Skip to the text

Liber IV, Capita 121–136

  1. IUL. Quod dicis ei convicium a Ioviniano factum, in quo mentiri te tamen arbitror; sed annuamus vel Ioviniani te criminatorem verum esse posse, Ambrosiumque ab illo Manichaeum vocatum; at id constat insanum fuisse. Non enim sane poterat Manichaeus vocari, qui bonam naturam, qui peccata voluntaria, qui a Deo institutas nuptias, qui a Deo fieri parvulos praedicabat. Si ergo ille praelationem virginitatis nuptiarum accusationem putavit, nesciit omnino quid diceret. Aliud est enim contrarium, aliud ordinatum. Boni quippe laudatio ad meliora gradus est; infamatio autem naturae ad Manichaeum via est. Cum ergo non damnaret Ambrosius nuptias; nec commixtionem coniugum, vel opus diaboli, vel necessitatem diceret esse peccati; improbe fecit Iovinianus, ut eum conferret Manichaeo, putaretque nihil interesse inter nuptiarum accusatorem et laudatorem. Nam si de legitima et a Deo instituta corporum coniunctione generatos, posteaquam usum coeperunt habere rationis, sponte propria proborum imitatione mentitos dixit Ambrosius; non tamen hanc coniunctionem, mendacii voluit necessitatem videri, sed universitatis indicium. Tale est enim quod dixit: Nati ex parentibus mentiuntur, quale si dixisset: Omnis homo, dumtaxat sui rector arbitrii, aliquando mentitus est; sciebat quippe neminem sine commixtione parentum, praeter Christum, exstitisse. Igitur opere coniugali non iniquitatem, sed generalitatem vir prudens voluit indicari. Christum vero pronuntiavit omne cavisse mendacium, quem miraculo parientis ostendit; quod quidem vehementer contra Hieronymum, cuius tu assecla es, fremit; qui mendacium signatissime Christo est conatus affigere. Non ergo iure vocatus est Manichaeus (si tamen vocatus), qui contra errorem vestrum frequentavit laudationem creaturarum.

AUG. Laudationem creaturarum frequentamus et nos; quid est ergo quod dicis hoc facere Ambrosium contra errorem nostrum; cum hoc faciat secundum fidem nostram? Quomodo autem illa verba posuerit, quae a me tibi obiecta tu commemorare timuisti, ne tenebrae tuae clarissima luce illorum redarguerentur, aliis etiam scriptorum suorum locis sic ostendit Ambrosius, ut non ei sicut negligentiori, quomodo loqueris, et incautiori sententia ista semel subrepsisse videatur; sed de peccato originali dogma eius, quoniam dogma catholicum est, satis liquida manifestatione declaret. Cur ergo et qua ratione dixerit: Servatum est igitur, ut ex viro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem, nemo videatur expers esse delicti; qui autem expers delicti, expers etiam huiusmodi conceptionis; quia non hic peccata hominum posteaquam usum coeperunt habere rationis, ut tu alienaris, sed originale peccatum intellegi voluit; quid alibi dicat attende: Iordanis, inquit, conversus retrorsum, significavit salutaris lavacri futura mysteria, per quae in primordia naturae suae, qui baptizati fuerint, parvuli a malitia reformantur. Dic, Iuliane, a qua malitia, si non trahunt originale peccatum. Audi adhuc alio loco: Non enim virilis coitus, inquit, vulvae virginalis secreta reseravit, sed immaculatum semen inviolabili utero Spiritus Sanctus infudit. Solus enim per omnia ex natis de femina sanctus Dominus Iesus, qui terrenae contagia corruptelae immaculati novitate partus non senserit, et caelesti maiestate depulerit. Responde, Iuliane, quae sint terrenae contagia corruptelae, quae solus ex natis de femina Dominus Iesus immaculati novitate partus non sensit. Adhuc audi: Antequam nascimur, inquit, maculamur contagio. Et paulo post: Et si nec unius, inquit, diei infans sine peccato, multo magis nec illi materni conceptus dies sine peccato sunt. Multa huius viri, quem sani capitis fuisse confessus es, talia commemorare possum; sed cui non sufficiunt ista, quid sufficit? Ex his ergo intellege, quam non sinaris etiam illa, sicut es conatus, in alium sensum detorquere atque pervertere, quo dixit Ambrosius de his qui nascuntur per commixtionem corporum, non arguens Dei creaturam, sed originale peccatum. Quid mihi obtendis Hieronymum cuius me convinciaris asseclam, de cuius verbis nulla nunc quaestio est? Quae tamen verba si posuisses aut ea non habere quod displicere deberet ostenderem, aut intellegentioribus exponenda relinquerem; aut si essent procul dubio contraria veritati, libertate qua dignum est improbarem. Ambrosium respice, quem Manichaeum non audes dicere; cum me propterea dicas, quia de originali peccato ea dico, quae dicit. Nam si propterea non diceres Ambrosium Manichaeum, quia bonam naturam, quia peccata voluntaria, quia nuptias a Deo institutas et a Deo factos parvulos praedicabat; nec me diceres, qui eadem fideliter praedico. Si autem me propterea Manichaeum dicendum putas, quia esse confiteor originale peccatum; hoc etiam ille confitetur; cur non ambos putas? Sed me petulanter dicis, illum latenter opinaris, non veritate distincta, sed exstincta potius libertate. Hoc enim de illo non audes dicere, quod audes credere; aut si de illo ista non credis, profecto nec de me credis; quia et si errare nos existimas, facile est ut videas non esse Manichaeos, qui peccantis propriam substantiam, quam Deus non creaverit non asserimus; sed originale peccatum de vitio voluntario naturae, quam Deus bonam condidit, propagatum esse firmamus. Facile est ergo ut hoc videas, et simul videas nos esse contrarios Manichaeis; sed eorum nomen ab Ambrosio abigis adulando, et mihi obicis calumniando.

  1. IUL. Verum ut illi infensus Iovinianus arguitur, ita vobis comparatus absolvitur. Quando enim tibi tantum prudentium censura donabit, ut te cum Ioviniani merito componat? Ille quippe dixit boni esse necessitatem; tu, mali; ille ait per mysteria homines ab errore cohiberi; tu vero, nec per gratiam liberari; ille virginitatem Mariae partus conditione dissolvit; tu ipsam Mariam diabolo nascendi conditione transcribis; ille meliora bonis aequat, id est, integritatem connubio; tu vero commixtionem coniugii morbidam vocas, et castitatem foedissimae rei collatione depretias; nec gradum inter haec addis; sed genus omne commutas, non utique bono virginitatem, sed malo praeferens. Est autem vilitatis extremae, nisi teterrimo comparatum, placere non posse. Iam vero quid ille tale de Dei iniuriis, quale tu? Ille eius iudicii vigorem a benignitatis voluit parte confundere; tu a malignitatis; ille dicit apud eum bonos et optimos aequo honore fruituros; tu vero, bonos et impios, id est innocentes et diabolum, uno supplicio cruciandos; ille ergo Deum clementissimum vult videri; tu, iniquissimum; ille dicit mysteriis eius imbutos homines non posse peccare; tu vero ipsum Deum, et in mysteriis imbecillitate, et in praeceptis immoderatione, et in iudiciis immanitate peccare contendis. Cum itaque tanta disparatio sit inter te et Iovinianum, quanta coniunctio inter te et Manichaeum; tanto te tolerabilior Iovinianus probatur, quanto Ioviniano horridior Manichaeus.

AUG. Quam bellus tibi videris, cum me Ioviniano comparans, peiorem conaris ostendere. Verum hanc quoque contumeliam mendacissimam cum Ambrosio me a te accipere gaudeo; sed te sic insanire contristor. Ea quippe causa me Ioviniano dicis esse peiorem, qua me dicis etiam Manichaeum. Et quid est hoc? Illud scilicet originale peccatum, quod vos negatis cum Pelagio, nos vero cum Ambrosio confitemur. Cum illo igitur, secundum vos, sumus et Manichaei, et peiores Ioviniano, et quidquid nos aliud ore protervo, nec sane veridico, sed maledico dixeritis, docuit nos Dominus gaudere et exsultare, quando qualiacumque maledicta non ex veritate audimus, sed quia pro veritate certamus. Ecce ego non dico mali esse necessitatem, quia nec Ambrosius; et tamen dico parvulos a malitia reformari, quod et Ambrosius; et ideo mali nulla est necessitas, quia et illud Deo sanabile est, quod trahit nativitas; quanto magis quod addit voluntas? Non dico, nec per gratiam homines liberari; quod absit ut dicat Ambrosius; sed quod non vis dicimus, nonnisi per gratiam liberari, non solum ut eis debita dimittantur, verum etiam ne in tentationem inferantur. Non trascribimus diabolo Mariam conditione nascendi; sed ideo, quia ipsa conditio solvitur gratia renascendi. Non tamquam malo bonum, sed tamquam bono melius, virginitatem nuptiis anteponimus. Non, ut calumniaris, bonos et impios uno supplicio; sed bonos nullo, impios autem non uno, sed pro diversitate ipsius impietatis, diversis suppliciis dicimus esse cruciandos. Non dicimus Deum in mysteriis imbecillitate, in praeceptis immoderatione, in iudiciis immanitate peccare, cuius et gratia regeneratis mysteria sunt utilia, et gratia liberatis praecepta salubria, et bonis malisque convenienter distributa iudicia. Ecce nos ea, in quibus nos dicitis Ioviniano esse peiores, amolimur a nobis; vos a vobis amolimini, si potestis, in quibus vos peiores eodem ipso Ioviniano esse monstrabo. Ille dixit boni esse necessitatem; vos dicitis esse bonam mali cupiditatem; ille ait per mysteria homines ab errore cohiberi; vos, viam rectam gradiendi cupiditatem non inspirari a Deo, sed arbitrio libero acquiri; ille virginitatem Mariae partus conditione dissolvit; vos ipsam carnem sanctam de Virgine procreatam ceterae carni hominum coaequatis, similitudinem carnis peccati non distinguentes a carne peccati; ille meliora bonis aequat, id est, integritatem connubio; vos, mala bonis; nam discordiam carnis et spiritus tam dicitis esse bonum, quam concordiam nuptiarum; ille dicit apud Deum aequalem honorem bonos et optimos habituros; vos autem, quosdam bonos non solum in regno Dei honorem nullum adepturos, sed nec ipsum regnum esse visuros; ille dicit Dei mysteriis homines imbutos non posse peccare; vos dicitis facilius quidem per Dei gratiam, sed et sine illa per liberum arbitrium posse homines non peccare; audacia gigantea repugnantes Deo, cum de bonis fructibus loqueretur dicenti: Sine me nihil potestis facere. Cum igitur in deterius tantum a Ioviniani errore distetis, nos tamen ei subicitis, et Manichaeo potius adaequatis; magno scilicet praesidio communiti, quasi propterea condideritis haeresim novam, ut quando vos redarguimus, nullis haereticis adaequare possimus. Ego tamen in haec causa, in qua tibi de originali peccato multum videor detestandus, et Manichaeo potius coaequandus, cum Ambrosio sum, velis nolis, quem Iovinianus Manichaeum dicebat, ut tu; sed libere ille, tu subdole. Denique semel ille vincitur, cum Manichaeus non esse demonstratur Ambrosius; tu vero quia voluisti cor duplex habere, bis vinceris. Arguis Ambrosium Manichaeum esse: ostendo non esse; negas te arguere, ostendo te arguere; utrumque autem clarebit ei qui superius quae dixerit legerit.

  1. IUL. Verum videamus et cetera. De his quae egimus satis superque lectorem instructum puto, qua virtute vel meorum dictorum aliquid oppugnet, vel opinionem tueatur suam; et ideo non erit necesse scriptorum id omnium repetitione monstrare. Quoniam vix singulos sparsosque versiculos de libro meo proponens sibi, eosque laudans frequenter, nonnumquam etiam titillat suggillatione brevissima; cum tamen hoc quod mordendum putat, a me non sit ita, ut suspicatur, prolatum. Quamobrem ad illud opus meum lectorem dirigo; videbit assertionem concinere veritati. Hic sane qui sibi querebatur obiectum, quod naturam criminaretur et semina, continuam simulandi non potuit tenere patientiam; sed postquam praestigiis patroni sui serenavit auditum, velut testudo caput aperit. Nam cum dixisset, quia nisi Adam peccasset, ita homines generare potuissent, ut solemus aut articulos commovere, aut unguiculas exsecare; addidit: Sed si semen ipsum nullum maledictum habet, quid est quod scriptum est in libro Sapientiae: Non ignorans quoniam nequam erat natio illorum, et naturalis malitia ipsorum, et quia non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum; semen enim erat maledictum ab initio? Atque ipsum testimonium quod protulit, subdita argumentatione prosequitur: Nempe de quibuscumque ista dicat, de hominibus, inquit, dicit. En qui se profitebatur a Manichaeorum studiis destitisse, qui sub occasione sententiae quam non intellegit, maledictum semen, malitiam naturalem, et inconvertibilem cogitationem pronuntiat iniquorum. Fama est, apud cataclita Nili aquarum proruentium strepitu usu aurium accolas destitutos. Finxerit illud opinio, quae de magnis maiora dispergit; valet tamen exemplum ad castigandam insipientium surditatem, qui fragore terroris mutui, sicut aspides surdae rerum vocibus obnituntur. Clamat Augustinus: Nequam est hominum natio, naturalis malitia, immutabilis cogitatio in perpetuum, semen maledictum ab initio. Et inveniuntur adhuc, qui illum non usquequaque Manichaei autument charactere percussum? Interrogentur hodie quicumque sunt ipsarum sordium sectatores publici; si aliud dixerint, nos putemur fuisse mentiti. Ergo si est malitia naturalis, quomodo te fingis malam non pronuntiare naturam? Si est semen maledictum ab initio, quomodo te dicis vitia voluntatum accusare, non seminum? Si immutabilis cogitatio malignantium est, quomodo te peieras liberum arbitrium confiteri? Nisi superest, ut illos Hebraeos, Sirach, vel Philonem, qui libri ipsius qui Sapientia dicitur, auctores incerta opinione creduntur, dicas fuisse Manichaeos.

AUG. Quilibet auctor fuerit libri huius, bene, quia auctoritatem eius non respuis. Idoneus est igitur, ex quo adversus vos, quae possumus invenire, testimonia proferamus. Nam et Pelagius doctor vester in libro quem Testimoniorum vel Capitulorum edidit, posuit ex isto libro quae intentioni suae credidit convenire. Cuius libri auctor magis quia Manichaeus non fuit, satis aperteque demonstrat, etiam ab eis qui Manichaei non sunt, et in Ecclesia Christi legi accipique meruerunt, potuisse dici malitiam naturalem, sine ulla reprehensione institutionis et conditionis Dei, naturarum omnium sapientissimi atque optimi creatoris. Unde et Apostolus non alio sensu dixisse intellectus est: Fuimus enim et nos aliquando natura filii irae, sicut et ceteri. Quod quidam non ad verbum, sed ad sententiam sunt interpretati dicentes: Fuimus enim et nos aliquando naturaliter filii irae. Quod autem ait: sicut et ceteri, ostendit omnes irae filios esse natura, nisi quosdam eorum a massa perditionis gratia divina discernat. De alienis ergo ab hac gratia, etiam Petrus apostolus loquens: Hi vero, inquit, velut muta animalia procreata naturaliter in captivitatem et interitum. Non se quippe exuebant veterem hominem. Nisi autem vetus omnis homo nasceretur, nullus parvulus renascendo renovaretur. Absit ergo, ut cum Creatoris dicatur iniuria, naturaliter esse homines irae filios; sicut sine ulla eius iniuria quisque dicitur naturaliter surdus; aut naturaliter caecus, aut naturaliter morbidus; itemque alius naturaliter fatuus, alius naturaliter obliviosus, alius naturaliter iracundus; et cetera innumerabilia vitia, sive corporum, sive, quod est gravius, animorum, Dei opificio creatorum, eiusdemque Dei occulto, sed iusto iudicio vitiatorum. Idem quippe ipse totius hominis creator: et tamen quamvis cum eius laude natura sit homo; nullo modo tamen cum eius vituperatione natura vitiosus est homo. Scimus itaque non vitia, sed naturas esse tribuendas conditori Deo; sed unde sint vitia, debet dicere, qui vult resistere Manichaeo. Et de aliarum quidem rerum vitiis, quas a Deo creatas fatemur, sed eius sapientissima ordinatione, sive bonis, sive etiam malis angelis subditas, respondere facillimum est, ab eis quibus subiacent, earum quoque semina posse vitiari, ut non solum fiant, verum etiam concipiantur nascanturque vitiosae. De homine agitur, de rationali animante, de imagine Dei agitur, cuius natura nullo modo diaboli ludibrium fieret, quem recte credimus auctorem esse vitiorum, nisi per iustum Dei iudicium propter originale peccatum. Denique nec vos ipsi, quantum existimo, dicere audetis, quamvis dogma vestrum haec tam dira sequatur absurditas, in paradiso exortura fuisse tot ac tanta vitia naturalia, si peccante nemine, illa in qua est condita, naturae humanae felicitas permaneret. Vos autem negantes originale peccatum, profecto naturam quam Deus non creavit, ex cuius commixtione sint hominum cum quibus nascuntur vitia, facitis introduci. O perversi haeretici, Manichaeorum adiutores, de Manichaeis calumniatores, et Catholicorum eadem concorditer contra vos vera dicentium, aliorum contentiosi criminatores, aliorum subdoli adulatores!

  1. IUL. Exspectet nunc forsitan lector, quomodo hoc testimonium debeat intellegi; quod certe non pertinere ad traducem peccati, nec ad Manichaeorum opinionem, iste ipse qui fuerat eius usurpator, ostendit; ait enim: De quibuscumque hoc dicat, de hominibus dicit; cum certe si de naturali peccato diceret, non de quibuscumque, sed de omnibus loqueretur. Opinio quippe Manichaeorum generaliter cunctorum mortalium infamat naturam; sententia vero de qua quaerimus, etiam ab ipso plagiatore suo recipit testimonium, quod non in omnes, sed in aliquos prolata sit. Ex quo constat, nullum ei negotium fuisse cum traduce, quae nequaquam universos, sed plerosque percellit. Igitur ostenso nihil de ea spectare ad profanam opinionem, ipsius libri suffragio scriptoris eius sanitas asseratur. Loquitur ad Deum: Misereris omnium, quoniam omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam; diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti horum quae fecisti. Quomodo enim posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui animas diligis. Bonus enim spiritus tuus est in omnibus; propter quod hos qui errant, partibus corripis, et de quibus peccant admonens alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine.

AUG. Quomodo miseretur omnium Deus, cum alia Scriptura dicat: Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem; nisi quia et in illis quorum non miseretur, omnes homines ita sunt, ut omnia genera hominum intellegantur; sicut dictum est: Decimatis omne olus, id est, omne oleris genus? Quid autem te adiuvat, quod scriptura libri Sapientiae non de omnibus hominibus loquebatur, ubi ait, quod naturalis esset malitia illorum. Neque enim quia de quibusdam, non de omnibus hominibus agebat, ideo etiam fecit intellegi nullos alios esse tales; cum Apostolus dicat: Fuimus nos aliquando natura filii irae, sicut et ceteri. Israelitas autem illo tempore, non quidem etiam ipsos omnes, sed pios, ab his de quibus dictum est: Naturalis malitia eorum, non discernebat natura, sed gratia; propter quod etiam Dei filii sunt nuncupati. Videndum est etiam, quomodo dictum sit: Diligis omnia quae sunt; quoniam sunt etiam iniqui; et alibi scriptum est: Odisti omnes qui operantur iniquitatem. Diligit ergo et ipsos, in quantum homines sunt, odit in quantum iniqui sunt; et damnat eos qui iniqui sunt, et facit esse quia homines sunt: Quia nihil, inquit, odisti horum quae fecisti. Amat ergo Deus homines usque adeo, ut etiam, cum iniqui sunt, amet ut homines sunt, quamvis oderit quod iniqui sint. Ac per hoc iniqui quos Deus odit, et sunt homines, quoniam Deus suum amat opificium; et miseri sunt, quoniam Deus amat iudicium.

  1. IUL. Cernisne quam infesta sit opinioni vestrae gratificatio Dei laudatoris? Dicit eum condere animas, et amare; quod a vobis negatur, qui iuratis innocentium animas esse sub diabolo, et exosas Deo; cum nihil habeant aliud, quam quod ab auctore sortitae sunt.

AUG. Ergo secundum te, et fatuitatem a Deo auctore sortiuntur quicumque fatui nascuntur, quos magis quam mortuos dicit sacra Scriptura esse lugendos. Sed istorum quoque animas secundum quemdam modum, id est, ut sint, ut vivant, ut sentiant, ut quamvis obtunsa mentis acie, tamen pecoribus antecellant, amat utique Deus. Alia autem est illa dilectio, de qua scriptum est: Neminem diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia habitat. Sed vos dicite, unde plus amet Deus animas parvulorum, quibus providet lavacrum regenerationis, ut eos mittat in regnum; et unde aliis non praestet hoc beneficium; cum eos non discernant ulla merita voluntatum, nec sit apud Deum, quam nobis insulsissime soletis obicere, acceptio personarum. Quamquam ubi dictum est: Amas animas, nec dictum est: Omnes animas, nulla sit quaestio. Fortasse quippe sic positum est, ut omnes Deus animas condat; nec omnes tamen diligat, sed quas a ceteris non meritis earum, sed suae gratiae largitate discernit, ut habitent cum sapientia; quia neminem diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia habitat; Dominus autem dat sapientiam.

  1. IUL. Paenitentiam quoque, quam Deum affirmat dare, vestrum dogma non recipit, in quo malum naturale et nequitia mutari nesciat continetur.

AUG. Immo nos potius contra vos dicimus, et ipsam paenitentiam Deum dare; quia licet voluntate quisque agat paenitentiam; praeparatur etiam voluntas a Domino, et haec est immutatio dexterae Excelsi, quam sacer insonat Psalmus; quia ut fleret Petrus, eum respexit Dominus; unde ait de quibusdam coapostolus eius: Ne forte det illis Deus paenitentiam. Et quod immutabilis malitia dicitur, homini est immutabilis, qui eam mutare non potest; non Deo, qui omnia potest.

  1. IUL. Quod autem commendavit admonere Deum, ut relicta malitia peccatores credant in eum, evertit omnino opinionem naturalis mali; quia certum est relinqui non posse congenita.

AUG. Possunt etiam congenita relinqui; sed quando id operatur in homine Omnipotens; nam et corruptio congenita est corpori, quod tamen erit incorruptibile.

  1. IUL. Hinc explicata patientia Dei, et dispensatione mitissima, qua non vult mortem morientis, nisi ut revertatur et vivat, approbare quod dixerat etiam per exempla persistit, facitque mentionem eorum, qui in terra chananaea viventes pessime iram Omnipotentis accenderant, ut impenderetur ultione iustissima Israelitarum triumphis, sub Dei iam lege viventium. Illos enim antiquos habitatores sanctae tuae terrae odiens, quoniam odibilia opera tibi faciebant, per medicamina et sacrificia iniusta, et necatores filiorum sine misericordia, voluisti perdere per manus parentum nostrorum, ut dignam percipiant peregrinationem puerorum Dei, quae tibi omnium charior est terra. Septem gentes, quibus ex maxima parte deletis, Israelitis terra repromissionis data est, propter quid Deus voluerit perire, testatur. Ne enim in una hominum natura per aliquam personarum acceptionem apud Deum videretur esse discretio; propter quid Chananaei meruerint interfici, commendat. Illos ergo antiquos habitatores sanctae tuae terrae, inquit, odio habuisti. Quamobrem? Certe secundum te debuit subdere, quia de diabolica erant commixtione generati, quia a tenebrarum principe possidebantur, quia tabificavit Adam omnes de sua stirpe venturos. Verum nihil horum: sed quam causam reddit odiorum? Sola opera commissa per voluntatem liberam. Oderas, inquit, eos, quoniam exosa tibi opera faciebant. Verum ne nesciremus, quae essent opera, tuque haec gentium facta concupiscentiam genitalem vocares, ipsas species operationis exsequitur. Per medicamina, inquit, et sacrificia iniusta, et necatores erant filiorum sine misericordia; id est, maleficiis et sacrificiis serviebant, quae iniusta erant, cum idolis offerebantur, cultu Creatoris abiecto; quibus sacrilegiis ipsas necessitudines deputabant; daemonas videlicet etiam parricidiorum immanitate placantes. Vide itaque quam non de eo loquatur crimine, quod confingit Manichaeus, id est, cunctis per naturam adhaerente mortalibus, qui hinc illos potissimum offendisse commemorat, quod nec a parvulorum suorum exitiis temperabant. Quorum certe mors non recurreret ad interfectoris invidiam, si propter unum peccatum et parricida Deo displiceret, et filius.

AUG. Sic ista loqueris, quasi propter unum aliquod peccati genus omnes homines puniantur, aut nos dicamus propter solum originale peccatum esse irae filios eos, qui iam grandes aetates agunt. Quisquis non credit in Filium, sicut ait ipse Filius, non habebit vitam, sed ira Dei manet super eum; sed sunt aliis alii peiores, super quos Dei utique ira maior manet; nec tamen omnes sic evertuntur atque delentur, ut isti de quibus agitur, qui terram, quae Israelitis data est, possidebant. Quid est ergo quod dicis: Vide itaque quam non de eo loquatur crimine, quod confingit Manichaeus? Ubi vis intellegi originale peccatum; quod non confingit Manichaeus, sed, ut ceteri Catholici, et contra vos, et contra Manichaeum confitetur Ambrosius; quia non est alienae naturae commixtio, quam Manichaeus inducit; sed nostrae depravatio de peccato, quod in mundum per unum hominem intravit, et per omnes homines pertransiit, quod contra fidem catholicam vos negatis. Usque adeone caecus es, ut non videas, quia si propterea peccatum originale non est, quia hic commemoratum non est, nec alia peccata peccata erunt, quae hic commemorata non sunt, sive istis minora, sive maiora? Numquid ideo Sodomitae deleti non sunt, quia non de illis dictum est quod maleficia et parricidalia sacrificia faciebant? Aut ideo isti Chananaei deleti non sunt, quia non de illis dictum est quod masculi in masculos turpitudinem operabantur? Verumtamen tacitum non est, quod erat eorum malitia naturalis; quae quidem omnium hominum, sed in aliis minor, in aliis maior est; sicut corpora corruptibilia sunt omnium, sed alias animas minus, alias plus gravant, pro diversitate iudiciorum Dei, occultorum quidem, sed sine ulla dubitatione iustorum. Quid ergo mirum, si cum causa exponeretur, cur in eos talis vindicta processerit, non voluntaria tantum eorum malitia commemorata est, verum etiam naturalis, cui praeter generis humani commune contagium, accesserat aliquid amplius ex maledictione prophetica (sanctus enim Noe suum nepotem Chanaan progenitorem maledixit illorum); non utique iniuste, cui tamen esset obnoxia, obligatione successionis, in prole? Quod apparet etiam in parvulis eorum, qui cum suis parentibus, et hoc iubente Deo, sine ullius aetatis exceptione deleti sunt; cum maiores propterea maxime Deo displicuerint, quod daemonibus fundere solerent suorum sanguinem parvulorum. Nec Deus praecepit eisdem parvulis parci; immo praecepit omnino non parci. Hinc intellege semen ab initio maledictum; neque enim eum qui hoc praecepit, dicere audebis iniustum. Quod si tibi venisset in mentem, non ideo seiungeres a parentibus impiis innocentiam filiorum, quod inde potissimum offenderint parentes Deum, quia nec a parvulorum suorum exitiis temperabant. Quorum certe mors, inquis, non recurreret ad interfectoris invidiam, si propter unum peccatum et parricida Deo displiceret, et filius. Nec vides ita displicuisse Deo necatores filiorum, ut tamen eosdem quoque filios cum his iuberet occidi. Neque enim, quia illi impiissime etiam filios daemoniis immolabant, ideo non debuerunt etiam iidem filii, non humano scelere, sed iudicio divino, utique iusto, quamvis occulto, tamquam semen maledictum, sicut factum est, pariter interire. Haec non attendis, dum eloquentia sine sapientia raperis, et flumine vanitatis vis esse disertus, desertus lumine veritatis.

  1. IUL. Verum et his, inquit, tamquam hominibus pepercisti, et misisti praecedentes exercitum vespas; non quia impotens eras in pugna impios iustis subicere, sed partibus iudicans dabas locum paenitentiae. Aculeis, inquit, muscarum etiam illos ipsos sacrilegos stimulabas, ut potentiam vindicantis de ludicro suae afflictionis adverterent. Sed postquam ex consilio Dei, et ultionis genere voluntaria peccata patuerunt, quorum reiectio exspectabatur et petebatur; tunc demum in obstipam punitorum profanitatem scriptoris assurgit invectio, dicitque illos tantam inisse cum criminibus familiaritatem, ut innata quodam modo viderentur. Non ignorans, inquit, quoniam nequissima fuerit natio illorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat commutari cogitatio eorum in perpetuum; semen enim erat maledictum ab initio; nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum. Cum, inquit, tu tam benigne tamque patienter et paenitentiae tempus indulseris, et speculam admonitionis infixeris, ut iustitiam ac misericordiam ab omni infamia, ab omni suspicione crudelitatis assereres; tamen illi spreverunt commonitiones tuas, qui beneficia praemissa despexerant, velut qui velint probare de illius esse semine Cham, in quem Noe beatus nuditate derisa, censura patria fuerat maledicta iaculatus. Quid ergo mirum, si maioris eorum proterviae merito, sententiae erat austeritate perculsus, recordatus est scriptor in maculam posterorum non desistentium ab aemulatione, cum frequenter in lege imitatio posterorum necessitudinis quoque vocabulis arguatur? Sic quippe Dominus in Evangelio ad Iudaeos: Vos, inquit, ex patre diabolo estis. Et Daniel contra spurcos presbyteros, de Israel tamen stirpe venientes, eodem genere legitur invectus: Semen, inquit, Chanaan, et non Iuda. Ezechiel quoque propheta exprobrat plebi Ierusalem: Mater tua, inquit, Cetthaea, et pater tuus Amorrhaeus. Est ergo hic usus ut ad voluntatis invidiam infamatio stirpis accedat, nimiumque crimini videatur adhaerere, per cuius meritum convicium patiuntur et semina. Servatur autem hic idem mos etiam in bonorum parte, ut cum videtur homo per omnia probus, congenitis dicatur florere virtutibus. Unde et beatus Iob misericordiae affectum quo subveniebat indigentibus, de uberibus se traxisse, immo de utero matris suae secum confirmat egressum. Nihil ergo rebus perspicuis, aut similitudo, aut exaggeratio, aut ambiguitas praeiudicare potest; quoniam cum certum sit numquam naturalium rerum correctionem a mortalibus reposci, praecipiat autem Deus ut desistant homines a malo; omni vero verius approbatur, naturale peccatum non esse posse.

AUG. Putasti quidem te exposuisse verba libri Sapientiae; sed non ea sineris eludere verbis insipientiae. Satis enim apparet, et clarum est, quomodo illa natio nequissima dicta sit, eiusque malitia naturalis; quomodo etiam sit appellata, semen maledictum ab initio. Si enim, ut tu putas, propter aemulationem, id est imitationem, dictum fuisset, qua imitati sunt maiorem suum Cham, quem sui peccati merito maledixit pater eius Noe; profecto Deus quando in istam nationem vindictam iustissimam protulit, iuberet eius parvulis parci, quos dicere non potes suorum maiorum imitatione meruisse supplicium. Cum ergo eis non solum non iussit praeberi misericordiam, sed ut parem vindictam cum parentibus sumerent, ipse insuper iussit, qui utique aliquid iniustum iubere non potuit; satis evidenter lucet, quod non propter exaggerationem, neque propter imitationem, sed propter generationem dicta est eorum malitia naturalis, et ipse semen maledictum ab initio. Nam contra errorem vestrum, in hoc ipso semine, de quo agitur, prophetica vigilavit auctoritas, ut Noe iustus peccantem Cham filium in eius malediceret filio, id est, Chanaan; ut hinc intellegeremus vinctos esse filios meritis patrum, nisi hoc vinculum generatione tractum, regeneratione solvatur. De isto ergo Chanaan ducunt originem Chananaei, qui dicti sunt semen maledictum ab initio; quorum etiam parvuli, quia et ipsi hoc erant, non imitatione, sed stirpe interfici cum parentibus divinitus iussi sunt. His Chananaeis fuisse similes impudicos seniores, Daniel propheta intellegi voluit, quando eis dixit: Semen Chanaan, et non Iuda, tamquam diceret: Similes filiis Chanaan, et non filiis Iuda; sicut dictum est: Generatio viperarum, propter quamdam similitudinem malitiae viperinae. Ubi autem Dominus ait: Vos a patre diabolo estis; revera imitationem voluit, non semen intellegi; sed nec ipse dixit: Vos semen diaboli estis. Et ubi scriptum est: Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cetthaea, apparet ideo dictum, quod eos fuerant imitati quibus hoc dicebatur; denique nec ibi dictum est: Semen Amorrhaeorum, vel Cetthaeorum. Non ergo ut dixisti: Propter meritum voluntatis nimium criminibus adhaerentis, convicium patiuntur et semina. Absit enim ut sancta Scriptura seminibus, sicut tu hominibus, convicietur immeritis. Ubi autem sanctus Iob affectum misericordiae de utero matris secum, sicut commemoras, egressum confirmat; et eum putas, ut eumdem affectum multum commendaret, hoc dixisse, non quod ita esset; cur non, quaeso te, annuimus esse quosdam natura misericordes, si natura quosdam non negamus excordes? Sunt enim nonnulla congenita, quae in aetate qua usus incipit esse rationis, sicut ipsa ratio, incipiunt apparere. Proinde hominibus natura filiis irae propterea dantur praecepta vivendi, quia datur et gratia, ut qui iubet iuvet; ac sic mala non solum quae voluntate sunt addita, verum etiam quae sunt congenerata, vincantur. Quod enim hominibus impossibile est, Deo facile est. Quibus autem non datur Dei gratia, propter quam dictum est: Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? praevaricatores fiunt, accedente lege, non iusti. Sed hi quoque ad utilitatem vivunt filiorum misericordiae, ut eos videntes, et quid sibi non merito, sed gratis donetur intellegentes, non extollantur, sed qui gloriatur, in Domino glorietur.

  1. IUL. Sequitur vero Sapientia: Quis tibi imputabit si perierint nationes, quas tu fecisti, cum non sit alius Deus, quam tu, cui cura est de omnibus? Sed cum sis iustus, iuste omnia disponis; ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare, exterum aestimas a tua virtute; virtus enim tua iustitiae initium est. Astipulatur certe communi prudentum rationi, quia maximum in Deo signum iustitia sit, quam Manichaeus, et Traducianus omni conatu fabularum suarum pernegat.

AUG. In conviciando cui te dicam similem, nisi tibi? Si autem saperetis Deum esse iustum, numquam congenita vitia, vel corporis humani, vel animi, quae negare non potestis, tribueretis opificio eius, sed iudicio; et hinc originale peccatum, sive peccata, intellegeretis, non negaretis.

  1. IUL. Denique post paululum sequitur: Illos enim castigando, bonae spei fecisti filios tuos, quoniam iudicans, das in peccatis locum paenitentiae. Si enim inimicos servorum tuorum et morti debitos cum tanto cruciatu admonitionis liberasti, dans tempus et locum per quem possit mutari malitia; cum quanta diligentia iudicas filios tuos, quorum parentibus et iuramenta et pacta dedisti bonarum promissionum? Cum ergo nobis disciplinam das, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus iudicantis.

AUG. Quare Deus, cum sit praescius omnium futurorum, tempus et locum per quem possit mutari malitia, dederit etiam eis, de quibus dictum erat, quod eorum cogitatio non poterat mutari in perpetuum, satis ostendit, ubi ait: Bonae spei fecisti filios tuos, quoniam iudicans das in peccatis locum paenitentiae. Ad hoc ergo datur tempus et locus paenitentiae etiam filiis irae deditis morti et paenitentiam non acturis, quia sunt inter illos, vel exorturi sunt de illis filii misericordiae, quibus hoc prosit, quod illis non profuit. Itaque etiam super filios perditionis non est inanis Dei nec infructuosa patientia; necesse est enim prosit eis quos ex massa perditionis non humana merita, sed gratia divina discernit; cum vel gratias agunt, quod ab eis Dei misericordia discernuntur, vel ex perituris non perituri, Dei dispositione nascuntur.

  1. IUL. Advertis ergo quantam distinctionem superficies verborum fecerit de naturis duarum plebium: Israelitas filios Dei vocat, et Chananaeos semen maledictum. Si hoc quod sonat ad generationes referretur et partus; dicendum erat, aliam esse religiosorum generationem, aliam profanorum.

AUG. Numquid quoniam cum audimus filios Dei, intellegimus gratiam; ideo cum audimus filios hominum, non debemus agnoscere confiterique naturam? Quid est ergo quod dicis, non inveniendo quid dicas, homo contentiose? Cognosce quod verum est, attende quod clarum est. Semen maledictum Chananaei dicti sunt propter tam malam progeniem, ut Deo iustissimo vindicante atque imperante, nec eius parvulis parceretur, qui parentes suos nulla voluntatis imitatione sectati sunt. Filii vero Dei dicti sunt Israelitae, non propter progeniem naturae, sed propter adoptionem gratiae. Sive ergo dicantur filii et filii, sive semen et semen, quid te iuvat ista consonantia nominum, ubi rerum est tanta distantia?

  1. IUL. Dum constaret tamen, secundum etiam hanc vanitatem, traducem primi non esse peccati; quod interruptum multarum simul semina gentium perdocebant.

AUG. Aliud est illius unius hominis semen, quod sunt omnes homines; aliud diversa diversarum gentium semina, quae illud non interrumpunt, quia ex illo cuncta descendunt; neque agunt sua varietate, ut illud peccatum primi hominis, quo mutari meruit humana natura, quibuslibet longe post natis sit posteris eius noxium; sed ut magis minusve sit innoxium. Sicut enim quidam parentes aggravant peccatum originale, ita quidem relevant; sed nemo tollit, nisi ille de quo dictum est: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi; cui nullum bonum hominis impossibile, nullum malum est insanabile.

  1. IUL. Porro, sicut illud quod de laude dicitur Iudaeorum, non ad hoc valet, ut quisquam genuina credatur sanctitate fulgere; ita etiam quod naturalis malitia vocatur, non ad hoc valet, ut semina vitiosa commendet, sed sine praeiudicio naturae, cuius imperturbabilis ratio est, quae quidquid habet, a Deo suo auctore sortitur, varietas ista verborum, aut invectionis impetum signat, aut laudationis officium.

AUG. Si non est cuiusquam sanctitas genuina, quomodo dictum est Ieremiae: Priusquam de vulva exires, sanctificavi te? Quomodo etiam dictum est de Ioanne Baptista: Spiritu Sancto replebitur iam inde ab utero matris suae? Quod exsultatio eius quoque ostendit, quando Elizabeth praegnantem coniugatam praegnans Virgo Maria salutavit. An et haec dicta non proprietatis sunt dicta praeconio, sed laudationis officio? Sic agite, sic vanescite; hoc ut dicatis, vestrae restat insaniae. Quid enim Ieremiam, quid Ioannem tumori vestrae frontis apponimus; quando ipsum Christum non discernitis a carne peccati, nullamque carnem dicentes originaliter esse peccati, sic illum ceteris coaequatis, ut etiam ipsum habuisse genuinam negare cogamini sanctitatem, qui natus est de Spiritu Sancto et virgine Maria, expers omnino delicti, quia expers illius conceptionis quae commixtione fit sexuum? Quia et Ieremias et Ioannes, quamvis sanctificati in uteris matrum, traxerunt tamen originale peccatum. Nam quo alio merito interirent eorum animae de populo suo, nisi die octavo circumciderentur; id est nisi ad Christi gratiam pervenirent, quem die octavo, id est, post septimum sabbati, resurrecturum propter iustificationem nostram, carnis illa circumcisio figurabat? Erant ergo illi et natura filii irae ab uteris matrum, et gratia filii misericordiae ab uteris matrum; quia nec illa eis adhuc inerat sanctitas, quae vinculum solveret successionis obnoxiae quod suo tempore solvi oportebat, et inerat tamen quae praeconem Christi a maternis visceribus designabat. Sed novus haereticus, religiosus physicus vis putari, cum dicis: naturalem malitiam et semen maledictum sine praeiudicio naturae dici, cuius, inquis*, imperturbabilis ratio quidquid habet, a Deo suo auctore sortitur*. Nonne te admonent ut cor habeas, saltem qui fatui nascuntur? Nec tamen vel ipsi fatui Deum dicere audent fatuitatis auctorem. Nec utique, ut Manichaeus desipit vel insanit, alienae naturae commixtio, sed nostrae depravatio invexit hoc vitium. Huius ergo vitii meritum, et aliorum naturalium quorumque vitiorum non inveniunt, qui sani sunt in fide, nisi originale peccatum.

  1. IUL. Sicut autem hic semen maledictum, sic alibi equidem, ubi maior est lectionis auctoritas, semen dicitur benedictum. Loquens enim de Israelitis Isaias propheta: Aedificabunt, inquit, domus, et ipsi inhabitabunt; pastinabunt vineas, et ipsi manducabunt fructus earum; non aedificabunt, et alii habitabunt; et non pastinabunt, et alii manducabunt. Secundum enim dies ligni vitae, erunt dies populi mei; opera labiorum eorum perseverant; electi mei non laborabunt in vacuum, nec filios procreabunt in maledicto, quia semen benedictum a Deo est.

AUG. Hanc Isaiae prophetiam si intellegeres, non eam nobis ut elabereris, sed tibi potius ut corrigereris opponeres. Aliud enim non mortale, sed immortale; nec carnale, sed spiritale semen videres; quod videbat Ioannes evangelista, quando dicebat: Omnis qui natus est ex Deo, non peccat; quia semen eius in ipso manet. Secundum hoc semen quisque non peccat; quia et si peccat ut homo, habet tamen alterum semen, secundum quod semen non potest peccare, quia ex Deo natus est. Secundum hoc semen filii non procreantur in maledicto. In quibus Prophetae verbis evigilare debuisti, et advertere quod non pro magno munere hoc promitteretur populo Dei, nisi quia procreantur filii in maledicto secundum alterum semen, quod est ex Adam; non autem procreantur in maledicto secundum Christum, quod est semen benedictum ab initio. Ipse est enim et Sapientia Dei, de qua dictum est: Lignum vitae est omnibus amplectentibus eam; unde et iste Propheta, vel Deus potius per Prophetam: Secundum dies ligni vitae, inquit, erunt dies mei populi. Vita aeterna et immortalis promittebatur his verbis, non carnalibus, sed spiritalibus Israelitis. Ibi vineae spiritales et domus non quandoque morientibus pastinatoribus et aedificatoribus suis possidebuntur ab aliis, sed ab ipsis sine fine viventibus. Ergo agnosce duo genera seminum, unum generationis, et alterum regenerationis; et noli esse incredulus, sed fidelis.

  1. IUL. Patiantur ergo pueruli de istis verborum contrarietatibus quaestionem, ut nullius maioris rei quam sonorum capaces pro alludentibus sibi poculis praelientur; catholica vero fides neque iurgare adversum se legem Dei credit, neque ullam auctoritatem in exitium rationis admittit; nec cuiquam opinioni atque adulationi in maculam divinae aequitatis auscultat; sed ut Deum non solum credit, verum etiam novit omnium naturarum Creatorem; ibi peccatum nulli alii quam liberae imputat voluntati; per quae omnia traducem peccati falsam esse non dubitat.

AUG. Catholica potius fides peccatum esse originale non dubitat; quam fidem non pueruli, sed graves atque constantes viri, docti in Ecclesia, et docentes Ecclesiam, usque ad diem sui obitus defenderunt. Vos autem legem Dei adversum se, sicut dicis, iurgare non creditis, et ipsi adversus eam caeca impietate vel impia caecitate iurgatis. Ideo enim auctoritatem nullam in exitium rationis vos iactatis admittere; ut rationibus vestris, quae non rationes, sed deceptiones sunt, etiam divina deponatur potius, quam exponatur auctoritas. Quamvis nemo ita esse debeat gravis corde, ut decipiatur ratione Pelagii, quam velut exponens Apostolum protulit, et ait: Corpus mortuum propter peccatum, ideo dictum, quia corpus moritur peccatis, quando avertitur a peccatis. Contra quam vanitatem non disputandum, sed Apostolus ipse legendus est, dicens: Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam, si autem spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem spiritum eius in vobis. Quid apertius? Quid lucidius? Quis, rogo, contra istam manifestationem, nisi haeretica insania, negaret originale peccatum? Propter quod peccatum etiam nunc utique adhuc corpus est mortuum; quamvis iam propter iustitiam vita sit spiritus. Sed vivificabit, inquit, Deus et mortalia corpora vestra. Quis oblatraret huic veritati, nisi rabies vanitatis, quae se iactat nulli opinioni atque adulationi auscultare in maculam aequitatis divinae; cum potius aequitatem divinam negare cogatur, quisquis deceptus fuerit a vobis? Quoniam tot vitia vel corporum vel ingeniorum, cum quibus nascuntur homines, si nullius peccati dicuntur trahere meritum, procul dubio Dei negatur iustum esse iudicium. Itaque, cum voluntati peccata sic imputatis, ut voluntati primi hominis originale peccatum imputare nolitis, omnia mala quae trahunt vel patiuntur infantes, iniquo Dei iudicio, eos qui vobis credunt, imputare compellitis.

Chapter 22 of 31