Liber I, Capita 97–133
- IUL. Manichaeus dicit, voluntatem malam ab ea inspirari natura, quae bonum velle non potest; voluntatem vero bonam ab ea infundi natura, quae malum velle non potest; ita utique naturis singularum rerum imponit necessitatem, ut propriae voluntates non possint velle contraria. Inter nos et illum certe grande chaos est; videamus nunc quantum ab eo tu recesseris. Dicis esse liberam voluntatem, sed ut malum tantummodo faciat, non autem esse in hoc liberam, ut malum desistat operari, nisi ei fuerit imposita necessitas volendi bonum, ab ea natura, quae, ut tuis utar sermonibus: malum non potest velle. Definis ergo genus hominum per liberum arbitrium nihil aliud quam peccare, nec aliud posse facere. Per quod absolute pronuntias, humanam naturam unum semper cupere quod malum est, et velle non posse contrarium; naturam autem Dei malum non posse velle; et ideo, nisi necessitatis suae participem fecerit malam hominum naturam, bonum in ea actionis esse non posse. Post haec itaque utrum non multum ames Manichaeum, in cordis tui secreto Deus viderit; quantum tamen ex dogmatum germanitate monstratur, nihil aliud prorsus egisti, quam ut ordine commutato idem quod ille affirmarat adstrueres.
AUG. Utinam Manichaeum fortiter destrueres, non turpiter adiuvares! Ille namque nimia perversus insania non dicit naturam mali cogi bene facere ab alia natura boni, quae malum non potest velle; sed naturam boni cogi male facere ab ea natura mali, quae bonum non potest velle; ac per hoc mirabiliter demens naturam mali vult esse immutabilem, mutabilem vero naturam boni. Proinde, voluntatem malam ab ea inspirari natura, quae bonum velle non potest, certum est dicere Manichaeum; voluntatem vero bonam ab ea infundi natura, quae malum velle non potest, non dicit Manichaeus, sicut tu de illo mitius suspicaris; quoniam boni naturam nullo modo immutabilem credit, quae malum velle non possit, cui credit inspirari voluntatem malam ab ea natura, quae bonum non potest velle; itaque fieri per mali naturam, ut malum velit boni natura, quam nihil vult esse aliud quam naturam Dei. Tu ergo hunc adiuvas, negando humanam peccato primi hominis vitiatam esse naturam, ut naturae mali, quam fingit, attribuat, quidquid malorum in manifestissima invenit miseria parvulorum. Deinde cum displicet tibi, hominem non posse bonum velle, nisi adiuvetur ab eo qui malum non potest velle, nonne respicis ei te contradicere, qui dixit: Sine me nihil potestis facere; et Scripturae, ubi legitur: Paratur voluntas a Domino; et ubi legitur: Deus est enim qui operatur in nobis et velle; et ubi legitur: A Domino gressus hominis dirigentur, et viam eius volet? Ubi nihil miror, nisi unde te Christianum dicas, cum his divinis tot et tam claris vocibus contradicas.
- IUL. Ioviniano autem in una parte coniungeris; nam dicit in secundo operis sui libro, baptizatum hominem non posse peccare; ante Baptisma autem et peccare et non peccare posse. Tecum ergo putat, a tempore Baptismatis imponi hominibus necessitatem boni; quod aeque falsum est, quam quod tu putas, ante Baptisma inesse hominibus necessitatem faciendi mali. Nam cum dicis tu: Non potest homo boni aliquid velle, nisi adiuvetur ab eo, qui malum non potest velle; participatione utique gratiae et naturae bonae vis hominem possibilitatem consequi faciendi boni; quod dicis tamen a tempore Baptismatis posse contingere. Inter impietatem igitur medius et timorem, ad Ioviniani consortium confugisti, sed Manichaei lupanar necdum reliquisti. Verumtamen tanto te innocentior Iovinianus, quanto Ioviniano profanior Manichaeus. Ut enim adhuc brevius quod egimus colligatur, Manichaeus dicit: In omnibus hominibus inspiratrix malae voluntatis tenebrarum natura delinquit, et aliud facere non potest. Tu dicis: In cunctis hominibus primi peccati tenebris infecta, et per hoc malae voluntatis auctor natura delinquit, et bonum velle non potest. Iovinianus dicit: Voluntas quidem hominum, sed usque ad Baptisma delinquit; postea autem nisi bonum velle non potest. Catholici, id est nos, dicimus, quod ab initio usque ad finem sine aliquo naturalium coactu, voluntas et ante Baptisma in unoquoque delinquit, quae illo ipso tempore quo peccat, potestatem habet recedere a malo, et facere bonum, ut constet ratio libertatis. Vestrum itaque nulli quidem veritas dogmatum constat; tamen cum ab uno principio erroris fueritis egressi, vel minus inhonestum erat, si quae consequuntur admitteres, et quia cum Manichaeo dicis, natura mala, id est, manca libertate delinqui, diceres cum eodem, nullo illam pacto posse mundari; quod quidem alibi affirmas; sed quod necessario consequebatur, adiungeres ideo ei opus non esse baptismatis sacramentis. Aut si cum Ioviniano, a tempore susceptae fidei imprimi asseris bonas cupiditates; diceres cum eodem, bonam et ante Baptisma fuisse naturam, quae licet haberet possibilitatem mali, non tamen habuerit necessitatem, ac per hoc ad indissimulabile bonum consecrata pervenerit. Hoc enim modo, etsi rationi, nequaquam tamen eorum, quos sequeris, dogmatibus contravenires.
AUG. Oblitus es quid dicamus: recordare, quaeso. Nos sumus qui vobis reclamantibus dicimus, etiam iustis, quamdiu sunt in hac vita, non deesse, unde in oratione sua de se ipsis veraciter dicant: Dimitte nobis debita nostra. Quoniam si dixerint se non habere peccatum, se ipsos decipiunt, et veritas in eis non est. Quid est ergo quod inaniter loqueris, me Ioviniano in ea parte coniungi, qua dicit baptizatum hominem non posse peccare? Absit ut tam simus surdi et muti, ut non audiamus eorum qui baptizati sunt vocem, vel non cum eis dicamus: Dimitte nobis debita nostra. Ex quo autem homo incipit uti voluntatis arbitrio, et peccare et non peccare potest; sed alterum horum non facit, nisi adiutus ab eo qui dixit: Sine me nihil potestis facere; alterum vero propria voluntate, sive a se ipso, sive ab alio deceptore seductus, vel peccato sicut servus addictus. Adiutos autem homines novimus Dei spiritu, ut ea vellent quae Dei sunt, et ante Baptismum, sicut Cornelium; quosdam vero nec post Baptismum, sicut Simonem Magum. Iudicia enim Dei sicut multa abyssus; et gratia eius non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. Desine igitur conviciari nobis de Manichaeo et Ioviniano; quibus enim convicieris in nobis, quos subsecuti negare non possumus originale peccatum, videres, si oculos haberes, et taceres, si frontem haberes. Sic autem calumniosus es, tu alibi affirmasse me dicas, a peccatis hominem non posse mundari; cum ita dicam posse, ut eo quoque perducatur, ubi beatissimus peccare non possit.
- IUL. Nunc autem omnibus perfidus, dicis factam in natura carnis peccati necessitatem.
AUG. Tu nega dixisse Apostolum: Cum essetis servi peccati, liberi fuistis iustitiae. Aut si hoc ab eo dictum esse non negas, non eum recte dixisse redargue. Si autem non audes, nega, si potes, eos quibus hoc dixit, habuisse in malis liberam voluntatem, quando fuerunt liberi iustitiae; aut habuisse liberam in bonis, quando fuerunt servi peccati; et ab hac servitute eos aude dicere per se ipsos, non per Dei gratiam liberatos, quibus dicitur: Nunc autem liberati a peccato, servi facti estis iustitiae. Si autem dicis, a reatu praeteritorum malorum, non a dominatu peccati, quo quisque iustus esse non sinitur, eos fuisse Dei gratia liberatos; ut autem eis non dominaretur peccatum, ipsos facere potuisse si vellent, neque ad hoc indiguisse gratia Salvatoris; ubi ponis eum qui dicit: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago? Si enim sub lege, non sub gratia constitutus haec loquitur; istum nega sub gravi necessitatis pondere ingemere; hunc ad bene vivendum et ad recte agendum per voluntatis arbitrium assere liberum, clamantem tibi: Mentiris, aut falleris; non quod volo, ago. Si autem, sicut melius sensit Ambrosius, hoc etiam de se ipso dicit Apostolus; nec iustorum est in hac vita ad perficiendum bonum tanta libertas propriae voluntatis, quanta erit in illa vita, ubi non dicetur: Non quod volo, ago.
- IUL. Ut possessione aeternitatis amissa (quam quidem numquam eam per exortum sui constat habuisse), voluntas appetendae iugiter pravitatis incumberet. Et adiungis: Voluntas quae libera est in malis, libera in bonis non est; non minore plane stultitiae professione, quam profanitatis, liberum vocas, quod dicis nisi unum velle non posse.
AUG. Si liberum non est, nisi quod duo potest velle, id est, et bonum et malum; liber Deus non est, qui malum non potest velle, de quo etiam ipse dixisti, verumque dixisti: Deus esse nisi iustus non potest. Siccine Deum laudas, ut ei auferas libertatem? An potius intellegere debes esse quamdam beatam necessitatem, qua Deus iniustus non potest esse?
- IUL. Sed licet nulla ex parte constes, tamen quid attuleris prudens lector attendat. Consentiamus voluntatem liberam dici posse, quae bonum velle non potest; hanc autem voluntatem in Baptismate asseris liberari. Interrogo, ad quem modum liberatur? Ut bonum semper velle cogatur, et malum velle non possit? An ut utrumque possit appetere? Hic tu si responderis: Ut bonum semper velle cogatur; quam sis Iovinianista, etiam ipse cognoscis. Si autem dixeris: Quomodo potest esse voluntas libera, si bonum semper velle cogatur? Respondeo: Quomodo dicebatur ante voluntas libera, si malum velle tantummodo cogebatur? Si ergo responderis, sic fieri post Baptisma liberam voluntatem, ut et peccare et non peccare possit; hoc ipso pronuntiabis liberum arbitrium non fuisse, cum utrumque non poterat. Clauderis undique disputationis tuae laqueis; arbitrium ante Baptisma liberum fuit; facultatem habuit faciendi boni, sicut facultatem habuit faciendi mali; et omnis dogmatis tui, quo malum naturale persuades, scena collabitur.
AUG. De Manichaeo et Ioviniano iam me tibi supe us inveniet respondisse qui legerit; quomodo autem dicas eum, cuius voluntatem nos dicimus a Domino praeparari, ita fieri bonae voluntatis, ut bonum velle cogatur (quod absit ut dicatur a nobis), viderit praeclara intellegentia tua. Si enim cogitur, non vult; et quid absurdius, quam ut dicatur nolens velle quod bonum est? De natura etiam Dei vide quid sentias, homo qui dicis cogi hominem ut bonum velit, si malum velle non possit. Numquid enim Deus cogitur velle bonum, quia velle non potest malum, quoniam est omnino immutabilis? Natura vero humana quamvis mutabilis, quantum ad id pertinet quod condita est, bona est; quae non solum sine vitio facta est, verum etiam cum per vitium mala est, capax est boni, quo bona sit. Haec vera sententia fallacem Manichaeorum evertit insaniam. In Baptismo autem ita peccata omnia dimittuntur in Dei gratia, qua et ad ipsum Baptismum homo praeparata ab illo voluntate perducitur, ut deinceps quamvis concupiscat spiritus eius adversus carnem ne consentiat iniquitati, tamen et caro concupiscat adversus spiritum, ut non faciat et ille quod vult. Vult enim et istam carnis concupiscentiam non habere, sed non potest nunc; propter quod adhuc in se ipso ingemiscit, adoptionem exspectans redemptionem corporis sui, ubi sic habeat carnem, ut iam peccare non possit. Nunc ergo, non solum potest peccare post Baptismum, verum etiam quia et bene reluctans concupiscentiae carnis aliquando ab ea trahitur ad consensionem; et quamvis venialia, tamen aliqua peccata committit; habet cur semper hic dicat: Dimitte nobis debita nostra. Haec quoque catholica veritas Ioviniani redarguit vanitatem. Utrumque autem, id est, et quod contra Manichaeum, et quod contra Iovinianum dicimus, haeresim vestram calumniasque subvertit.
- IUL. Sin autem liberum ante ad bonum non fuit, et factum est post Baptisma ita liberum, ut malum facere non possit; numquam quidem ei adfuit arbitrii libertas, et probatur sine reatu antea peccasse, et postea sine cura sanctitatis gloriam possidere.
AUG. Ergo nec in Deo est arbitrii libertas, quia malum facere non potest, sicut negare se ipsum non potest, qui et nobis summo illo praemio largiturus est, ut non quidem ipsi Deo, sed tamen Angelis eius aequales, nec nos peccare possimus. Hoc enim eis post lapsum diaboli pro merito bonae voluntatis, qua in veritate steterunt, donasse credendus est, ut postea nullus per liberum arbitrium novus diabolus fieret.
- IUL. Quo collecto convinceris inficiari prorsus dogmati tuo; ut promittas te liberum arbitrium non negare, quod antea mali, postea boni necessitate subvertis.
AUG. Dicturus es, ut video, Deum necessitate premi, ut peccare non possit; qui utique nec potest velle, nec vult posse peccare. Immo vero, si necessitas dicenda est, qua necesse est aliquid vel esse, vel fieri; beatissima est ista omnino necessitas, qua necesse est feliciter vivere, et in eadem vita necesse est non mori, necesse est in deterius non mutari. Hac necessitate, si necessitas etiam ipsa dicenda est, non premuntur sancti Angeli, sed fruuntur; nobis autem est futura, non praesens.
- IUL. Verumtamen, ad destructionem totam dogmatis tui proficit, ut etiam recordemur definitionum superiorum. Si peccatum non est nisi voluntas retinendi et admittendi, quod iustitia vetat et unde liberum est abstinere, nullum peccatum in rebus penitus invenitur.
AUG. Ista definitio peccati eius est, quod peccatum tantummodo est, non quod etiam poena peccati, qua periit libertas non peccandi; a quo malo non liberat, nisi ille cui non tantum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, verum etiam: Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo.
- IUL. Nam si non imputat iustitia, nisi unde liberum est abstinere; et ante Baptisma necessitas mali est, quoniam voluntas, sicut dixisti, ad faciendum bonum non est libera, perque hoc aliud agere non potest nisi malum; ab infamia mali ipsa quam patitur necessitate defenditur; quoniam apud eam iustitiam gravari operibus suis non potest, quae non imputat malum, nisi a quo liberum est abstinere. Post Baptisma autem, si necessitas boni est, nullum utique potest esse peccatum. Vide igitur quam illud quod esse peccatum ratio demonstrat, inveniri nequeat in seminibus, quando secundum definitiones tuas iam nec in moribus invenitur.
AUG. Multum erras, qui vel necessitatem nullam putas esse peccandi, vel eam non intellegis illius peccati esse poenam, quod nulla necessitate commissum est. Si enim necessitas nulla peccandi est (ut omittam vim mali eius quod originaliter trahitur; hoc enim nullum esse vos vultis) quid patiebatur, quaeso, qui secundum vestrum sensum, tanta mole malae consuetudinis premebatur, ut diceret: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago? Deinde cogitare te existimo, quid appetendum, quid vitandum sit in agenda vita, quanto labore discatur. Qui autem hoc nesciunt, ipsa boni appetendi malique vitandi ignorantia patiuntur peccandi necessitatem. Necesse est enim ut peccet, qui nesciendo quid facere debeat, quod non debet facit. De quo genere malorum Deus rogatur, ubi dicitur: Delicta iuventutis et ignorantiae meae ne memineris. Quod genus delictorum si non imputaret Deus iustus, non ea sibi dimitti posceret homo fidelis. Unde dicit et Dei famulus Iob: Signasti peccata mea in sacculo, et annotasti si quid invitus commisi. Tu quoque ipse in libro novissimo tuo eorum, quos contra unum meum quattuor edidisti, ex affectionibus atque passionibus animi dicis: Evenire hominibus affectionalem qualitatem atque ita inhaerescere, ut aut magnis molitionibus, aut nullis separetur omnino. Quisquis ergo ea timiditate peccaverit, quae ab illo non potest separari, quid aliud quam necessitate peccabit? Sed vos ista peccata ex illis venire peccatis, quae nulla necessitate commissa sunt, in illo saltem conceditis, qui dicit: Quod nolo malum, hoc ago. Qui enim, ut istam patiatur necessitatem, non nisi peccandi consuetudine premitur; procul dubio priusquam peccaret, nondum necessitate consuetudinis premebatur. Ac per hoc, etiam secundum vos, peccandi necessitas unde abstinere liberum non est, illius peccati poena est, a quo abstinere liberum fuit, quando nullum pondus necessitatis urgebat. Cur ergo non creditis tantum saltem valuisse illud primi hominis ineffabiliter grande peccatum, ut eo vitiaretur humana natura universa, quantum valet nunc in homine uno secunda natura? Sic enim a doctis appellari consuetudinem nos commemorandos putasti. Cum igitur et illa fateamur in hominibus esse peccata, quae committuntur, non necessitate, sed voluntate, quae tantummodo peccata sunt, unde ab eis liberum est abstinere; et peccatis de ignorantiae vel affectionum necessitate venientibus, quae iam non solum peccata, verum etiam poenae sunt peccatorum, plenum sit genus humanum; quomodo dicis definitionibus nostris peccatum nec in moribus inveniri? Sed quod non vultis, audite. A peccatis omnibus sive originalibus, sive moralibus, vel quae facta sunt, vel ne fiant, non liberat nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, in quo regenerati sumus, et a quo didicimus orando dicere, non solum: Dimitte nobis debita nostra, id est, quia peccavimus; verum etiam: Ne nos inferas in tentationem, id est, ne peccemus.
- IUL. Verum consignata hac disputationis summa prudentis animo lectoris, excutiamus quid Baptisma tuum, quod propter solam genitalium commotionem dicis fuisse provisum, crediti sibi muneris exsequatur. Profitetur se a peccatis homines expiare, sed cum apud iustitiam causa agitur voluntatis, non pronuntiatur rea, quae aliud velle non potuit. Evanescente autem invidia reatus, etiam pompa indulgentis evanuit; quia non potest ignoscere, quod iure non potest imputare. Ac per hoc, promissionis suae frustratur effectibus; quoniam nec invenit crimina, quorum remissione laudetur; nec habet huius beneficii debitores, quo peccatorum vincula solvuntur; quia in necessitatis asylo collocatos non potest malae convincere voluntatis; per quae omnia supervacuum de ehenditur. Verum quia gratia quae a Christo provisa est, supervacua non est; rationabilis eius munificentia teneatur, per quod rea voluntas convincitur peccatoris, quae potuit utique tam bonum velle, quam malum voluit. Totum ergo figmentum necessitatis evanuit; ac per hoc, nullum est de naturae conditione peccatum; sed liberum arbitrium in natura hominum perseverat; quod ut tu cum Manichaeis negas, ita nos cum Apostolis et omnibus Catholicis confitemur.
AUG. Necesse est ut peccet, a quo ignoratur iustitia; numquid ideo cum iustitiam cognoverit, non sunt ei remittenda peccata, quae ignorantiae necessitate commisit? Aut quia iam cognovit quemadmodum vivere debeat, de se ipso ei praesumendum est ut iuste vivat, non de illo cui dicitur: Ne nos inferas in tentationem? Non est igitur impunitatis securitas in necessitate peccandi, sed ut non obsit ista necessitas, donat ille cui dicitur: De necessitatibus meis erue me. Donat autem duobus modis: et praeteritam dimittendo iniquitatem, et opitulando ne intremus in tentationem. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Quae suscepta tua tam tibi grata est ut, cum ab illa in consensionem quisque non trahitur, ipsam putes esse laudandam; quasi malum non sit res quae impellit in malum, si non ei cedat, sed resistat ille qui impellitur. Quamvis tu, etiamsi si consentiatur, illum qui cecidit, non ipsam quae impulit; illum qui attractus est, non ipsam quae attraxit; illum qui illectus est, non ipsam quae illexit; magno vaniloquio contendas esse culpandum; quia scilicet, ut definis, male usus est bono; habes quippe tam malum spiritum, ut concupiscentia bona tibi videatur, qua caro concupiscit adversus spiritum. Sed eleganter te existimas irrisisse de Baptismo sententiam nostram, mendacissime affirmans quod propter solam genitalium commotionem Baptismum dicamus esse provisum. Non hoc dicimus, sed illud, quod vos nova et haeretica perversitate subvertere conamini, dicimus, ideo divinitus esse provisum secundae spiritalis nativitatis auxilium, quam fieri in se ipso Christus instituit, quoniam secundum Adam carnaliter nati contrahunt mortis antiquae prima nativitate contagium. Ecce verbis usus sum Poeni episcopi Cypriani, contra quem tu etiam martyrem latras, cum Ecclesiae fundatissimam fidem, pro qua Ecclesia fusus est eius sanguis, oppugnas. Sicut enim Paulus apostolus dixit: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt; ita et Cyprianus episcopus, intellector huius Apostoli confessus est, secundum Adam carnaliter natos contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere. Quid est ergo quod te Apostolis et omnibus Catholicis fallaciter iungis; quandoquidem Apostolo fraudulenter, catholico au m episcopo et martyri, in eo quod sensit cum orientali et occidentali catholica Ecclesia, apertissime contradicis?
- IUL. Expositio sane, quam Pauli apostoli sermonibus admovisti, cum risu esset praetereunda, nisi Scripturarum terreret ignaros. Cum essetis, inquit Apostolus, servi peccati, liberi fuistis iustitiae. Dicere utique non poterat: Liberatos; quoniam hic sermo liberationis tunc decenter infertur et proprie, cum homo a noxiis liberatur; liberi autem a virtutibus dici possunt, qui decernunt nihil debere virtutibus. Liber ergo et a bono et a malo dici potest, qui alteri serviens, alteri studet nihil debere; liberatus autem nisi a malo dici non potest; quia verbum hoc liberationis in se habet indicium illius qui propulsatur angoris. Quae igitur hic quaestio Apostolo de verbis suis fieri potuit, cum ille more generis humani, a bono liberos, a malo dixerit liberatos? Cum ergo, inquit, servi essetis peccati, liberi fuistis iustitiae; quem fructum habuistis tunc in his, in quibus nunc erubescitis? Sed ne tu aestimares servos nos peccato fieri per naturam, audi ipsum Apostolum in iisdem locis loquentem: An nescitis, quoniam cui exhibetis vosmetipsos servos ad oboediendum, servi estis eius cui oboeditis, sive peccati, sive obauditionis iustitiae? Vosmetipsos, inquit, exhibuistis peccato servos; ut intellegeres eum voluntati, non nativitati imputare peccatum. Ob hoc ergo solum eos dixit liberos fuisse iustitiae, quia detrectassent eius praecepta servare.
AUG. Si ob hoc solum dicti sunt homines liberi fuisse iustitiae, quod detrectassent eius praecepta servare; ergo antequam acciperent praecepta iustitiae, quae detractarent servare, non erant liberi iustitiae, servique peccati? Quis hoc dixerit? Ab hac ergo necessitate servitutis ille liberat, qui non solum dat praecepta per legem; verum etiam donat per spiritum caritatem, cuius delectatione vincatur delectatio peccati; alioquin perseverat invicta, et servum suum tenet. A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est.
- IUL. Denique statim addit, ita eos servos esse iustitiae, sicut fuerant servi ante peccati. Per quod potes eos iam tu, si placet, liberos dicere peccato, cum serviunt iustitiae; sicut ab illo dicti sunt a iustitia liberi, cum servirent delicto. Ineptissime itaque simplicitati apostolicae voluisti calumniam commovere. Neque enim ille, ut putas, vigilantissime hoc quod aestimas intimavit; sed tu somniculosissime quod ille protulit intueris. Argumentaris quippe, ideo illum liberatos dicere maluisse, quam liberos, ut intellegeremus arbitrii libertate male quidem posse, bene autem fieri non posse. Verum ipse tibi verborum eius ordo renititur. Nam si hoc, quod tu, putasset, quia libertate solum peccaretur, debuit dicere: Liberi fuistis peccato; non: Liberi fuistis iustitiae, ut ille diceretur esse liber, cui operabatur ipsa libertas. Si enim placet etiam casuum pensare momenta, huic illos iustitiae dixit esse liberos, non ab hac iustitia liberos. Consequentius ergo hac elocutione nos adiuvaremur, si etiam tam leves res premere vellemus. Sed absit hoc: sensum intellegimus Apostoli, et elocutionum simpliciter prolatarum officio contenti sumus. Nihil aliud dixit Magister Gentium, nisi: Liberi fuistis, non servistis, iustitiae; liberati estis, peccatorum veniam suscepistis, manente arbitrii libertate; per quam potuerunt et ante peccato, et postea oboedire iustitiae.
AUG. Ex isto haeretico sensu, quo dicitis non fieri per gratiam liberationem a peccato, nisi cum de praeterito accipitur venia; non autem etiam ne dominetur peccatum, cum quisque a concupiscentia sua trahitur in eius assensum; etiam sanctorum orationibus contradicitis. Utquid enim Deo dicitur: Ne nos inferas in tentationem; si, ut hoc non fiat, in liberi arbitrii nostri est potestate, quod nobis naturaliter insitum est? Utquid dicit Apostolus: Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali; si Deus non liberat a peccatis, nisi veniam dando praeteritis?
- IUL. Denique quid exhortatio ipsius teneret, ostendit, praemittens: Humanum est quod dico, propter infirmitatem carnis vestrae; sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem; ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem; cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis iustitiae. Ordinatissime prorsus ipsos dicit liberos fuisse iustitiae, quos convenerat, ut membra sua in omni sanctificatione retinerent. Verum, quia non parum hic immorati sumus, ut ostenderemus certissimum esse quod dixeram, quia negarent liberum arbitrium homines qui vestro fuissent sermone deterriti, et in verum exitium vana formidine truderentur; atque te esse praecipuum arbitrii liberi negatorem; revertamur ad illum librum, qui est ad Valerium destinatus, ut probemus primo te negasse conditorem Deum; nunc autem, alibi quidem negare, alibi scelestius multo quam negaveras confiteri. Et quidem, quam in illo libro tuo priore absolute Deum negaveris conditorem hominum, satis cum discuteretur apparuit; dixisti quippe, quod genus humanum diabolus quasi plantati a se fruticis fructum iure decerperet; multaque alia quae loco a te argumentorum posita huic cooperantur errori. In hoc vero secundo libro, etsi universitate dogmatis tui idem agas, tamen perniciosius niteris emendare sententiam, quam ante protulisti.
AUG. Si tibi parum est Apostolus, qui dicit: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt; Ambrosius utique, non ut Manichaeus, quo nomine tales, qualis ille fuerat fidei, criminaris; sed ut Catholicus intellexit Apostolum, eumque intellegens ait: Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est. Ecce de quo tamquam de suo frutice diabolus fructum iure decerpsit; non de natura quam Deus condidit, sed de vitio quod ipse plantavit. Neque enim qui nascuntur sub peccato, possunt nisi sub auctore esse peccati, si non renascantur in Christo.
- IUL. Verum suppleamus breviter responsionem, quae capiti tuo, quod supra posuimus, debetur. Constanter itaque fideliterque respondeo, quia non invideamus liberatorem hominibus Dominum Iesum Christum; quos convenimus, ne vobis credentes, emendationis desperatione frangantur, et recedant ab eruditione Christi, quasi ea praecipientis, quae capere mortalium natura non possit, quippe malo aggravata congenito.
AUG. Sed et mors congenita est; et tamen ab ea liberat, qui quos vult vivificat; ad quem debent confugere, qui volunt a malo congenito liberari; quod ut faciant, quis attrahat, in Evangelio lege.
- IUL. Sed currant ad eum qui clamat: Iugum meum suave est, et onus meum leve est; qui et malae voluntati veniam pro inaestimabili liberalitate largitur, et innocentiam, quam creat bonam, facit innovando adoptandoque meliorem.
AUG. Ipsi sunt homines, quibus invides liberatorem, quos habere malum, a quo liberentur, negas. Quomodo ergo constanter fideliterque respondes, quod non invideatis liberatorem hominibus Dominum Iesum Christum; cum potius pertinaciter et infideliter agas, ne ab illo salvi fieri credantur parvuli, sicut salvum facit populum suum a peccatis eorum; propter quod eum, Evangelio loquente, didicimus appellatum esse Iesum? Non igitur docere poteritis liberatorem Christum vos hominibus non invidere, quia parvulos non esse homines nullo modo potestis ostendere.
- IUL. Demiror itaque ausum te fuisse ponere testimonium, quo dicitur: A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est. Quod manifestissime pro nobis facit, asserentibus non posse quemquam obnoxium esse diabolo, nisi qui fuerit post certamen voluntatis degeneri deditione superatus. A te autem usurpari non debuit, cui vehementer repugnat, persuadenti in regno diaboli esse nascentes, qui sine voluntate propria nec vinci utique, nec peccare potuerunt.
AUG. Quos dicis nascentes nec vinci, nec certare potuisse, ab illo originem ducunt, in quo omnes peccaverunt; qui homo, quod est peius, sine certamine victus est. Fuit enim Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et in illo omnes perierunt. Sinite ergo parvulos inveniri ab eo, qui venit quaerere quod perierat; alioquin liberatorem Iesum, quoniam et ipsi homines sunt, prorsus hominibus invidetis, quantacumque loquacitate crudelitatem vestri huius erroris obtegendam esse credatis.
- IUL. Quod quidem videns contra te valere plurimum, quasi ipso testimonio interrogatus: Per quid ergo parvuli in regno sunt adversariae potestatis, si Scripturae creditur unumquemque, cum vincitur, tunc servum esse victoris, et constat infantiam sine usu rationis et voluntatis nec confligere potuisse, nec cedere?, addis: "r unum quippe hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt ". Sic est autem Deus nascentium conditor, ut omnes ex uno eant in condemnationem, quorum non fuerit renascentium liberator. Ipse quippe dictus est "gulus ex eadem massa faciens vas, aliud in honorem secundum misericordiam, aliud in contumeliam secundum iudicium ", cui cantat Ecclesia: "Misericordiam et iudicium ". Hoc quod dicis, per unum hominem intrasse peccatum, quo testimonio Apostoli plurimorum ineruditorum tamen pectora commovistis, licet in quarto libro breviter quomodo intellegendum esset ostenderim, tamen adiuvante Christo, in hoc opere plenius exponemus, ita ut in secundo libro, praetermissis aliis, locus ipse apostolicus contextu suo plenissime disseratur.
AUG. Ad id quod in quarto libro tuo breviter ostendisse te dicis, in sexto nostro tibi responsum est; quod autem in hoc opere polliceris, cum reddere coeperis, ibi quam sis vaniloquus apparebit.
- IUL. Hic autem breviter admonuerim, quoniam suffragari tibi non potest ad eius sententiae confirmationem, quam omnis eruditio, omnis ratio, et lex Dei convincit iniquissimam. Diligens ergo lector intendat quod pronuntiasti, Deum esse factorem malorum; et tales eum condere, qui sine aliquo propriae merito voluntatis eant in condemnationem prorsus omnes.
AUG. Hoc dixi: quia facit hominum naturam, qui vitio mali sunt, quod ipse non fecit; et de quo ipse bene facit, etiam cum mali sunt homines quos facit; quia in quantum homines sunt, non in quantum mali sunt, eos facit. Neque enim vasa in contumeliam fierent, nisi mali essent; qui tamen per naturam quam facit Deus, utique boni sunt; mali autem secundum vitium, quod contra naturam quidem, sed tamen naturae insevit inimicus; ut ex hoc esset natura mala, hoc est, malus homo. Non enim potest esse ullum malum nisi in aliquo bono; quia non potest esse nisi in aliqua natura; omnis autem natura, in quantum natura est, bonum est. Diligenter attendite, quomodo dicantur, quae velut contraria inter se dici videntur, et non sunt; si tamen non penitus fumo superbae contentionis oculos perdidistis.
- IUL. Ac ne nesciremus de quo tempore loquereris; ab Adam, quem ais unum omnes fuisse, usque ad finem, qui baptizati non sunt, damnationi et diabolo obnoxios pronuntias inveniri. In qua sententia multo te perniciosius curare niteris, quam antea vulnerasti. Nam ut removeres invidiam, quae in te ruebat, quod diceres diabolum conditorem hominum; correctus confiteris Deum conditorem, sed talium, quales ascribit Manichaeus principi tenebrarum.
AUG. Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est. Hoc non dixit haereticus immundus Manichaeus, sed catholicus sanctus Ambrosius. Porro autem Manichaeus nec omnem naturam, in quantum natura est, dicit bonam; nec eam, quam dicit naturam malam, ullo modo dicit sanari posse ac fieri bonam; quod catholica fides dicit de natura humana pusillorum atque magnorum, et contra Manichaeos et contra Pelagianos, utrosque diversis morbis, sed pariter insanos.
- IUL. Enimvero credens malos esse homines conditione nascendi, illum eis deputavit auctorem, per quem mali operis crimen a Deo bono separaretur; et quoniam erraverat in definitione peccati, ut putaret naturale esse, quod nisi voluntarium esse non potest; consequenter deinceps malae originis malum est commentus artificem; hic religiosior in Deum, contumacior in naturam. Tu vero dicis, malos quidem nasci, sed Deum esse auctorem malorum; contumacior tu in Deum, honorificentior in naturam; haec quippe auctoris maiestate defenditur, auctor autem foeditate operis accusatur.
AUG. Accusa ergo Deum, si placet, operis foeditate; quandoquidem aliqua corpora tam foeda nascuntur, ut nonnulla in eis nimia deformitate etiam monstra dicantur. Non enim alius deus, sicut Manichaeus fingit, aut dii minores, sicut Plato errat, sunt corporum conditores; sed utique Deus bonus et iustus operatur etiam corpora talia; quae si referas ad grave iugum super filios Adam, invenies eum nec malum, qualem Manichaeus fabricandis corporibus adhibet; nec victum malisque implicatum atque commixtum, quod Manichaeus de Deo bono credere non timet; sed plane iustum propter originale peccatum, qualem fides catholica novit, a qua vester error exorbitavit. Neque enim, si nemo peccasset, foeda atque monstrosa etiam in paradiso corpora nascerentur.
- IUL. Non timuisti, scelestissime, hoc applicare Deo, quod ne ei admoveret Manichaeus, commentus est alium conditorem; ambo quidem estis veritatis inimici, sed putabatur ante te non posse ille impietate superari.
AUG. Ante me erat Ambrosius, qui non erat Manichaeus; ante ipsum Hilarius, Gregorius; ante hos Cyprianus, et ceteri, quos commemorare longum est, qui non erant Manichaei. Et tamen Ecclesiam docuerunt, quod in Ecclesia didicerunt, trahere parvulos originale peccatum, et exsufflandos in exorcismis, ut eruantur de potestate tenebrarum, et in regnum sui Salvatoris et Domini transferantur. Quoniam Christus si etiam pro ipsis mortuus est, quod et tu coactus es confiteri, ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est, quod ait Apostolus; qui profecto si secundum verba tua etiam ipse Manichaeus erit, iam tu quid eris?
- IUL. Tu vero iustificasti, ut Propheta ait, sororem tuam Sodomam; absolvi putabitur Manichaeus, si tuis blasphemiis comparetur. Gloriatus in primo operis mei libro fueram, quod eo ore lacerarer, quo et Apostoli iniuriam pertulissent; nunc vero expavesco magnitudinem felicitatis meae; ab eo vituperor, qui criminatur Deum.
AUG. Ab eo vituperaris, qui cum Ambrosio et ceteris sociis eius, etiam parvulorum liberatorem praedicat Christum; quem tu non solum criminaris tamquam mentientem, ubi dicit se venisse salvare et quaerere quod perierat; verum etiam contradicis ei, ne salvandos parvulos quaerat.
- IUL. Unde mihi accidit tantae contumeliae dignitas? Nihil in me tale conferre laudando potuisses. Sensa mea dicis esse reprobanda, sed Dei opera damnanda; me male disputare; sed Deum nequiter creare pronuntias, me errare clamas; illum saevire, me asseris nescire legem; Deum vero nescire iustitiam; me vociferaris catholicum non esse, quod dicam Christum provocare quos salvet; Deum vero iuras creare quos damnet, nec ob aliud condere, nisi ut eant omnes in condemnationem.
AUG. Hoc et de praescientia Dei dici potest, quae tamen a fidelibus negari non potest, et puto quod nec a vobis. Aut negate Deum praescium multos se damnaturum esse quos creat, ne videatur creare quos damnet; et quod est mirabilius et inscrutabilius, multos, ne malitia mutet eorum intellectum, de hac vita non rapere, quos malos futuros non potest ignorare. Date honorem Deo: altitudini iudiciorum eius cedat vestrorum crepula ruina verborum, quasi nitida et acuta, sed vitrea.
- IUL. Inter te igitur et Manichaeum prosatorem sensuum tuorum, video per profectum eruditionis tuae magnam factam esse distantiam. Ille enim licet duos induxisset auctores, tamen spem salutis ex ea reliquit parte, qua dixit bonum Deum esse alienissimum ab iniquitate, et a crudelitate; tu vero unum bonum quidem Deum, sed eumdem malorum conditorem loquens, ut reverentiam divinitatis, ita spem salutis funditus sustulisti.
AUG. Manichaei fingunt Deum crudeliter infirmum, qui partem suam, substantiam suam, membra naturae suae dilanianda et contaminanda hostibus tradidit, a quibus vastitatem sibi imminere cernebat; vos autem, qui Deum omnipotentissimum non negatis, in gravi iugo parvulorum credi vultis iniustum, negando originale peccatum.
- IUL. Non est enim qui subveniat reis, quando ipse, qui est unus, desiderio creandarum miseriarum etiam eos punit, in quibus nihil aliud quam hoc, quod ipse fecit, agnoscit.
AUG. Agnoscit ibi etiam quod ipse non fecit; peccatum quippe ipse non fecit. Alius autem similiter ut vos vanus posset dicere Deum desiderio creandarum miseriarum etiam eos creare, quos damnaturum se esse ignorare non potuit, incomparabiliter plures, quam eos quos liberaturum se esse praescivit.
- IUL. Perspecta igitur abysso impietatis tuae, licet numquam quidquam possit profanius inveniri; tamen quam hoc nihil habeat virium, et quid de illis quae annexueras colligatur, brevi disputatione monstrabitur. Deus qui hoc appellari nomine voluit, ut omnipotentissimus, ita etiam iustissimus creditur; quorum si unum defuerit, neutrum aderit; ut conditor benignissimus hominum, ita meritorum expunctor aequissimus; omne quod facit, bonum valde est. Ac per hoc, nemo naturaliter malus est, sed quicumque reus est, moribus, non exordiis accusatur.
AUG. Cur ergo grave iugum super exordia parvulorum sub Deo potentissimo atque iustissimo?
- IUL. Nec malum itaque naturale est, nec Deus creare reos potest, nec in regno diaboli collocare. Quibus collectis et tu Manichaeus, immo Manichaeo peior ostenderis; et sine peccato in hunc mundum humanitatis ingressus, et sub iure Dei, non diaboli, fructus fecunditatis, et naturalis innocentia claruerunt.
AUG. Ergo et Ambrosius, qui dixit: In primordia naturae suae, qui baptizati fuerint parvuli, a malitia reformantur, Manichaeus, aut Manichaeo peior ostenditur, sicut conviciaris, aut furis.
- IUL. Hoc igitur consignato, quid processum tuum consequatur attende. Prophetas et Patriarchas, omnesque sanctos Veteris Testamenti constat Baptismatis expertes fuisse, sed a Deo conditos propriis deinceps fulsisse virtutibus; sub diaboli ergo regno, contra testimonium legis, esse credentur aeternis suppliciis mancipandi; quia ex Adam omnes pronuntiantur a te in condemnationem creati.
AUG. Et ipsos antiquos iustos eadem gratia liberavit, cui vos bellum indixistis; quamvis diversis usi fuerint pro tempore sacramentis. Quoniam quod de Christo credimus, hoc credebant. Unus enim Deus, unus et Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, cuius illis praenuntiatus est, nobis autem annuntiatus est humilitatis adventus; claritatis vero, qui in fine futurus est, et illis est praenuntiatus et nobis. Et illorum ergo et nostra in isto uno Mediatore una fides est, et idem spiritus fidei et in illis et in nobis; unde dicit Apostolus: Habentes autem eumdem spiritum fidei, secundum quod scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur. Unde autem sit haec fides, ne ita gloriemur tamquam ex nobis sit, eumdem audiamus Apostolum: Gratia, inquit, salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est. Et alio loco: Pax, inquit, fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo.
- IUL. Quod si dixeris, quam sis aperte Manichaeus, etiam patroni tui poterunt confiteri. Si vero intellexeris tantum veri Regis exercitum contra tuam dimicare sententiam, nec illis te afferre posse praeiudicium; acquiesce destructum esse quod extruxeras, et per hoc non ire omnes ex uno in condemnationem; sed eos tantum, qui rebelles voluntati Dei, sine paenitentia, sine correctione, ultimo fuerint fine deprehensi.
AUG. Adde et generatos, si non fuerint regenerati; quia in uno omnes peccaverunt.
- IUL. Quod autem Deus dictus est: Figulus ex eadem massa faciens aliud vas in honorem, aliud in contumeliam, a te commemorari omnino non debuit; quia ut a nobis consequenter exponitur, ita tibi totum repugnat; nam cum alii in honorem, alii in contumeliam fieri dicuntur, iuvatur sensus Catholicorum, quo secundum diversitatem voluntatis humanae, diversus etiam vasorum exitus praedicatur.
AUG. Ambrosium audi, qui dicit: Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est. Sic quippe intellexit cum ceteris condiscipulis et condoctoribus suis, sine ulla dubitatione catholicis, quod scriptum est de peccato et morte, quod per unum intraverit, et in omnes homines pertransierit. Et intellege hanc esse massam de qua fiunt vasa, sive illa, sive ista. Nam si inscrutabilis quaestionis huius ista esset solutio, quam tu sapis, secundum merita voluntatum; tam manifesta esset, ut nulla eius difficultate compelleretur Apostolus dicere: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? De nondum natis enim agebatur, quorum non ex operibus, sed secundum propositum suum Deus unum dilexit, alterum odio habuit; unde ad haec verba perventum est, ut de eadem massa et diversis vasis, et de potestate figuli diceretur.
- IUL. Tu autem qui supra dixeras, omnes ire in condemnationem, qua testimonium fronte posuisti, quo pronuntiatur ire alius in honorem, alius in contumeliam?
AUG. Sed gratia liberat a totius massae damnatione quos liberat; quam vos negando, estis haeretici. Quantum enim pertinet ad originis meritum, ex uno omnes in condemnationem; quantum autem ad gratiam, quae non secundum merita datur, quicumque ab ista condemnatione liberantur, dicuntur vasa misericordiae; qui vero non liberantur ira Dei manet super eos, veniens de iusto iudicio Dei; quod non ideo vituperabile, quia inscrutabile est; et propterea vasa irae nuncupantur, quia et his bene utitur Deus, ut notas faciat divitias gloriae suae, in vasa misericordiae. Quod enim Deo iudicante a ceteris exigitur, hoc istis eo miserante donatur; quas investigabiles vias Domini si aestimas improbandas, audi: O homo, tu quis es qui respondeas Deo?
- IUL. Nihil enim ita pugnat, quam dicere, omnes, et non omnes. Tu dicis, a figulo Deo omnes fieri in condemnationem; Apostolus dicit, non omnes in condemnationem, nec omnes in honorem; quod in loco suo, quid habeat dignitatis absolvam. In ipsa tamen pronuntiatione sententiae, constat inter vos magnam esse discordiam, nec eumdem esse figulum in condemnationem cuncta fingentem, quem Paulus dicat in honorem alios fabricantem; nec te illi credere, qui a magistro admirabili praedicatur; quoniam tuus figulus omnes in condemnationem fingit, Apostoli figulus plurimos fingit in gloriam.
AUG. Cum dicuntur omnes ex uno in condemnationem, ipsa massa significatur, ex qua fiunt a figulo alia vasa in honorem, id est, quae assumuntur in gratiam, alia in contumeliam, id est, quae ad luendum debitum relinquuntur; ut filii gratiae id sibi donari sciant, quod si exigeretur, non esset iniustum; ac sic non in se ipsis, sed in Domino glorientur.
- IUL. Et haec quidem dixerim, ut statim appareret, te esse aut imperitiae aut impudentiae singularis, qui tuorum vice, contrariis utereris; ceterum pietas explanabit et ratio, Deum meum neminem in contumeliam formare.
AUG. Si Deus tuus in contumeliam neminem format, non est ipse Pauli apostoli Deus; ille quippe de Deo vero dicebat: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic? An non habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam? Sed tu videlicet artifex magnus profers ex officina Pelagiana meliorem deum, qui nullum vas facit in contumeliam.
- IUL. Sed imaginem suam, id est, omnes homines bonos condere, qui etiam demolitos studiorum pravitate, reformare remediorum desiderat largitate. Ipsi quidem cantat Ecclesia misericordiam et iudicium; quia et illis est benignus qui nihil deliquerunt, et iusto punit iudicio eos qui boni a Deo conditi suapte voluntate peccarunt, ac misericordiae subsidia respuerunt. Hanc igitur misericordiam, et hoc iudicium cantat Ecclesia Catholicorum; ceterum in vestra nihil potest tale resonare, quae dicit sine iustitia, sine iudicio, sine misericordia, Deum conditorem malorum, formare quos puniat; atque ob hoc punire, quod eos ex Adam ipse formaverit.
AUG. Iam quidem tibi superius ad omnia ista responsum est; tamen et hic breviter audi. Non abstinet Deus bonum formationis suae etiam ab stirpe damnata; sed si tibi displicet, Deum creare quos damnet; contradic ei, si potes, ne creet eos, quos malos futuros, et in malignitate usque in finem perseveraturos, et ob hoc sine dubitatione damnandos esse praescivit; aut ei suggere, si videtur, ut tot millia parvulorum non baptizatorum, quos novit perdite esse victuros, et in aeternum ignem, damnante ipso, cum diabolo ituros, rapiat ex hac vita, dum sunt innocentes et boni; ut si non in regno eius, certe in loco aliquo secundae felicitatis, quem talibus aedificavit haeresis vestra, vitam teneant sempiternam. Habes adhuc quod suggeras consiliarius Dei, pro filiis eius quos regeneravit, quos adoptavit, et tamen malos atque damnandos futuros esse praevidit; ut antequam veniant in ream vitam, vitae ipsius productione priventur, et ad regnum eius, non ad supplicia aeterna pertineant. Cum enim te invidiose dicere putaveris, Deum creare quos damnet; cogita quanto invidiosius possit dicere alius similiter vanus, Deum regenerare quos damnet; cum sit in eius omnipotentiae potestate, antequam damnabiles fiant, eos de tentationibus mortalis vitae huius auferre. Si autem non potes ista dicere, nec Deo contradicere, nec illi sapientiae tuum praebere consilium; quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit?, desine nobis introducere alterum figulum, qui non facit vasa in contumeliam; et ab isto qui ea facit reprehendendo cohibe te, et agnosce te; quia ut non te implices hoc sacrilegio, ideo tibi dicit Apostolus: O homo, tu quis es qui respondeas Deo?
- IUL. Sed iam apostolicae sententiae dignitas asseratur, ne putetur vel de aliquibus hoc sensisse, quod tu de omnibus aestimasti. Apostolus itaque Paulus disputans cum quaestionibus Iudaeorum, qui generis sui dignitate turgentes, dedignabantur coaequari sibi ex Gentibus fideles, et iustitiam Dei commendat et gratiam, disputans ad earum munificentiam pertinere, quod et primo Iudaeos nobilitaverat legis agnitio, et quod deinceps etiam Gentes adsciverat Christi praedicatio. Unus enim utriusque populi conditor iudicaturus et illos per legem, et istos sine lege, et istos in lege; quia non erat Iudaeorum Deus tantum, sed etiam Gentium, reddens suum unicuique sine fraude, sine gratia, id est sine cuiusquam acceptione personae (quod exprimit nomen gratiae in definitione iustitiae), ita de semine venientes Abraham, cum nequiter vivunt, iure condemnat, ac de sua haereditate proturbat, sicut etiam Gentiles in simili operatione deprehensos; et e regione, utriusque populi bonas voluntates et veram fidem probitatemque actionum donat gaudiis sempiternis. Comprimit igitur Gentium Magister Iudaeorum tumorem, et ostendit non in seminibus humani generis, sed in moribus esse distantiam; ut se illi agnoscerent, nisi fideles esse curassent, nulla praerogativa circumcisi generis vindicandos; siquidem Iacob et Esau una seminis exceptione concepti, et una vi parientis effusi, diversos nimium exitus pro meritorum diversitate pertulerint.
AUG. Si secundum Apostolum saperes, non commemorares hoc loco merita Iacob, ubi eum dicit ille non ex operibus fuisse dilectum; ut gratiam commendet, quae non secundum merita nostra datur; alioquin merces non imputatur, sicut ipse dicit, secundum gratiam, sed secundum debitum. Quibus verbis quid ostendit, nisi gratiam non esse debitam, sed gratuitam? Hanc itaque commendabat, ubi dicebat: Cum enim nondum nati essent, neque egissent aliquid boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est: Quia maior serviet minori. Clara sunt, quae obscurare conaris; fumos tolle, Scripturarum lumen attende. Gratia quippe hominem praevenit, ut diligat Deum, qua dilectione operetur bona. Quod et Ioannes apostolus apertissime ostendit, ubi ait: Nos diligamus, quoniam prior dilexit nos. Non ergo diligimur, quia dileximus; sed quia dilecti sumus, diligamus.
- IUL. Esau enim profanus et fornicator, propter unam escam vendens primitiva sua, quaesivit benedictionem quam spreverat, nec adeptus est, quamquam eam cum lacrymis poposcisset. Iacob autem quietus et mitis, oboediens parentum praeceptis, et sanctificationum appetentissimus, ad hoc usque provectus est, ut sicut Abrahae et Isaac, ita etiam et Iacob Deus in sancto populo diceretur. Cum igitur omnibus constaret exemplis, Deum iusto iudicio bonis mentibus in quacumque gente suam misericordiam non negare, malas vero mentes nulla sinere stirpis nobilitate defendi; intellegerent Iudaei Gentium fidem a se despici non debere; quia sicut non patrocinatur Israelitarum stemma criminibus, ita etiam nullo impedimento est Gentium origo virtutibus. Hoc ergo totum agens conflictu illo Apostolus; in quibusdam tamen locis, ad incurvandam circumcisorum arrogantiam, sub nomine gratiae de sola Dei praeiudicat potestate.
AUG. Ergo ad incurvandam circumcisorum arrogantiam, sub nomine gratiae mentitur Apostolus, nam Deus ex operibus eligit, non ex gratia. Quis ita sapiat, nisi haereticus inimicus gratiae, amicus superbiae? Clamat Vas electionis, et gratiae, qua talis factus est, praedicator, non ex operibus dilectum esse Iacob, et tu commemoras opera Iacob, ex quibus eum dilectum esse contendis; et hoc faciens, mihi te existimas contradicere, cum sis novus Antichristus, eique apertissime contradicas in quo locutus est Christus.
- IUL. Ut illis in cerimoniarum et hostiarum observatione gloriantibus, perque hoc aestimantibus alias nationes nullis legis ritibus consecratas ad consortium sui nec posse admitti subito, nec debere, diceret, quia etsi in illis observationibus fuisset summa iustitiae, haberet tamen in potestate sua Deus, quamdam facere populorum commutationem, ut reiceret quos vellet, et quos vellet assumeret. Cui sensui respondet sub persona Iudaeorum, nihil debere iam exigi ab hominis voluntate; quandoquidem Deus, cuius vult miseretur, et quem vult obdurat. Ad quod refert Apostolus: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Et infert testimonium prophe e Isaiae: Numquid dicit, inquit, figmentum ei qui se finxit: Utquid me fecisti sic? Additque de suo: Aut non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam? Et est sensus eiusmodi: Quia ego commendavi voluntatem Dei, auctoritatemque gratiae eius exposui, dicens quod misericordiam praestaret, cuiuscumque misertus fuisset; tu mihi, o Iudaee, calumniam concitasti, quasi commendatio prolata a me voluntatis et potestatis divinae ad excidium iustitiae illius pertineret; et quia dixi: Facit quod vult; argumentatus es nihil iam reposci ab hominis voluntate debere, si Deus totum pro sua faceret voluntate; cum personae dignitas locum excluserit quaestionis. Nam si dixissem: Facit Deus quod debet secundum iustitiae suae leges quae de meritis iudicat singulorum; nihil quale nunc obicis, utique rettulisses; nunc vero quia dixi: Facit Deus quod vult, putasti me aliquid furatum esse de iustitiae dignitate. Utrumque igitur idem est. Nam cum de Deo dico: Facit quod vult, nihil aliud dico, quam: Facit quod debet; quia scio eum nihil aliud velle quam debet. Ubi ergo inseparabiliter voluntas cohaeret aequitati quamcumque de illis nominavero, utramque signavi.
AUG. Quomodolibet dicas Deum facere quod debet; gratiam nemini debet, multisque non reddit supplicium, quod malis eorum operibus debet, et largitur gratiam, quam nullis eorum bonis operibus debet. Quid enim debebat eidem ipsi Paulo, cum adhuc Saulus persequeretur Ecclesiam? Nonne supplicium? Quod ergo eum emissa voce de caelo prostravit, quod excaecavit, quod ad fidem percipiendam quam vastabat, tam violenter attraxit, procul dubio secundum gratiam, non secundum debitum fecit, ut in eis esset reliquiis populi Israel, de quibus dicit: Sic ergo et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae factae sunt; si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. Quid debebat etiam illis nisi supplicium quibus dicit: Non propter vos ego facio, domus Israel, sed propter nomen meum sanctum, quod profanastis in Gentibus? Facere ergo se dicit bona eorum in ipsis, sed propter nomen suum quod profanaverunt, non propter ipsos qui profanaverunt; nam propter ipsos si facere vellet, supplicium illis debitum redderet, non gratiam donaret indebitam. Quod enim se facturum dicit, ad hoc pertinet, ut bona faciant, non quia boni erant, qui profanaverunt nomen sanctum eius. Denique apertissime dicit eos bona esse facturos; sed se faciente ut ea faciant; ait quippe inter cetera: Et faciam ut in iustificationibus meis ambuletis, et iudicia mea observetis et faciatis. His certe operibus merces imputatur secundum debitum; debetur enim merces, si fiant; sed gratia quae non debetur, praecedit ut fiant. Debetur, inquam, bona merces operibus hominum bonis; sed non debetur gratia, quae ipsos homines bonos operatur ex malis. Postremo, qui facere Deum dixisti quod debet, et alta cervice humana merita ventilasti, dic quaeso, quibus meritis parvulorum debeat regnum caelorum. Dicturus es forte, debere hoc eum gratiae suae, qua opitulante renati sunt. Propter hanc enim acceptam iam venire in eius regnum merentur; sed ipsam gratiam, quam regenerandis exhibet, nullis eorum omnino meritis debet. Propterea Pelagius vester in episcopali iudicio Palaestino, eos qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, ne ipse damnaretur, damnare compulsus est; ubi et te ipsum, et se ipsum, qui hoc dicere non desistitis, sine dubitatione damnavit. Istam gratiam, vere gratiam, id est, gratuitam, nullisque meritis praecedentibus debitam, commendabat Apostolus, quando dicebat: Cum enim nondum nati essent, nec aliquid egissent boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret. Haec est electio, de qua et illud dicitur: Reliquiae per electionem gratiae factae sunt, si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. Unde et hic, cum dixisset: Ut per electionem propositum Dei maneret; continuo subdidit: Non ex operibus, sed ex vocante dictum est: Quia maior serviet minori. Contra istam veritatis tubam reclamas, et dicis: Ad incurvandam circumcisorum arrogantiam, sub nomine gratiae Paulus apostolus de sola Dei praeiudicat potestate. Ubi quid dicis aliud, nisi: Ad incurvandam circumcisorum arrogantiam mentitur Apostolus, dicens non ex operibus dilectum esse Iacob; cum ex operibus sit dilectus, quia erat quietus, et mitis, oboediens parentum praeceptis, et sanctificationum appetentissimus? Nec intellegis, non ideo quia talis erat, vel talis futurus erat, fuisse dilectum; sed talem, quia dilectus est, factum. Erubesce: non mentitur Apostolus; non ex operibus Iacob dilectus est; si enim gratia, iam non ex operibus, sed gratia dilectus, eadem gratia faciente bonis oportuit ut polleret operibus. Parce animae tuae, noli esse inimicus huic gratiae.
Chapter 5 of 31