Skip to the text

Liber V, Capita 1–17

  1. IULIANUS. Compertum est omnis aevi periculis apud paucos incorrupti reverentiam vigere iudicii, qui et scientiae studiis dediti, et virtutum appetentes, vel possunt indagare verum, vel repertum audent tueri; aut, sicut ait Apostolus: Exercitatos habent sensus, ad discretionem boni malique; nec ullis adversorum franguntur procellis, qui de eodem audiunt praeceptore, usque ad sanguinem resistendum esse peccatis. Hi ergo prudentes, quos stolidorum populi faciunt paucos videri, scientiae et fortitudini iuxta prorsus student. Neutra enim absque altera aut fructum assequitur, aut honorem; quoniam et fortitudo nisi optimis per scientiam admota rebus est, in despicabilem erumpit insaniam; et e regione examinatae iustitiae leges, nisi magnanimitatis murus incluserit, praedae confestim patebunt, ac servitum criminibus abducentur. Has ergo bigas, sine quibus triumphari de mundi erroribus nequitur, diversis aetatibus rarissimi quique, qui colerent et iugarent atque regerent, exstiterunt; quoniam et scientiae studium tam fuga laboris quam saecularium curarum diversitas impedit, et constantiam aerumnarum, quae ab improbis excitantur, formido percellit. Quae oppugnationum genera vincunt quidem fideles animi et sapientes; verum tam rari sunt, ut inter insanorum populos, quia non furiunt, insanire videantur.

AUGUSTINUS. Nonne te admonet raritas ista hominum, quam tu ipse commemoras, in quibus et scientia et fortitudo est, quid de humano genere sentire debeas, et de universa ista massa rationabilium mortaliumque animantium? Cur enim non genus mortalium ad studium scientiae roburque fortitudinis, naturali appetitu, vel universum, vel certe ex maxima parte consurgit, ut rarissimos quosque potius miremur, ab eo quod appetit naturae institutio deviare atque desciscere? Cur in profunda imperitiae ac mollitudinem ignaviae, quasi per proclivia, nescio quo velut onere urgente delabitur? Fugam laboris certe dicis esse causam, qua fit ut nesciant homines quae scire debuerunt; sed vellem diceres quid causae sit, ut homini tam bene naturaliter instituto utilia naturae atque salubria sit laboriosissimum discere, atque ita laborem fugiens, in tenebris ignorantiae familiarius libentiusque requiescat. Nempe tanta raritas ingeniosorum et studiosorum, per quae duo ad humanarum divinarumque rerum scientiam pervenitur, et tanta multitudo tardorum et desidiosorum, satis indicat in quam partem suo tamquam pondere feratur ipsa natura, quam negatis esse vitiatam. Neque secundum christianam cogitatis fidem, qualis sit factus Adam, qui universis generibus animarum vivarum nomina imposuit; quod excellentissimae fuisse indicium sapientiae, in saecularibus etiam litteris legimus. Nam ipse Phytagoras, a quo philosophiae nomen exortum est, dixisse fertur, illum fuisse omnium sapientissimum, qui vocabula primus indidit rebus. Verum etsi nihil tale de Adam didicissemus, nostrum erat utique vera ratione conicere, qualis in illo homine natura sit condita, in quo vitium omnino nullum fuit. Quis autem usque adeo sit tardus ingenio, ut ad naturam neget obtunsa vel acuta ingenia pertinere, aut existimet non esse animi vitia vel memoriae vel intellegentiae tarditatem? Et quis dubitet christianus, eos qui in hoc saeculo erroribus aerumnisque plenissimo, ingeniosissimi apparent, quorum tamen corruptibilia corpora aggravant animas, si illius ingenio comparentur, distare longe amplius quam celeritate a volucribus testudines distant? Ingeniis ergo tam excellentibus paradisi felicitas impleretur, si nemo peccasset; tales quippe Deus de parentibus fuerat creaturus, qualem illum sine parentibus creaverat, utique ad imaginem suam. Nondum enim homo vanitati similis factus erat, ut dies eius sicut umbra in hoc saeculo aerumnoso praeterirent. Quod si ita esset, numquid ista tua querela, ullum haberet locum? Numquid assecutio scientiae laboriosa esset, ut fuga laboris imperiti esse homines mallent? Numquid ipsa fortitudine, quam verum dicis vix in paucissimis inveniri, opus haberemus, ubi nulla esset aerumna quam deberemus pro veritate fortiter sustinere? Cum ergo ista in contrarium versa sint omnia, ad hoc naturam nostram negas esse vitiatam, ut, te adiuvante, Manichaeus commixtam nobis introducat alienam; ac sic dum oppugnator eius prosilis imperitus, fis auxiliator ignarus.

  1. IUL. Ostendit hoc etiam liber ille, qui Sapientia dicitur, cum verba exprimens impiorum, qui post umbram praesentium retecta beatorum merita contuentur: Vitam, inquit, illorum aestimabamus insaniam; et quomodo, reputati sunt inter filios Dei? Inde est ergo, quod fidelium perseverantia temporum iniquitatibus contumax, et eligens affligi cum populo Dei magis quam temporalis peccati habere iucunditatem, ab his qui dicunt: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur, nomine pertinaciae et contentionis arguitur; nihilque magis putatur cautis convenire consiliis, quam degeneris animi famulatum emere, vel infidam momentorum quietem. De hac quippe potissimum ignavorum pectorum vilitate factum est, ut per Ecclesiarum naufragia spurcum manichaeorum dogma velificet. Quia si in his qui sacerdotii munere fungebantur, libera stetisset et virilis auctoritas, traducianorum commenta ut invicta ratio proruit, ita publica contrivisset assensio. Verum cum nihil ab hominibus praesentium amantibus, religione vilius aestimatur, itum est in criminationes Dei; ut nobis necessitas immineret, tam longis disputationibus Deum nostrum, qui est Deus verus, fidelem in verbis suis, iustum in iudiciis, sanctum in operibus approbare.

AUG. Si fidelis est Deus in verbis suis, cur ei contradicitis dicenti: Reddam peccata patrum in filios, et hoc verum non esse contenditis? Si iustus est in iudiciis, cur hoc ipsum quod peccata patrum redduntur in filios, iustum esse non vultis; et quod filii Adam a die exitus de ventre matris eorum gravi iugo premuntur, dicere sine ullius originalis peccati merito fieri, non timetis? Si sanctus est in operibus, cur immunditiam nascentium, quae hominem Dei dicere compulit, non esse mundum a sorde peccati, nec infantem cuius est diei unius vita super terram, ab eius sancto opificio quo naturam format, quamvis originis contagione pollutam, discernere recusatis; atque ita vitia et ingeniorum et corporum tam multa, et aliquando tam magna, sancto eius opificio cuncta tribuitis? Quae nolentes tribuere venientibus de natura peccato depravata originalibus meritis; profecto aditum amplissimum ad alienam mali naturam introducendam manichaeis exsecrabilibus aperitis; quorum dogma nefarium quasi accusatis horrentes, cum adiuvetis errantes.

  1. IUL. His ita negotiis librorum meorum operam destinatam, mali naturalis assertor oppugnat; quibus sane viribus, et quam consequenti responsione, satis superque praecedentium voluminum disputatione perdocui. Quorum lectione non dubito prudenti cuique constare (quem rarum esse hac praefatione testatus sum), nihil studere aliud veritatis inimicum, quam ut simpliciorum ludificentur aures et evasisse, si utcumque se respondisse videatur.

AUG. Raros esse prudentes, praefatione testaris d; et quae causa sit raritatis huius, vel cur nec ipsi qui rara ingeniorum capacitate ad prudentiam pervenerunt, sine labore magno potuerunt consequi utilem scientiam, nec dicis, nec discis; qui fateri non vis humanam per primi hominis praevaricationem depravatam esse naturam. Et tamen ad tuorum librorum lectionem, nonnisi eosdem prudentes mittis, quos testaris esse rarissimos; de quorum ingenio tam bene sentis, ut apud eos unum librum meum tuis octo refutare coneris, multiplicans eis laborem filiorum Adam; quo labore discant, etiamsi nemo peccasset, in ipso paradiso se fuisse laboraturos, ut litteratorum libros, et prius ipsas litteras discerent. Haec est enim vestra praeclara scientia, nulli hominum comprehensibilis, nisi prudentibus raris, nec ipsis nisi laborantibus miseris.

  1. IUL. Cum igitur id a nobis abunde constet effectum; tamen quia operi nostro nascitur longitudo, sapiens lector intellegat, nobis quidem optabilem fuisse brevitatem, sed exegisse causae necessitatem, ut error saeculi favore diffusior, latiore veritatis acie vinceretur. Haud igitur de nihilo est, quod sermo noster extenditur. Adiutu enim Christi praesumo confore, ut nulla pars impietatis, contra quam nobis certamen est, aut negligenter quaesita, aut minus inventa, aut attrita mediocriter censeatur. Nec illud ergo desperare vel possumus, vel debemus, quoniam processu temporum tempestas excitata considat, et auctoritate sapientum vulgus ignavum quod nunc perstrepit corrigatur; sed voti quam sententiae minor causa est; quemvis enim status rerum exitum sortiatur, constabit nobis ratio et benignitatis et fidei. Neque enim pendemus ad prosperitatis popularis eventum. Scitum est siquidem illud trium in Babylone puerorum, qui cum a rege superbissimo ad adorandam statuam cogerentur, fidelissime restiterunt, neque anhela sunt fornace conterriti, quae accensa erat in religiosorum voratum; responderuntque ut et fidei et constantiae congruebat: Potens est, inquiunt, Deus, o rex, liberare nos de fornace hac; sed etiamsi non liberet, scito quoniam deos tuos non colimus, nec statuam quam erexisti adoramus. Quam sanctum votum iudicio miscuerunt, nec tamen consilii gravitatem desiderio levarunt! Fortitudinem fidei nec desperatione praecipitant, nec cupiditate suspendunt; miscent quidem vota; ceterum ordinem non relinquunt; consolantur tolerantiam h, sed iustis mitiora submittunt: Certum est, inquiunt, quoniam nos possit liberare Deus noster; sed utrum velit, est incertum; et ideo sub ambiguo rerum eventu stat piorum certa sententia, idola respuendi, supplicia perferendi. Viderit quid boni nostra liberatio etiam ceteris conferat; nobis interim veram felicitatem fides, inquiunt, invicta custodiat; non habet ergo mollioribus gratificandi nimiam necessitatem, cuius gloriae negotiantur adversa. De hac et nos disciplina, quam reliquerunt illustres magistri, intellegimus tenendam in prosperis votorum mediocritatem, in dogmatibus vero fidei consiliorum perennitatem; optamusque, persecutionum tumore compresso, etiam populis subvenire; at si id non accidat, stat quidquid acerbum est in contumeliis et periculis perpeti, quam non aversari illuviem sordesque manichaeas.

AUG. Quantum manichaeos adiuvetis, cum grave iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum non tribuitis iusto iudicio Dei, propter originale peccatum, ac sic locum facitis alienae naturae mali, quam tradit insanus error illorum, et saepe admonuimus, et ubi opportunum visum fuerit, non cessabimus admonere. Nunc quoniam vos ita fortes esse iactatis, ut tamen pro multis etiam vestra, quamvis " mediocria vota ", commendes, quibus, ut dicis: " optatis persecutionum tumore compresso populis subvenire "; quaero abs te, utrum id a Domino optetis. Quod si non facitis, non sunt ista vota christiana; si autem facitis, quomodo speratis, exauditis votis vestris, hoc Dominum largiturum? Nempe ut corda hominum quae adversa sunt vobis, in vestrum favorem et amorem convertat. Si hoc creditis, profecistis i; vos ipsos convertere, vos ipsos in melius mutare iam coepit. Cogitate, quaeso, istud, atque retinete, tandemque fatemini operari omnipotentem Deum in cordibus hominum voluntates, aversosque convertere; ita eius misericordiam gratiamque sapietis; et ubi hoc non agit, iudicia occulta, sed iusta. Sic vota nostra potius fortassis exaudiet, ut vos ad fidem catholicam, sicut Turbantium paulo ante vestrum, nunc vero esse iam nostrum, simili sua operatione atque miseratione convertat.

  1. IUL. Sed iam aggrediamur ad causam. Claruit tam priore quam praesenti opere, concupiscentiam naturalem, sine qua sexuum non potest esse commixtio, a Deo, qui est et hominum et pecudum conditor, institutam. Quod tantum valet, confessione quoque adversarii mei, ut sine eius vituperatione, id est, carna lis concupiscentiae, et sine infamatione commixtionis, asseri penitus non possit naturale peccatum.

AUG. Concupiscentiam sive naturalem, sive carnalem tibi placeat appellare, eam nos concupiscentiam vituperamus, qua caro concupiscit adversus spiritum, et trahit ad illicita, nisi et spiritus adversus eam fortius concupiscat. Hanc dissensionem in paradiso dicimus non fuisse, quando qui ibi erant, nudi erant, et non confundebantur. Hanc post peccatum esse coepisse, ipsa res clamat, quandoquidem post peccatum pudenda texerunt, quae prius pudenda non fuerant. Neque ut nuda prius essent, impudentia, sed innocentia faciebat; quia et impudentia vitium est; illi autem quando eos nudos esse non pudebat, utique vitium non habebant. Hoc ergo malum, quo caro concupiscit adversus spiritum, haereticus Iulianus dicit esse bonum; hoc malum ex aliena mali natura nobis esse commixtum dicit alius haereticus Manichaeus; hoc malum per praevaricationem primi hominis in nostram dicens vertisse naturam, catholicus ambos vincit Ambrosius.

  1. IUL. Quod quoniam a nobis ea facultate, quam veritas suppeditavit, ostensum est, prudens lector super hoc ulterius dubitare non debet; ubicumque hoc in Traduciani scriptis occurrerit (sine quo tamen hiare non potest), nihil moveat audientes, sed in verecundiam protestetur auctoris; nos autem id deinceps, si res compulerit, necessaria brevitate tangemus. Arguit ergo quod dixi: Ista corporum commixtio, cum calore, cum voluptate, cum semine a Deo facta, et pro suo modo laudabilis approbatur. Sed praeteriit illud quod subdidi: De re autem, quae instituta naturaliter, fit**aliquando etiam amplum munus piorum, diabolus sibi nec tua fronte audet aliquid vindicare.

AUG. Ille hoc praetermisit, qui eam cui respondebam, chartulam misit; fortasse intellegens quod tu non intellegis, qui tam incaute locutus es, ut diceres: "De re instituta naturaliter, quae fit aliquando etiam amplum munus piorum, non audere diabolum aliquid sibi vindicare "; cum videamus quod ipsos homines diabolus sibi vindicet, qui utique naturaliter instituti sunt. An forte homines non sunt, qui eruuntur de potestate tenebrarum, quarum tenet diabolus principatum? Aut vero ita desipis, ut affirmes eos sibi diabolum non vindicare, quos possidet, et suae potestati subditos tenet? Sed ut taceam de his, quos potestis dicere, per suam malam voluntatem a diabolo possideri; quid dicturus es de illo, de quo pater ipsius, Domino interrogante, respondit, quod ex infantia sua ab immundo spiritu vexaretur? Nonne membra eius et sensus, quae omnia Deo auctore naturaliter instituta sunt, et impiorum communia piorumque sunt munera, diabolus sibi ut affligeret vindicabat? Quod licet facere non posset, nisi a creatore hominis Deo bono et iusto acciperet potestatem, facit tamen, et tua verba vanissima esse ostendit, qui dicis: " De re naturaliter instituta, quae fit aliquando amplum etiam munus piorum, nihil sibi audere diabolum vindicare ". Debuisti enim dicere, eorum bonorum quae naturaliter instituta sunt, non diabolum sibi nihil vindicare, sed ipsum nihil creare. Haec ille forsitan vidit, qui de tuis libris quae amico suo mitteret, nonnulla decerpsit; atque ut haec tua verba praetermitteret, tibi pepercit. Ego vero gratulor, quia me admones quid debeam contra errorem tuum dicere. Parvulorum ergo, quos vexandos diabolus vindicat sibi, merita inquire, quae cum propria non inveneris, originalia confitere. Si enim etiam ista negare perstiteris, Dei profecto iudicium, qui haec imaginem suam a diabolo immeritam sinit perpeti, accusare convinceris.

  1. IUL. Istis ergo praetermissis, accusat cur non dixerim: " cum libidine "; subditque, ut dogmatis eius acumen decebat: " Munus piorum, propagatio est fecunda filiorum, non commixtio pudenda membrorum; quam non haberet in generandis filiis natura sana, nunc autem habet eadem natura vitiata. Ac per hoc, et qui inde nascitur, indiget renasci ". Quam consequenter omnia! Munus dicit piorum, existentiam filiorum; sed hoc constituit sub diabolo, quod Deum dare confirmat, id est, filios. Libidinem autem, quae est in pudenda commixtione membrorum, diabolicam vocat; quam in parentibus esse non abnuit, quos tamen absolvit a culpa. Ex homine hunc natum dicas? Quod agunt, inquit, parentes, diabolicum est, sed rei non sunt; quod nascuntur filii, divinum opus est, sed rei sunt. Et adhuc se non Deo, sed daemoni aestimat obluctatum? Meritissime patiuntur istum furorem, qui putant esse naturale peccatum.

AUG. Tu furis potius adversus Deum, quem procul dubio criminaris iniustum, si filios Adam nulla ex illo, ut asseveras, mala merita trahentes, tamen ex die exitus de ventre matris eorum gravi iugo premit, quod negare non sineris; et obtusos credens mea tuaque verba esse lecturos, quod non dixi, dixisse me dicis. Quando enim ego dicerem: Quod agunt parentes, diabolicum est; cum id quod procreandi intentione miscentur casta coniugia, bonum opus esse proclamem? Sed hanc commixtionem non fuisse futuram pudendam, si peccatum hominis, quo natura vitiata est, non praecessisset; unde carnis concupiscentia talis effecta est, ut eo malo nemo bene utatur, nisi eius motibus ad illicita pertrahere molientibus, e contrario concupiscente spiritu reluctetur. Non itaque dicimus: Quod agunt parentes, diabolicum est; malo quippe bene uti usque adeo diabolicum non est, ut ipso quoque diabolo bene utatur Deus. Illud autem nos dicere non negamus: Quod nascuntur filii, Dei opus est; sed rei sunt; non Dei opere, quo creantur, ut nascantur; sed peccati origine, qua obligantur, si non renascantur.

  1. IUL. Quod autem non fuerit aliter commiscendus Adam mulieri suae, quam eo genere quod inolevit, et forma membrorum, et Dei benedictio haud aliter in pecora quam in homines prolata, et ipsa historia testatur, quae ut ostendit formatam naturam corporum, ita non asserit immutatam. Contra quod universitatis testimonium nihil invenitur in lege Dei; nisi in Manichaei libris, qui hanc concupiscentiam a principe tenebrarum commentatur infusam.

AUG. Non forma membrorum, quia peccato primi hominis mutata non est, concupiscentiam carnis asserit talem fuisse ante peccatum, qualis apparuit, quando pudenda texerunt, et unde tu non erubescis, erubuerunt; ostendentes etiam manente forma in se aliquid esse mutatum. Quamvis et ipsa membra, quando deformia et monstruosa nascuntur, pudor vos fateri cogit, quod nullo modo, si nemo peccasset, in paradiso talia nascerentur. Benedictionem vero Dei, qua dictum est: Crescite et multiplicamini, quid mirum, si etiam peccato natura vitiata non perdidit? Non enim erat consequens, ut quia immortalitatem felicitatemque perdiderat, perderet etiam fecunditatem, quae irrationabilibus quoque animantibus est tributa; in quibus caro, etsi concupiscit, adversus spiritum non concupiscit; quod tuae susceptae miserrimum bellum aut turpissimum regnum introducere conaris in illius beatissimae pacis et libertatis locum; quandoquidem in paradiso, etiamsi nemo peccasset, tale futurum fuisse contendis humanum genus, ut contra libidinem pugnaremus, aut libidini serviremus, si pugnare nollemus.

  1. IUL. Nos vero renasci omnes Baptismate debere, et opere nostro et sermone testamur; sed non ut huius impertitione beneficii, de iure videantur diaboli plagiati; verum ut qui sunt opera Dei, fiant pignora Dei; et qui nascuntur viliter, non tamen noxie, renascantur pretiose, non tamen calumniose; quique prodeunt ex institutis Dei, provehantur mysteriis Dei; et qui afferunt opera naturae, dona gratiae consequantur; ac Dominus suus qui eos fecit condendo bonos, faciat innovando adoptandoque meliores. Ergo iure dicitur, confitearis necesse est, naturale quod Manichaeus finxerat, sed tu nomine commutato originale vocas, interiisse peccatum. Nec hoc ea catholica fides credit antiquitus, quae non dubitat et parvulos a Deo fieri, et malum ab eo nihil fieri: ac per hoc opera Dei ante liberae voluntatis usum, naturae praeiudicio nec rea, nec sub diaboli iure constituit.

AUG. Originale peccatum propterea significatius quam naturale dicimus, ut non divini operis, sed humanae originis intellegatur; maxime propter illud significandum, quod per unum hominem intravit in mundum; quod non interit disputatione Pelagiana, sed regeneratione Christiana. Quare autem vos dicatis renasci omnes parvulos debere Baptismate, satis novimus; inde quippe estis haeretici; ac peste novitia contra antiquitatem catholicae Ecclesiae disputatis, dicentes non erui parvulos de potestate tenebrarum gratia Redemptoris; cum Catholica in eis exsufflet et exorcizet, utique potestatem diaboli, neque enim imaginem Dei. Quid est ergo quod dicis: Ut qui nascuntur viliter, non tamen noxie, renascantur pretiose, non tamen calumniose; nec ipsum eorum pretium, quo fit ut pretiose renascantur attendis? Quid est enim, nisi sanguis Agni immaculati? Qui cur sit effusus, clamat ipse Agnus. Annon ipse ait: Hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum? Tu vero magnus mirabiliarius et dicis illum sanguinem etiam pro parvulis fundi, et negas eis per illum peccata ulla dimitti; dicis lavandos, et negas abluendos; dicis innovandos, et negas a vetustate mundandos; dicis per Salvatorem adoptandos, et negas esse salvandos. Sed nos eis videlicet calumniamur, quia dicimus eos mortuos esse in delictis et praeputio carnis suae; et ideo in morte Christi baptizari, ut moriantur peccato, qui mortui fuerant in peccato; et tu eos defendis, qui negando illos mortuos, id agis, ne ab eis foras mittatur, qui mortis potestatem habet; ac sic de morte Christi nullum beneficium consequantur, qui unus pro omnibus mortuus est. Quod cum dixisset Apostolus, mox conclusit atque ait: Ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est. Unde qui ita defendit parvulos, ut neget mortuos; non eos a morte defendit, sed in mortem secundam premit, quos ab eius beneficio, qui nonnisi pro mortuis mortuus praedicatur, excludit.

  1. IUL. Post haec, omnem illum contextum de Abraham et Sara, qui emortuis iam corporibus filium pro munere acceperunt, quorum exemplum quantum veritati suffragetur, non solum sapiens, sed etiam mediocris lector intellegit, sic praeteriit, ut diceret contra se non multum valere. A qua impudentia vel illa eum debuit revocare sententia, quae ita constructa est: Et ut breviter, inquio, disputationis huius summa claudatur; si per concupiscentiam redditus est quem Deus promisit, bona sine dubio quae absolvit Dei fidem; si sine concupiscentia, noxia non potest esse progenito; quae nec cum conciperetur, nec cum pareretur, interfuit.

AUG. Sine concupiscentia carnis Abrahae filium seminatum fuisse, quis dicat? Neque enim hoc opus aliter fieret in corpore mortis huius, de quo dicit Apostolus: Corpus quidem mortuum est propter peccatum. Hoc autem malo bene usus est Abraham in concubitu coniugali; quod malum non erat in corpore vitae illius, quae in paradiso fuit ante peccatum. Sed si propterea bona tibi videtur carnis concupiscentia, quia per illam reddita est proles, quam promiserat Deus; bonus tibi videatur et diabolus, quia per illum sanguis Christi, quo redimeremur, effusus est, quem Deus promiserat. Aut fatere, etiam per aliquod malum reddi posse aliquod bonum.

  1. IUL. Illis ergo praetermissis physicus iste novus falsum esse pronuntiat, quod nos diximus: Sicut tunc limus qui assumptus est, materia, non auctor hominis fuit, ita nunc vis illa voluptatis, confectrix commixtrixque seminum, non explet divinae operationis vicem; sed de thesauris naturae offert Deo, unde ille hominem dignetur operari. Quae tamen recte a me prolata testatur, sed excepto eo quod dixi, semina vi voluptatis confici; philosophaturque hoc modo: Voluptas, inquit, illa concupiscentiae carnalis non conficit semina, sed ea quae iam sunt in corporibus a vero Deo condita s, non fiunt voluptate, sed excitantur et emittuntur cum voluptate. Hoc sane apparet eum, non fraude, sed defectu intellegentiae protulisse. Vim quippe ego voluptatis, ipsam virilis corporis rationem pronuntiavi, cui necesse habui virilitatis nomen imponere. Ipsa ergo (quia trivimus iam hoc verbum) virilitas, in genitalium et viscerum compage ac sanitate consistens, quae et appetentiae et efficientiae vires ministrat, vis a me voluptatis et concupiscentiae nominata est. Ideo enim non voluptatem simpliciter, sed vim voluptatis appellare malui, ut universum illum ardorem, qui et ante opus, et in opere sentitur, ostenderem. Neque enim debilitati genitalibus membris, id est spadones, semen habent; cum certe quibusdam favillis moveantur ignis exstincti; at vero quoniam virtute partium, quarum ministerio conficiuntur de internis humoribus semina, speciali debilitate caruerunt, generationum non fiunt potentes. Sic ergo instituit Deus, ut esset vis in corpore, quae legitimis explicata temporibus, si adfuisset sanitas, ad fecunditatis valentiam perveniret. Conficiuntur itaque in corporibus semina, maturae pubertatis adiutu. Inde est quod impuberes stimulat quidem praecoqua voluptas, sed sine annorum legibus sterilis scintillat accensio. Quod autem cum voluptate semina misceantur, verum quod alia sit voluptas quae sensibus supernatat, alia viscerum interior et effectui propior, apud medicorum auctores latissime disputatur; unde ille etiam Mantuanus poeta naturalium gnarior quam philosophaster Poenorum, macie signat armenta tenuari, ut ubi concubitus primos voluptas nota sollicitat, et frondibus arceantur et fontibus. Saepe etiam cursu quatiunt, et sole fatigant; cum graviter tunsis area gemit frugibus, et leves paleae flatibus efferuntur. Hoc ideo, ne luxu nimio usus obtunsior sit genitali arvo, et sulcos oblimet inertes; sed siccitatem quamdam secreta patiantur; sicque rapiat sitiens venerem, interiusque recondat. Verum in his quoque, non multum causae necessariis, acumen hominis notasse sufficiat.

AUG. Verba tua, quae me praetermisisse dicis, quam vana sint, satis superius demonstravi; quod fortasse vidit etiam ille qui chartulam misit, et tibi parcendo eadem praetermisit. Quod autem de vi voluptatis u, quam confectricem seminum esse dixisti, homo loquacissimus inventa occasione loquaciter disputas, non opus habeo resistere tibi; haec enim non multum esse causae necessaria, etiam ipse commemoras. Ego quippe vim voluptatis acceperam te intellegi voluisse, qua voluptas aliquid facere posset, non qua ipsa fieret. Sic enim solemus loqui, ut vim rei cuiusque dicamus, qua valet ut aliquid faciat, non qua valet alia res quae ipsam facit. Tu autem, ut nunc tua verba exposuisti, vim voluptatis te dixisse asseris, qua voluptas effici potest, non qua efficit ipsa quae potest; tamquam si vim diceres esse ignis, qua ipse accenditur ut sit; cum omnes homines vim dicant esse ignis, qua urit, vel calefacit quaecumque potuerit. Insolito igitur more locutus es: sed quid ad nos? Utcumque didicimus, ubi de re constat, non certare de verbis. Convenit enim nobis, non solum homines de seminibus, sed ipsa etiam semina, opera Dei esse, quocumque efficiantur modo; ne physicos vel medicos, vel etiam poetas, ubi nihil opus est, testes adhibeamus; aut contendamus quomodo sit loquendum, cum id propter quod loquimur, ambo verum esse sentiamus, id est, Dei opera esse semina omnium naturarum. Sed falsum est quod hinc conaris ostendere, ideo nulla esse vitia seminum, quia Deus summe bonus est conditor seminum; quod non diceres, si eo modo rationem seminum nosses v, quomodo eam noverat qui dicebat: Homo vanitati similis factus est; atque ut hoc ipsam naturam, quae in ipsam mortalitatem lapsa est, meruisse doceret, addebat: Dies eius sicut umbra praetereunt, cum sciret hominem ad Dei similitudinem factum, et tamen discerneret ab institutione divina depravatae humanae originis vitium. Quod in ipsis quoque tuis verbis quibus me momordisti, videre debuisti. Dixisti enim: Verum in his quoque, non multum causae necessariis, acumen hominis notasse suffecerit; obtunsum me scilicet esse significans, quia intellegere non potui locutionem tuam in rebus non multum causae necessariis, ut fateris. Ego autem requiro a te, unde homines nascuntur obtunsi; neque enim sic ipse obtunsus es z, ut pertinere ad naturam neges vel obtunsa ingenia, vel acuta; quamvis et acuta ipsa, sicut iam in superioribus diximus, propter hoc corruptibile corpus quod aggravat animam, si primi hominis ingenio comparentur, obtunsa sint; qui utique non tale corpus acceperat, ut illo eius anima gravaretur. Ac sic et ego distinguerem in natura hominis qualis nunc est, quid distet inter ingenii vitium et tanti artificis opificium; cui procul dubio non recte vitia tribuuntur, quantacumque sint, humanorum ingeniorum; ut per hanc regulam discas ab eius institutione discernere, quamvis congenitum homini, originale peccatum; nec ideo neges esse, quia Deus homines facit, qui peccatum non facit; sicut non ideo neganda sunt ingeniis hominum congenita vitia, quia Deus homines facit, a cuius arte divina vitiositas est omnis aliena. Sic autem novit Deus bene operari homines de substantia peccato vitiata, quemadmodum novit bene operari de ipsis peccatis hominum, quorum sunt vitia voluntaria. Videmus enim quanta bona operatus sit de peccato fratrum, qui fratrem per invidentiam vendiderunt; et alia multa quibus sacrae Litterae plenae sunt.

  1. IUL. Verum demiror ubique constantiam disputantis, qui pronuntiat semina a Deo vero condita esse, a quo conduntur et corpora, licet cum voluptate emittantur. Semina ergo a Deo fieri confitetur, in quibus esse dicit diabolicum malum; et non erubescit credere a Deo fieri malum, quod innocentibus imputetur.

AUG. A Deo non fit malum, quando fit de malo bonum. Malum est enim de peccato veniens originis vitium, cum quo nascitur homo; bonum est opus Dei, non sine malo; cuius mali reatus non innocentibus, ut dicis, sed reis imputatur; ut quoniam nascendo tractum est, renascendo solvatur. Sic enim fuerunt omnes ratione seminis in lumbis Adam, quando damnatus est, et ideo sine illis damnatus non est; quemadmodum fuerunt Israelitae in lumbis Abrahae, quando decimatus est, et ideo sine illis decimatus non est. Melius enim quam tu, noverant rationem seminis, qui ista dixerunt, et litteris mandare curarunt, quae in Christi Ecclesia legerentur, in qua ab renascuntur ex Adam nati, ne remaneant in illa stirpe damnati.

  1. IUL. Libido nihil attinet, inquit, ad semina, quia facta est a diabolo; huic autem libidini serviunt coniuges; semina autem et parvulos de seminibus facit Deus. Sed nec rei sunt, inquit, nec puniuntur parentes, qui agunt opus diaboli; sceleri autem et suppliciis destinantur parvuli, quos condidit Deus; impunitumque est quod fecit diabolus, id est libido; per quod docetur bona, quae nec supplicium meretur; sed accusatur damnaturque quod facit Deus; per quod docetur esse scelestum, quippe quod a supplicio, nec auctoris sui potest pudore defendi; credaturque hoc divinitas facere, quod nec extrema possit sustinere captivitas. Hunc habent exitum, qui inferunt veritati bellum, ut nihil non impium, non insanum loquantur; dum constet quia nulla oratione innocentium status ita, ut accusatorum suorum profanitate, defenditur.

AUG. Numquid ideo falsum facis esse quod dico, quia dicis me dicere quod non dico? Ego enim non dico ad semina nihil attinere libidinem, quandoquidem non nascuntur sine libidine, qui utique na scuntur ex semine; sed dico Deum operari sine ullo suo vitio, etiam de semine vitiato. Nec dico reos non esse, et non puniri parentes, qui agunt opus diaboli; sed dico non eos agere opus diaboli, quando utuntur libidine non propter libidinem, sed propter propaginem. Ita quippe bonum opus est bene uti libidinis malo, quod faciunt coniugati, sicut e contrario malum opus est male uti corporis bono, quod faciunt impudici. Nec impunitam dico esse libidinem, quae cum morte destruetur, quando mortale hoc induetur immortalitate. Non enim est nisi in corpore mortis huius, de quo liberari cupiebat Apostolus; nec erat, aut non talis erat in corpore vitae illius, quam peccando perdidit homo, qui factus est rectus; nec sicut aliqua substantia, liberatis separatisque ac nobis libido in alium ad locum est migratura; sed sicut infirmitas in nostrae salutis perfectione peritura; quamvis iam nunc esse desinat post corporis mortem. Neque enim in corpore mortuo adhuc potest esse, quae nisi in corpore mortis non potest esse; sed quae peritura est in corporis morte, non est resurrectura resurgente corpore sine morte. Quomodo ergo punita vel impunita erit, quae pereundo non erit? Erunt autem impuniti, qui eius reatu congenito regeneratione caruerunt, eiusque surgentibus et urgentibus motibus ad illicita perficienda non cedunt; et si quid non propter prolem de ipsa, sed propter ipsam cum coniugibus faciunt, venia subsequente sanantur. Quod vero Deus de origine merito et iuste damnata parvulos creat, bonum est ipse quod creat; quia homines creat, et homines etiam mali bonum aliquid sunt, in quantum homines sunt; nec cohibet ab eis bonitatem creandi, quos praescivit esse damnandos, immo scit originaliter iam esse damnatos; unde gratulandum est tam multos eorum a debita poena per indebitam gratiam liberari. Si autem crudele esse arbitramini damnari parvulos, quos originale peccatum trahere non putatis; crudele vobis videatur, non rapi ex hac vita parvulos, secundum vos, nullum habentes omnino peccatum, quos Deus utique novit in multis magnisque peccatis sine ulla in melius mutatione morituros; nam secundum ratiocinationes humanas, crudelius videtur non liberare cum possit, nullis inquinatum parvis magnisque peccatis, quam damnare progeniem peccatoris. Porro cum illud iustum esse, qua potestis voce, clametis; hoc esse iniustum, qua fronte contenditis?

  1. IUL. Post haec illud conatur incessere, quod nos apostoli Pauli testimonio comprobavimus, quia Deus hominem de seminibus operetur. Argumentaturque me fecisse fraudem, qui huic loco illa dicta voluerim coaptare, qua de frumentis prolata constabat; quasi ego aut ibi Apostoli sententiam, ut hic aestimat, dividuam fecerim, aut propter aliud testimonii recordatus sim quam ut eius finem monstrarem formatorem seminum omnium Deum credi oportere. Beatus enim Paulus postquam fidem resurrectionis, multiplicationis diurnae conciliavit exemplis; intulit quod universam naturam possit attingere, dicens: Deus autem illi dat corpus prout vult, et unicuique seminum proprium corpus; id est, omni semini corpus, quod proprietas eius reposcit, attribuit. Non ergo quod de frumentis dictum est, de homine volui intellegi; sed hoc quod dictum est, unicuique seminum proprium corpus a Deo auctore conferri, in destructionem vestram, quorum dogmate id negatur, arripui. Nequaquam igitur, sicut tu putas, supervacuo feci illius sententiae mentionem, nec ea fraudulenter, ut mentiris, sum abusus; nec tu de humanis seminibus hominem a Deo fieri, sicut peieras, credis; quod non opinando, sed fidem tuam intellegendo confirmo.

AUG. Quomodo posueris apostolicum testimonium, quo ille usus est de seminibus, quae seminantur in terra, quia non vivificantur nisi moriantur (hoc enim de resurrectione corporum, in qua versabatur, disputatio postulabat), qui tua illa legit, intellegenter advertat, et quae nos in eodem libro quem nunc refutare conaris tibi ad illa respondimus; et inveniet te, quod ad rem pertineat, nec ibi aliquid dixisse, et hic nihil dicere. Si enim magno nisu moliris ostendere, quod homines Deus de seminibus operetur, quasi hoc negetur a nobis; et adhibes Apostolum testem, ubi abs te nulla necessitas causae flagitat probationem; et quod est insulsius, vis accipi de seminibus hominum, quod ille dixit de seminibus frumentorum, quoniam id causa poscebat; et dicis verba eius: Tu quod seminas non vivificatur; et taces quod ille connectit, nisi moriatur. Taces etiam illud quod adiungit et dicit: Et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, fere tritici, aut alicuius ceterorum; ubi satis aperit unde dicat. Quibus tacitis, quod sequitur ingeris: Deus autem illi dat corpus quomodo voluerit, et unicuique seminum proprium corpus; et non vis hic intellegi quorum seminum, id est, fere tritici, aut alicuius ceterorum, eorum scilicet, quae cum seminantur, non vivificantur nisi moriantur. Et quaeris hoc dictum etiam ad semina humana transferre; de quibus quamvis veraciter dici possit, quod illis Deus det corpus quomodo voluerit, et unicuique eorum proprium corpus; non tamen dici potest, quod semen hominis, quando gremio feminae infunditur, non vivificatur nisi moriatur. Sed plane de corpore hominis dici potest; non enim resurget nisi moriatur, propter quod totum illud de seminibus frumentorum dixit Apostolus. Non itaque immerito mihi visum est, ideo te in hoc testimonio ea verba tacuisse, per quae appareret de quibus seminibus loqueretur, quem testem adhibuisti, ne mente vigili lector admoneretur (si tamen hoc praevidere potuisti), ita in paradiso po tuisse seminari homines in arvis genitalibus feminarum per membra genitalia masculorum, sicut frumenta in terris agricolarum manibus seminantur; ut sic ad hominem serendum stimulus nullus libidinis incitaret, quemadmodum ad hominem pariendum nullus dolor urgeret. Quibus haec tranquillitas displicet, rogo, quid eis in carne, nisi quod pudet placet? Nec sane concupiscentiae carnalis puderet, si hoc solum carnem liberet, quod mens iuberet, et quando liberet, et quantum iuberet. Nunc ergo quoniam talis non est, cur ei contra nos suffragamini, et non eam potius nobiscum fatemini aut de peccato natam, aut peccato esse vitiatam?

  1. IUL. Iam vero quis risum teneat prudentium, cum ad haec quae subdidisti exempla pervenerit? Ais enim: De ipsis verbis Apostoli refutaretur, non religiosae voluntatis, sed libidinosae voluptatis pudens nominator et impudens praedicator. De ipsis quippe seminibus, quae in agris agricolae seminant, potest iste redargui. Cur enim non credamus Deum potuisse in paradiso concedere homini beato de suo semine, quod concessum videmus agricolis de tritici semine; ut eo modo illud sereretur, sicut hoc seritur, sine ulla pudenda libidine?. Quam venuste pudens nominator et impudens praedicator dat omnino incompositos motos, et circulatorum carmina dicit. Sed illud aliud nisi laetissime legi non potest; quoniam si non peccasset Adam, sic potuit mulier, sicut seges, ad fecunditatem parari; forte ut per omnes articulos ac per minutas corporum fistulas, quas medici povrou" vocant, spicae erumperent filiorum; atque ita omnibus laeta partibus, partus pro pediculis exsudaret. Sed si aliqui et per oculos erumperent, auferrentur lumina parienti, et si pupularum globulis examina galeata prodirent, imprecaretur sine dubio caecitas orbitatem. Nec difficulter sane, non parta, sed sudata soboles necaretur, atque haberetur gens, ut apud fabulas Myrmidonum, ita apud Manichaei dogmata, vel pedicularia, vel publicaria. Sed haec esset fetura mulieris; vir autem quid posset efficere? Admoveret nimirum non membra, sed ferramenta, et genitalium vacuus imprimeret vomeres ac ligones. Grates ergo et amplissimae primorum hominum debentur errori, quo tam beatae naturae tormenta vitata sunt. Mitius partus agit cum feminis, et maritus, quam si aut aratra sentirent, aut importuna per totum corpus fecunditate silvescerent. Impleantur Manichaeorum facies ignominia, et quaerant nomen tuum, Domine. O portenta criminantium innocentes et Deum, suffragia argumentorum et testimoniorum! Cur, inquit, non credamus quia potuit aliter fieri na tura, quam facta conspicitur? Quasi quaeratur quid potuerit, et non quid instituerit Deus. Si libet ea libidine opinandi quae sunt facta reprehendere, ut dicamus, quia fieri aliter potuerunt, ideo quae sunt instituta non reddunt naturae bonae testimonium; pronuntiemus quia potuit Deus bicipites facere mortales, ideo unicipites, et qui pedibus insisterent male sunt facti; fieri enim capitati ab utraque parte potuerunt; quae forma in quibusdam solet apparere vermiculis, quorum alvum vertex ambifariam natus includit, ut ab utroque incipientes ex humero, finem habere intellegantur in medio. Admittantur ista ludibria, et quis erit delirandi finis? Potuit ergo facere Deus, ut de terra cum floribus homines germinarent; quantum ad virtutem, potuisse non abnuo; sed noluit nisi ut de sexibus nascerentur. Nunc ergo quaeritur quid fecerit, non quid potuerit. In quo loco furiosa responsio est, ut dicatur: Malum est quod est, quia potuit Deus aliter facere; hoc est enim laudare Deum in vituperationem sui, et in maculam consilii eius omnipotentiam praedicare. Non solum nulla laudatio, verum etiam ingens contumelia est, dare viribus quod sapientiae detraxeris, et dicere adfuisse Deo fortitudinem, sed defuisse consilium. Pertingit omnino ad negationem potentiae, reprehensio consulentiae; non omnia potest, si ordinare bene non potest. Immo si sapientiae sublimitate deficitur, nihil de reverentia divinitatis retentat; quod quia suspicari profanissimum est, recurrit illud, quo tradux vestra iugulatur. Deus qui fecit omnia bona valde, nihil ita instituit, ut in illo genere quod factum est, fieri potuisse aut aptius, aut rationabilius, approbetur. Sapientia quippe et omnipotentia ex aequo praeditus non institueret, quod homunculus posset iure reprehendere. Quaecumque ergo in omnibus omnino creaturis naturalia docentur, ita summe facta sunt, ut affectata in his emendatio, stulta et profana doceatur. Ut ergo forma equi, forma bovis habent quidem in mutua collatione distantiam, in suis tamen generibus aptam ex omni parte concinentiam ita sortitae sunt, ut nec debuerit, nec potuerit aut equus aut bos, secus quam formatus videtur, institui (qua regula licet omnia natantia, repentia, gradientia, volitantia, postremo aetherea caelestiaque percurrere; nullius forma quippe melius, quam illi cui parabatur generi, institui potuisse convincitur); ita et homo quem supra iam gradientium generalitas indicavit, sic est per universa formatus, ut melius a nullo fingi posset; qui accepit prudenter in corpore et locos decoris, et locos pudoris, ut in se ipso et verecundiam et confidentiam disceret; ne et deformis videretur, si esset per cuncta velatus; et deses redderetur ac negligens, si semper esset per cuncta vulgatus. Ac per hoc fecunditas humana, non alia quam quae habet, utriusque sexus debuit membra suscipere, non aliam ratio nem viscerum, non alios sensus, non aliam voluptatem. Admoneamus igitur Manichaeos, ut desinant reprehendere divinae facta sapientiae, ut opinionum suarum corrigant pravitatem; quia nec ad quaestionem attinet, si aliter homines quam universitas testis est, generaturi fuisse dicantur; nec melius eos fieri potuisse quam facti sunt, ut ratio, ita et Scriptura testatur, quae clamat Deum non solum bona, sed etiam valde bona fecisse omnia. Ac per hoc ut per totum opus, hic quoque Manichaeorum dogma collapsum est. In futuro autem tempore gloriosiora corpora, nec opis egentia, fore beatorum fatemur. Sed et hoc ipsum optime institutum est a Deo iustissimo ac sapientissimo, ut statum praemii neutiquam natura perverteret; sed esset primus gradus, in quo consisteret ingenuitas naturalis, et de quo, pro iure arbitrii liberi, vel ad poenarum ima descenderet, vel ad gloriarum cacumen per eas vias, quas Deus instituit, niteretur.

AUG. Prorsus, Iuliane, non putasti et mea et tua homines esse lecturos; sed eis tantummodo scripsisti, qui meis ignoratis sive neglectis, nec utrisque diligenter inspectis, tua sola legere ac nosse curarent; nec dixisse me crederent, nisi quod a te commemoratum, tamquam de meis, in tuis litteris invenirent. Hinc enim factum esse video, ut quia ego dixeram: " Cur enim non credamus Deum potuisse in paradiso concedere homini beato de suo semine, quod concessum videmus agricolis de tritici semine, ut eo modo illud sereretur sine ulla pudenda libidine? ", tu his verbis meis velut respondens, tua vaniloquia dilatares, eo usque progressus et diffusus, ut me sensisse iactares: " Si non peccasset Adam, sic potuisse mulierem ad fecunditatem parari, forte ut per omnes articulos, ac per minutas corporum fistulas, quas medici poros vocant, spicae erumperent filiorum, atque illa omnibus laeta partibus, partus pro pediculis exsudaret ", et cetera quae commemorare me taedet, te autem non puduit aggerare. In quibus etiam de viro dixisti, quod: " admoveret nimirum non membra, sed ferramenta, et genitalium vacuus imprimeret vomeres et ligones ". Haec certe atque huiusmodi (quae cum tui, non quicumque lectores, sed dilectores legunt, pro te, si ullus in eis humanus sensus est, erubescunt) numquid mea verba garrire te sinerent, quae non ob aliud praeteristi atque tacuisti, nisi ut tibi in istis latiora delirandi spatia praeparares? Ego enim dixi, seri hominem potuisse, ad voluntatis nutum membris obsequentibus genitalibus; tu autem genitalia membra tacuisti, ut ires per mulieris articulos et minutissimas fistulas filios per corporis poros tamquam pediculos exsudantis, et per oculorum pupulas caecitate consequente parientis. Membra, inquam, genitalia tacuisti, quasi nos ea, si Adam non peccasset, defutura hominibus diceremus; ut posses ridicula, non urbanitate, sed nugacitate dicere: " quod vir genitalium vacuus vomeres et ligones fetandae coniugi imprimeret ". Numquid de numero quaestio est, figuraque membrorum; quae ad generandum creata possent in locis suis salva et integra, nec indigere incitamento libidinis, et servire imperio voluntatis? Quae ideo a me commemorata commemorare noluisti, cum verba mea poneres, ne silentium tibi imponeres, et ad illa quae de filiis per totum corpus tamquam pediculis erumpentibus, et de ferramentis agricolarum ad impraegnandas feminas adhibendis, quae tibi festivissima dicacitate sonare videbantur, cum vanitate ineptissima dicerentur, os aperire non posses. Unde nec illud meum, quod in eodem loco, quem velut redarguendum susceperas, de parturientium doloribus posui, putasti esse tangendum. Si enim feminae sine parturitionis cruciatibus parerent, puto quod non eis membra genitalia, sed tormenta poenalia defuissent. Porro Scriptura divina (quod omnes qui legunt sciunt) de peccato Evae hoc tormenti genus in femineum genus transisse testatur. Hoc tu in meis verbis praeterire quam pertractare maluisti, ne diceretur tibi, ita salvis atque integris utriusque sexus genitalibus in illa felicitate paradisi potuisse sine pudenda libidine concumbere coniuges, sicut potuerunt salvis atque integris femineis genitalibus parere sine gemendo dolore mulieres. Sed vos non solum cruciatus et gemitus parientium, verum etiam labores alios aerumnasque mortalium, non a tempore arbitrii liberi eorum, sed a die exitus de ventre matris eorum, mavultis in loco tantae illius beatitudinis ponere, quam pudendam susceptam vestram ipso ibi saltem pudore non ponere. Et tamen qui negas in istam mortalitatem post peccatum mutatam fuisse naturam; fateris post meritum bonae voluntatis in gloriam beatae immortalitatis esse mutandam. In cuius gloriae cacumen parvuli, quod non potestis negare, meritis non suae, sed alienae voluntatis ascendunt; quos non vultis credere meritis malae voluntatis alienae, sed tamen eius in cuius lumbis ratione seminis fuerunt, ad profunda miseriarum quas novimus, fuisse deiectos.

  1. IUL. Sed iam pergamus ad reliqua. Postquam ergo Abrahae, quod a me positum fuerat, vitavit exemplum; conatus est asserere, Abimelech quoque, qui orante Abraham ba, cum mulieribus suis sanatus, refertur, ut ad generationis operam, a qua per plagam erat suspensus, posset redire, non detractione libidinis, sed dolore aliquo posse intellegi mulierum vulvam fuisse conclusam; quasi a nobis assereretur impendio, ut appetitus eis naturalis redditus videretur; cum ego testimoniis illis id solum probare fuerim contentus, impeditum concubitum, qui sine libidine esse non poterat, per iram Dei, redditumque per indulgentiam Dei, sive amolitis obstaculis, sive irritamentis sollemnibus restitutis; tamen diabolicum non doceri, sed etiam per hoc ad Dei operam pertinentem, qui inter corporis instrumenta mediocria, sed innoxia, non specie, non modo, verum solo peccaret excessu.

AUG. Quis non intellegat, si Deo indignante accidit aliquid corpori feminarum, unde impediretur concubitus, et per hoc proles, quae utique non posset, nisi a concumbentibus concipi, eo remoto impedimento, talem concubitum redditum, qualis est in corpore mortis huius, id est, cum libidine? In talem quippe statum revocantur corpora, cum sanantur, qualem iam sortita est post peccatum natura mortalium, quae illos compellit in mortem. Sed in corpore vitae illius, ubi homo, nisi peccasset, non erat moriturus, alius procul dubio status fuit; unde aut nulla ibi, aut talis, qualis nunc est, libido non fuit, qua caro contra spiritum concupisceret; ut ei necesse esset aut subiugari, aut reluctari; quorum alterum honestati, alterum paci beatitudinis illius convenire non posset. Noli ergo duas istas vitas haeretica perversitate confundere; aliter in corpore corruptibili, quod aggravat animam, vivitur; aliter in paradiso, si permansisset hominis rectitudo, in qua creatus fuerat, viveretur. Esset ergo et ibi propter generationem concubitus coniugum; sed aut membris genitalibus sine ulla libidine servientibus menti, aut ipsius, si ulla esset, libidinis motibus numquam repugnantibus voluntati; quae si talis esset, pudenda non esset; nec corporis membra, quae suo vel sollicitaret impetu, vel moveret, pudenda proprie vocari faceret, velarique compelleret; quod post peccatum factum esse, nec nisi peccati poena fieri potuisse, Dei verba testantur. Quis, inquit, nuntiavit tibi, quia nudus es, nisi ex ligno quod praeceperam tibi tantum ne ex eo manducares, ex eo manducasti? Non, inquit, tibi nuntiata esset nuditas tua, nisi esset a te praevaricata lex mea. Quid est autem nuditas nuntiata, cui procul dubio ignota non erat, nisi eo motu stimulante, ut inusitato aspectu se urgeret adverti, pudoremque incuteret? Quoniam peccato factum erat, ut hominis pars inferior contra superiorem, hoc est, caro contra spiritum concupisceret. Sed tu contra omnia claudis oculos, et Deo manifestante quod non confunderetur homo de sua nuditate, nisi peccasset, ita fuisse asseris institutum, ut etiamsi non peccasset, puderet eum nuditatis suae. Deus enim dicit: Quis nuntiavit tibi nuditatem tuam, nisi quia peccasti? Et tu dicis (ut ipsa verba tua ponam, quae paulo ante locutus es): " Sic est homo per universa formatus, ut melius a nullo fingi posset; qui accepit prudenter in corpore et locos decoris et locos pudoris, ut in se ipso et verecundiam et confidentiam disceret; ne et deformis videretur, si esset per cuncta velatus; et deses redderetur ac negligens, si semper esset per cuncta vulgatus ". Ac per hoc, secundum te longe melior peccando factus est homo; nisi enim peccasset, quem Deus fecerat rectum, viveret imprudenter non dignoscendo in corpore suo locos decoris et locos pudoris, et impudenter nulla velando, et negligenter cuncta vulgando; neque enim vitaret haec vitia, nisi ei, quia peccaverat, sua fuisset nuditas nuntiata.

  1. IUL. De quo quoniam satis actum est, ad illa properemus, quae super naturali malo Manichaeus olim acute, sed, ut probabo, perplexitate quaestionum deceptus obiecit. Breviter tamen prius, quid Augustinus contra Apostoli testimonium retulerit, ventilemus. Ego ergo cum notam istam operam sexuum a Deo auctore corporum institutam, etiam beati Pauli testimonio apertissime dixissem probari, qui invectus in flagitia eorum, quos in virilis quoque sexus concubitum praecipitarat insania, ait: Relicto naturali usu feminae, accensi sunt in desideria sua; intuli Apostolo teste, approbari usum feminae naturaliter institutum. Ad hoc ergo iste rescribens: Non dixit, inquit, Apostolus coniugalem usum, sed naturalem, eum volens intellegi qui fit membris ad hoc creatis, ut per ea possit ad generandum sexus uterque misceri; ac per hoc, cum eisdem membris etiam meretrici quisque miscetur, naturalis est usus, nec tamen laudabilis, sed culpabilis. Non ergo isto nomine, id est, usu naturali, coniugalis est laudata commixtio; sed immundiora et sceleratiora flagitia denotata sunt, quam si illicite feminis, sed tamen naturaliter uterentur. Id est, hic usus feminae quem pronuntiavit Apostolus naturalem, non intellegitur coniugalis, ut bonus licitusque doceatur; sed ideo, inquit, dictus est naturalis, quia diversitatem sexus ad hoc indicat institutam, ut et commixtui pararetur et partui. Queis molitionibus cum iuvaretur nihil, cur tantum immoratus est? Profecto ob hoc solum, ut hi qui eum sequuntur, solutum putent quod viderint fuisse contactum; ceterum quam nihil dixerit, brevis disputatio palam faciet. Nempe Apostolus feminae usum ait naturaliter institutum, nec commendavit alteram commixtionem primitus ordinatam; sed de eo usu disputans, in quo libidinem cunctis noverat viguisse temporibus, naturalem illam vocavit.

AUG. Usus feminae naturalis est, cum eius masculus illo membro utitur, quo natura eiusdem generis animantium propagatur; propter quod etiam ipsum membrum natura proprie dici solet; unde Cicero ait, mulierem vidisse se in somnis praesignatam habere naturam. Usus itaque naturalis et licitus est, sicut in coniugio, et illicitus, sicut in adulterio; contra naturam vero semper illicitus, et procul dubio flagitiosior atque turpior; quem sanctus Apostolus et in feminis et in masculis arguebat, damnabiliores volens intellegi, quam si in usu naturali, vel adulterando, vel fornicando peccarent. Usus itaque concumbentium naturalis idemque inculpabilis, et in paradiso esse potuisset, etiamsi nemo peccasset; non enim aliter ad humanum genus secundum benedictionem Dei multiplicandum filii gignerentur; sed eum vocatum esse ab Apostolo usum naturalem, in quo libidinem cunctis noverat viguisse temporibus, quis tibi dixit, nisi haeresis vestra? Absit enim ut Apostolus etiam illo tempore hominum crederet pudendam viguisse libidinem, quando nudi erant, et non pudebat eos. Verumtamen etiamsi Apostolus diceret, quod ipse dixisti: " in usu feminae naturali cunctis temporibus viguisse libidinem "; in his quoque verbis haberem quod recte intellegerem, ne pudendam susceptam tuam in illius beatae vitae corporibus, quae nondum fuerant corpora mortis huius, sicut tu facis, mente stultissima, lingua loquacissima, fronte impudentissima, collocarem. Cunctis quippe temporibus ex quo utriusque sexus fieri concubitus coepit, procul dubio usus feminae naturalis sine hac pudenda libidine esse non potuit; iam enim non vitae illius, sed mortis huius habebant corpus, quando post peccatum de paradiso egressi, masculus et femina utrumque sexum naturaliter primitus miscuerunt. Quod si ante facerent, ibi libido vel nulla esset, vel pudenda non esset; non enim sollicitaret invitum, et repugnare sibi cogeret castum; sed aut sine illa officium suum genitalia, iubente mente, peragerent; aut illa si esset, cum opus esset, assurgeret, tranquillissimum nutum subsequens voluntatis, nec opprimens cogitationem turbulento impetu voluptatis. Talem se modo non esse, multis suis importunis et coercendis motibus confitetur; ergo aut vitium esse, aut vitiatam se esse testatur. Ecce unde dicebat Apostolus: Scio quia non habitat in me, id est in carne mea, bonum. Ecce unde trahitur a nascentibus originale peccatum. Hoc malo bene utitur pudicitia coniugalis: hoc malo melius non utitur religiosa continentia vidualis, vel sacra integritas virginalis.

Chapter 23 of 31