Liber VI, Capita 28–36
- IUL. Quid postremo de ipso serpente dicetur? Diabolum maledictione illa punitum, an hoc commune reptile animal opinaris? Id est, illam sententiam quae ait ad serpentem: Maledictus tu ab omnibus pecoribus, et ab omnibus bestiis quae sunt super terram; super pectus et ventrem tuum ambulabis, et terram manducabis omnibus diebus vitae tuae, in diaboli supplicio, an bestiae huius quae vernis caloribus educitur de cavernis, arbitraris impletam? Si in huius serpentis, cuius species in corpus enode porrigitur atque ob illius culpae meritum dicas eam factam esse terrifagam; ergo et omnibus bestiis tradux iniquitatis incumbit, quam putas nisi per libidinem coeuntium non posse deduci; fitque ut etiam serpentum libidinem, iamque inde irrationabilium animantium, asseras a diabolo fuisse plantatam, retectaque sententia Manichaei nobis carmen inclangas. Sin autem quidquid ad serpentem dicitur, intellegibiliter in diabolo profitearis impletum; annues sine dubio, nec hoc quod ibi pro ultione profertur, indicium nunc reorum esse serpentum, nec diabolum terram edere corporaliter; sed etsi tunc ministerium draconis arripuit, atque hoc quasi telum, quo ad vulnerandum hominem usus fuerat, severitas postea paterna confregit; tamen peccatum in solius agentis voluntate resedisse. Cibos autem et spinas et sudores primo fuisse naturaliter instituta, post in aliquibus aucta iudicialiter, ad nostram vero aetatem sine peccati illius admiratione venisse; res tam apertae sunt, ut longiore penitus assertione non egeant.
AUG. Quid est quod vipereas astutias tuas etiam de serpente contorques? Quis enim divini libri haec verba, quae commemorasti, congruenter intellegens, non videat in diabolum potius, qui serpente ad id quod voluit, ut potuit, usus est, quam in ipsum animal, qualecumque terrenum, illam prolatam fuisse sententiam? Sed quia non per seipsum, per serpentem autem seductorias loquelas diabolus operatus est, ideo ad serpentem locutus est Deus, quod significandae malitiae diaboli conveniret, et natura huius figura esset illius. Proinde quod dixit Deus serpenti: Maledictus tu ab omnibus pecoribus, et omnibus bestiis quae sunt super terram; super pectus et ventrem tuum ambulabis, et terram manducabis omnibus diebus vitae tuae, et cetera; tanto intelleguntur et exponuntur melius, quanto congruentius de diabolo accipiuntur. Sed quoniam secundum etiam rectam fidem, multis tamen modis de his disputari solet, nec ad causam nunc pertinet quid eorum magis eligam promere, satis est ut tibi respondeam, diaboli naturam nequaquam ad connexionem successionemque propaginis pertinere, ubi peccati originalis quaestio vertitur. De spinis vero et sudore laborantis, quam impudenter affirmes, quod priusquam peccaretur, fuerint instituta, credo quod persuadeat legentibus superior nostra responsio. Vultis quippe facere talem paradisum, ut nulla ratione dicatur Dei esse, sed vestrum. Verumtamen, cum ante peccatum spinas dixeris institutas, in paradisum eas non ausus es introducere; immo expressisti eas ibi non fuisse; ubi tamen laborem ponere voluisti, cuius onus etsi non pungit, premit. Verumtamen, si et tibi placet spinas non congruere paradiso; itane vero naturae humanae, ut ibi prius esset ubi spinae non sunt, et nunc ibi sit ubi sunt, nulla beatitudinis in miseriam mutatione contingeret, aut sine ullo peccati merito contigisset? Cogat ergo vos agnoscere originale peccatum, tale saltem, quale non potuistis negare supplicium, si non iniustum esse creditis Deum.
- IUL. Tamen ne quid negligenter praeteriisse videamur, accipe aliud. Hunc parturitionum dolorem compertum est pro parentium corporibus viribusque variari. Barbarorum certe feminae, et pastorum, quae exercitatione indurescunt, in mediis itineribus tanta facilitate pariunt, ut non intermisso viandi labore fetus suos procurent, et statim vehant, quae nihil pariendi difficultate marcentes, onera ventris ad humeros suos transferunt; et generaliter inopia vilium feminarum, operam obstetricum non requirit; at e regione locupletes deliciis molliuntur, et quo plures habuerit quaeque sollicitos, eo amplius et discit et gestit aegrescere, putatque se tantis egere, quantis abundat obsequiis. Maritorum sane divitum manus numquam in sentibus aerumnam primi hominis experitur; quin immo fidentes copiis, indignum se putant momentum aliquod votis fertilitatis impendere, extra formidinem etiam famis possessionum dilatatione sistentes, mandant aliquoties, ut ait poeta: Deiunge boves, dum tubera mittas. Si ergo et parientium dolor spectat ad instituta naturae, quod et brutorum exemplo animalium, et sententiae divinae proprietate perdoctum est; si interceptio fructuum, et exortus spinarum inter cetera quidem creatus est, personis tamen quibusdam factus est densior et molestior; si postremo, ut difficultas ipsa parientis, ita etiam glebarum spinositas pro corporibus regionibusque variatur; postremo, si perdurat ille angor post gratiam in visceribus feminarum, hunc vero opulentorum luxuries penitus ignorat; si resolutio corporis propter quid secutura esset, expressum est, et artibus magis quam erroribus applicata; apparet hic quoque Catholicorum veritati omnia consonare, nec quidquam vobis vel feminas prodesse, vel spinas.
AUG. Cum de poena, quam Deus inflixit primis peccatoribus, disputares, sic iamdudum a muliere transieras, ut diceres: Sufficiant ista de muliere. Cur ergo non servasti fidem promissionis tuae? Ecce post tam multa redis ad eam, ecce loquacitati tuae non sufficiunt, quae dixeras de muliere sufficiant. Sed nisi talis verbosus esses, unde octo libros, quos uni meo reddis, impleres? Sed dic quod tibi placet; ecce post promissam sufficientiam, abundantiam quoque tuam patienter audivimus. Cur enim perdas res tam bellas, quae postea tibi in mentem venerunt? Quamvis et illud venire debuit, ut de libro tuo, qui complendus adhuc in manibus erat, tolleres quod dixeras: Sufficiant ista de muliere; ne tuae pollicitationi tam indecenter contrarius legereris. Sed perge, profer in medium, contra quam promisisti, quae postea cogitasti. Dic parturitionum laborem pro parientium corporibus viribusque variari; atque ita describe barbaras rusticasque feminas in facilitate pariendi, ut nec parturire videantur; ac per hoc non parvum dolorem in pariendo sentire, sed nullum. Quod si ita est, quid te adiuvat? Nonne contra te ipsum loqueris, qui dolores istos ita naturales esse dixisti, ut sine illis Eva parere non posset, etiamsi in paradiso nulla iniquitate perpetrata persisteret? Numquid barbaras ac rusticas tuas illa prima muliere in hac re feliciores esse dicturus es, ut in his aerumnosis terris sine dolore pariant, quod in paradiso, si pareret illa, non posset? Tamquam in istis natura sit mutata feminea in melius quam fuerat instituta, plusque valuerit in ea mutanda humana exercitatio, quam in creanda divina operatio. Si vero in tuis verbis non vis intellegi sine doloribus parere feroces agrestesque mulieres, atque eis ita partum tolerabilem facilemque concedis, ut tamen eas cum pariunt, dolere fatearis; numquid ideo est nulla poena, quia minor est? Sive ergo minus doleant, cum pariunt istae feminae, sive aliis feminis aequales, vel earum etiam quibusdam maiores dolores, comparata per exercitationem fortitudine, mirabiliter ferant, nec illo cruciatu fatigentur atque languescant; dolent tamen, et utique omnes dolentes, seu magis seu minus doleant, maiores minoresve poenas, sed tamen poenas, sine ulla dubitatione patiuntur. Tu autem si te cogitares, non dico, Christianum, sed qualemcumque hominem, facilius nullum esse contenderes paradisum Dei, quam eum faceres tua sacrilega disputatione poenalem. Eleganter sane divites viros ab haereditario primi hominis labore defendis, ignorans, aut te scire dissimulans, amarius laborare cogitationibus divites, quam operationibus pauperes. Nomine quippe sudoris generalem sacra Scriptura significavit laborem, a quo nullus hominum est immunis, cum alii laborant operibus duris, alii sollicitantibus curis. Ad eosdem labores pertinent etiam studia quorumque discentium. Et quae parit haec, nisi terra haec, quam formator eius, quando primum hominem condidit, non fecerat onerosam? Nunc vero, sicut scriptum est: Corpus corruptibile aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem; et difficulter aestimamus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt, invenimus cum labore. Sive ergo utiles, sive inutiles quascumque doctrinas studeat homo discere, aggravante animam corruptibili corpore, necesse est laboret. Quocirca etiam sic ei terra ista spinas parit. Nec ab his spinis divites dicantur alieni: praesertim quia spinas illas in Evangelio, quibus iacta semina ne ad fecunditatem perveniant, opprimuntur, curas esse huius vitae et sollicitudines divitiarum Deus magister exponit; qui certe non solos pauperes, verum etiam divites vocat dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis. Propter quid autem vocat, nisi quod paulo post dicit: Et invenietis requiem animabus vestris? Quando istud erit, nisi quando corruptio corporum, quae nunc aggravat animas, non erit? Nunc vero laborant pauperes, laborant divites, laborant iusti, laborant iniqui, laborant magni, laborant pusilli, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium. Tam quippe malignum est hoc saeculum, ut nisi exitum hinc fuerit, promissa requies nobis adesse non possit; quamvis per praevaricationem primi hominis labor posteris eius advenerit; tamen etiam reatu praevaricationis illius quem traximus iam soluto, ut fidei examen exerceatur, labor remanet ad certamen. Oportet enim nos certare cum vitiis, et in ipso certamine laborare, donec donetur nobis adversarium non habere. Quapropter ut boni praeliatores perducantur ad praemia, supplicia vertuntur in praelia. Parvulorum quoque, soluto reatu originali, propterea labores manent, quamvis ex ipso reatu doceantur exorti; quia etiam sic Deo placuit fidem probare maiorum, a quibus ei offeruntur ut regenerentur. Qualis et quanta fides esset rerum invisibilium, si invisibilis remuneratio continuo sequeretur; ac non potius dilata requie quae promittitur, ageretur fidei negotium cum corde, non cum oculis; ac sic futurum saeculum, ubi nulli labores erunt, quod nondum videmus, et crederetur sincerius, et desiderabilius quaereretur? Ac per hoc Deus labores nostros, id est poenas nostras, ad utilitates nostras mirabili benignitate convertit. Haec refellere cupiens inutiliter tu laboras; laboras enim pariendo spinas, non evellendo; nos autem laboramus ut spinas tuas, quantum donat Dominus, evellamus. Nisi forte ideo non laborare te iactas, quoniam tot libros magna ingenii facilitate conscribis, ac sicut illae barbarae ac rusticanae fetus suos, ita et tu sine difficultate spinas paris. Sed puto quod te de ingenii facilitate inaniter iactes; prorsus laboras: quomodo enim agis ut non labores, qui etiam conaris introducere in paradisum labores? Nam utique res ista quanto impossibilior probatur, tanto tuus labor et amplior, et inanior invenitur.
- IUL. Haud sane impugnavero eos qui autumant Adam, si dicto audiens exstitisset, ad immortalitatem potuisse pro remuneratione transferri. Enoch quippe et Eliam translatos legimus, ne viderent mortem. Verum aliud sunt instituta naturae, aliud praemia obedientiae. Non est enim tanti unius meritum, ut universa quae naturaliter sunt instituta perturbet. Exercuisset se igitur in reliquis innata mortalitas, etiamsi primus ille in aeternitatem a diuturnitate migrasset. Non inficiabili coniectura, sed certo res tenetur exemplo, siquidem Enoch filii, immortalitate parentis non potuerunt asseri a conditione moriendi. Nec illud forte putetur occurrere, quoniam si non peccatores, iusti tamen omnes ad immortalitatem sine intercessu corporalis dissipationis evaderent: siquidem Abel iustorum primus, Noe, Abraham, Isaac, Iacob, et omnia sanctorum agmina, tam in Novo quam in Vetere Testamento, et meritum suum virtutibus, et naturam morte docuerunt. Rem in absoluto positam Christi quoque confirmavit auctoritas. Nam cum ei Sadducaei quaestionem exemplo septinubae mulieris intulissent, rogantes, si corporum excitatio crederetur, a quo marito esset potissimum vindicanda, respondit: Erratis, nescientes Scripturas, neque Dei virtutem; in resurrectione enim neque nubent, neque uxores accipient; neque enim morientur. Conscius operis sui, propter quid coniugia instituisset expressit, videlicet ut damna mortis fetura suppleret; statim autem cessatum ire munificam fecunditatem, cum mors avara cessaverit. Si ergo, Christo teste qui condidit, fertilitas ob hoc creata est, ut cum fragilitate confligeret, et haec conditio nuptiarum ante peccatum ordinata est; apparet quoque mortalitatem non ad praevaricationem spectare, sed ad naturam ad quam spectare leguntur et nuptiae. Illa ergo lex quae promulgata est, id est: Quacumque die ex interdicto ederis, morte morieris; poenalis mors intellegitur, non corporalis; peccatis, non seminibus imminens; quam non incurrit nisi praevaricatio, non evadit nisi emendatio. Die autem peccati quod dicitur inferenda, mos Scripturae est, quae damnatum solet vocare damnandum. Inde est quod in Evangelio Dominus: Omnis - inquit - qui non crediderit in me, iam iudicatus est; quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei. Non quod infidelitas Christum negans, ante tempus iudicii, supplicio iuncta esset perpetuo; cum omnes qui ad fidem veniunt, prius fuerint infideles; sed ut censura praecipientis appareat, dicuntur peccata iam esse supplicia. Denique Adam ipsum, et ille liber qui Sapientia dicitur, et multorum opinio, secuta emendatione asserit expiatum.
AUG. Si non oppugnas, ut dicis, eos qui existimant Adam, si dicto audiens exstitisset, ad immortalitatem pro remuneratione potuisse transferri, discerne immortalitatem, maiorem scilicet a minore. Nam et ista non absurde immortalitas dicitur, qua potest quisque non mori, si non faciat unde moriatur, quamvis possit et facere. In hac immortalitate fuit Adam: hanc immortalitatem merito praevaricationis amisit. Haec ei subministrabatur de ligno vitae, a quo non est prohibitus, quando legem bonam, ne peccaret, accepit, sed quando mala voluntate peccavit; tunc enim de paradiso eiectus est, ne extenderet manum ad lignum vitae, et manducaret, et viveret in aeternum. Unde intellegendum est de hoc ligno vitae solere sumere sacramentum; de ceteris alimentum. De solo enim ligno quod appellatum est dignoscentiae boni et mali, non manducare praeceptum est ei. Cur ergo putetur non manducasse de ligno vitae, quandoquidem et ceteris longe praestabilius erat, et illo solo excepto in quo peccavit, ex omnibus manducandi acceperat potestatem? Dei namque praecipientis haec verba sunt: Ab omni ligno - inquit - quod est in paradiso, edes; de ligno autem cognoscendi bonum et malum, non manducabis de illo. Itemque ista sunt verba damnantis: Quia audisti - inquit - vocem mulieris tuae, et edisti de ligno, de quo praeceperam tibi, de eo solo non edere. Quae igitur fuit causa ut non praecipue de ligno vitae manducare curaret, cum prohibitus non fuerit nisi ab illo solo, cuius usurpatione peccavit? Immo si vigilanter intellegamus, sicut de ligno interdicto manducando peccavit, ita de ligno vitae non manducando peccaret; quoniam ipse sibi vitam, quae ex illo ligno aderat, invideret. Illa vero immortalitas in qua sancti Angeli vivunt, et in qua nos quoque victuri sumus, procul dubio maior est. Non enim talis, in qua homo habeat quidem in potestate non mori, sicut non peccare, sed tamen possit et mori, quia potest peccare; sed talis est illa immortalitas, in qua omnis qui ibi est, vel erit, mori non poterit, quia nec peccare iam poterit. Tanta quippe erit ibi voluntas bene vivendi, quanta etiam nunc est voluntas beate vivendi, quam nobis nec miseria potuisse videmus auferri. In hanc immortalitatem, nullo ambigente maiorem, si ex illa minore dicas Adam remuneratione obedientiae, nulla interposita morte potuisse mutari; dices aliquid quod recta fides non debeat improbare; si autem sic laudas istam, ut neges illam; profecto et mortibus, et morientium cladibus, quas non ferendo urgentur in mortem, cogeris implere paradisi faciem; atque ita tuam decolorare, ut te velis fugere, si illam in speculo possis aspicere. Cur enim et posteri primi hominis in paradiso nati, et non solum boni, verum etiam beati, cogerentur mori, si eos nulla culpa de paradiso exire compelleret, ubi erat lignum vitae, et summa ex illo vivendo potestas, moriendi autem nulla necessitas? A qua necessitate translati sunt Enoch et Elias: in his enim terris erant, ubi lignum vitae non erat, et ideo eos ad huius vitae finem, communis omnibus necessitas mortis urgebat. Nam quo eos credendum est fuisse translatos, nisi ubi est ipsum vitae lignum, unde illis sit potestas vivendi, nec ulla moriendi necessitas; sicut esset in paradiso hominibus, in quibus nulla peccandi oriretur voluntas, quae illos ibi esse non sineret, ubi nulla aequitas mori cogeret? Quapropter exempla Enoch et Eliae nos potius quam vos adiuvant. Deus quippe in his duobus ostendit, quid etiam illis quos dimisit de paradiso, praestaturus esset, si peccare noluissent; inde namque eiecti sunt isti, quo traiecti sunt illi. Ubi etiam hoc eis Dei gratia credimus esse collatum, ne haberent unde dicerent: Dimitte nobis debita nostra. In his enim terris, ubi corpus corruptibile eorum animas aggravabat, ita confligebant magno agone cum vitiis, ut tamen si dicerent se non habere peccatum, se ipsos deciperent, et veritas non esset in eis. Qui sane creduntur ad exiguum temporis redituri in has terras, ut etiam ipsi cum morte confligant, et quod primi hominis propagini debetur exsolvant. Unde intellegendum est, quod ii qui peccatum nullum haberent, et filii eorum, si paradisi habitatores in eadem rectitudine permanerent, magis in illa immortalitate persisterent, donec in ampliorem, nulla interposita morte, transirent, si eis qui sic erant in his terris extra paradisum iusti, ut non possent dicere se non habere peccatum, id est, Enoch et Eliae tantam diuturnitatem vitae fateamur esse collatam. Sed Dominus - inquis - interrogatus de septinuba illa muliere, sua responsione firmavit, propterea nuptias institutas, ut damna mortis fetura suppleret; cessaturam vero munificam fecunditatem, cum mors avara cessaverit. Omnino erras, qui propterea putas instituta esse coniugia, ut decessio mortuorum suppleretur successione nascentium. Instituta sunt namque coniugia, ut filios patribus, et patres filiis, certos faceret pudicitia feminarum. Nam et permixto usu atque indiscreto quarumque mulierum, homines nasci possent; sed certa necessitudo inter patres et filios esse non posset. Si autem nemo peccaret, et ob hoc etiam nemo moreretur; sanctorum numero terminato, quantus futuro sufficeret saeculo, hoc saeculum finiretur, ubi et non peccandi et peccandi facultas esset, atque illud succederet, ubi quisquam peccare non posset. Si enim animae corporibus exutae, possunt esse vel miserae vel beatae, et tamen peccare non possunt; quis fidelium neget, in regno Dei, ubi erit corpus incorruptibile, quod non gravabit animam, sed ornabit, nec alimentis amplius indigebit, hunc affectum futurum, ut nullius ibi ullum possit esse peccatum, non id agente nulla voluntate, sed bona? Dominus ergo ubi dixit, cum de resurrectione loqueretur: Neque nubent, neque uxores accipient; neque enim morientur; non ideo dixit, ut propter morientes ostenderet nuptias institutas; sed quia sanctorum numero impleto, non opus esset aliquem nasci, ubi necesse esset neminem mori. Sed - inquis - Adam secuta emendatione a delicto suo asseritur expiatus, et libro Sapientiae, et opinione multorum; et tamen - inquis - mortuus est, ut sciremus corporis mortem non pertinere ad supplicium illius peccati, sed ad instituta naturae. Quasi vero David duo illa scelera gravia, id est, adulterium et homicidium, non sic expiaverit poenitendo, ut ei datam veniam propheta ipse qui eum terruerat, testaretur; et tamen ita ea quae Deus fuerat comminatus, legimus subsecuta, ut intellegamus ad hoc profuisse illam veniam, ne homo qui tanta mala commiserat, sempiterno pro eis supplicio plecteretur. Erat ergo et primo homini, ad quam rem proficeret paenitentia, id est, ut eum diuturna, non tamen aeterna poena puniret. Unde factum est, quod rectissime creditur, ut eum filius eius, id est, secundum hominem Dominus Iesus, quando ad inferna descendit, ab inferni vinculis solveret. Tunc enim, iuxta librum Sapientiae, intellegendum est eductus a delicto suo, ut hoc ille liber non factum dixisse, sed futurum praedixisse monstretur, quamvis per verbum praeteriti temporis; sic enim ait: Eduxit illum a delicto suo, quemadmodum dictum est: Foderunt manus meas, et cetera, quae ibi per verba praeteriti temporis futura esse dicuntur. Ac per hoc et morte corporis factum est, ut pro peccato poenam lueret temporalem; et paenitentia non nihil actum est, ut evaderet sempiternam; ubi plus valuit gratia liberantis, quam meritum paenitentis. Non est unde te munias adversus impetum veritatis, quo cum tuis machinis in clarissima luce prosterneris, nec in Dei paradisum et mortes et innumerabiles morbos, mortiferis cruciatibus plenos, immittere ulla penitus ratione permitteris. Crede Deo dicenti: Quacumque die ederitis ex eo, morte moriemini. Ea quippe die coeperunt mori, quo separati a ligno vitae, quod utique in loco positum corporali, corpori vitam subministrabat, necessitatem mortis conditionemque sumpserunt. Certe damna mortis, et mors avara verba sunt tua; saltem te ista verba tam dura et horrenda, ut paradiso Dei parceres, admonerent. Tantumne te offendit locus praedicatissimus beatorum, ut a te in eum et mors et damnifica et avara mittatur? O inimici Dei gratiae, inimici paradiso Dei, quo amplius progredi poteritis, quam ut sanctarum deliciarum dulcedinem amarissimis poenis impleatis, nihilque velitis esse paradisum nisi gehennam minorem?
- IUL. Porro iam satis multa de Genesi. Transeamus ad apostolum Paulum, quem opinionis suae Manichaeus et Traducianus opinantur. Cum ergo de mortuorum resurrectione dissereret, ait: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Hoc testimonium usurpasti tu, cum quo nobis causa est; sed quid eo confici putares, quia tu tacuisti, etsi suspicer, tamen confirmare vix possum. Quid enim spectat ad traducem, si omnes in Adam mori dicantur; cum Adam nomen hominis sit, tradux autem peccati et labis Manichaeae indicium? Nisi forte nihil aliud ipsum Adam, quam peccatum et esse, et sonare fatearis; ut hac appellatione Apostolus omnes mori in peccato pronuntiasse videatur? Sed hoc propalam insanum est. Quid igitur novum, si quia Adam sermo hebraeus nihil aliud indicat quam hominem (hoc enim interpretatio ipsius exprimit) dixerit Apostolus: In Adam omnes moriuntur, et in Christo omnes vivificabuntur; id est, secundum hominis qui moriuntur naturam, per virtutem Christi a mortuis excitantur? Huic sententiae qui inficiatur, insanit; eiusdem quippe auctoris virtute, qui in hac vita fecunditatem et mortalitatem instituit, universi excitabuntur e sepulcris, ut recipiat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum, sive malum. Hoc itaque dicto Apostoli, quo ait: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur; mortem corporalem quae iustis iniustisque communis est, an poenalem illam diabolo et impiis deputatam insinuari putas? Si naturalem istam simplicem, quae in sanctis etiam pretiosa est, quae non solum bonis et malis, verum etiam hominibus pecudibusque ex aequo accidit; hanc, inquam, mortem hic Apostolus indicavit; manifestum est quoniam nomine Adae naturam humanitatis, nomine autem Christi potentiam creatoris et excitatoris ostendit. Sin autem quod ait: In Adam omnes moriuntur; crimen hic velis intellegi, non naturam; suppetit expositio tam aperta quam certa, videlicet ut dixerit: Sicut omnes, id est, multi Adae imitatione moriuntur; ita omnes, id est, multi Christi imitatione salvantur. Aut ergo de communi morte locutus est, et naturam indicavit; aut de peccato, et imitationem accusavit. Sic enim et post pauca subiunxit: Sicut portavimus - inquit - imaginem terrestris, portemus etiam imaginem illius caelestis. Certe susceptio imaginis non poterat imperari, si naturalis in qualitate alterutra crederetur.
AUG. Quis est tam negligens apostolicorum eloquiorum, ut non videat quod Apostolus de resurrectione corporis disserebat, ubi ait: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur? Sed tu ad dilatanda, non eloquia, sed vaniloquia tua, ubi nulla quaestio est, ingeris quaestionem, et quaeris a me illud quod dictum est: In Adam omnes moriuntur; de qua morte sit dictum. Prorsus de morte corporis dictum est, ista scilicet qua necesse est moriantur boni et mali, non illa qua mortui dicuntur qui eadem morte sunt mali; quas duas mortes, una brevi Dominus complectitur sententia, dicens: Sine mortuos sepelire mortuos suos. Est etiam mors, quae in Apocalypsi mors secunda dicitur, qua et corpus et anima igne cruciabuntur aeterno; quam minatur Dominus ubi dicit: Eum timete, qui habet potestatem, et corpus et animam perdere in gehennam. Quamvis ergo multae mortes inveniantur in Scripturis; duae tamen sunt praecipuae, prima et secunda; prima est, quam peccando intulit primus homo; secunda est, quam iudicando illaturus est secundus homo. Sicut in sanctis Libris multa Dei testamenta commemorantur; quod possunt advertere, qui diligenter legunt; sunt tamen duo praecipua, Vetus et Novum. Prima ergo mors coepit esse, quando Adam de paradiso eiectus est, et separatus a ligno vitae; mors secunda esse incipiet, quando dicetur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Cum igitur de resurrectione corporis loqueretur Apostolus, ait: Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum; sicut enim in Adam omnes moriuntur; sic et in Christo omnes vivificabuntur. Non itaque debemus inquirere, de qua morte agatur hoc loco; manifestum est enim de morte corporis agi; sed potius debemus attendere, per quem sit mors ipsa de qua agitur, utrum per Deum qui hominem condidit, an per hominem qui peccando causa huius mortis exstitit. Sed hoc, ut dixi, attendere debemus in promptu positum, non quasi abditum quaerere. Nam et hanc abstulit Apostolus quaestionem, apertissime dicens: Per hominem mors. Et quis est iste, nisi primus Adam? Ipse est quippe ille, de quo dictum est: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; cui e contrario Adam secundus opponitur, qui est forma futuri; unde et hic dictum est: Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sic ergo est accipiendum quod ait: In Adam omnes moriuntur; ut non obliviscamur quod ait: Per hominem mors. Ideo quippe in Adam omnes moriuntur, quia per hominem mors; sicut ideo in Christo vivificantur, quia per hominem resurrectio mortuorum. Homo igitur, et homo; sicut ergo unus iste, sic unus est ille; ac per hoc, quia homo secundus est iste, homo primus est ille. Scimus Adam, sicut commemoras, hebraea lingua hominem dici; sed non hinc efficitur quod impudentissime persuadere conaris, ut in eo quod dixit Apostolus: In Adam omnes moriuntur, omnem mortalem hominem significasse credatur; ut scilicet non in illo primo homine, sed in eo quod mortales sunt, existimemus omnes mori. Noli obscurare clara, recta pervertere, implicare simplicia; in illo moriuntur omnes, per quem mors; sicut in illo vivificantur, per quem resurrectio mortuorum. Et quis est iste, nisi secundus homo? Quis ergo est ille, nisi primus homo? Proinde quis iste, nisi unus est Christus? Quis ille nisi unus Adam? Itaque sicut portavimus imaginem terrestris hominis, ita portemus etiam caelestis. Indicatur illud, hoc imperatur; illud quippe iam praesens est, hoc futurum. Et ideo illam portavimus imaginem conditione nascendi, et peccati contagione; hanc autem portamus gratia renascendi; portamus autem interim spe, re vero portabimus eam praemio resurgendi, et beate iusteque regnandi. Quae cum ita sint, mors quidem hominis ita instituti, et in eo constituti loco, ut non moreretur, nisi peccasset, sine dubitatione poenalis est; sed Deo per gratiam suam in usum nobis bonum poenalia mala nostra vertente, in conspectu Domini pretiosa est mors sanctorum eius. Per illam certant, sicut per disciplinam: Disciplina enim, sicut scriptum est, ad praesens non gaudii videtur esse, sed tristitiae; postea vero, uberiorem fructum, his qui per eam certarunt, reddit iustitiae. Tu autem, qui mortem corporis etiam in paradiso, etiam peccante nullo, futuram fuisse contendis, hostis es gratiae Dei, hostisque sanctorum, quorum mors pretiosa est, per illam certantium intrare atque habitare paradisum. Non enim mortem solam, id est, resolutionem animae a corpore, nolentis tamen spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita; sed etiam omnes morbos, et omnia genera malorum, quae homines non valendo ferre moriuntur, quantum ad te attinet, in locum tantae felicitatis et quietis immittis; quod errore quanto facias video, sed qua fronte nescio.
- IUL. Verum totum contextum loci ipsius ventilemus. Si - inquit - Christus praedicatur quia ex mortuis resurrexit, quomodo quidam dicunt in vobis quia resurrectio mortuorum non est? Si autem resurrectio mortuorum non est, nec Christus resurrexit; si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, et vacua est fides vestra; invenimur etiam falsi testes Dei, quia testimonium diximus adversus Deum, quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit. Si enim mortui non resurgunt, nec Christus resurrexit; si autem Christus non resurrexit, vana est fides vestra, quia adhuc estis in peccatis vestris; et qui dormierunt ergo in Christo, perierunt. Si in hac vita in Christo speramus tantum, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Nunc autem Christus ex mortuis resurrexit primitiae dormientium, quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine; primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in adventu eius; deinde finis.
AUG. Ventilandum totum istum in apostolicis Litteris de corporis resurrectione locum ideo te suscepisse, ut haberes occasionem qua tuum multiloquium copiosa, si dici potest, egestate diffunderes, et ad tot libros implendos tibi evagandi spatia procurares, in ipsa tua prolixa et supervacanea disputatione clarebit.
- IUL. Instruxit acerrime disputationem magister egregius, et spem nobis de consortio Mediatoris ingessit, asserens illum hominem, quantum spectat ad substantiam qua nobis iungitur, nihil exceptum habuisse, opinionemque quam infidelitas sciscebat, non minus Christo praeiudicare posse quam nobis. Sic ergo miscet negotium Christi et hominum, ut necesse sit in utraque parte credi, quod in altera censeatur. Opinati quippe fuerant per idem tempus homines, quia resurrectio mortuorum futura non esset; non tamen resurrexisse Christum negabant. Arripit hoc Magister Gentium, et pronuntiat necesse esse ut uni praeiudicio pars utraque sit pervia, et aut omnes homines resurrecturi, aut nec Christus resurrexisse credatur. Certe hanc vim in disputando Apostolus non haberet, si secundum Manichaeos et eorum discipulos Traducianos, carnem Christi a naturae nostrae communione distingueret.
AUG. Manichaei non sunt, qui carnem Christi a naturae nostrae communione distinguunt; sed qui nullam carnem Christum habuisse contendunt. Nobis itaque iungendo Manichaeos, anathemandos vobiscum atque damnandos, etiam eorum sublevas causam, dicens eos carnem Christi a naturae nostrae communione distinguere; quasi carnem Christum habere fateantur, quam quoquo modo a nostra carne distinguant. Dimitte illos multum a nobis, multumque et a vobis, in ista de carne Christi quaestione distantes; nobiscum age quod agis; quia nobiscum carnem Christi, etsi dissimiliter, confiteris. Nec nos enim eam a naturae atque substantiae carnis nostrae, sed a vitii communione distinguimus. Caro est enim nostra peccati; propter quod illa dicta est, non similitudo carnis, quia vera caro est; sed similitudo carnis peccati, quia peccati caro non est. Si ergo peccati caro, caro nostra non esset, quomodo, rogo te, similitudo carnis peccati caro Christi esset? An usque adeo desipis, ut dicas aliquid simile esse, sed cui simile sit non esse? Hilarium audi catholicum antistitem, quem certe, quidquid de illo sentias, Manichaeum non potes dicere; qui cum de Christi carne loqueretur: Ergo cum missus est - inquit - in similitudine carnis peccati, non sicut carnem habuit, ita habuit et peccatum; sed quia ex peccato omnis caro est, a peccato scilicet Adam parente deducta, in similitudine peccati carnis est missus, existente in eo, non peccato, sed peccati carnis similitudine. Quid ad ista dicturus es, improbissime, loquacissime, contumeliosissime, calumniosissime? Numquid et Hilarius Manichaeus est? Sed absit ut tuas accipere dedigner iniurias, non solum cum Hilario, ceterisque ministris Christi, sed etiam cum ipsa carne Christi, cui tantam facere non expavescis iniuriam, ut audeas eum coaequare ceterae hominum carni, quam carnem constat esse peccati; si non mendaciter dictum est, Christum in similitudine carnis venisse peccati.
- IUL. Numquam quippe diceret: Si mortui non resurgunt, nec Christus resurrexit; cui poterat referri: Sed Christus, quoniam de Virgine natus est, peculiariter resurrexit; homines autem, quia nati sunt de commixtione diabolica, non resurgunt. Verum ille protinus referret: Et quae fuit resurgendi vanitas, si nec spei nostrae nec magisterio parabatur? Quae enim esset ratio docendi, quae gravitas exempli, si natura in nobis dissimilis, et spe conregnandi, et vi careret imitandi? Procul igitur, et nimis procul fides Apostoli ab hac opinione consistit. Eodem plenus spiritu, quo etiam Petrus, scit Christum pro nobis ob hoc mortuum, ut nobis donaret exemplum, ut sequeremur vestigia eius. Et quia causam tanti mysterii, sacrificium novit et exemplum fuisse, pronuntiare non dubitat, immo diligenter inculcat, quia non accesserit homo Christus aliquo, a quo quisquam nostrum naturae suae praeiudiciis arceatur. Si - inquit - resurrectio non est mortuorum, neque Christus resurrexit. Si autem Christus ex mortuis resurrexit, quomodo dicunt quidam in vobis quia resurrectio mortuorum non est? Id est, si confitemini eiusdem illum secundum hominem, cuius nos, fuisse naturae, qua ratione vel in illo factam resurrectionem, vel in reliquis non futuram putatis? Praemissis conditionibus, implet ex omni parte sententiam: Nunc autem - inquit - Christus resurrexit ex mortuis; erit ergo resurrectio mortuorum.
AUG. Resurrectionem mortuorum non esse putantibus, et tamen Christum resurrexisse credentibus, propterea dicitur: Si resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit; quia Christus ideo resurrexit, ut resurrectionis mortuorum aedificaret fidem, in carne resurrecturos homines ostendens, sicut ipse homo factus resurrexit in carne. Ac per hoc consequens erat, ut negarent resurrexisse Christum, qui resurrectionem non crederent esse mortuorum. Unde quia isti, cum quibus agebatur, illud negare non poterant; hoc quoque debebant ablata caligine confiteri. Nam si propter aliquam Christi differentiam, recte sibi homines videntur resurrectionem negare mortuorum, et tamen resurrectionem Domini non negare; possunt et alia dicere, quae multa reperiunt, quibus errorem suum defendere sibi videantur. Quid si enim, cum audierint: Si mortui non resurgunt, neque resurrexit Christus, respondeant et dicant: Sed ille non tantum homo, verum etiam Deus est; quod aliorum hominum nemo? Ille secundum ipsum hominem de Spiritu Sancto natus et ex Virgine Maria; quod aliorum hominum nemo: ille potestatem habuit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam; quod aliorum hominum nemo: quid ergo mirum, si a mortuis resurgere potuit; quod aliorum hominum poterit nemo? Si ergo ista dicant, quia Christum solum resurrexisse concedunt, ceteros nolunt; numquid ideo illas Christi tam magnas a ceteris differentias negaturi sumus, ut aliorum quoque mortuorum resurrectionem de Christi cum eis aequalitate persuadere possimus? Sic ergo nec istam differentiam denegantes, qua fatemur solam carnem Christi, non ut aliorum fuisse carnem peccati, sed carnis peccati similitudinem; non ideo tamen solam resurrexisse, sed aliorum quoque resurrecturam esse defendimus, et sic defendimus, ut dicamus quod Apostolus dixit: Si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit; resurrexit autem Christus; resurgunt igitur mortui. Neque enim quia non eadem sunt in utraque carne originis merita, ideo non est eadem terrena mortalisque substantia. Habet quidem differentiam suam similitudo carnis peccati, qua discernitur a carne peccati; sed absit ut Christus eis se disparem faciat resurgendo, quibus se voluit aequare moriendo. Non itaque propterea debemus similitudinem carnis peccati carni aequare peccati, quantum attinet ad differentiam pertinendi ad peccatum et non pertinendi, quia noluit esse inter utramque carnem differentiam resurgendi et non resurgendi, qui noluit esse non moriendi atque moriendi. Imitatio autem quam, suffulcis, ubi non opus est, quid ad istam causam valet? Imitatio quippe in voluntate est; sed cum bona est, praeparatur, sicut scriptum est, voluntas a Domino. Nemo ergo imitatur, nisi velit; moritur autem homo et resurgit, velit nolit. Verum et ipsa imitatio non semper tunc fit, quando eadem natura est imitandi, quae imitantis; alioquin Angelorum, quorum diversa natura est, iustitiam et pietatem non possemus imitari; quod tamen nos a Domino poscere in oratione, cum dicimus: Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra, etiam ipse confessus es. Nec Deum Patrem imitaremur, cuius a nobis longe diversa natura est; tamen Dominus ait: Estote sicut Pater vester qui in caelis est; et per Prophetam dicitur: Sancti estote, quia ego sanctus sum. Non ergo ideo Christum non possumus imitari, quia ille in similitudine carnis peccati in hoc saeculo fuit, nos autem in carne peccati.
- IUL. Has vires exseramus in traducem, dicamusque: Si Christus, qui homo factus est, non habuit naturale peccatum, quomodo dicunt quidam in vobis quia imagini Dei pravitas dominetur ingenita? Si autem in natura malum est, et Christus, qui in eadem natura deprehenditur, sub regno diaboli est constitutus. Si autem ille creditur reus, inanis est praedicatio nostra, et vacua est fides vestra; inveniuntur autem falsi testes Apostoli, quia testimonium dixerunt adversus Deum, quod Filium suum, ex semine David secundum carnem, innocuum sanctumque formaverit, si eum maledicti seminis crimen infecit. Prorsus si in tali Christo speramus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Nunc autem Christus non minus verus homo, quam verus Deus, de Adam stirpe generatus, factus ex muliere, factusque sub lege, nullum fecit, et ideo nullum habuit peccatum. Apparet igitur crimen voluntatis esse, non seminis.
AUG. Ex hoc certe quasi fundamine tota ratiocinationis tuae structura consurgit, quod primum posuisti, dicens: Si Christus, qui homo factus est, non habuit naturale peccatum, quomodo dicunt quidam in vobis quia imagini Dei pravitas dominetur ingenita? Istaque propositione convulsa et effossa, quidquid deinde tamquam subsequens addidisti, facillima labe subvertitur. Non enim sequitur ut si Christus, qui homo factus est, non habuit naturale, hoc est, originale, peccatum, nulla imagini Dei pravitas dominetur ingenita; quoniam non sequitur ut si nihil habuit pravitatis similitudo carnis peccati, nihil habeat pravitatis cui est ista similis, id est, caro ipsa peccati; immo vero id sequitur, ut si est similitudo carnis peccati, sit etiam caro peccati. Quia omne simile, alicui simile sit necesse est; et si solus habuit Christus veram quidem carnem, sicut ceteri homines, sed tamen carnis peccati non proprietatem, sed similitudinem; non solum necesse est ut sit alia cui haec similis sit caro peccati, sed omnium ceterorum hominum non sit nisi caro peccati. Quapropter etsi malum est in carne peccati, non est tamen in Christo, qui venit in carne vera, non tamen in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati, carnem sanare peccati. Non ergo ille creditur reus, sed ab illo noster solvitur reatus, et originalis, et additus. Unde nec inanis est Apostoli praedicatio, qui non praedicaret in Christo similitudinem carnis peccati, nisi aliorum carnem sciret esse peccati. Nec vacua est fides nostra, qua vacuatur haeresis vestra. Nec falsi testes inveniuntur Apostoli, qui similitudinem carnis peccati discernunt a carne peccati, quod non facit haeresis vestra; et sic ex semine David evangelizant Christum, ut tamen de Spiritu Sancto natum asserant et Virgine Maria, non de carnis concupiscentia, ut similitudinem carnis peccati haberet, carnem vero peccati habere non posset. Nec miserabiliores sumus omnibus hominibus ista credentes; sed carnem Christi a carne peccati non esse discretam magna miseria credimus. Proinde argumentationem tuam vana conclusione determinas, dicens: Apparet igitur crimen voluntatis esse, non seminis. Hoc omnino inaniter intulisti; quoniam superiora, ex quibus eam confectam putas, consequentia non esse monstravi; et procul dubio, quia in paradiso esse possent, nulla esse post paradisum vitia nascentium, nisi mala voluntate primorum gignentium vitiarentur et semina. Cur non ergo potius tibi dicitur (ut nos veraciter, qua tu fallaciter usus es, eadem forma ratiocinationis utamur): Si Christus homo in similitudine carnis peccati ad homines missus est, quomodo non quidam in vobis, sed omnes vos dicitis, aliam cui sit ista similis, carnem non esse peccati, si non est alia caro peccati? Si Christus non habuit similitudinem carnis peccati, inanis est praedicatio eius qui hoc dixit, inanis est et fides Ecclesiae catholicae quae hoc credidit; invenitur autem et falsus testis Apostolus, qui testimonium dixit adversus Christum, quia similitudinem carnis peccati habuit, quam non habuit. Sed si hoc credimus, fidelibus non sociamur hominibus. Nunc autem Christus missus est in similitudine carnis peccati; quia solus veram carnem sic habuit, ut non esset caro peccati, sed eius similitudo; ac per hoc necesse est ut fateamur, carnem ceterorum hominum esse peccati, cui similis facta est vera caro Christi, sed non caro peccati.
- IUL. Confodiuntur nempe Manichaei, et peccatum naturale credentes, et resurrectionem carnis negantes. Nunc autem - inquit - Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium; quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. De resurrectione hic Apostolus non generali loquitur, quam experturi sunt etiam scelesti, etiam profani homines; sed de eorum tantummodo, qui transferentur in gloriam. Beatam ergo resurrectionem puro nomine resurrectionis ostendit, cuius comparatione, illa impiorum quasi non sit resurrectio, praeteritur. Hic ergo Apostolus non solum resurrectionem, ut dixi, quae bonis malisque communis est, sed resurrectionem inculcat beatam; et licet non sit unum resurrectio et beatitudo resurrectionis, sicut nec resurrectio et resurrectionis miseria unum est; tamen quia beatitudo aeterna absque resurrectione non est, nomine eius illa quoque felicitas, quae excitationem haud paenitendam facit esse, signatur. Ut si aliquis industriam, vires, et studia diversa collaudans, compendio ea vitae velit ostendere, verbi gratia, eruditam illius vitam, elegantem huius, impigram appellet alterius; non utique amoverit distinctionem, ut idem vita quod industria, quod elegantia, quod fortitudo videatur; aliud est quippe vivere, aliud studere; verumtamen nisi vixeris, nullus studebis. Ita etiam non est idem resurrectio quod beatitudo; est quippe misera excitatio cinerum; tamen nullus regnabis, nisi ante resurrexeris. Mors ergo corporis et resurrectio corporis e regione consistunt; si mors esset universa poenalis, esset quoque universa resurrectio praemialis; nunc autem est resurrectio poenalis omnium, qui ignibus deputantur aeternis; ergo et mors non supplicialis est, sed naturalis. Sicut enim non facit generaliter mors corporis, ut paeniteat interiisse; sic non facit generaliter resurrectio, ut placeat revixisse. Verum et istius bonum in remuneratione surgentium, et illius amaritudo in adustione punitorum est; quae utraque pro meritis consequuntur. Apparet igitur Apostolum non de morte naturali, sed de criminosorum, quam infelicem facit poena perpetua; nec de resurrectione communi, sed quam beatam facit gloria sempiterna, disserere; nec ubi de personis disputat praeiudicium inferre creaturis, sed salvis semper distinctionibus latisque limitibus naturarum et voluntatum, sic miscere nonnumquam vocabula, ne specialitas rerum confusione depereat. Per hominem ergo mors, et per hominem resurrectio mortuorum: non hic ab homine morte conditam; sed in homine apparuisse denuntiat; sicut et resurrectionem mortuorum non dicit ab homine factam, hoc est, a Christo; sed in homine, sicut ad Philippenses idem magister: Oboediens - inquit - factus est usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen super omne nomen 2. Petri quoque apostoli in hoc concurrit assertio: Viri Israelitae, audite: Iesum virum Nazarenum approbatum a Deo in vobis per manus iniquorum interemistis, quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni. Et item: Hunc Iesum Deus resuscitavit, cui omnes nos testes sumus. Ibi ergo sicut proprium erat hominis sine deitatis iniuria obire mortem, ita proprium divinitatis hominem illum a mortuis excitare. Quod autem Deus pronuntiatur operari ex persona Verbi, ipse quoque Christus facit. Sic enim dixerat: In potestate habeo ponere animam meam, et in potestate habeo sumere illam. Cum ergo sit Filii una persona, tamen distinctione legitima aliud applicatur carni, aliud deitati. Per hominem ergo mors, et per hominem resurrectio mortuorum, manifestata, non creata; ceterum utrumque institutum per Deum est; sed in Adam mortis conditio, in persona vero Christi primitiae resurrectionis claruerunt. Hic ergo ubi dicit Apostolus: Per hominem mors; si per voluntatem eius dicas, nihil pertinet ad naturam; si per naturam, nihil spectat ad culpam. Homines nempe alterum mortis, alterum resurrectionis ex adverso locavit, istum secundum nolens illi subdere. Et sequitur: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Hoc ergo quod ait: Omnes in Christo vivificabuntur, etiam de impiis, an tantum de fidelibus dicit? Si de impiis, quod omnes vivificentur in Christo, ergo nullus in poena est; si de fidelibus, non ergo universi vivificantur in fide Christi, sed tantum fideles, quamvis omnes omnino virtute ipsius, qua conditi fuerant, excitentur. Si ergo de morte corporis loquitur: In Adam omnes moriuntur, nullus hoc nomine indicatur reatus, quando in eodem Adam et Christus mortuus invenitur; neque enim secuta esset veritas resurrectionis, nisi praecessisset veritas mortis. Igitur in Adam pronuntiat Apostolus omnes mori. Si haec mors non indicat aliud quam corporis resolutionem; nihil spectat profecto ad naturale peccatum, nec quidquam praeiudicat innocentibus, si in Adam mori dicantur, in quo et Christus est mortuus. Sin autem hoc quod ait: In Adam omnes moriuntur, ad peccatum vis animi, et non ad mortem solum, sed ad mortem ream et miseram pertinere, id est, quam deputata criminibus poena consequitur; in ea autem videlicet gehenna nec Christus potuit esse, nec sancti; igitur nec innocentibus praeiudicat, qui ut nihil boni, ita nihil mali voluntarii habent; sed hoc solum retinent, quod a Deo facti sunt; quos iure Baptismatis consecramus, ut qui eos fecit condendo bonos, faciat innovando et adoptando meliores. Quod itaque dicit Apostolus: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur; abest tantum ab ista suspicione traducis Manichaeae, quantum Christus a peccato, qui et iniquitatem non habuit, et minus de hominis natura nihil habuit.
AUG. Quid est, quod adversus nos disputans dicis: Confodiuntur nempe Manichaei, et peccatum naturale credentes, et resurrectionem carnis negantes? Numquid nos, sicut illi, aut peccatum tribuimus alienae naturae, aut carnis resurrectionem negamus? Prorsus Manichaei confodiantur a vobis, qui vobiscum confodiuntur a nobis, et quando adiuvantur a vobis. In eorum quippe adiutorium discordiam carnis et spiritus peccato Adae negatis esse tribuendam; ut illi huius mali causam requirentes sive reddentes, alienam mali naturam Deo bono coaeternam commixtam nobis esse concludant. Exponis deinde sequentia, ubi de carnis resurrectione Apostolus disputat, et dicis: Non eum loqui de resurrectione communi, bonorum scilicet et malorum; sed eorum tantum, qui transferentur in gloriam. Ita est quidem: tamen de resurrectione corporis loquitur. Huic ergo e contrario mors opponitur corporis, eisque, id est morti corporis et resurrectioni, singuli distribuuntur auctores, homines duo: Quoniam per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et ipsi homines duo propriis etiam nominibus exprimuntur, ut de quibus hoc dictum sit, evidenter appareat, atque additur: Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Moriuntur ait; non ait: Morientur; ex altera vero parte non ait: Vivificantur; sed: vivificabuntur. Nunc enim moriuntur ex poena, tunc vivificabuntur ex praemio. Non itaque de illa morte nunc loquitur, quae futura est eis qui cum anima et corpore igne cruciabuntur aeterno; alioquin ex utraque parte verbum futuri temporis poneret, et sicut dixit: vivificabuntur, ita diceret: Morientur. Cum vero dixit: moriuntur, quod utique nunc fit; vivificabuntur autem, quod tunc fiet; satis ostendit se de illa morte agere, in eo quod dicit: Per hominem mors, quae animam dissolvit a carne; quamvis et ad illam mortem futuram pertineant, quae secunda mors dicitur, qui reatum quem per Adam generatione traxerunt, per Christum regeneratione non solvunt. Nunc proinde quia de resurrectione corporis loquitur, quae futura est, cui opponit e contrario mortem corporis, quae nunc fit; et duo ista contraria singulos auctores habent, Adam mors, Christum resurrectio mortuorum; sicut intellegitur resurrectio illa praemialis, ita esse intellegenda est mors ista poenalis. Praemio quippe a contrario non opponitur natura, sed poena. Et ideo isto loco, ubi resurrectio corporis opponitur morti corporis, non de communi resurrectione agit Apostolus, quae ad iustos et iniustos pertinet; sed de illa potius, in qua erunt qui vivificabuntur in Christo, non qui damnabuntur a Christo; quamvis utrosque ipse resurgere faciat, cuius vocem audient omnes qui in monumentis sunt; et procedent qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae; qui autem mala egerunt, in resurrectionem iudicii. Ideo ergo, ut dixi, eam volui commendare, quae ad beneficium Christi pertinet, non etiam illam, quae tantum ad iudicium; ut quoniam ista praemialis est, mors quoque corporis, quae a contrario huic opponitur, ostendatur esse poenalis. Sicut enim vitae mors, ita praemio poena contraria est; per quam poenam, id est, corporis mortem, quoniam sancti martyres certaverunt atque vicerunt, mors eorum in qua nunc dormiunt in conspectu Domini, non suo genere, sed illius munere pretiosa est. Etiam poenae quippe sanctorum, sine dubitatione pretiosae sunt; sed non quia pretiosae sunt, ideo poenae non sunt; sicut non quia poenae sunt, ideo pretiosae sunt; sed quia pro veritate susceptae, vel cum pietate toleratae sunt. Hunc sensum sanum et catholicum si teneres, non in paradisum Dei, hoc est, in locum sanctarum deliciarum, non solum mortium poenas, verum etiam mortiferarum valetudinum mitteres. Omnis autem poena hominis quid est, nisi poena imaginis Dei? Quae si infertur iniuste, profecto a quo infertur, iniustus est. Quis porro dubitet quod iniuste inferatur poena imagini Dei, nisi hoc culpa meruerit? Solus enim mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus sine culpa pertulit poenam, ut nostram scilicet et culpam vacuaret et poenam; non eam poenam quae luenda in hoc maligno saeculo fuit, sed quae nobis debebatur aeterna. Et tamen ipse etiam nostrum in se affectum, morte propinquante, suscipiens: Pater - inquit - si fieri potest, transeat a me calix iste. Qui utique potestatem habebat ponendi et sumendi animam suam; sed mortem, quam nulla culpa praecedente, pro nobis voluntate, non necessitate suscepit, poenam tamen esse his verbis suis Deus ille magister ostendit, quam solus pro nostra sine ulla sua iniquitate sustinuit. Si ergo ista gloria misericordiae Christi, qua pro nobis poenam sine culpa pertulit, singularis est, ut non quidem in carne peccati, sed propter similitudinem carnis peccati, in Adam tamen, a quo descendit caro peccati, etiam ipse moreretur; procul dubio ceteri homines in hoc maligno saeculo, quod extra paradisum est, poenas quascumque patiuntur a nativitate usque ad mortem, in quibus poenis utique patiuntur et mortem, pro suis peccatis vel nascendo tractis, vel male vivendo additis, merito digneque patiuntur sub iusto et omnipotente iudice; qui utique nec faceret, nec sineret inferri poenas imaginibus suis, sine cuius voluntate nec passer cadit in terram, nisi iuste sciret inferri. Et quid est iuste, nisi merito peccatorum, vel examinatione virtutum; ita ut remissis etiam peccatis, pignus quod renati accipiunt salutis aeternae, in futurum eis saeculum prosit, hic autem solvant, quidquid in huius saeculi poenalis vanitate et malignitate solvendum est? Quid est ergo quod dicis: Ideo baptizari parvulos, ut quos Deus fecerat condendo bonos, faciat innovando et adoptando meliores? Bonos quidem fecit, quia omnis natura in quantum natura est, bona est; sed quos fecit bonos, non iniuste faceret vel sineret esse miseros. Quamvis et tu, qui eos innovari dicis, ducere vetustatem veteris hominis, cum sint nascendo utique novi, incautus et nesciens confiteris. Compelleris igitur unum ex his tribus eligere, ut aut paradisum impleas poenis hominum; aut iniustum Deum dicas in poenis imaginum eius, quas patitur innocentia parvulorum; aut quia haec duo detestanda et damnanda sunt, agnoscas originale peccatum; et sic intellegas, omnes qui morte corporis moriuntur, in Adam mori, quia per ipsum hominem mors, id est, per culpam eius et poenam; et omnes qui resurrectione corporis non damnantur, sed vivificantur, in Christo vivificari, quia per ipsum hominem resurrectio mortuorum, id est, per iustitiam eius et gratiam. Quia enim est poenalis corporis mors, ideo illi resurrectionem corporis tantummodo praemialem (cum sit alia quoque poenalis), e contrario videmus oppositam.
Chapter 30 of 31