Liber I, Capita 1–49
- IULIANUS. Magnis licet impeditus angoribus, quos intuenti mihi hac tempestate Ecclesiarum statum, partim indignatio ingerit, partim miseratio; non abieceram tamen promissionis meae fidem, videlicet ut qui fueram factus debitor promittendo, solvendo quoque esse curarem. Nam in libris quos ad fratrem nostrum Turbantium episcopum, virum magno virtutum fulgore conspicuum, contra Augustini scripta dictavi, pollicitus sum, si nihil quod studiis obsisteret, eveniret incommodi, occursurum me protinus eorum argumentis omnibus, qui ex sententia Manichaeorum traducem peccati, id est malum naturale defenderent; a quo sum hactenus munere varia et indissimulabili necessitate suspensus.
AUGUSTINUS. Utinam imiteris Turbantium post illa tua scripta, et post has tuas laudes, quibus eum dicis virum magno virtutum fulgore conspicuum, a vestro errore liberatum! Responsum est autem illis tuis libris, et demonstratum tibi, quae catholica lumina in sanctarum Scripturarum tractatione clarissima hoc opprobrio, id est Manichaeorum appellatione, offuscare coneris.
- IUL. Verum, ut primum respirare licuit, consilium erat, quantum maxime tulisset ipsius rei natura, breviter promissa complere, nisi me actuosiorem denuo ingredi provinciam, beatissime pater Flore, voluisses; qui, quoniam tantum vales reverentia sanctitatis, ut praeceptis tuis segniter oboedire irreligiosum iudicem, obtinuisti facile ut in longiores vias compendium illius, quam elegeram, brevitatis extenderem. Favebis itaque operi tua auctoritate suscepto, cuius ob hoc potissimum nomen inserui, ut stilus securior et hilarior graderetur sub tantae patrocinio iussionis. Fuit igitur concepta animo non importuna ratio brevitatis; quia in illis quattuor libris cuncta fere, quae inventa a Manichaeis Augustini contra nos fuerant ore prolata, catholicae fidei veritas, pro qua et cum qua labentis mundi odia promeremur, tam disputationibus invictis, quam sacrae Legis testimoniis armata, protriverat, nec quidquam pene reliquum erat, si aequis iudicibus uteremur.
AUG. Contra tuos illos quattuor libros sex libri a me scripti sunt. Post commemorationem quippe doctorum catholicorum (quos Manichaeos facis, mihi sub hoc crimine obiciendo quod illi in catholica Ecclesia didicerunt atque docuerunt), quam duobus prioribus voluminibus explicavi, sequentes quattuor singulos tuis singulis reddidi; redarguens tenebras haeresis vestrae luce catholicae veritatis, quam deserendo caecatus insanis, et rei, de qua nulla umquam in Ecclesia Christi controversia fuit, sicut novus haereticus, aequos iudices quaeris; quasi tibi videri aequi iudices possint, nisi quos vestro errore deceperis. Quem vero iudicem poteris Ambrosio reperire meliorem? De quo magister tuus Pelagius ait, quod eius fidem et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere? Numquid ergo iste sensu in Scripturis purissimo impurissimi Manichaei dogma retineret, dicens: Omnes sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est? Tu ergo iam iudica quam non puro sensu hoc catholicum dogma reprehendas, teque corrigere Ambrosio iudicante ne differas.
- IUL. Testimonia tamen Scripturarum, quibus contra nos agi aliquid posse existimant, nonnulla praeterieram, quae me explanatum ire pollicitus eram, ut docerem ambigua quaeque Legis verba, quae ab inimicis nostris assumi solent, nec veritati praeiudicare perspicuae, et secundum hoc esse intellegenda, quod absolutissimis Scripturae sanctae auctoritatibus et insuperabili ratione firmatur. Siquidem hoc ipso, quam sit divinae Legis imperitus interpres et profanus apparet, quisquis putat eius sanctione defendi, quod iustitia non potest vindicari.
AUG. Vos quod dicitis, potius non potest ulla iustitiae ratione defendi. Quia miseria generis humani, a qua nullum hominum ab exortu usque ad obitum videmus alienum, non pertinet ad Omnipotentis iustum iudicium, si non est originale peccatum.
- IUL. Nam si Lex Dei fons est ac magistra iustitiae, auxiliis quoque eius, Dei aequitas adiuvari potest, impugnari non potest. Nullum ergo adminiculum iniquitati de illius Scripturae viribus comparari natura rerum sinit, quae hanc unam promulgationis causam habuit, ut eius testimoniis, remediis, minis, ultionibus iniquitas deleretur.
AUG. Eius testimoniis declaratur, quod: Homo vanitati similis factus est, dies eius velut umbra praetereunt. Cum qua eum vanitate nasci, non solum veridica Scriptura qua plangitur, verum etiam laboriosa et aerumnosa cura qua eruditur, ostendit. In eius remediis legitur, etiam cum parvulus natus fuerit, offerendum esse sacrificium pro peccato. In eius minis legitur, interituram fuisse animam parvuli, si die non circumcideretur octavo. In eius ultionibus legitur, iussos interimi etiam parvulos, quorum parentes ad iracundiam provocaverunt Deum, ut internitione bellica delerentur.
- IUL. Nihil ergo per Legem Dei agi potest contra Deum Legis auctorem. Quo uno compendio excluditur quidem quidquid ab errantibus consuevit obici; sed nos ad docendum quam sit veritas locuples cui credimus, illis quoque Scripturarum locis, quae intellectum sententiae elocutionum perplexitate velarunt, expositionis lucem solemus afferre; ut originis suae dignitatem reserata possideant, nec ab stemmate sacro velut notha aut degenerantia separentur.
AUG. Immo vero Scripturarum sanctarum lumina certa veritate fulgentia vos pravarum disputationum perplexitate obscurare conamini. Quid enim lucidius, quam id quod modo dixi: Homo vanitati similis factus est, dies eius velut umbra praetereunt? Quod utique non fieret, si ad Dei similitudinem in qua est conditus permaneret. Quid lucidius, quam id quod dictum est: Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur? Quid lucidius, quam id quod dictum est: Quis enim est mundus a sorde? Nec infans, cuius est unius diei vita super terram; et alia plurima, quae vestris tenebris involvere, et in vestrum perversum sensum molimini vana loquacitate convertere?
- IUL. Hoc ergo ex nostro more adhuc solum exsequi cogitabam, id est ut a Traducianorum interpretationibus membra divinae Legis, quae subiacebant contumeliae, liberarem; quae erant scilicet divina, quod essent iusta monstrando.
AUG. Contumelioso ore Traducianos vocas, Cyprianum, Ambrosium, Gregorium, ceterosque socios eorum confitentes originale peccatum. Sed non est mirum quod novi haeretici Catholicis, a quibus exeunt, novum nomen imponunt; hoc et alii fecerunt, quando similiter exierunt.
- IUL. Verum quia id impendio poposcisti, immo indixisti auctoritate patria, ut libro tractatoris Poeni, quem ad Valerium comitem vernula peccatorum eius Alypius nuper detulit, obviarem, hinc mihi est longior facta responsio.
AUG. Magna tibi poena est disputator hic Poenus; et longe antequam nasceremini, magna poena haeresis vestrae Poenus praeparatus est Cyprianus.
- IUL. Dedit enim ingenii sui denuo fideique monumenta, quae intellegantur aegerrime, exponantur difficillime, vix sine horrore audiantur; convincantur autem facillime, confodiantur acerrime, et propter honestatis reverentiam oblivioni exterminata mandentur.
AUG. Non quomodo vis iudicant qui legunt.
- IUL. Primus igitur eius liber, qui ante hunc solus est editus, novos nos esse haereticos criminatur; quia repugnemus opinioni, quae dealbati instar sepulcri, quod secundum Evangelii sententiam, mundo extrinsecus colore vestitum, spurcitia est et iniquitate confertum, sub laude Baptismatis eructat Manichaeorum sordes ac naturale peccatum, ut Ecclesiae catholicae pura hactenus Sacramenta contaminet.
AUG. Novos haereticos vos antiqua catholica fides, quam modo oppugnare coepistis, a praeclarissimis, qui fuerunt ante nos, doctoribus praedicata demonstrat. Non autem omnibus respondendum est conviciis potius quam accusationibus tuis, quae non in me, sed etiam in Ambrosium, Hilarium, Gregorium, Cyprianum, aliosque praedicatissimos Ecclesiae doctores, fronte impudentissima et lingua procacissima iacularis.
- IUL. Laudat etiam potentem hominem, quod nostris petitionibus, qui nihil aliud quam dari tanto negotio iudices vociferabamur, ut ea quae subreptionibus acta constabat, emendarentur potius, quam punirentur examine, mole suae dignitatis obstiterit, nec disceptationi tempus aut locum permiserit impetrare. Quod utrum ille ad quem scribitur, tam nequiter fecerit, quam testatur ista laudatio, ipse viderit. Nos tamen in quantum de eo melius aestimaverimus, nominis illius commemoratio opusculo meo honorifice inserta patefecit. Verum liber ille de patrono suo falsa fortasse contineat. Porro fideliter quid scriptor eius cupiat ostendit; videlicet, ut contra rationem, contra fidem, contra omnem morum et dogmatum sanctitatem, vi fera et caeca impotentia dimicetur.
AUG. Absit a christianis potestatibus terrenae reipublicae, ut de antiqua catholica fide dubitent, et ob hoc oppugnatoribus eius locum et tempus examinis praebeant; ac non potius in ea certi atque fundati, talibus, quales vos estis, inimicis eius disciplinam coercitionis imponant. Quod enim propter Donatistas factum est, eorum violentissimae turbae fieri coegerunt, ignorantes quid ante sit gestum, quod eis fuerat ostendendum; quales vos turbas Deus avertat ut habeatis; Deo tamen propitio non habetis.
- IUL. Quibus gestis inter voluminis primas partes, progressus est ad distinctionem nuptiarum et concupiscentiae, sicut fuerat tituli inscriptione pollicitus; deditque toto deinceps opere documentum artis et virtutis suae. Inter negationem enim confessorum et negatorum confessionem ultima necessitate vexatus, quid aerumnarum pateretur foeda conscientia publicavit.
AUG. Conviciare quantum potes; quis enim conviciosus hoc non potest?
IUL. Priori ergo operi quattuor libellis ea, quam suppeditavit veritas, facultate respondi; praefatus sane praeteriturum me, quae et pro dogmate illius nihil habere ponderis apparebat, et me possent arguere multiloquii, si fuissem imbecilla quaeque et inania persecutus. Quamquam, si hanc regulam, ut decuit, servare licuisset, id est ut nec oppugnationem ex professione inepta mererentur, pene omnia eius inventa publico fuerant spernenda silentio. Sed quoniam, rebus in peiorem partem properantibus (quod mundi fini suo incumbentis indicium est), in Ecclesia quoque Dei adepta est stultitia et turpitudo dominatum; pro Christo legatione fungimur, et pro virili portione quantum valemus opis, ad defensionem catholicae religionis afferimus; nec piget mandare litteris remedia, quae contra errorum venena conficimus. aug. Stultitia et turpitudo vos peperit; sed si in Ecclesia dominatum adepta esset, ibi vos utique tenuisset.
IUL. Testatus utique, ut dixi, fueram, nec contra omnes me species defendendae traducis in primo disserturum opere, nec cuncta, quae ille liber tenebat, replicaturum; sed cum his conflicturum, in quibus summam et vim sui dogmatis collocasset. Hoc autem me spopondisse fideliter, quicumque vel obliquus sit, tantum diligens utriusque operis lector, agnoscet. Ego autem conscientiae honestate securus inimicum nostrum et adhortor, et stimulo, ut si aliquod a se prolatum, a me praetermissum aestimat argumentum, quod cuiuspiam momenti vel ipse iudicet, in medium proferat, et me timoris dolique convincat.
AUG. Non credo quod ea quae praetermisisti, nullius momenti esse putaveris; quamvis et si hoc te putasse concedam; non tamen ita esse, catholicus et intellegens, si et unum illum meum et tuos quattuor habuerit, diligentiamque adhibuerit, lector inveniet.
- IUL. Scripturarum sane testimonia quaedam latius exposui, quaedam brevius; quia me plene id secuturo opere facturum spopondi. Nihil itaque ibi de omnibus Augustini argumentis et propositionibus non explosum remansit, nihil a me impletum est aliter quam promissum; multa in inventis eius falsa, multa stolida, sacrilega multa convici.
AUG. Hoc quidem dicis, sed tu dicis; qui autem legit et intellegit, si non Pelagianus est, non hoc dicit.
- IUL. Qua professione non est nobis arrogantiae fama metuenda; quia non ingenio meo veritatem defensam, sed imbecillitatem nostri ingenii veritatis viribus confitemur adiutam.
AUG. Elisam dixisses, si verum dicere voluisses.
- IUL. Cum haec itaque haud aliter quam dixi, constet impleta; mirari satis nequeo hominis impudentiam, qui in hoc recenti opere suo libros meos falsitatis accusat, quos tamen necdum in manus suas venisse testatur. Durum quidem, quod consuetudo peccandi amorem delicti facit; sed nihil durius, quam quod exstinguit pudorem; quod licet ex improbitatis usu esse constaret, tamen amplius praesentia pericula docuerunt, quam quisquam nostrum poterat autumare. Quando enim crederem eo usque Numidae induruisse frontem, ut in uno opere et uno versu utrumque fateretur, et me falsa dixisse, et se non legisse quid dixerim.
AUG. Si hoc non fecisti, ille fecit qui de libris tuis ea, quae comiti Valerio putavit mittenda esse, decerpsit. Quod eum non credens ego fecisse mendaciter, auctori tribui quod decerptori debui. Tuos quippe libros nondum legeram, sed quae ille ex eis decerpserat, legeram. Si te hominem cogitares, hoc fieri potuisse cum cerneres, nequaquam tam invidiosam quaereres homini hac occasione calumniam.
- IUL. Nam scribens ad eum, quem miratur studiosum esse librorum suorum, cum sit militiae sudoribus occupatus, indicat ab Alypio chartulas ad se fuisse delatas, quae ita superscriptae essent: Capitula de libro Augustini quem scripsit, contra quae de libris pauca decerpsi. Hic video eum, qui tuae Praestantiae ista scripta direxit, de nescio quibus libris ea, causa, quantum existimo, celerioris responsionis, ne tuam differret instantiam, voluisse decerpere. Qui autem sint isti libri cum cogitarem, eos esse arbitratus sum, quorum mentionem Iulianus facit in epistola quam Romam misit, cuius exemplum simul ad me usque pervenit. Ibi quippe ait: Dicunt etiam istas, quae modo aguntur, nuptias a Deo institutas non fuisse, quod in libro Augustini legitur, contra quem ego modo quattuor libellis respondi. Et post haec verba infert iterum suis sermonibus: Credo ex his libellis ista decerpta sunt; unde melius fortasse fuerat, ut universo ipsi operi eius, quod quattuor voluminibus explicavit, refellendo et redarguendo nostra elaboraret intentio; nisi et ego responsionem differre noluissem; sicut nec tu transmissionem scriptorum, quibus respondendum est, distulisti. Ostendit ergo hic apertissime excerpta illa suspicari se de opere meo tumultuarie fuisse collecta; integros autem ignorare libros, quibus tamen audet se dicere respondere potuisse.
AUG. Cur non auderem, qui te in eis vana dixisse dubitare utique non deberem? Non enim contra vera posses loqui nisi vana. Neque meus animus me fefellit; eos namque libros tuos tales inveni, cum legerem, quales praesumpseram esse, antequam legerem.
- IUL. Facit quoque epistolae mentionem, quam a me ait Romam fuisse directam; sed per verba quae posuit, nequivimus quo de scripto loqueretur, agnoscere. Nam ad Zosimum quondam illius civitatis episcopum super his quaestionibus duas epistolas destinavi; verum eo tempore, quo adhuc libros exorsus non eram.
AUG. Haec epistola non est ad Zosimum; sed ad eos seducendos qui Romae possent tali suasione seduci. Sed si eam non agnoscis, ecce, non sit tua. Utinam et illi libri non essent tui, sed alieni; ne per eos tu longe a veritate fieres alienus.
- IUL. Porro utatur indicio epistolae, qua aut accepit, aut finxit me responsionem contra novos Manichaeos (quia vetus dedignatur videri) quattuor voluminibus explicasse; cur non curavit ea quae obiecissemus addiscere? Cur non studuit, qui cum esset congressurus, agnoscere; sed levitate turpissima concitatus in certamen maximum luminibus involutis, Andabatarum more, processit? Quod factum eiusmodi allegatione defendit, ut dicat se patroni sui festinationem, quam ille in transmittendis schedis habuit, imitari praecipiti responsione voluisse; quasi non honestissime potuerit intimare tempus sibi aliquod debere concedi, quo ad lectionem editi operis perveniret; flagitium esse inter eruditos in scribendi gravitate delinquere, et impatientia deliberandi impugnare, quod nescias. Huc accedit, quod nobis calliditatis moliturus invidiam, quae dictorum eius seriem curtaverit, his excerptis fidem accommodavit, quae verisimilius falsitate eius et malignitate, quam cuiusquam nostrum imperita simplicitate videntur esse composita. Verum id quovis animo, quovis auctore contigerit; nobis tamen duobus suffragatur modis; quia simul patuit et quanta sit levitas, et quanta imbecillitas in veritatis inimico, qui se approbavit, et cum loqui non debeat, tacere non posse, et paucis semiplenis discerptisque magis quam aggregatis sententiis, de primo tamen solum libro meo ita cessisse fractum, ut vulgi in nos femineis admodum vocibus pectora commoveret; quod disputationis nostrae processibus apparebit.
AUG. Quid mihi irasceris, quod ad me libri tui pervenire tardius potuerunt; vel quod eos quaerens non potui celeriter invenire? Tamen potui et omnino debui, ea quae mihi missa chartula continebat, cuiuscumque et qualiacumque essent, ne putarentur invicta, plane apertis, non involutis oculis inspicere, et sine dilatione refellere; quia etsi numquam libros tuos reperire possem, oportuit ut ea, quae alicuius momenti esse credidit, qui tanto viro arbitratus est esse mittenda, quantum valerem, ne quisquam legens eis deciperetur, arguerem. Non ergo mihi quod obiecisti obiceres, nisi tu potius ista, ut non dicam exstinctis, certe clausis oculis loquereris. Nullo modo autem diceres, vulgi a nobis in vos pectora commoveri, nisi scires multitudinem christianam in utroque sexu fidem catholicam non latere, quam conaris evertere.
- IUL. Admoneo tamen hic quoque, sicut priore a nobis opere factum est, non me omnia examussim eius verba positurum; sed ea capita, quibus destructis, naturalis mali opinio conteratur.
AUG. Ea quae praetermittis, colligentur fortasse vel a nobis vel ab aliis, ut appareat cur praetermiseris.
- IUL. Quod licet plene primo opere constet effectum; tamen quoniam nunc nonnulla de uno dumtaxat libro meo sibi refellenda proposuit, meque, ut praelocutus sum, arguit, quod capita dictorum eius quae inserui, magna ex parte truncaverim; ostendam primo, id quod reprehendit, nec a me esse factum, et ab illo impudentissime in hoc eodem opere frequentatum. Tunc probabo, illis ipsis concisis brevibusque sententiis, quas de scriptis meis, quibus fuerat impugnatus, interserit, ita nullis eum solidis responsionibus obstitisse, ut et illa invexata permaneant, et hic planius detestanda fateatur, quam nostra operatio laboraverat explicare.
AUG. Iam superius ad ista respondi.
- IUL. Attoniti ergo, quid contra me scripserit, audiamus. Verba - inquit - de libro meo tibi a me misso tibique notissimo ista posuit, quae refutare conatus est: "damnatores nos esse nuptiarum, operisque divini, quo ex maribus et feminis Deus homines creat, invidiosissime clamitant; quoniam dicimus, eos qui de tali commixtione nascuntur, trahere originale peccatum; eosque, de qualibuscumque parentibus nascantur, non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo ". In his verbis meis testimonium Apostoli, quod interposui praetermisit, cuius se premi magna mole sentiebat. Ego enim cum dixissem, homines trahere originale peccatum, mox adiunxi: De quo Apostolus ait: "r unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt "; quo testimonio, ut diximus, praetermisso, cetera illa contexuit quae supra commemorata sunt. Novit enim quemadmodum soleant haec verba apostolica, quae praetermisit, accipere catholicorum corda fidelium; quae verba tam recta et tanta luce fulgentia, tenebrosis et tortuosis interpretationibus novi haeretici obscurare et depravare moliuntur. Deinde alia mea verba subtexuit, ubi dixi: "c advertunt, quod ita nuptiarum bonum malo originali quod inde trahitur non potest accusari, sicut adulteriorum et fornicationum malum bono naturali, quod inde nascitur, non potest excusari. Nam, sicut peccatum, sive hinc sive inde a parvulis trahatur, opus est diaboli, sic homo, sive hinc sive inde nascatur, opus est Dei ". Etiam hic ea praetermisit, in quibus aures catholicas timuit. Nam ut ad haec verba veniretur, supra dictum erat a nobis: "c ergo quia dicimus, quod antiquissima atque firmissima catholicae fidei regula continetur, isti novelli et perversi dogmatis assertores, qui nihil peccati esse in parvulis dicunt quod lavacro regenerationis abluatur, tamquam damnemus nuptias, et tamquam opus Dei, hoc est hominem qui ex illis nascitur, opus diaboli esse dicamus, infideliter vel imperite calumniantur ". His ergo nostris praetermissis sequuntur illa nostra quae posuit, sicut supra scriptum est. Quousque simplicitati, qui haec loqueris, religiosorum pectorum et imperitis auribus perstabis illudere? Quem ad finem sese impudentia effrenata iactabit? Nihil te, cum haec scriberes, censura doctorum virorum, nihil reverentia futuri iudicii, nihil ipsa litterarum monumenta moverunt? Patere iam fallaciam tuam, et deprehensam teneri non vides? Quid in primo, quid in secundo opere conscripseris, quem nostrum ignorare arbitraris? Libuit enim prorsus, et decuit, his te compellare modis, quibus in parricidam publicum eloquens consul infremuit.
AUG. Bene facis, indicare nobis, ne forte non agnosceremus, de invectivis Ciceronis te ista sumpsisse atque vertisse, sed non timemus Iulianum, cum videmus factum esse Tullianum; immo potius dolemus insanum, cum videmus sensum perdidisse christianum. Quid enim insanius, quam prohibere a parvulis medicum Christum, dicendo non esse in eis quod venit ille sanare? Cicero invectus in patriae parricidam, eam defendebat civitatem quam rex eius Romulus, congregatis undecumque peccatoribus condidit; tu autem tot parvulos, qui sine sacro Baptismate moriuntur, et clamas peccatum nullum habere, et ad civitatem Regis, ad cuius imaginem facti sunt, non permittis accedere.
- IUL. Apostoli me testimonium praetermisisse confingis, quod nec tibi opitulari potest, et a me praetermissum non est; sed eo insertum ordine, quo a te fuerat collocatum; utque in primo fideliter commemoratum, ita enim in quarto operis mei libro, licet cursim et breviter, explanatum est. Commemorationem quoque catholicae Ecclesiae, quam tu ad hoc feceras, ut catholicam fidem desererent a te decepti, et catholica miserabiles appellatione gauderent, non praetermisi. Et quamvis nulla argumentorum vis in eiusmodi verbis esset, tamen a me haud aliter dictorum tuorum caput propositum est, quam a te fuerat ordinatum. Lege editos libros meos responsionisque fidem, quam tu arguis fraudis, aspiciens, me interim pronuntia vera dicere; tu vero, si consuetudo tua permiserit, erubesce. Sed iam ostensa inexcusabili falsitate, quae semper quidem turpis, fit tamen turpior cum locum censoris invadit, et deformitatem suam decori exprobrat alieno; responde, quid Manichaeis sensibus aut nomen Ecclesiae aut Apostoli verba conducant, ut ea cum tam magna invidia praetermissa causeris?
AUG. Iam superius respondi huic calumniae tuae, qua mihi verborum tuorum minus integre positorum obicis falsitatem. Sed quod fecit ille decerptor, tu mihi tam libenter non tribueres, si eorum qui haec legunt, nolles esse deceptor.
- IUL. Hoc semper fuit maximum inter Manichaeos Catholicosque discrimen, et limes quidam latissimus, quo a se mutuo piorum et impiorum dogmata separantur, immo magna moles sententias nostras quasi coeli a terra profunditate disiungens, quod nos omne peccatum voluntati malae, illi vero malae conscribunt naturae; qui cum diversos sequuntur errores, sed velut de capite fontis istius effluentes consequenter ad sacrilegia flagitiaque perveniunt; sicut Catholici e regione, a bono inchoantes exordio, bonis aucti processibus, ad religionis summam, quam ratio munit et pietas, pervehuntur. Tu igitur malum naturale conatus asserere profano quidem voto, sed inefficaci intentione usurpasti Apostoli testimonium, quem hac eadem perscriptione ostendo nihil tale sensisse, quale tu persuadere conaris, quod repugnantibus modis et illum catholicum confiteris, et dicta eius Manichaeo aestimas suffragari.
AUG. Quos doctores catholicos Manichaeo asseras suffragari, qui in verbis apostolicis intellexerunt trahere parvulos originale peccatum, nec vestro more insano velut sanam laudare naturam, sed ei sanandae adhibuerunt medicinam potius christianam, si christiano corde cogitares, erubesceres, contremisceres, obmutesceres.
- IUL. Numquid non idem, Adimantus et Faustus (quem in libris Confessionis tuae praeceptorem tuum loqueris), haeresiarchae sui traditione fecerunt, obscuriores quasque vel de Evangelio, vel de Apostolorum Epistolis sententias rapientes et corro ntes, ut profanum dogma nominum auctoritate tuerentur? Quamquam quid dico de Manichaeis? Omnes prorsus haereses inventa sua, quibus a pietate et fide exorbitaverunt, Scripturarum elocutionibus sententiisque communiunt.
AUG. Illi obscuras sententias in suum dogma convertere; vos apertas ipso vestro dogmate obscurare conamini. Quid enim apertius quam quod ait Apostolus: Peccatum in hunc mundum per unum hominem intrasse, et per peccatum mortem, et ita in omnes homines pertransisse? Quod si probare idem cogeretur Apostolus, ipsam generis humani miseriam testem daret, quae incipit a vagitibus parvulorum, et usque ad decrepitorum gemitus pervenit. Nullo enim modo sub cura omnipotentis et iusti eadem tam magna miseria naturae irrogaretur humanae, nisi in duobus hominibus tota de paradisi felicitate in hanc infelicitatem peccati merito pelleretur.
- IUL. Num igitur ideo aut Libri sacri auctores probabuntur errorum, aut crimina pereuntium, Scripturarum dignitas expiabit?
AUG. Hoc vobis dicite.
- IUL. Exstinguatur itaque indisciplinatarum expositionum libido; nihil agere contra manifestam Dei iustitiam verba credantur; quae si eius personae sunt, quam venerari necesse est, defendantur explanationibus divinae congruentibus aequitati; sin autem non metuendo sunt auctore prolata, etiam ineliquata pellantur. Igitur nunc Dei iudicio disputatur, de quo scribitur: Deus fidelis, in quo non est iniquitas; iustus et sanctus Dominus Deus. Et iterum: Iustus Dominus, et iustitiam dilexit, aequitatem vidit vultus eius. Et iterum: Omnia iudicia tua aequitas. Innumera sunt testimonia, quibus aequitas divina in sacris Voluminibus praedicatur; de qua nemo tamen vel Gentilium, vel haereticorum, praeter Manichaeos Traducianosque dubitavit.
AUG. Ex hac aequitate grave iugum est super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum; quod omnino esse asserit iniquum, qui negat originale peccatum.
- IUL. Ita enim omnibus generaliter, edocente natura, inculcatum est, Deum iustum esse, ut manifestum sit, Deum non esse quem constiterit iustum non esse. Potest igitur et homo iustus esse; Deus vero esse nisi iustus non potest.
AUG. Tibi dic.
- IUL. Qui cum est hic unus verus cui credimus, et quem in Trinitate veneramur, dubio procul in omnes iudicii est ratione iustissimus.
AUG. Tibi dic: et ostende iustum esse, ut cum tam manifesta miseria, vel ad tam manifestam miseriam nascatur, a quo peccatum originale non trahitur.
- IUL. De huius itaque legibus ita probari et vindicari non potest, quod esse constat iniustum, ut si hoc fieri posset, illius divinitas tota vilesceret. Ab eo igitur probabitur de Scripturis sanctis iniustitiae dogma firmari, a quo approbari quiverit Trinitatem, cui credimus, divinitatis gloria posse privari.
AUG. Verum dicis: sed vobis dicite, qui gloriam Christo, qua parvulos sanat, molimini auferre.
- IUL. Quod quoniam nec ratio sustinet ulla, nec pietas; aut doce, vel posse esse, vel iustum esse, imputari cuiquam naturale peccatum; aut a Scripturarum sanctarum contaminatione discedito, quarum sententiis sanciri aestimas quod iniquum cogeris confiteri.
AUG. Erratis: vos potius iniquum cogimini confiteri grave super parvulos iugum; si quemadmodum nullum habent proprium, ita nullum trahunt originale peccatum.
- IUL. Quod si neutrum horum quae diximus, facies; et huic Deo te asseris credere, cuius institutis iniustitiam communiri aestimas; cognosce, multo te novum antiquo Manichaeo esse peiorem, qui talem Deum habeas, qualem Manichaeus Dei sui est commentus inimicum.
AUG. Vos peius quam Manichaei saevitis in parvulos. Illi quippe animam saltem, quam partem Dei putant, sanari per Christum in parvulo volunt; vos autem, quem nec in anima, nec in carne ullum malum habere dicitis, per Christum sanari nulla ex parte permittitis. Et praeclari praedicatores sic praedicatis Iesum, ut eum negetis parvulorum esse Iesum. Unde namque hoc nomen acceperit, in Evangelio legite, et nolite Salvatorem non salvis parvulis denegare.
- IUL. Quas mihi ergo tu hic ambages, quae cervicalia, mendaciorum et ineptiarum, quae Hierusalem fornicanti Ezechiel propheta imputat; admovebis, in quibus muliebres animae cubent, nomina mysteriorum tenentes, cum in ipsam divinitatem retecta profanitate commiserint. Remotis omnibus praestigiis et advocatarum saepe a te plebicularum catervis, doce iustum esse quod per Scripturas sanctas affirmare conaris.
AUG. Plebicularum, quas irrides, catervae, noverunt catholicam fidem, quae a Salvatore salvari confitentur infantes; et ideo Pelagianorum, qui hoc negant, detestantur errorem.
- IUL. Ne ergo in infinita volumina extendatur oratio, hic, hic harum de quibus agimus, rerum genus, species, differentia, modus, qualitasque cernatur; immo sollicitius utrum sint, unde sint, ubi sint, quid etiam mereantur, et a quo. Hoc enim modo nec diu per disputationum anfractus errabitur, et certum quod teneri debeat, apparebit.
AUG. Ideo contra unum librum meum libros octo scripsisti, quia per tua compendia dialectica diu disputare noluisti.
- IUL. Creatoris his igitur et creaturae ratio vertitur, id est Dei et hominis; iudicat ille, iudicatur iste; itaque iustitiae et culpae quae sit natura, videatur. Iustitia est, et ut ab eruditis definiri solet, et ut nos intellegere possumus, virtus (si per Stoicos liceat alteri alteram praeferre) virtutum omnium maxima, fungens diligenter officio ad restituendum sua unicuique sine fraude, sine gratia.
AUG. Dic ergo qua iustitia retributum sit parvulis grave iugum tam magnae manifestaeque miseriae; dic qua iustitia ille parvulus adoptetur in Baptismo, ille sine hac adoptione moriatur; cur non sit ambobus honor iste communis, aut ab isto honore alienatio, cum sit ambobus seu bona seu mala causa communis. Non dicis, quia nec Dei gratiam, nec Dei iustitiam homo magis Pelagianus quam Christianus sapis.
- IUL. Quod si eam maximam dici Zeno non siverit, qui tantam virtutum copulam unitatemque confirmat, ut ubi fuerit una, omnes dicat adesse virtutes et, ubi una non fuerit, omnes deesse; atque illam veram esse virtutem, quae hac quadrua iugalitate perficitur; tunc quoque nobis plurimum praebebit auxilii, cum docuerit, nec prudentiam, nec fortitudinem, nec temperantiam posse sine iustitia contineri; secundum quam veritatem et Ecclesiastes pronuntiat: Qui in uno peccaverit, multa bona perdet.
AUG. Audi eumdem Ecclesiasten dicentem: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas; quae abundantia hominis in omni labore suo, quem ipse laborat sub sole etc.? Et dic mihi, quare homo etiam vanitati similis factus est, qui factus fuerat similis veritati. An hinc excipis parvulos, quos videmus crescendo et, si bene erudiantur, proficiendo, tam magnam minuere, cum qua nati sunt, vanitatem; nec ea tota carere, nisi omnes dies vanitatis velut umbra transierint?
- IUL. Haec igitur augusta virtus, expunctrix uniuscuiusque meritorum, in operibus quidem imaginis Dei, id est humanae animae, pro creaturae ipsius modo et viribus intermicat; in ipso vero Deo, omnium quae sunt ex nihilo conditore, immenso et claro per aeternum orbe resplendet. Origo eius divinitas est, aetas eius aeternitas, et aeternitas ultro citro nescia vel desinere vel coepisse. Ut ergo genus eius (quo nomine nihil aliud quam originem intellegi volo) Deus est; ita species eius in legum promulgatione iudiciorumque apparet effectibus.
AUG. Si origo iustitiae Deus est, ut fateris, cur homini ab ipso dari iustitiam non fateris, et potius humanae voluntatis arbitrium, quam Dei donum, vis esse iustitiam; ut sis in eis de quibus dictum est: Ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti? Erubescite tandem, obsecro, et ab illo iustitiam poscite, qui est, ut fateri compulsi estis, origo iustitiae.
- IUL. Differentiam vero eius non absurde intellegere possumus, variam pro opportunitate temporum dispensationem. Verbi gratia, hostiae de pecoribus in Vetere Testamento fuerant imperatae. Id tunc implere pertinebat ad reverentiam iussionis; nunc vero indicta eorum dissimulatio ita servit iustitiae praecipienti, ut tunc oblatio serviebat. Modus vero eius est vel status, quod nec cuiquam amplius quam vires patiuntur indicit, vel quod misericordiam non retundit. Qualitas autem eius intellegitur, per quam piis mentibus sapit dulciter. Est igitur procul dubio iustitia, sine qua deitas non est; quae si non esset, Deus non esset; est autem Deus, est itaque sine ambiguitate iustitia. Non est autem aliud quam virtus omnia continens, et restituens suum unicuique, sine fraude, sine gratia. Consistit autem maxime in divinitatis profundo.
AUG. Definisti esse iustitiam virtutem omnia continentem, et restituentem suum unicuique, sine fraude, sine gratia. Proinde videmus eam sine fraude restituisse denarium eis, qui per totum diem in opere vineae laboraverant; hoc enim placuerat, hoc convenerat, ad hanc mercedem se fuisse conductos negare non poterant. Sed dic mihi, quaeso te, quomodo eis sine gratia tantumdem dedit, qui una hora in illo opere fuerunt? An amiserat fortasse iustitiam? Cohibe itaque te potius. Neminem quippe fraudat divina iustitia, sed multa donat non merentibus gratia. Cur autem huic sic, illi autem sic, aspice quod secutus adiungis. Verissime quippe dicis, eam consistere maxime in divinitatis profundo. In hoc profundo est, quod neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. In hoc profundo est, quod ille parvulus in honorem adoptatur per regenerationis lavacrum, ille in contumelia relinquitur, non admittendus ad Regnum; cum amborum in neutram partem sit meritum per voluntatis arbitrium.
- IUL. Testimonium vero, ut ab auctore suo, ita etiam vel a probis, vel a improbis meretur, quod et illos iure provexerit, et istos iure damnaverit. Cum vero per se nec boni quidquam nec mali merentibus misericordiam liberalem esse permittit, nihil sentit iniuriae; quia et hoc ipsum, ut sit clemens operi suo Deus, cum in severitatem non cogitur, pars magna iustitiae est.
AUG. Saltem misericordiae nomen attende, et unde dicta sit, respice. Quid igitur opus est misericordia, ubi nulla est miseria? Miseriam porro in parvulis si nullam esse dicitis, eis misericordiam praebendam negatis; si ullam esse dicitis, malum meritum ostenditis. Neque enim sub Deo iusto miser esse quisquam, nisi mereatur, potest. Ecce duo parvuli iacent: unus eorum baptizatus, alter non baptizatus exspirat; cui eorum dicis Deum fuisse clementem? Si uni, ostende alterius malum meritum, qui negas esse originale peccatum; si ambobus, ostende baptizati ullum bonum meritum, qui negas gratiam, ubi nulla est acceptio personarum; et dic, si potes, cur ambos adoptare noluerit, qui certe ambos ad imaginem suam condidit. An ita iustus est, ut non sit omnipotens, si voluit et non potuit? Ubi certe illorum nullus noluit, ne impedimentum potestatis divinae referatis ad meritum voluntatis humanae; hic certe nulli eorum dicere potest Deus: Volui, et noluisti. Aut si propterea non vult infans, quia plorat cum baptizatur, ambo ergo relinquantur, ambo enim nolunt; et tamen unus assumitur et alter relinquitur, quia magna est gratia Dei, et verax iustitia Dei. Sed quare ille potius quam ille: Inscrutabilia sunt iudicia Dei.
- IUL. Quos enim fecit quia voluit, nec condemnat nisi spretus; si cum non spernitur, faciat consecratione meliores; nec detrimentum iustitiae patitur, et munificentia miserationis ornatur.
AUG. Qui non condemnat nisi spretus, dic, utrum spernat suam imaginem nisi spretus. Quod si non audes, dic unde spernat eos quos parvulos non adoptat, a quibus eum spretum non invenies, nisi eos invenias in Adam. Ubi simul invenies, ut spernantur, deberi omnibus per iustitiam, nec tamen sperni omnes propter ineffabilem et inscrutabilem gratiam.
- IUL. His igitur iustitiae, quas praemisimus, divisionibus explicatis, discutiamus quae sit definitio peccati. Equidem affatim mihi tam philosophantium quam eorum qui catholici fuerunt, quod quaerimus, scripta suppeditant; sed vereor ne refrageris et, si philosophorum ego senatum advocavero, tu continuo sellularios opifices omneque in nos vulgus accendas.
AUG. Contumeliosus es in infirma mundi, quae Deus elegit ut confunderet fortia. Denique ipsi confundunt eos qui confidunt in virtute sua. Ubi quid dicam: Vos estis? Prorsus me tacente apparetis, cum vos non tacetis.
- IUL. Vociferans cum feminis, cunctisque canibus et tribunis, quibus octoginta aut amplius equos tota Africa saginatos collega tuus nuper adduxit Alypius.
AUG. Aut calumniaris, aut nescis quid loquaris; et ideo, aut mendax, aut temerarius, ista loqueris. Quid te autem nequius, si haec ipse finxisti? Quid stolidius, si fingentibus credidisti? Iam vero quod etiam scribere ausus es, neque veritus ne ad ea loca libri pervenirent tui, quae terra marique transeuntem seu venientem collegam meum Alypium susceperunt, ubi legi apertissime tua falsiloquia sine tua irrisione vel potius detestatione non possunt; cui, non dico impudentiae, sed dementiae comparatur?
- IUL. Nequaquam te acquiescere eruditorum sententiis, ut addas, secundum quod intellectui tuo congruit dixisse Apostolum, quia stultam fecit Deus sapientiam mundi; disputatores vero nostros sine metu a te posse despici, quod nulla auctoritate talium premaris.
AUG. Tu eos despicis, qui eis docentibus originale peccatum ita resistis, ut tamquam Manichaeos insuper crimineris, me nominans, illos significans.
- IUL. Quid ergo? Acquiescam prorsus tibi, faciamque in hoc loco iacturam omnium, quorum adminiculo uti possem, contentusque ero definitione, quae ad indicium bonae naturae post Manichaeorum secretum de ore tuae honestatis effugit. In eo igitur libro cui titulus est, vel De duabus animabus, vel Contra duas animas, ita loqueris: Exspecta, sine prius peccatum definiamus. Peccatum est voluntas admittendi vel retinendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere. Quamquam si liberum non est, nec voluntas dici potest; sed malui grossius, quam scrupulosius definire.
AUG. Hic peccatum definitum est quod tantummodo peccatum est, non quod etiam poena peccati. De hoc quippe agendum fuit, quando mali origo quaerebatur, quale commissum est a primo homine ante omne hominis malum. Sed tu aut non potes intellegere, aut non vis.
- IUL. O lucens aurum in stercore! Quid verius, quid plenius dici a quoquam vel orthodoxo potuisset? Peccatum est, inquis, voluntas admittendi vel retinendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere. Ostendit hoc Ecclesiasticus: Deus, inquit, fecit hominem, et dimisit eum in manibus consilii sui; posuit ante eum vitam et mortem, aquam et ignem; quod placuerit ei, dabitur illi. Et per Isaiam Deus: Si volueritis, inquit, et audieritis me, quae bona sunt terrae edetis. Si nolueritis, nec audieritis, gladius vos comedet. Et Apo olus: Resipiscite iuste, et nolite peccare; atque iterum: Nolite errare; Deus non irridetur; quae enim seminaverit homo, illa et metet.
AUG. Haec testimonia propter illam voluntatem dicta sunt, in qua quisque id quod vult agit; ut si non habetur, ab eo poscatur qui in nobis operatur et velle; si autem habetur, fiant opera iustitiae, et ei, qui illam operatus est, agantur gratiae.
- IUL. Voluntas itaque motus est animi, in iure suo habentis utrum sinisterior ad prava decurrat, an dexterior ad celsa contendat.
AUG. Quid est ergo: Ne declines in dexteram, neque in sinistram?
- IUL. Motus autem animi eius, qui iam per aetatem iudicio rationis uti potest; cui cum poena monstratur et gloria, aut contra commodum vel voluptas, adiutorium et velut occasio offertur, non necessitas imponitur partis alterutrae. Haec igitur voluntas, quae alternatur, originem possibilitatis in libero accepit arbitrio; ipsius vero operis existentiam a se suscipit, nec est prorsus voluntas antequam velit, nec potest velle antequam potuerit et nolle; nec utrumque habet in parte peccati, id est, velle et nolle, antequam usum rationis adipiscitur. Quibus collectis, apparet te verissime definisse: Peccatum est voluntas retinendi vel admittendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere. Hoc ergo peccatum, quod claruit nihil esse praeter voluntatem, constat genus, id est ipsam originem, ab appetitu proprio suscepisse. Huius species iam in unoquoque, qui dicuntur atomi, reperitur. Differentia vero et in varietate culparum, et in rationibus temporum. Modus est ipsa immoderatio; nam si modus est servire cui debeas, qui hoc praetermittit, veri modi transgressione delinquit. Hic tamen dici subtiliter potest, modum esse peccati, quia nemo plus quam potest delinquit; nam si supra vires, inefficaci voluntate peccatur; hoc ipsum fieri vel sola potuit voluntate. Qualitas autem ascribatur vitio, per quam ostenditur quid amaritudinis, vel dedecore convehat vel dolore. Est ergo peccatum, quia si non esset, nec tu sequereris errores; nihil est autem aliud, praeter voluntatem excedentem ab eo calle, cui debet insistere, et unde liberum est non deflectere. Fit autem de appetitu inconcessorum; et nusquam est nisi in eo homine, qui et habuit voluntatem malam, et potuit non habere.
AUG. Ipse est Adam, quem nostra illa definitio, quae tibi placuit, intuebatur, cum dicerem: Peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere. Adam quippe omnino, quando peccavit, nihil in se habebat mali, quo nolens urgeretur ad operandum malum, et propter quod diceret: Non quod volo facio bonum, sed quod nolo malum, hoc ago. Ac per hoc id egit peccando, quod iustitia vetabat, et unde liberum illi fuerat abstinere. Nam ei qui dicit: Quod nolo malum, hoc ago, abstinere inde, liberum non est. Ac per hoc, si tria ista discernas, et scias aliud esse peccatum, aliud poenam peccati, aliud utrumque, id est ita peccatum, ut ipsum sit etiam poena peccati, intellegis quid horum trium pertineat ad illam definitionem, ubi voluntas est agendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere. Peccatum namque isto modo definitum est, non peccati poena, non utrumque. Habent autem tria ista genera etiam species suas, de quibus nunc longum est disputare. Horum sane trium generum si requirantur exempla, primi generis in Adam sine ullo nodo quaestionis occurrit. Multa quippe sunt quae agunt homines mala, a quibus eis liberum est abstinere; sed nulli tam liberum est, quam illi fuit, qui Deo suo, a quo erat conditus rectus, nullo prorsus vitio depravatus adstabat. Secundi autem generis, ubi tantummodo est poena peccati, exemplum in eo malo est, quod quisque ex nulla parte agit, sed tantummodo patitur; velut cum pro suo scelere, qui peccavit, occiditur, sive alia corporis poena quacumque cruciatur. Tertium vero genus, ubi peccatum ipsum est et poena peccati, potest intellegi in eo qui dicit: Quod nolo malum, hoc ago. Ad hoc pertinent etiam omnia quae per ignorantiam, cum aguntur mala, non putantur mala, vel etiam putantur bona. Caecitas enim cordis, si peccatum non esset, iniuste argueretur; arguitur autem iuste, ubi dicitur: Pharisaee caece!; et aliis plurimis divinorum eloquiorum locis. Eademque rursus caecitas, si peccati poena non esset, non diceretur: Excaecavit enim illos malitia illorum; quod si de Dei iudicio non veniret, non legeremus: Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva. Quis porro volens caecus est corde, cum velit nemo caecus esse vel corpore? Proinde originale peccatum nec ad illud pertinet quod primo loco posuimus, ubi est voluntas malum operandi, unde liberum est abstinere; alioquin non esset in parvulis, qui nondum voluntatis utuntur arbitrio; nec ad illud quod secundo commemoravimus. De peccato enim nunc agimus, non de poena, quae non est peccatum, quamvis peccati merito subsequatur; quam quidem patiuntur et parvuli, quia inest eis corpus mortuum propter peccatum. Non tamen mors corporis ipsa peccatum est, vel corporales quicumque cruciatus; sed pertinet originale peccatum ad hoc genus tertium, ubi sic peccatum est, ut ipsum sit et poena peccati; quod inest quidem nascentibus, sed in eis crescentibus incipit apparere, quando est insipientibus necessaria sapientia, et mala concupi entibus continentia; origo tamen etiam huius peccati descendit a voluntate peccantis. Fuit enim Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et in illo omnes perierunt.
- IUL. Meretur autem et ab honestis exsecrationem, et ab illa iustitia, cuius hic tota causa vertitur, legitimam condemnationem. Omnibus itaque aulaeis reductis profer aliquando luce palam, per quid doceas naturale esse peccatum. Certe nihil superius falso vel de divinae laude iustitiae, vel de culpae definitione collectum est. Ostende ergo, haec duo in parvulis posse constare: si nullum est sine voluntate peccatum, si nulla voluntas, ubi non est explicata libertas, si non est libertas, ubi non est facultas per rationem electionis; quo monstro peccatum in infantibus invenitur, qui rationis usum non habent? Igitur nec eligendi facultatem, ac per hoc nec voluntatem; atque his irrefutabiliter concessis, nec aliquod omnino peccatum. His igitur molibus pressus, videamus quo eruperis. Nullo, inquis, peccato parvuli premuntur suo, sed premuntur alieno. Necdum claruit quid mali sentias. Suspicamur enim te ad invidiam cuiuspiam hominis, cuius iniquitatem ut Poenus orator exprimeres, haec in medium protulisse. Apud quem igitur impollutam innocentiam scelus gravavit externum? Quis ille fuit, qui hos adiudicaret reos, tam excors, tam trux, tam oblitus Dei et aequitatis, barbarus perduellis? Laudamus prorsus ingenium tuum; apparet eruditio, non potuisti aliter, dignam generis humani odio, iudicis nescio cuius, immo tyranni allegare personam, quam iurando non solum eum non pepercisse his qui nihil peccavissent, verum etiam his qui nec peccare potuissent. Solet quippe apud suspiciosum animum bona conscientia laborare pro defensione sui, ne forte deliquerit, quia delinquere vel potuit; absolute autem vindicatur a crimine, qui ipsa rei impossibilitate defenditur. Pande igitur quis est iste innocentium addictor. Respondens: Deus; percussisti quidem animum, sed quoniam vix tantum sacrilegium fidem meretur, quid dixeris ambigamus. Scimus enim homonyme usurpari nomen hoc posse: Sunt quippe dii multi et domini multi; nobis tamen unus est Deus Pater ex quo omnia, et unus est Dominus Iesus Christus per quem omnia. Quem igitur Deum in crimen vocas? Hic tu, sacerdos religiosissime, rhetorque doctissime, exhalas tristius et horridius aliquid, quam vel Amsancti vallis, vel puteus Averni, immo scelestius quam ipsa in his locis idolorum cultura commiserat. Deus, ais, ipse qui commendat suam caritatem in nobis, qui dilexit nos, et Filio suo non pepercit, sed pro nobis illum tradidit, ipse sic iudicat, ipse est nascentium persecutor, ipse pro mala voluntate aeternis ignibus parvulos tradit, quos nec bonam, nec malam voluntatem scit habere potuisse. Post hanc ergo sententiam, tam immanem, tam sacrilegam, tam funestam, si sanis iudicibus uteremur, nihil praeter exsecrationem tui referre deberem. Iusta enim, et probabili gravitate, indignum te disputatione censerem, qui eo usque a religione, ab eruditione, a communibus postremo sensibus aufugisses ut, quod vix ulla barbaries, Dominum tuum criminosum putares.
AUG. Non est magnum, quod vides non habere parvulos propriam voluntatem ad eligendum bonum, vel malum. Illud vellem videres, quod vidit qui scribens ad Hebraeos dixit, filium Israel Levi in lumbis Abraham patris sui fuisse, quando est ille decimatus, et ideo etiam istum in illo fuisse decimatum. Ad hoc si haberes oculum christianum, fide cerneres, si intellegentia non valeres, in lumbis Adam fuisse omnes, qui ex illo fuerant per concupiscentiam carnis orituri; quam, post peccatum, quo illi sua nuditas nuntiata est, sensit, aspexit, erubuit, operuit. Unde Ambrosius doctor meus, tui quoque doctoris excellenter ore laudatus: Quod igitur gravius est, inquit, hac se Adam interpretatione succinxit, eo loci, ubi fructu magis castitatis se succingere debuisset. In lumbis enim quibus praecingimur, quaedam semina generationis esse dicuntur. Et ideo male ibi succinctus Adam foliis inutilibus, ubi futurae generationis non fructum futurum, sed quaedam peccata signaret. Merito etiam dicit, quod paulo ante memoravi: Fuit Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et in illo omnes perierunt. Hoc tu non videns, mihi caecus oblatras; sed in me, quidquid dicis, profecto et in ipsum dicis. Utinam ergo ita mihi cum illo commune sit praemium, sicut abs te audio cum illo commune convicium. Quid est quod clamas, et dicis: Si sanis iudicibus uteremur, nihil praeter exsecrationem tui referre deberem? Possumne tecum largius, beneficentius, liberalius agere, quam ut ipsum inter nos constituam iudicem, de quo tui doctoris Pelagii iudicium iam tenemus? En adest ille, qui inter latinae linguae scriptores, flos quidam speciosus enituit, cuius fidem, et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere. Hoc Pelagius de Ambrosio iudicavit. Quid ergo de hoc quod inter nos agitur, iudicavit Ambrosius? Dixi superius eius de peccato originali sine ulla obscuritate vel ambiguitate sententias; sed si parum est, adhuc audi: Om s, inquit, sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est. Quid ad ista respondes? Illa de Ambrosio dixit praeclara Pelagius; ista pro me contra te manifesta pronuntiavit Ambrosius; istum reprehende de quo dicit magister tuus, quod eum ne inimicus quidem ausus est reprehendere; et qui sanos iudices quaeris, istum nega sanum, ut te plane profitearis insanum. Sed indignaris homo piissimus, quod parvuli non renati, si moriantur ante propriae voluntatis arbitrium, propter aliena dicantur peccata damnari ab eo, qui commendat caritatem suam in nobis, qui dilexit nos, et Filio suo non pepercit, sed pro nobis illum tradidit; quasi non de illo gravius conquerantur stulti et indocti similes tui, qui dicunt: Utquid creat, quos impios futuros et damnandos esse praescivit? Utquid eos postremo, donec ad impietatem damnabilem perveniant, facit vivere, quos antequam tales fierent, ex hac vita posset auferre; si animas amat, si commendat caritatem suam in nobis, si Filio suo non pepercit; sed pro nobis omnibus tradidit eum? Quibus si dicatur: O homo, tu qui es qui respondeas Deo? Inscrutabilia sunt iudicia eius; irascuntur potius, quam mitescunt. Sed novit Dominus qui sunt eius. Si ergo sanis iudicibus uti cupis, audi iudicem sanum singulariter a tuo doctore laudatum. Fuit, inquit, Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et in illo omnes perierunt. Sed peccatis, inquis, alienis non utique perire debuerunt. Aliena sunt, sed paterna sunt; ac per hoc iure seminationis atque germinationis et nostra sunt. Quis ab hac perditione liberat, nisi qui venit quaerere quod perierat? In eis ergo quos liberat, amplectamur misericordiam; in eis autem quos non liberat, agnoscamus iudicium occultissimum quidem, sed sine ulla dubitatione iustissimum.
- IUL. Pugnasse quidem cum principe tenebrarum deum lucis, Manichaeus finxit, et credidit, addiditque eius captivam teneri in hoc orbe substantiam; sed tantam infelicitatem colore pietatis nititur excusare, affirmans eum quasi bonum pro patria dimicasse civem, atque ideo obiecisse membra, ne perderet regna. Tu qui haec didiceras, quantum ea vel ad tempus deserendo profeceris intuere; dicis, Deum necessitatem non pertulisse belli, sed iniquitatem admisisse iudicii; nec tenebrosis hostibus, sed perspicuis subiacere criminibus; non impertisse postremo substantiam suam, sed aeternam violasse iustitiam. Quo quis vestrum peior sit, aliis aestimandum relinquo. Illud tamen liquet, ad unum vos opinionis nefas redire. Nam et Manichaeus subscribit iniquitatem Deo suo, cum eum allegat damnaturum, in ultimo die membra quae tradidit; et tu per hoc illum asseris infelicem, per quod corrumpit gloriam qua cluebat, et persequendo innocentiam quam creavit, perdidit iustitiam qua sacerrimus fuit. Tantum igitur huic, quem tu inducis Deo ille, quem magister tuus commentus fuerat, antecellit, quantum excusabilius est praelio superatum esse quam vitio.
AUG. Si tibi placet innocentia parvulorum, remove ab eis, si potes, grave iugum quod est super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum. Sed puto quod Scriptura, quae hoc dixit, melius te noverat quid esset innocentia creaturae, et quid iustitia Creatoris. Quis autem non videat, si habent parvuli, qualem praedicas, innocentiam, in gravi iugo eorum Dei non esse iustitiam? Porro, quia in iugo gravi eorum divina iustitia est; non est in eis talis, qualem praedicas, innocentia. Nisi forte tibi in hac quaestione laboranti, Deus iustus quidem, sed infirmus quodam modo subvenire poterit, quia suis imaginibus, ne innocentes gravis iugi miseria premerentur, subvenire non potuit; ut eum dicas voluisse quidem, quia iustus est, sed non potuisse quia omnipotens non est; atque ita de his angustiis exeas, ut fidei caput perdas, qua fide primitus in Symbolo confitemur credere nos in Deum Patrem omnipotentem. Deus igitur tuus, in tot et tantis malis quae parvuli patiuntur, aut iustitiam, aut omnipotentiam, aut ipsam curam rerum humanarum est perditurus; quodlibet autem istorum dixeris, vide quid eris.
Chapter 2 of 31