XXXV. De Sancto Martino.
Haec prosa eamdem servat rhythmicae vocalitatis mensuram, sicut illa de Nativitate Beatae Virginis superius exposita Nativitas Mariae Virginis, et illa de Dedicatione ecclesiae etiam prius explicata. Jerusalem et Sion filiae. Id tamen peculiare habet ista prosa, quod omnes ejus versus a secundo usque ad decimum utroque quidem incluso, idem habent exordium, et in ipsa fronte praeferunt earumdem dictionum coincidentia, mira suavitate et elegantia elaboratam. Penultimus etiam et ultimus versus in eodem inter se conveniunt initio, ad invocatoriam orationem apto. Auctor ejus, Adam de Sancto Victore. Complectitur autem sanctam conversationem beati viri ante susceptam baptismi gratiam, et post acceptum illius signaculum virtutem ipsius, et efficaciam in ostensione miraculorum et operatione signorum. Describit item felicem ipsius obdormitionem, revelationem de morte ejus sanctis Severino episcopo Coloniensi, et Ambrosio Mediolanensi factam. Quae omnia latius edisseruntur in Vita ejusdem Beati Martini a Sulpicio Severo conscripta, et passim omnibus perspecta.
Gaude, Sion, quae diem recolis,
Qua Martinus compar apostolis
Mundum vincens, junctus coelicolis
Coronatur.
Hic Martinus pauper et modicus,
Servus prudens, fidelis villicus,
Coelo dives, civis angelicus
Sublimatur.
Hic Martinus jam catechumenus
Nudum vestit, et nocte protinus
In sequenti, hac veste Dominus
Est indutus.
Hic Martinus spernens militiam,
Inimicis inermis obviam
Ire parat, baptismi gratiam
Assecutus.
Hic Martinus dum offert hostiam,
Intus ardet per Dei gratiam.
Super sedens apparet etiam
Globus ignis.
Hic Martinus qui coelum reserat,
Mari praeest, et terris imperat.
Morbos sanat, et monstra superat
Vir insignis.
Hic Martinus nec mori timuit
Nec vivendi laborem respuit,
Sique Dei se totum tribuit
Voluntati.
Hic Martinus, qui nulli nocuit.
Hic Martinus, qui cunctis profuit.
Hic Martinus, qui trinae placuit
Majestati.
Hic Martinus, cujus est obitus
Severino per visum cognitus.
Dum coelestis canit exercitus
Dulce melos.
Hic Martinus, cujus Sulpitius.
Vitam scribit, astat Ambrosius
Sepulturae, nil sibi conscius
Intrat coelos.
O Martine, pastor egregie,
O coelestis consors militiae,
Nos a lupi defendas rabie
Saevientis.
O Martine, fac nunc quod gesseras,
Deo preces pro nobis offeras.
Esto memor (quam nunquam deseras).
Tuae gentis. Amen.
Chapter 35 of 36