Skip to the text

Liber II, Capita 186–223

  1. Iul. Ut quibus lex data non est, intellegantur non esse praecepta transgressi, rei autem convincantur, quoniam neglegentes rationem, quam proprii in unoquoque protestantur affectus, vel humanae societatis vel pudoris iura temeraverint; atque ideo mutua quidem imitatione, non tamen legis, quae necdum lata erat, dicuntur transgressione peccasse, usque ad legem ergo peccatum fuit, non praevaricatio, post legem autem non solum peccatum, sed etiam praevaricatio. Regnavit autem mors aeterna, quam Adae, si peccasset, ascripturum se Deus spoponderat. Igitur illa mors peccato debita, mors poenalis, regnavit et ante legem in eos, qui peccaverunt, sicut in Sodomitis et in his, qui diluvii tempore propter iniquitatem, voluntariam tamen, vel varia sunt aetate consumpti, regnavit et post legem in his, quos reos praevaricationis invenit.

Aug. Quoniam mortem nisi aeternam non vis esse poenalem; si mors poenalis non est, quae a corpore animam separat, cur eam timet natura, quam sic laudas, ut neges esse vitiatam? Quid causae est, ut infans, ubi paululum ab infantia progredi coeperit, iam formidet occidi? Cur non ita, ut in somnum, sensus est proclivis in mortem? Cur magni habentur, qui mortem non metuunt, hique tam rari sunt? Cur etiam ipse, qui cuncupiscentiam se habere dixit dissolvi et esse cum Christo, non vult tamen spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita? Utquid Petro dictum est de ipso glorioso fine: Alter te cinget et feret, quo tu non vis? Si ergo frustra mors timetur, ipse timor eius est poena; si autem anima separari a corpore naturaliter non vult, ipsa mors poena est, quamvis eam in usum bonum gratia divina convertat.

  1. Iul. Quoniam ea iudicante iustitia, quae non imputat peccatum, nisi a quo liberum est abstinere, hi, qui sine lege peccaverunt, sine lege iudicabuntur, et hi qui in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur. Quod autem ait Apostolus: Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, fecit translucere, quod senserat, id est Iudaeos sub lege peccantes similiter ut Adam praevaricatos fuisse definiens, quia et illi primo homini, licet non libris, auribus tamen commendata lex fuerat abstinendi a gustu arboris, in quo oboedientiae exploratio fuit, de qua contra praeceptum edendo praevaricationis crimen incurrit. Ergo et post datam legem ministerio Moysi peccans populus in similitudine praevaricationis Adae deliquisse convincitur, quia ita ut ille legis transgressione peccabat; in media autem aetate duarum legum, primae datae, non scriptae, secundae vero et latae et litteris traditae, qui peccaverunt, non a peccato ostenduntur alieni, sed non in similitudine praevaricationis Adae, quia legem non acceperant, perhibentur errasse.

Aug. Ubi negas similitudinem praevaricationis Adae, te ipse convincis, quod hi, qui sine lege peccaverunt, non primi hominis exemplo sunt rei; non est igitur imitatio, sed generatio, qua per peccatum mors in omnes homines pertransiit. Neque enim, si tam prolixa tempora, quae ante legem fuerunt, transiluisset haec mors, quae per peccatum primi hominis intravit in mundum, et a Iudaeis serpere inciperet, qui praevaricatores legis effecti sunt, ut servaret similitudinem praevaricationis Adae, diceretur de illa: Per unum hominem intravit et per omnes homines pertransiit. Cui enim, non dico stulto, sed fatuo, persuadebitis mortem per unum hominem intrasse et per omnes homines pertransisse, quam dicitis tot gentes et tot saecula praetermisisse et ad eos, qui legem acceperant, intactis ceteris pervenisse, cum et in eos mortem regnasse dicatis, qui non in similitudine praevaricationis Adae, sed sine praevaricatione, quia sine lege, peccaverunt? Prorsus non est, unde vestrum corrigatis errorem, nisi redeatis ad catholicam fidem, quae homini primo, principi generationis, hominem secundum, principem regenerationis, opponit.

  1. Iul. Qui Adam forma dicitur futuri, id est Christi, verum forma a contrario, ut, sicut ille peccati, ita hic iustitiae forma credatur; sed sicut incarnatio Christi iustitiae fuit forma, non prima, sed maxima, quia et, antequam Verbum caro fieret, ex ea fide, quae in Deum erat, et in Prophetis et in multis aliis sanctis fulsere virtutes, veniente autem temporum plenitudine exacta in Christo iustitiae norma resplenduit et, qui praedictus fuerat pater futuri saeculi, tam praecedentium sanctorum quam etiam sequentium remunerator eminuit.

Aug. Agnoscimus haeresim vestram; definivit enim Pelagius, quod non ex fide incarnationis Christi antiqui vixerint iusti, quia videlicet nondum in carne venerat Christus, cum profecto id futurum non praenuntiassent, nisi priores utique credidissent; sed in hanc absurditatem cecidistis, dum defenditis esse potuisse per naturam legemque iustitiam, utrumlibet autem si verum est, ergo Christus gratis mortuus est.

  1. Iul. Ita etiam in parte contraria Adam dicitur forma peccati non prima, sed maxima.

Aug. Unde ergo non prima, sed maxima? Quandoquidem propter exordium generis humani non negas primam nec / CSEL 307/ invenis, cur dicas maximam, nisi fatearis tanto gravius Adam peccasse, quanto ibi maior non peccandi facilitas erat, ubi vitiata natura nondum erat nec lex peccati in membris repugnabat legi mentis. Cum qua poena omnis homo nascitur periturus in aeternum, si non renascatur, et perditus, nisi ab eo quaesitus inveniatur, qui venit quaerere quod perierat.

  1. Iul. Maximam autem dico, non quia diabolum magis reum fuisse diffitear, sed quia, cum institutionis ratio peteretur, accommodatius Apostolus hominis, quem plurimum successio humanitatis aspexit, quam aeriae substantiae fecerit mentionem. Verum in ipsa humanitate primam mulierem deliquisse constabat; sed quia patrum in omnibus efficacior est et maior auctoritas, eum dixit formam fuisse peccati, non a quo coepit delictum, sed qui per potestatem sexus virilis magis fuisse probatur imitabilis. Vides nempe, ut consequentia intellectus veritatem sibi inesse testetur.

Aug. Non imitationem imitationi, sed regenerationem generationi opposuisse Apostolum ipsa Christi forma demonstrat, qui homini primo homo secundus opponitur. Si ergo non pertinent ad iustitiam Christi, qui renascuntur, non pertinent ad peccatum Adae, qui nascuntur, et non est Christus forma a contrario, sed quia forma est, procul dubio, sicut renati ad iustitiam Christi transeunt etiam parvuli, quamvis operari iustitiam non valentes, ita cum transitu peccati ex Adam nati sunt sive nascuntur, quamvis nec peccatum adhuc valeant operari. Agnosce formam et noli esse contradictione deformis.

  1. Iul. Nunc intuere, quantum a tua expositione discordent ut cetera eiusdem loci ita illa verba, quibus Apostolus pronuntiat etiam in eos regnasse mortem, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, qui est forma futuri. Si enim de naturali peccato ageret, de quo dixerat, ut videtur tibi: In quo omnes peccaverunt, qui essent hi, quos statim pronuntiat non solum in praevaricatione Adae, sed ne in similitudine quidem culpae illius obnoxios deprehendi?

Aug. Sed tu sic intellegis, qui non intellegis; Apostolus autem rationem reddidit, quare mors regnaverit et in eos, qui non peccaverunt, addendo et dicendo: In similitudinem praevaricationis Adae, id est propterea regnasse ostendens mortem et in eos, qui non peccaverunt, quoniam quamdam similitudinis formam ex Adae praevaricatione traxerunt. Adam quippe induunt, qui nascuntur, sicut Christum induunt, qui renascuntur.

  1. Iul. Regnavit - inquit - mors etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae. Vides eum distinctionem fecisse perspicuam inter eos, qui similiter ut Adam, et eos, qui dissimiliter erraverant.

Aug. Si dissimiliter erraverant, ubi est ergo imitationis exemplum? Regenerationem redde generationi, non imitationem imitationi, et invenies formam, quam commendavit Apostolus veritatis, non quam finxit Pelagius, vestri auctor erroris.

  1. Iul. Quae divisio naturali peccato non potest convenire, quod si esset, omnes prorsus aequaliter colligaret; nemo ergo esset, cui malum hoc non inesset, et nullus inveniretur, de quo vere posset dici, quia in similitudine peccati illius non deliquisset, in cuius omnes veritate peccassent.

Aug. Quod renitendo clamas, hoc verum est et contra vos est: omnes prorsus originale peccatum aequaliter colligavit; nemo esset, cui malum hoc non inesset, nisi per Christum gratia divina prodesset. In eos enim, qui non peccaverunt, id est qui sua peccata propria non fecerunt, ut mors regnaret, similitudo meruit praevaricationis Adae, qui est forma futuri, id est Christi; sicut enim primo homine, qui nascuntur, ita secundo homine, qui renascuntur, induuntur.

  1. Iul. Colligit autem Apostolus et pronuntiat esse alios, qui peccaverint sicut Adam, alios, quos nec similitudo antiquae praevaricationis asperserit; absolute ergo claret morum crimina esse, non seminum. Atque ut breviter quae sunt acta repetamus, ait Apostolus per unum hominem intrasse peccatum. Hoc ratio ostendit imitationi, non generationi congruere, quae est opus duorum.

Aug. Quam multum eadem dicis et nihil dicis nec vides, quia, si peccatum imitationis a genere humano coeptum isto significaretur loco, per unam potius quam per unum in mundum diceretur intrasse, quae ita prima peccavit, ut eam vir quoque ipsius fuerit imitatus. Sed quia generationem, non imitationem volebat intellegi: Per unum - inquit - hominem peccatum intravit in mundum, aut ambos singulari numero includens, propter quod dictum est: Igitur iam non sunt duo, aut eum potissimum commemorans, a quo est principium generandi, cum seminatio exorditur, ut conceptio subsequatur. Haec saepe iam diximus, sed iterationibus tuis nostras quoque vel rarius, tamen iterando non cedimus.

  1. Iul. Secutus est: Et ita in omnes homines mors pertransiit.

Aug. Quid est: ita pertransiit, nisi quomodo intravit, id est, cum peccato sive per peccatum?

  1. Iul. Fecit distinctionem, ne quis putaret transisse peccatum, ut mors, quae praecucurrit, iudicante iustitia secuta probaretur materias ultionis, quas in unoquoque peccatore de studio malae voluntatis invenerat. Ostendit igitur non naturam accusandam esse, sed studia.

Aug. Frustra te versas et reversas. Adam respice et Christum: ille formam est futuri, non est ergo a contrario iste conformis, qui iustitiam suam in renascentes parvulos traicit, si peccatum in nascentes ille non traicit.

  1. Iul. Subiunxit in eo regnasse mortem, in quo omnes peccaverunt, quo sermone non nascentis ruina, sed opera agentis expressa est. Approbavit se itaque pravitatem arguere nec innocentiam sauciare.

Aug. In illo peccaverunt omnes, in quo moriuntur omnes; cuius a contrario forma est, in quo vivificantur omnes. Sicut autem in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabuntur. Quod ideo dictum est, quia, sicut nemo nisi per Adam vergit in mortem, ita nemo nisi per Christum surgit in vitam. O homo, qui nihil potes dicere, posses saltem tacere?

  1. Iul. Post hoc autem intulit usque ad legem regnasse peccatum ostendens regnum peccati lata lege cecidisse.

Aug. Si lata lege cecidit regnum peccati, ergo per legem iustitia est. Si per legem iustitia est, ergo Christus gratis mortuus est. Apostoli est vox ista, non mea. Iam erumpite in apertum, inimici crucis Christi. Quid timetis magnum populum Christi et Christi magnum iudicium non timetis? Aperte dicite: Iustificari natura, iustificari lege possemus; gratis mortuus est Christus. Sed formidantes multitudinem christianam Pelagianum verbum supponitis et quaerentibus a vobis, quare mortuus sit Christus, si natura vel lex efficit iustos, respondetis: Ut hoc ipsum facilius fieret, quasi posset, quamvis difficilius, fieri tamen sive per naturam sive per legem. Christe, responde, vince atque convince; clama: Sine me nihil potestis facere, ut taceant, qui clamant: Etsi difficilius, tamen possemus et sine te facere. Aut si tacere non possunt, se ipsos in latebras aliquas ducant, ut alios non seducant. Cur ergo ait Apostolus: Usque enim ad legem peccatum in mundo fuit, nisi, quia peccatum auferre nec lata lex potuit, sed ille, de quo dictum est: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi?

  1. Iul. Generatio autem, quae coepit ab Adam, et post legem permanet; quae si esset fons peccatorum et frutex diaboli, sicut tu argumentaris, non utique usque ad legem, sed et post legem et post Christum hoc crimen vigeret. Peccatum itaque, de quo Apostolus pronuntiat, quia usque ad legem fuerit nec potuerit manere post legem, actionis, non nativitatis esse convincitur.

Aug. Ecce aperte dicis non ideo dixisse Apostolum: Usque ad legem peccatum in mundo fuit, quia nec lex potuit auferre peccatum, sed quia peccatum non potuit manere post legem. Nec expavescis vocem Dei per hominem Dei intendentem in Christum atque dicentem: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi? Quid desipis? Quid insanis? Non natura, non lex, sed ecce qui tollit peccatum mundi. Et audes dicere peccati regnum lata lege cecidisse, et post legem non potuisse manere peccatum? Cum dicat Apostolus: Si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est; cum dicat Apostolus: Quia in lege nemo iustificatur; cum dicat Apostolus: Lex subintravit, ut abundaret delictum; cum dicat Apostolus: Si data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia; sed conclu**sit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. Si aures habetis, ora iam claudite; si recte aperire ora vultis, prius aures divinis vocibus aperite. Sane memineris te dixisse generationem coepisse ab Adam, qui soles dicere generationem non nisi a duobus incipere et ideo non eam voluisse intellegi Apostolum in eo peccato, quod per unum hominem intrasse dixit in mundum. Quis te posse crederet oblivisci, quod totiens dixeras falsum? Sed tamen oblitus es, ut aliquando diceres verum. Expergiscere, audi vel te ipsum: ab Adam coepit generatio ac per hoc per generationem intravit peccatum, quod per unum hominem intravit in mundum. Etenim tu dixisti: Generatio autem, quae coepit ab Adam, et post legem permanet. Convenienter igitur Apostolus unum hominem posuit, a quo peccatum intravit in mundum, quod generatione traheretur, non diabolum, a quo illud peccatum intravit in mundum, quod imitatio sequeretur.

  1. Iul. Peccatum autem - inquit - non imputatur, cum lex non est; qua sententia sicut et omnibus dictis suis opinionem traducis interemit.

Aug. Plane cum lex non est, non imputatur peccatum, sed ab hominibus, qui inscrutabilia iudicia Dei nesciunt. Nam si Deus peccatum non imputat, cum lex non est, qua tandem iustitia Dei, qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt?

  1. Iul. Nam si ante legem non imputata est peccati tradux, post legem autem non fuit, numquam omnino, quo noceret humano generi, virus obtinuit. Ante legem enim imputatum non est naturale peccatum, sub lege imputatum non est, quia in nullo umquam loco legis vel monstratum hoc vel imputatum docetur. Apparet ergo Apostolum peccatum ante legem liberae voluntatis, post legem autem praevaricationem totidem liberae voluntatis arguere.

Aug. Si in lege non ostenditur originale peccatum, cur ergo in lege anima parvuli octavo die non circumcisi de genere suo dicta est interire? Cur infante nato offerebatur sacrificium pro peccato? Iam, quaeso, tace; attende infantem et imitare non fantem.

  1. Iul. Ac per hoc constat nihil eum de peccato traducis elocutum, quae quamvis copiosa essent, ad probandum nihil Apostolum de naturali, quod esse non potest et a Manichaeis fingitur, sensisse peccato; ex abundantia tamen etiam distinctionem inculcavit non omnes omnino Adae praevaricatione pollutos, quandoquidem etiam de his, in quibus pro iniquitate regnaret interitus, invenirentur plurimi, qui a praevaricatione Adae docerentur alieni.

Aug. Calumniose, linguose: Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est, qui dixit, Manichaeus non fuit, sed sicut vestri doctoris ore laudatur, inter scriptores ecclesiasticos flos quidam speciosus enituit. Quomodo autem dicis non omnes Adae praevaricatione pollutos et, quod peius est, Apostolo imputas, quod tu insipienter sapis? Cum ille dicat: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen et in eos, qui non peccaverunt, volens intellegi parvulos, qui nulla propria peccata fecerunt, et addat: in similitudine praevaricationis Adae ostendens, cur in eos regnaverit mors, quod iam superius satis egimus. Quomodo enim per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors, si in aliquos ad hoc unius hominis peccatum non pertinentes regnavit tamen mors? In quos enim mors regnavit, pertinent ad peccatum, per quod intravit; qui vero ad peccatum, per quod mors intravit, non pertinent, quo iusto iudicio ad mortem pertinent? Non autem pertinent ad peccatum, quod per unum hominem intravit in mundum, qui non in praevaricationis / CSEL 315/ illius similitudine peccaverunt, sicut ipse dixisti; non igitur in eos regnavit mors. Quid est ergo: Regnavit mors etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, nisi quia regnavit mors et in eos, qui non peccaverunt, quoniam nulla peccata propria commiserunt? Regnavit autem in similitudine praevaricationis Adae, quia licet nulla ipsi propria peccata commiserint, pertinent tamen ad peccatum, per quod mors intravit in mundum, trahentes similitudinem praevaricationis, non praevaricationem peccato proprio perpetrando, sed de praevaricatore, per quem natura humana tota est vitiata, nascendo.

  1. Iul. Vide ergo, utrum adhuc dubium vel tibi debeat esse, quod dicimus innocentes videlicet ante propriae voluntatis usum, rude opus Dei, non peccasse in Adam, quando Apostolo teste etiam de iniquis, qui in similitudine praevaricationis Adae non deliquerint, plurimi esse doceantur.

Aug. Iam responsum est. Opus est ut taceas; nam non potes nisi perversa dicere conando Apostoli verba pervertere. Ille enim et in eos, qui non peccaverunt, id est parvulos peccata propria non habentes, dixit tamen regnasse mortem in similitudine praevaricationis Adae, qui est forma futuri, quia ita Christus traicit in eos iustitiam, sicut Adam peccatum; ita Christus vitam, sicut Adam mortem. Alioquin a forma Christi alieni erunt et Christiani non erunt; quod quidem sentitis, sed aperte dicere formidatis.

  1. Iul. Sed videamus et cetera. Sed non sicut delictum ita gratia; si enim in unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in plures abundavit. Superari dicit malum delicti copia gratiae et eorum qui salvantur numerum illis, quos praevaricatione perisse asserit, anteponit.

Aug. Iam saepe diximus: non ait plures, sed multos, nec magis multos, sed magis abundavit, quoniam in aeternum victuri sunt, in quos transiit vita Christi, quibus ad tempus nocuit mors in eos transiens per Adam; ecce quomodo multo magis in eos abundavit gratia quam peccatum.

  1. Iul. Si veritatem Apostoli verbis vindicas nec eum impudenter putas fuisse mentitum, doce, quemadmodum de naturali peccato dicenti haec sententia non incutiat publicae falsitatis pudorem. Nam si esset originale peccatum, quod omnem omnino naturam hominum ad ius diaboli faceret pertinere, qui erat locus ad aequiparandum partium numerum, eorum videlicet qui salvantur, et illorum qui intereunt? In Evangelio Dominus, cum beatorum ostenderet raritatem: Quam arta et angusta - inquit - via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam! Quam lata et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam!

Aug. Hoc est, quo sensus iste vester evertitur, quoniam pauci sunt, qui salvantur, in eorum comparatione, qui pereunt; nam sine illorum comparatione per se ipsos etiam ipsi multi sunt; eorum quippe multitudinem dicit Apocalypsis numerare neminem posse. Ideo Paulus si eos non multos, sed plures dixisset, non possemus eos dicere pauciores; verbum enim comparationis est plures, quod verbum vos supponitis, non Apostolus ponit. Sed nec sic vobis ratio constabit; vestra quippe illa imitatio, quam vobis videmini velut acute invenisse contra verborum apostolicorum clarissimam veritatem, ut non per generationem, sed per imitationem peccatores omnes ad peccatum primi hominis pertinere credantur, multo plures unius delicto vel ob unius delictum perire affirmat quam gratia unius hominis Iesu Christi liberari. Quis enim non videat peccatores plures esse quam iustos? Quos peccatores non aliquos, sed omnes, non quidem per generationem, sed tamen per imitationem ad unius delictum dicitis pertinere. Sed etsi non omnes peccatores, sed tantum praevaricatores legis peccato primi hominis per imitationis vinculum dicatis obstrictos, etiam sic, ex quo lex Dei per multas gentes praedicatur, quam lata et spatiosa via est, quae ducit in interitum, et multi praevaricatores ingrediuntur per illam! Quam arta et angusta via est, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam, in comparatione utique multorum, qui pereunt, etiamsi paucis, qui liberantur, et parvuli, qui baptizati moriuntur, addantur. Quomodo ergo Apostolus diceret: Multo magis gratia Dei in plures abundavit? Quod vos dicitis, ille non dixit; sed ille dixit: Multo magis abundavit in multos, quia etiam, qui salvantur, ut iam dictum est, in comparatione pereuntium pauci, sine comparatione autem illorum tam multi sunt, ut eos quisquam numerare non possit. Multo magis autem in eos abundat gratia, quia temporaliter per Adam misere atque mortaliter vivunt, per Christum vero beatissime et sine fine victuri sunt. Turbata est vestra inventio, iam tandem intentio corrigatur.

  1. Iul. Hoc nempe, quod dicitis multos et paucos, ad quantitatem infinitam pertinet, quoniam in comparatione mutua aut multitudo invenitur aut paucitas; conferens itaque Dominus multitudini pereuntium eos qui salvandi sunt, paucos eos vocavit; et hic Apostolus conferens his, qui ita peccassent ut Adam, illos, quos salvat Christi gratia, multo plures esse pronuntiat.

Aug. Non pronuntiat " plures ", sed " multos ". Graece locutus est: polloùs dixit, non " pleisous "; lege et tace.

  1. Iul. Assere ergo hoc peccato Manichaeorum id est traducis convenire.

Aug. Doctores catholici, non Manichaei deceptores dixerunt omnes in Adam peccasse; illi hoc dixerunt, qui intellexerunt Apostolum, quod vos negatis contra Apostolum. Ergo et vos deceptores estis; et vos enim sicut Manichaei, sed diverso morbo, insanitis.

  1. Iul. Nam si universitatem, quam fecunditas humana protulit, regno diaboli peccatum naturale transcripsit et inde in extrema aetate mundi aliqui liberati per Christum putantur, quae veritas est aut quae auctoritas eius Magistri, qui contra tam clarum testimonium totius mundi dicit in plures iustitiam abundasse quam culpam? Quid ergo ei creditur de involutis dogmatibus disserenti, si de rebus tam perspicuis mentiatur? Quod quia sentire sacrilegium est, id autem dici dogma tuum compulit, honore Apostoli Manichaeorum vilitas conteratur.

Aug. Vos potius perspicua nubilare contenditis non solum non intellegendo, quod Apostolus dixit, verum etiam mutando et supponendo, quod ille non dixit; plures enim non dixit ille, sed multos, qui tamen multi pauci inveniuntur, quando pereuntibus comparantur. Calumniose, frontose, verbose, hoc dixit Apostolus, quod intellexit Ambrosius, qui non erat Manichaeus: Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est. Audi, sicut eum laudavit magister tuus, florem speciosum, et de tuo corde istam spinarum deformitatem hoc est foeda acumina improbae contentionis evelle.

  1. Iul. Non mentitur Apostolus; ergo in plures abundavit Christi gratia quam Adae culpa, cuius imitatione dicuntur peccasse, qui sub lege peccaverunt; sub lege autem usque ad Christum Iudaei tantummodo deliquerunt. Confer ergo Iudaicam nationem solam perfectae dumtaxat aetatis sub lege positam et per hoc in similitudine praevaricationis Adae peccantem, qui accepta lege peccavit, ac de multitudine vocatarum Gentium per praedicationem Evangelii eorum millia, qui gratiae sunt liberalitate salvati, tuncque intelleges apostolum Paulum vere pronuntiasse ad plures gratiam Dei et donum Iesu Christi pervenisse quam societatem praevaricationis antiquae.

Aug. Cum Apostolus invenitur non " plures " dixisse, sed " multos ", tui huius argumenti machina tota subvertitur, quamvis non soli Iudaei, sicut tibi placet, sed omnes praevaricatores esse reperiantur, qui legem cum ipso Evangelio praedicatam praevaricando damnabiliores fiunt; qualibus praevaricatoribus simul cum Iudaeis ita plenus est mundus, ut in omnium comparatione sint pauci, qui parvulis quoque baptizatis additis liberantur; quod et responsione superiore comprehendi. Evidenter contra vos clamat Doctor Gentium: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur, qui omnes non pauci, sed multi sunt. Ac per hoc multi moriuntur in Adam, multi vivificabuntur in Christo, sed plures moriuntur in Adam, quam in Christo vivificabuntur; plures itaque ad illius mortem, ad huius vero vitam comparatione illorum pertinent pauciores, sed etiam ipsorum per se ipsos ea est multitudo, quam numerare nemo possit. Quid est ergo: Omnes in Christo vivificabuntur, nisi quia nemo vivificabitur nisi in illo? Cuius rei similitudinem de magistro posui litterarum, si unus sit in civitate, a quo ibi dicantur omnes litteras discere, non quia omnes discunt, sed quia nemo nisi ab ipso. Quam locutionem nec tentasti refellere, quia vidisti esse rectissimam et omnibus notam.

  1. Iul. Exposita liberalitate gratiae in hominum salvatorum copia comparat donum atque peccatum et eruditissime ad laudem doni applicat, quod multis vulneribus una virtute medicetur: Et non sicut per unum - inquit - peccatum ita et donum.

Aug. Per unum peccantem dixit, non: Per unum peccatum, ut quod deinde dicit: Iudicium ex uno delicto in condemnationem, nonnisi illius unius peccantis hoc delictum possit intellegi, quod quidem vos non vultis; sed quid facturi estis, quandoquidem hoc dixit Apostolus etiam nolentibus vobis? Corrigimini ergo; non enim habetis hic aliud, quod facere debeatis.

  1. Iul. Nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem, id est: peccata quidem, quae gravia sunt, etiam singula possunt sufficere ad accusationem et ad damnationem reorum.

Aug. Quare dixisti gravia, quod non dixit Apostolus, nisi quia vidisti, si unum delictum leve sit, non sufficere ad damnationem, de qua loquebatur? Non ergo ex quocumque uno cuiuscumque delicto est hoc iudicium, sed ex uno illo delicto, quod factum est per unum peccantem, id est Adam, iudicium est in condemnationem. Et adhuc pervertere recta verba Apostoli vultis, ne vestra, quae perversa sunt, corrigatis?

  1. Iul. Gratia autem non eodem confertur modo, ut peccatis aeque admota singulis crebro repetatur; sed infusa semel uno virtutis suae impetu atque compendio diversa et plurima delet crimina. Ideo ait: Ex multis delictis in iustificationem, id est ex multis delictis liberatos homines ad gloriam perducit iustificationis indultae. Non ergo hic unum Adae peccatum, ut suspicaris, intellegit, sed ad hoc solum numerum admovit unius et plurium, ut ad laudem gratiae respiceret, quia non quoties peccatum ab unoquoque mortalium fuerat, totiens etiam frequentaretur gratia, quasi baptismata singula nisi peccatis singulis non possint mederi.

Aug. Ita hoc loqueris, quasi dixerit Apostolus: Gratia autem semel ex multis delictis in iustificationem; non hoc dixit. Attende quod dixit, et corrige quod dixisti. Gratia - inquit - ex multis delictis in iustificationem. Quid huc pertinet, quod semel et simul unicuique omnia dimittuntur in baptismo? Nonne et illa condemnatio, ad quam iudicium perducit extremum, procul dubio semel fit omnium quae remissa non fuerint peccatorum? Et magis ipsa damnatio semel quam remissio peccatorum per gratiam Christi semel fit, quoniam, si post baptismum quisque peccaverit, non eadem sunt peccata, sed per eamdem gratiam peccantibus remittuntur, non semel nec septies, sed etiam septuagies septies. Eadem gratia quotidie dimittit orantibus etiam quotidiana peccata, cum dicunt: Dimitte nobis debita nostra, veraciter addentes: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Gratia ergo ex multis delictis sive singula in singulis sive in quibusdam pauca, in quibusdam plurima invenerit, sive quae ante baptismum, sive quae postea committuntur et paenitendo orando eleemosynas dando sanantur, in iustificationem mittit, quos a damnatione liberat; haec enim omnia ipsa sunt multa, ex quibus multis iustificat gratia. Quae si non subveniat, profecto etiam ex uno delicto, non quod proprium quisque committit, hoc enim loco non inde loquebatur Apostolus, sed quod per unum peccantem intravit in mundum, itur in damnationem; hoc enim Apostolus evidentissime expressit. Neque enim ait sicut tu: Non sicut per unum peccatum, tamquam singulum cuiusque volens intellegi, sed ait: Non sicut per unum peccantem. Aperi oculos et lege et noli tamquam caecis aliud pro alio velle supponere.

  1. Iul. Sed hoc curavit exprimere: Cum, inquit, peccata singula reos suos lethaliter vulnerassent, innumerabiliter confossos homines haec gratia singulari et semel tradita virtute salvavit.

Aug. Per unum peccantem, dixit, ubi Adam intellegitur, non per unum peccatum, ubi tu verbo mutato atque supposito vis intellegi singula singulorum.

  1. Iul. Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum, multo magis, qui abundantiam gratiae et donum iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum. Consequenter, quod coepit, affirmat; duas enim posuit sententias utrique volens convenire, quod in fine subiunxit. Per unum enim, qui fuit forma peccati et in cuius similitudine praevaricantur sub lege peccantes, pronuntiat regnare mortem, et per unum regnare in vita abundantiam quosque gratiae consecutos, quae gratia virtutem imitantibus prodest. Non remansit ergo de uno quaestio, quia hoc, quod subditum est eos videlicet in vita regnare, qui abundantiam gratiae perceperint, etiam primum illud absolvit, ut nemo videlicet cogatur in mortem, nisi qui exemplum peccantis adamaverit.

Aug. Cuius exemplum peccantis adamaverit? Nempe primi hominis; hunc enim formam dicis esse peccati propter imitationem, non propter generationem; proinde sicut dicis: Nemo in mortem cogitur, nisi qui exemplum peccantis huius adamaverit, non ergo coguntur in mortem, qui non in similitudine praevaricationis eius, sicut existimas, peccaverunt. Quomodo ergo dicis mortem regnasse et in eos, qui peccaverunt quidem per liberum arbitrium, sed non in similitudine praevaricationis Adae, quia sine lege peccaverunt? Non itaque peccaverunt eius exemplo, quoniam non peccantes in similitudine praevaricationis eius non exemplum peccantis amaverunt; quantum enim ab hac similitudine peccantis huius, tantum ab imitatione exempli huius alieni sunt. Cum igitur et in eos regnaverit mors, quid est quod dicis: Ut nemo cogatur in mortem, nisi qui exemplum peccantis adamaverit, eius videlicet, quem propter imitationem formam vis fuisse peccati? Ecce non amaverunt peccantis exemplum, qui non in praevaricationis eius similitudinem peccaverunt, et tamen etiam in eos regnavit mors. An vis redire ad catholicam veritatem, ut in eos quoque mortem regnasse fatearis, qui non peccaverunt propria non faciendo peccata, sed regnum mortis in similitudine praevaricationis eius, de cuius stirpe sunt nati, tamquam haereditario miseriae iure subierunt? Sic quippe intellexerunt haec apostolica verba Doctores Ecclesiae, qui viderunt ea non posse recte intellegi, nisi in eis intellegatur obnoxiae successionis origo peccati; propter quod dixerunt parvulos secundum Adam carnaliter natos contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere, nec Manichaei fuerunt, sed vos Pelagianos Dei spiritu, qui per eos locutus est, damnaverunt.

  1. Iul. Vita autem, in qua regnaturi sunt sancti, aeterna monstratur; ergo et mors, quae iniquitatem voluntariam sequitur, aeterna credatur. Itaque sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae. Sicut enim per unius inoboedientiam peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi. Omnis est soluta perplexitas, impudenter de universitate calumnia concitatur, ineptissime in scirpo nodus quaeritur. Pronuntiat Apostolus non omnes esse, sed multos, qui per inoboedientiam primi hominis peccata didicissent, et multos esse, non omnes, qui per alterius oboedientiam iustitiam essent adepti. Nihil hic de exortu humanitatis agitur, mores in diversis studiis publicantur; inoboedientia et oboedientia studiorum operam, non generationis ostendit. Certe ubi opportunius, si quid secundum te saperet Apostolus, pronuntiaret omnes ad condemnationem ire nascendo, paucos autem ad vitam credendo quam in hoc loco, ubi summa disputationis complenda erat? Debuit enim dicere: Sicut per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt omnes, immo non per inoboedientiam, sed sicut per generationem primi hominis peccatores nati sunt omnes, ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi.

Aug. Immo debuit dicere: Sicut per inoboedientiam suam peccatores constituti sunt multi, ita per oboedientiam suam iusti constituentur multi, aut si imitationem, quam vos in magnis angustiis constituti et persequente veritate coartati invenisse vos putatis, qua exire possetis, hoc loco ille commendare voluisset, debuit dicere: Sicut per imitationem inoboedientiae unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per imitationem oboedientiae unius hominis iusti constituentur multi. Ecce et ego dixi, quomodo debuerit Apostolus loqui, si hoc vellet dicere, quod vos dicitis; ne putes aliquid magnum esse pro voluntate nostra verba componere, non auctoris voluntatem in verbis eius exponere. Dixit ergo per inoboedientiam unius hominis, quem generationis principem noverat, peccatores constitutos esse multos, quoniam illa inoboedientia est natura humana vitiata, et per oboedientiam unius hominis, qui regenerationis est princeps, iustos constituti multos, quia illius oboedientia natura humana sanatur, qui factus est oboediens usque ad mortem crucis, ut iusti constituantur per eius gratiam, etiam qui non hic per suam conversationem iusti esse potuerunt sicut hi, qui continuo post lavacrum regenerationis exspirant sive grandioris sive infantilis aetatis. Unde maluit verbum futuri temporis ponere et constituentur dicere, non " constituti sunt ", quoniam iusti illa iustitia, quae sine ullo peccato erit, in futuri saeculi aeternitate victuri sunt. Cum autem de peccatoribus non dixit " constituentur ", sed constituti sunt, saeculum hoc, quod praeterit, ubi iam vitiata est humana natura, verbo temporis praeteriti expressit. Iam vero de multis, quia ipsi sunt omnes, satis tibi responsum est; tu autem, quos Apostolus dixit omnes, non potuisti nisi contradicendo exponere et dicendo: Non sunt omnes; ad quod te nulla necessitas cogeret, si catholicum quam Pelagianum sensum tenere maluisses; omnes enim propterea dicuntur et multi, ut discernantur ab eis, qui cum sint omnes, sunt tamen pauci.

  1. Iul. Quod si ita intulisset, non minus docebatur impia esse quam inepta sententia, qua et comparatio ipsa in diverso proposito personarum stolidissima doceretur, cum res non similes ad collationem venirent, natura videlicet et voluntas, ut in parte mali seminum necessitas poneretur, in parte vero boni studii sola libertas, immo iam non libertas, quoniam non suppetebat facultas eligendi boni et cavendi mali, si naturalis reatus fuisset. Dicit ergo Apostolus, sapiens et eruditus Ecclesiae Doctor, per inoboedientiam exstitisse transisseque peccatum multiplicarique iustitiam.

Aug. Ubi est, quod dixeras non peccatum transisse sed mortem? Ecce nunc dicis per inoboedientiam, quae unius hominis commemorata est, non solum exstitisse, verum etiam transisse peccatum; an quid prius dixeris, fortassis oblitus es? Gratulandum est oblivioni tuae, qua verum compelleris dicere. Nam quod tibi videtur in collatione contrariarum partium non debere ex una parte poni necessitatem seminis et ex altera studium voluntatis, stolidum esse reperires, si videres sic in mala parte illos, qui pertinent ad hominem primum, connexione generationis sine studio suae voluntatis peccati traxisse contagium, quemadmodum illi parvuli, qui pertinent ad hominem secundum, sine studio propriae voluntatis per pacem regenerationis iustitiae participes fiunt. Si autem semen ex utraque parte deposcis, sicut per Adam semen carnale vitiatum est, sic viget spiritale per Christum; quod semen insinuavit nobis Ioannes apostolus dicens: Et non potest peccare, quia semen eius in ipso manet. Quod in futuro saeculo bono potius apparebit, ubi qui erunt, peccare non poterunt, non in hoc saeculo maligno, ubi et hi, qui pertinent ad saeculum peccata non habiturum, habent unde quotidie petant a Patre veniam peccatorum.

  1. Iul. Ac per hoc destruit opinionem peccati naturalis et docet alias esse causas substantiae, alias voluntatis; ac ne intellegentia haec nostro magis imputetur ingenio quam apostolico dogmati, ea, quae huic loco addidit, audiamus: Lex autem subintravit - inquit - ut abundaret delictum, ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia, ut sicut regnavit peccatum in mortem, ita gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum, Dominum nostrum. Assere igitur, quemadmodum peccatum tuum id est traducis coeperit abundare post legem, quae post ministerium Moysi incrementa susceperit.

Aug. Immo tu assere, quomodo, sicut superius dixisti, regnum peccati lata lege ceciderit, cum dicat Apostolus lata lege abundasse peccatum. Ego autem quod dixi assero, quia, etsi non asseram, clarum est. Peccatum quippe originale fuit et ante legem, quia per unum hominem peccatum intravit in mundum et cum illo mors per omnes homines pertransiit. Erat et voluntarium, quoniam qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Subintravit autem lex, ut abundaret peccatum, quia his generibus peccatorum, quae ante legem fuerunt, etiam illud accessit, quod praevaricatio nuncupatur. Ubi enim lex non est, nec praevaricatio. Ubi ergo his omnibus generibus peccatorum abundavit peccatum, superabundavit gratia, quia in his, qui ad eam pertinent, omnium istorum generum reatum delet et insuper donat, ut delectatio peccati iustitiae delectatione vincatur atque ad eam postea perveniatur vitam, ubi nullum erit omnino peccatum. Quomodo ergo res non similes in collationem venire non debent, sicut paulo ante dixisti, cum ex contrariis fiat ista collatio et ex una parte generatio ponatur et ex altera regeneratio, ex una regnum mortis, ex altera regnum vitae, ex una abundantia, ex altera remissio peccatorum, ex una delectatio peccati per naturae vitium usque ad consuetudinis malum, ex altera proelium contra concupiscentiam carnis per Sancti Spiritus adiutorium usque ad victoriae pacem, quae nullum intrinsecus, nullum extrinsecus patietur inimicum? Haec tene, si vis sanus esse, et noli contra haec, quae ad sanam doctrinam pertinent, insanire.

  1. Iul. Certe in his locis Apostolum de peccato naturali disseruisse contendis. Ad hoc supra dixerat usque ad legem fuisse, ut intellegeretur post legem esse desisse; nunc autem de eodem dicit, quod coeperit crescere et abundare post legem. Catholico intellectui, quem sequimur, utrumque hoc convenire monstravimus; tuo vero dogmati qua impudentia vindicatur, ut unum idemque peccatum lege lata superius quidem defecisse, nunc autem crevisse dicatur? Quomodo ergo post legem abundavit naturale peccatum? Acriusne coeperunt genitalia commoveri, ut de augmentis et novitate motuum peccato tuo virtus videatur adiuncta? An lex data nascentibus est, ut qui de libidine, quam dicis diabolicam esse et radicem fructumque peccati, geniti erant, admonerentur emendare quod facti erant, et gestum corrigere quem habuerant, cum eos generarent parentes? Cogerent postremo, quae facta erant, infecta esse, quod illi audire videlicet renuentes inoboedientiae crimen incurrerent? At hoc a nullo stultorum, nedum a lege, quam Deus dedit, poterat imputari.

Aug. Numquid alicubi diximus peccatum originale crevisse post legem? Aut hoc intellegi volumus in eo, quod ait Apostolus: Lex subintravit, ut abundaret delictum? Abundavit enim, non quia illud genus crevit, quod ante iam fuerat, sed quia genus aliud peccati accessit, quod sine lege non erat, id est praevaricatio, sicut paulo ante monstravimus. Cuncupiscentia est autem carnis et libido genitalium, contra quam sanctorum castitas pugnat; hanc tibi multum placentem quoniam cum ipsa sua pugna, cui repugnat etiam pudicitia coniugalis nonnisi ad filios procreandos ea bene utens, aliis autem motibus eius obsistens, hanc ergo cum ista sua pugna quia etiam in paradisi pacem conaris admittere vel immittere, ipse in paradisum non disponis intrare. Quantalibet autem abs te defensione muniatur et laudibus adornetur, aut vitium est aut vitiata est nec immerito militibus Christi, a quibus debellatur, odiosa est; cum qua ipse colludis, ut eam et expugnare te dicas et laudare non erubescas. Per hanc humana, quae nascitur, caro peccati est; propter quod per illam nasci noluit ille, qui natus est in similitudine carnis peccati ac per hoc, quamvis in carne vera, non tamen in carne peccati; ex hac concupiscentia suscepta tua, tibi quidem pulchra nimis, sed foeda omnibus sanctis, generatione trahitur originalis peccati vinculum sola regeneratione solvendum. Illud factum est per Adam, hoc fit per Christum; illud, per quem peccatum intravit in mundum, hoc per eum, qui tollit peccatum mundi. Sic agnoscit Adam et Christum, qui ex Adam transiit ad Christum.

  1. Iul. Quid ergo additum post legem est peccato naturali, quod quidem non solum prohibitum aut condemnatum, verum etiam nec leviter vituperatum aut tenuiter ostensum probatur in lege?

Aug. Ostenditur et in lege, sed si vobis auferatur velamen; quid enim aliud ostenditur damnatione animae illius, qui octavo die non circumciditur? Quid aliud ostenditur, quando infante nato sacrificium pro peccato iubetur offerri, quod iam supra memoravi?

  1. Iul. Certe ne tu quidem adeo desipis, ut dicas peccati traducem post circumcisionem factam esse maiorem; quomodo ergo abundavit post legem, quae nec arguitur in lege nec proditur? At hoc vide, quam sanae intellegentiae concinat, quae peccatum in sola delinquentis voluntate constituit. Usque ad legem dicit Apostolus fuisse peccatum, ut post legem intellegatur fuisse praevaricatio, promulgata videlicet praecepta transgrediens; atque hoc genere abundavit lege subintroeunte peccatum, quoniam reatui eius de praevaricatione crevit invidia, et opus malae voluntatis, sicut ante legem peccatum erat, ita post legem coepit esse transgressio, quamvis non eo proposito legem Deus tulerit, ut mortales fierent eius sanctione peiores. Neque enim lex peccatum aut causa peccati, sed mandatum sanctum et iustum et bonum. Verum quia delinquentium pravitas eo se ferro, quo curari debuit, vulneravit obstititque consilio Dei, ut inde periclitaretur, unde debuerat sanari, dicit Apostolus de effectu rerum opinionem divini consilii, quo data lex fuerat, iniuriam pertulisse; et quia non fuit is proventus emendationis humanae, in quem lator legis intenderat, sed in plurimis evenere contraria, eo usque ait profecisse studia peccantium, ut non ob aliud videretur data lex esse, quam ut improbi improbiores fierent et ad peccatum praevaricatio iungeretur.

Aug. Tu dicis ista, qui consilium Dei in danda lege non ipsum sapis, quod apostolus Paulus ostendit, et ad eas blasphemias ipse te impingis, ut dicas opinionem divini consilii, quo data lex fuerat, iniuriam pertulisse, tamquam aliud factum sit, quam Deus futurum fuerat opinatus, neque hoc provenerit lata lege, quod lator legis intenderat. Deum igitur omnium praescium futurorum secundum tuam sapientiam sua fefellit intentio; nonne attendis quod scriptum est: Multae cogitationes in corde viri, consilium autem Domini manet in aeternum? Si ergo vis nosse, quantum homini fas est, quo consilio Dei omnipotentis et omnia praescientis lex data fuerit, intuere, quod dicit Apostolus: Si enim data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia. Et tamquam diceremus: Cur ergo data est? Sed conclusit - inquit - Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. Ecce quod est consilium datae legis. Quis autem nescit non legis, sed hominum vitio lege subintrante abundasse peccatum? Sed hoc vitium, quo prohibita plus delectant et fit virtus peccati lex, non sanat nisi vivificans spiritus, non littera occidens; quae tamen ad hoc utilis fuit, quia, cum ipsa occideret per praevaricationem crescente per prohibitionem cupiditate peccandi, vivificantem Spiritum fecit inquiri et hominem de sua virtute lethaliter confidentem adiutorium gratiae Dei compulit poscere, sub lege, quamvis sancta et iusta et bona, tamen deficientem atque ad operanda, quae sancta quae iusta quae bona sunt, sibi subvenire propriis viribus non valentem.

  1. Iul. Iure igitur hoc genere dicitur abundasse delictum, quod et ante legem et post legem uniuscuiusque committebat voluntas; sed ante legem peccatrix, post legem autem etiam praevaricatrix. Tunc ergo crescit et abundat aliquid, cum in genere suo colligit incrementa, sicut peccato liberae voluntatis post Moysen cumulus transgressionis accessit; de eodem enim genere fuit, licet in tempore diverso, id est de mala voluntate, quae et ante legem et post legem non coactu insuperabili, sed studio vituperabili deliquit. Quae cum ita sint, tibi nihil potest de apostolicis convenire verbis; neque enim subintroeunte lege peccatum traducis aut copiosius factum docetur aut grandius; nec peccatis voluntatis illud abundare iure dicitur, quod ad nascentium voluntatem nequaquam attinere monstratur. Non ergo abundavit post legem, quod lex nec prohibere potuit nec punire. Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia, ut sicut regnavit peccatum in mortem, ita gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam.

Aug. Originale peccatum non quidem post legem crevit, sed tamen lex etiam ipsum, cuius abolitionem circumcisione infantis significaret, invenit, sicut invenit etiam peccata ignorantiae, quae nec ipsa data lege creverunt, quandoquidem potius ipsa ignorantia deminuta est, quia scientia legis accessit; sed peccatum, sine quo nemo nascitur, crevit voluntatis accessu originali concupiscentia trahente peccantis assensum. Abundavit autem peccatum, id est nimis crevit, posteaquam per legem facta est cognitio peccati et coepit etiam praevaricatione peccari. Quod si velitis advertere et acquiescere veritati, nulla necessitate cogemini aperte Apostolo contradicere clamanti: Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit; illo enim dicente: pertransiit per omnes, cum vos non per omnes pertransisse dicitis, quid aliud quam Apostolo contradicitis? Et si Apostolo, utique Christo. Quid ergo miramini, quod abominatur vos Ecclesia Christi, qui sententiis lethalibus vestris infirmos parvulos subtrahere conamini medicamentis salubribus Christi?

  1. Iul. Aperit se Apostolus clarius in processu et docet in perditione salutis humanae Deum copia suae miserationis admonitum desperatis rebus efficaciorem solito medicinam tulisse, ut quos praeceptis non correxerat, beneficiis obligaret et ita devotionem exigeret in futurum, ut non imputaret peracta, studerentque deinceps custodire iustitiam homines, quam compendio credulitatis fuerant assecuti. Abundantia ergo praecedentium peccatorum tam abundantis misericordiae exegit auxilium, quoniam, nisi tanta copia indulgentis fuisset, nulla alia disciplina morbis tam gravibus subveniret. Verum in hac divini commendatione beneficii vidit Apostolus obiectioni locum patere eorum, qui dicere poterant: Si rite merita causarum de effectibus aestimamus, et peccatorum copia, ut misericordia Dei afflueret, impetravit; insistendum peccatis est, ut gratiae non desit ubertas. Occurrens itaque opinioni eiusmodi: Quid ergo dicemus? - inquit - permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Absit! Qui enim mortui sumus peccato, quemadmodum adhuc vivemus in eo? An ignoratis, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in mortem illius baptizati sumus? Consepulti ergo sumus illi per baptismum in mortem, ut quemadmodum surrexit Christus in gloria Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.

Aug. Numquid ideo non vos apostolica ista verba suffocant, quia et vos ea commemoratis, ne obliviscamur, quam firma conemini domus Dei fundamenta convellere? Insane, cum dixisset Apostolus: Si mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo?, ideo subiecit: An ignoratis, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in mortem ipsius baptizati sumus? ut baptizatos in Christo mortuos probaret esse peccato. Usque adeone surdus es, ut ista non audias? Usque adeo caecus, ut ista non videas? Confitere ergo peccato mortuos parvulos baptizatos, confitere tandem originale peccatum; non enim aliud, cui morerentur, habuerunt; aut dic aperte baptizari eos non oportere aut, cum baptizantur, non eos in Christo Iesu baptizari aut non in mortem ipsius baptizari et dele, si potes, Apostoli verba dicentis: Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in mortem ipsius baptizati sumus. Porro si haec verba delere non potes, sicut non potes, cum ergo audis: quicumque, noli velle inde parvulos separare, permitte Christum etiam parvulis esse Iesum, quoniam non exceptis ipsis, sed cum ipsis salvum facit populum suum a peccatis eorum, propter quod dictum est ab angelo: Vocabis nomen eius Iesum.

  1. Iul. Dicit nos mortuos esse peccato eo iam tempore, quo, ut acciperemus indulgentiae donum, renuntiare nos mundo omnibusque peccatis professi sumus, atque ideo muneris memores debere sic vivere, ut Christo consepulti esse doceamur atque resurrectionem eius conspicua sanctitate gestemus et, quomodo ille, postquam resurrexit a mortuis, nullas infirmitates corporis, nulla flagella perpetitur, ita etiam et nos esse invulnerabiles peccatis omnibus et vitiis annitamur. Si enim complantati sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus hoc scientes, quoniam vetus homo noster simul confixus est cruci, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato; qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato. Clara fideles ratione constringit; si vultis, inquit, resurrectionis eius fieri participes, virtutem quoque mortis imitamini, ut mortui vitiis in virtute vivatis; tunc enim eritis in illa felicitate consortes, si mortis eius imaginem tuleritis moriendo peccatis; vetus enim homo noster debet cruci eius affixus doceri, ut destruat corpus peccati fortitudine videlicet passionis. Corpus autem peccati consuetudine sua Paulus vitia, non substantiam carnis appellat; sic enim sequitur: Ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato; qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato.

Aug. Quomodolibet interpreteris corpus peccati, non negabis parvulos in Christo Iesu baptizatos mortuos esse peccato, ne apertissime neges eos baptizatos in mortem Christi Iesu ac per hoc neges baptizatos in Christo Iesu. Quicumque enim baptizati sumus in Christo Iesu, in mortem ipsius baptizati sumus. Dic ergo, cui peccato moriuntur, cum parvuli baptizantur in Christo Iesu? Sed quid dicas, penitus non habebis, nisi cum tota Ecclesia Christi intellegas atque respondeas: Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Ecce cui peccato moriuntur, cum in mortem Christi Iesu parvuli baptizantur. Rogo: Nolite esse sicut equus et mulus non habentes intellectum. Audite: Si mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? An ignoratis, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in mortem ipsius baptizati sumus? Quicumque igitur baptizati sumus in Christo Iesu, peccato mortui sumus, quia in mortem ipsius baptizati sumus. Audite: Quicumque baptizati sumus; neque enim parvuli et non maiores aut vero maiores et non parvuli, sed quicumque, id est sive parvuli sive maiores baptizati sumus in Christo Iesu, in mortem illius baptizati sumus ac per hoc peccato mortui sumus. Aut ergo aperte dicite non esse baptismum Christi parvulis necessarium aut peccatum, cui moriuntur, quando in Christo baptizantur, dicite parvulorum aut, quia nullum potestis aliud invenire, tandem aliquando agnoscite originale peccatum.

Chapter 11 of 31