XXXIV. de Omnibus Sanctis.
Supernae matris gaudia
Repraesentet Ecclesia.
Dum festa colit annua,
Suspiret ad perpetua.
In hac valle miseriae
Mater succurrat filiae.
Hic coelestes excubiae
Nobiscum stent in acie.
Mundus, caro, daemonia,
Diversa movent praelia.
Incursu tot phantasmatum
Turbatur cordis Sabbatum.
Dies festos cognatio
Simul haec habet odio.
Certatque pari foedere
Pacem de terra tollere.
Confusa sunt hic omnia,
Spes, metus, moeror, gaudium
Vix hora vel dimidia
Fit in coelo silentium.
Quam felix illa civitas.
In qua jugis solemnitas.
Et quam jucunda curia,
Quae curae prorsus nescia.
Nec languor hic nec senium,
Nec fraus, nec terror hostium.
Sed una vox laetantium,
Et unus ardor cordium.
Illic cives angelici
Sub hierarchia triplici,
Trinae gaudent et simplici
Se monarchiae subjici.
Mirantur nec deficiunt
In illum, quem prospiciunt.
Fruuntur nec fastidiunt,
Quo frui magis sitiunt.
Illic Patres dispositi
Pro qualitate meriti,
Semota jam caligine
Lumen vident in lumine.
Hi sancti, quorum hodie
Recensentur solemnia
Nunc revelata facie
Regem cernunt in gloria.
Illic Regina virginum
Transcendens culmen ordinum,
Excuset apud Dominum
Nostrorum lapsus criminum.
Nos ad sanctorum gloriam
Per ipsorum suffragia,
Post praesentem miseriam
Christi perducat gratia. Amen.
Chapter 34 of 36