis sancti Joannis Baptistae: Praecursorem summi Regis. In singulis enim versibus uniformiter tres complectitur clausulas rhythmicas, duas primas (quarum singulae, octo syllabarum) adinvicem consonantes, et tertiam heptasyllabam, proximi versus tertiae clausulae in exitu, terminalique desinentia respondentem. Auctor ejus, Adam de Sancto Victore. Commendat autem ipsa insigniter eximiam Dei bonitatem, qui quatuor evangelistas verborum et operum Christi scriptores ordinant ad totius orbis illuminationem et salutem. Hi autem per quatuor Ezechielis animalia sunt signati, et per quatuor paradisi flumina in universam terram profluentia, quemadmodum in illa prosa de sancto Matthaeo: Jucundare, plebs fidelis (cui haec in materiae conformitate et sensu propemodum respondet) diffusius ea omnia sunt explicata. Et quae illic dicta sunt ad hujus quoque prosae intelligentiam apprime conducunt. Est autem haec (sicut et illa presa) evangelistis omnibus communis, et de quolibet eorum recte potest, ac legitime decantari.
Psallat chorus corde mundo
Hos attollat, per quos mundo
Sonant evangelica.
Voce quorum salus fluxit,
Nox recessit, et illuxit
Sol illustrans omnia.
Curam agens sui gregis
Pastor bonus, auctor legis,
Quatuor instituit.
Quadri orbis ad medelam
Formam juris et cautelam,
Per quos scribi voluit.
Circa thema generale,
Habet quisque speciale
Styli privilegium.
Quod praesignat in propheta
Forma pictus sub discreta
Vultus animalium.
Supra coelos dum conscendit
Summi Patris comprehendit
Natum ante saecula.
Pellens nubem nostrae molis,
Intuetur jubar solis
Joannes in aquila.
Est leonis rugientis
Marco vultus, resurgentis
Quo claret potentia.
Voce Patris excitatus
Surgit Christus, laureatus
Immortali gloria.
Os humanum est Matthaei,
In humana forma, Dei
Dictantis prosapiam.
Cujus genus sic contexit,
Quod a stirpe David exit
Per carnis materiam.
Ritus bovis Lucae datur,
In qua forma figuratur
Nova Christus hostia.
Ara crucis mansuetus
Hic mactatur, sicque vetus
Transit observantia.
Paradisi haec fluenta,
Nova fluunt sacramenta,
Quae descendunt coelitus.
His quadrigis deportatur
Mundo Deus, sublimatur
Istis arca vectibus.
Non est domus ruitura,
Hac subnixa quadratura.
Haec est domus Domini.
Gloriemur in hac domo,
Qua beate vivit homo
Deo junctus homini. Amen.
Chapter 33 of 36