Skip to the text

Liber III, Capita 93–145

  1. IUL. Quod igitur ad Hebraeos positum est: Ex uno omnes, exigit laus Dei, post commemorationem tamen parentum; quod autem dicitur de Christo: Qui sanctificat et sanctificantur ex uno omnes, ad Deum relatum est.

AUG. Magis post commemorationem parentum, praesertim quia iam transierat a patre et de matre loquebatur, praeteriri non debuit ipsa mater, sed dici debuit: Ex duobus orti sunt, qui non ex uno, sed ex duobus orti erant, ut laus Dei esset vera, non falsa, nisi quia et hoc verum est, quod ex uno orti sunt, nec abusive dictum est, sed proprie propter auctorem seminis patrem, non propter augendam mendacio, sicut tu existimas, Dei laudem. Dicere quippe: Homo fecit, quod homines duo pluresve fecerunt, potest tropica esse locutio; si quis autem dicit unum hominem fecisse, quod duo fecerunt, nisi eorum duorum auctor facti sit unus, aut mentitur aut fallitur, sicut de locusta et rana paulo ante iam diximus.

  1. IUL. Sic enim Apostolus ad Corinthios: Nam sicut mulier - inquit - ex viro, ita et vir per mulierem, omnia autem ex Deo. Tertio vero ostendit ratio, quoniam, etsi neutrum horum, quod nobis amminiculatur, fuisset, tamen illam sententiam, qua per unum hominem intrasse peccatum in hunc mundum Paulus disputat, nullum cum Manichaeis inisse foedus.

AUG. Tu potius ista dicendo ostenderis foedus. Nam quod foedus est Apostolo cum Manichaeo, cum Apostolus dicat: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, quod evertit haeresim vestram, Manichaeus autem dicat: Corpus immutabiliter malum est propter coaeternam bono mali naturam? Itemque in eo loco, ubi dictum est: Corpus mortuum est propter peccatum, Apostolus dicat: Qui suscitavit Christum a mor tuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, Manichaeus autem dicat carnis corpora non pertinere ad boni Dei creaturam, sed ad mali naturam nec Christum a mortuis suscitatum, sed non esse mortuum? Vos ergo, qui Manichaei non estis, sed diversa peste nec vos sani estis, dicite, quomodo sit corpus mortuum propter peccatum, qui corporis mortem non per peccatum illius hominis, sed lege naturae intrasse asseveratis in mundum.

  1. IUL. Ac per hoc inconcussa manet nostra responsio, quae ostendit per unum hominem non generatione vitiatam atque corruptam, sed integra permanente natura vitiosam solummodo allegari ab Apostolo peccantium voluntatem.

AUG. Numquid usque adeo caeci estis aut homines excaecatis caliginosis disputationibus vestris, ut negare audeatis nasci corpora vitiosa? Numquid ad hominum naturam non pertinent corpora? Aut quod Manichaei dicunt, quorum dementiam nescientes quidem, sed, quantum adiuvetis, advertere et cogitare non vultis, gentis tenebrarum corporibus anima bona tenetur admixta? Dicite ergo vitiosorum corporum merita, qui negatis parvulos ex parentibus trahere ulla peccata. Ecce Manichaei dicunt: Usque adeo caro ista mortalis non ad opificium Dei, sed ad gentis pertinet tenebrarum, ut etiam hominum corpora, quos ad imaginem Dei factos esse perhibetis, non solum corruptibilia et condicioni mortis obnoxia, verum etiam vitiosa saepe nascantur. Quid eis respondebit haeresis vestra nisi humanam, quamvis sub Deo creatore et artifice, hanc tamen esse naturam, ut etsi nemo peccasset, etiam in paradiso talia hominum corpora nascerentur? O abominabilem et damnabilem vocem! Nos autem, quoniam hominum corpora non solum corruptibilia et necessitati mortis obstricta, verum etiam multa in eis innumerabili vitiositate languida distorta deformia nullo parentum praecedente peccato in paradiso exortura fuisse non dicimus et eos, qui dicunt, dignissimos anathemate iudicamus, non ab initio sic institutae naturae, sed iniquitatis merito postea vitiatae ista tribuimus, ut et vos et Manichaeos inconcussa et antiqua fidei catholicae stabilitate destruamus.

  1. IUL. Sed revertamur ad librum illum, quem ad Valerium destinavit, in quo decerptas de libro meo uno dumtaxat sententias sibi discutiendas refellendasque proposuit. Et quidem in primo operis praesentis libello usque ad ea Augustini dicta perveneram, quibus retecta impudentia, qua opinionis illius fugiebat invidiam, ne diabolum videretur asserere hominum conditorem, pronuntiavit Deum esse auctorem malorum atque ipsum talis meriti creare substantiam, quae reatum, antequam usum rationis, accipiat et quae in regno diaboli conditoris sui manibus collocetur.

AUG. Qui naturam discernit a vitio, non dicit quod dicis; qui intellegenter legit quod dico, non me putat dicere quod non dico.

  1. IUL. Eumque esse figulum irae et perditionis vasa fingentem.

AUG. Quantumlibet non intellegas, quomodo Deus faciat ex eadem massa aliud vas in honorem, aliud in contumeliam, ita facit tamen, ut non faciat tertium genus vasorum nec in honorem nec in contumeliam, quales vos esse parvulos vultis et in regnum Dei non intrare imaginem Dei nullam esse contumeliam deputatis. Ipsum enim regnum sic amatis, ut non ibi esse non saltem levem poenam credatis hominis esse, sed nullam.

  1. IUL. Sed quae in perditionem non processu liberae voluntatis, verum informatoris sui potestate cogantur.

AUG. Potes dicere non quoslibet homines, sed iam regeneratos filios suos Deum in perditionem cogere faciendo eos vivere, quos a fide praevidet recessuros, cum posset eos hinc rapere, antequam malitia mutarentur.

  1. IUL. Tantumque hoc prodigialis dogmatis nefas apostoli Pauli molitus est roborare sententiis, quas contextu totius lectionis exposui; et ostendi prophetam Isaiam, de quo hanc comparationem figuli constabat assumptam, iustitiae divinae plenissime causam tueri.

AUG. Quid ostendisti legentibus et intellegentibus nisi te verba apostolica nimia loquacitate conatum, non tamen potuisse pervertere?

  1. IUL. Secundum autem librum expositione Apostoli argumentis Augustini ex adverso positis pro ea, quam suppeditavit veritas, facultate complevi; atque ideo nunc ad libri eius ordinem revertamur.

AUG. Secundum librum non expositione Apostoli, sed sub expositionis professione, inani oppugnatione complesti vanitate tibi, non veritate suppeditante, quae diceres.

  1. IUL. Igitur postquam sibi unum de praefatiuncola prioris operis mei caput, quod quasi impugnaret, obiecit illudque de figulo peccatorum Deo suo subdidit, me arguit; quam sane constanter et pure ipsius eloquiis publicetur: Non itaque, sicut te atque alios fallens loqueris, si quis aut liberum in hominibus arbitrium aut Deum esse nascentium conditorem dixerit, Caelestianus et Pelagianus vocatur, ista quippe et catholica fides dicit. Sed si quis ad colendum recte Deum sine ipsius adiutorio dicit esse in hominibus liberum arbitrium et quisquis ita dicit Deum nascentium conditorem, ut parvulorum neget a potestate diaboli redemptorem, ipse Caelestianus et Pelagianus vocatur. Liberum itaque arbitrium esse in hominibus et Deum esse nascentium conditorem utrique dicimus; non hinc estis Caelestiani et Pelagiani. Liberum autem esse quemquam ad agendum bonum sine adiutorio Dei et non erui parvulos a potestate tenebrarum, et sic transferri in regnum Dei hoc vos dicitis; hinc estis Caelestiani et Pelagiani. Natare te quidem in impietatis tuae et formidinis palude frequenter ostendi nec super hoc dubitaturum prudentem constat esse lectorem.

AUG. Nec natare te posse, sed mergi alii noverunt, qui haereticum te esse cognoscunt; nam tu eadem submersione sensum etiam perdidisti.

  1. IUL. Atque ideo in primo libro nec me fuisse mentitum, qui scripseram omnes, qui fugissent nostrae societatis invidiam, in Manichaeorum praerupta corruere liberum arbitrium denegantium et Deum hominum conditorem teque id, quod fueras propulsare conatus, statim absolutis arripuisse sermonibus etiam illorum scriptorum, quae ad Bonifatium miseras, insertione patefeci. Verumtamen hoc etiam haec, quam nunc posui, tua responsio confitetur; dixisti enim catholicam fidem esse, quae et liberum credit arbitrium et Deum nascentium conditorem, quod utrumque omnium haereticorum Manichaeos certum est vobiscum negare.

AUG. Manichaei, quod videre non vultis, a vobis potius adiuvantur, qui tot et tanta mala, quae pati parvulos cernimus, non meritis peccatorum, sed genti tribuunt tenebrarum; non enim habetis, quo fugiatis, quando a vobis, mala ista unde sint, percunctantur. Sed nobis ad liberum arbitrium hominis, quo natura humana, cum bona fuerit instituta, vitiata est, haec omnia referentibus catholica vobiscum veritate vincuntur.

  1. IUL. Verum quia fidei catholicae, cuius solido nudatus es, quasi amiculum tenue, solum nomen assumis, vis nos credere etiam a te hoc teneri, quod catholici confitentur, id est et liberum arbitrium esse in hominibus et Deum nascentium conditorem. Sed si hoc a te simpliciter fideliterque prolatum est, finem certamini impone silentio; fama ad nos criminantium recurrat, qui id obiecerimus tibi, quod secura negatione deleveris. Hoc solum huic adde sententiae, si qua inventa fuerit secta, si qua disputatio, quae hanc duplicem confessionem, quam catholicam esse professus es, aliqua conetur argumentatione convellere, aut tuam non esse aut a te ulterius non defendi. Si autem iuvat ea, quae dicturus es negasse, locupleti etiam disputatione defendere, explica definitiones liberi arbitrii et fines eius distinctionibus absolutis quasi quibusdam cinge limitibus.

AUG. Inimici et defensores, liberum arbitrium defendendo premitis, quod ad suos limites revocari omnipotentis et veri defensoris bonitate non vultis.

  1. IUL. Deum quoque talium hominum assere conditorem, quales manibus eius iustitiaeque conveniunt.

AUG. O stulti haeretici novi! Si manibus Dei non conveniunt opera vitiosa, numquid manibus Dei subtrahere ulla hominum corpora audebitis, quae videtis saepe nasci nonnulla vitiosa? Cur non ergo naturam primario peccantis hominis arbitrio vitiatam cum catholica veritate fatemini, de qua Deus facit, quod non solum artifici bono, sed etiam iudici convenit iusto, ne Manichaei vos cogant humana corpora tribuere artifici maligno et iniusto?

  1. IUL. Quorum certe nihil a te actum est; sed postquam respondisti catholicos liberum arbitrium confiteri, de quorum te numero esse confingis, statim definitionem admovisti, quae id, quod dedisse videbaris, eriperet. Ais enim: Sed si quis ad colendum recte Deum sine ipsius adiutorio dicit esse in hominibus liberum arbitrium, hic Pelagianus vocatur; et item: Liberum arbitrium esse in hominibus dicimus, liberum autem quemquam esse ad agendum bonum vos dicitis.

AUG. Ibi si adiunxisses: haeretici dicunt, quamvis ego verba ista non dixerim, a mea tamen sententia non recessisses. Verum est enim haereticos dicere, id est vos ipsos, liberum esse quemquam ad agendum bonum sine adiutorio Dei. Sed cur ibi non legerim sine adiutorio Dei, quae in hac sententia verba mea etiam ipse paulo ante posuisti, quamdiu possum, mendoso potius codici tribuo quam tibi. Dic ergo cetera.

  1. IUL. Quod enim ais ad colendum recte Deum sine ipsius adiutorio dici a nobis sufficere unicuique libertatem arbitrii, omnino mentiris. Cum enim cultus Dei multis intellegatur modis et in custodia mandatorum et in exsecratione vitiorum et in simplicitate conversationis et in ordine mysteriorum et in profunditate dogmatum, quae de Trinitate vel de resurrectione multisque aliis similibus fides christiana consequitur, qui fieri potest, ut nos inconfuso dicamus sine adiutorio Dei liberum arbitrium sufficiens ad eius esse culturam, cum legamus in Evangelio dicentem Dominum: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, qui abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis; ita, Pater, quoniam sic fuit beneplacitum ante te? Cum utique ista omnia, tam quae dogmatibus quam quae mysteriis continentur, libertas arbitrii per se non potuerit invenire, quamvis, ut nec idola colerentur nec Deus, qui innotescebat mundi ipsius Conditor, sperneretur, Magistro Gentium teste docere potuerit ratio naturalis. Non ergo hoc, quod fingis, aut nos aut quisquam dicit prudentium, sed affirmamus a Deo fieri hominem liberi arbitrii eumque innumeris divinae gratiae speciebus iuvari, cui possibile sit vel servare Dei mandata vel transgredi. Et hoc est, ubi liberum arbitrium esse defendimus, ut, cum Deus tam multis modis benignitatem suam asserat, id est praecipiendo benedicendo sanctificando cohercendo provocando illuminando, unusquisque eorum, qui iam ratione utitur, liberum habeat voluntatem Dei vel servare vel spernere.

AUG. Tam multa dicis, quibus nos adiuvat Deus, id est praecipiendo benedicendo sanctificando cohercendo provocando illuminando, et non dicis caritatem dando, cum dicat Ioannes apostolus: Caritas ex Deo est. Unde item dicit: Ecce, qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei vocemur et simus. In hac caritate, quae cordi humano spiritu, non littera datur, etiam potestas illa intellegitur, de qua idem ipse in Evangelio suo: Dedit eis - inquit - potestatem filios Dei fieri. Hanc vos ab homine esse dicitis homini per liberum arbitrium, spiritum habentes huius mundi, non eum, qui ex Deo est, propter quod nescitis, quae a Deo donata sint nobis. Ideo nec pacem habetis cum Ecclesia, de qua existis, nec caritatem, quam Dei esse donum negatis, nec fidem, quia haeretici estis, quoniam pax fratribus et caritas cum fide non ab humano libero arbitrio, sed a Deo Patre et Domino Iesu Christo. Si agnoscis in his verbis dogma apostolicum, et in verbis tuis agnosce te haereticum.

  1. IUL. Non ergo sine adiutorio Dei ad cultum eius, qualem exhibent initiati mysteriis, liberum arbitrium idoneum credimus, sed divinae aequitatis locupletem testem libertatem arbitrii confitemur, ut eo tempore, quo nos manifestari oportet ante tribunal Christi et recipere unumquemque propria corporis sicut gessit, sive bonum sive malum, nihil Deus iniuste iudicare doceatur, qui nulli imputat peccatum, nisi quod is, qui propter illud ponitur, potuit et cavere.

AUG. Bene me commones, quid contra te dicam. Omnes nos certe, sicut dicit Apostolus, manifestari oportet ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum. Numquid ab hac universitate parvulos separabis? Dic ergo, quid boni per corpus gesserint proprio libero arbitrio, ut recipiant regnum Dei tam magnum bonum, aut quid mali egerint propria voluntate, qui parvuli abalienabuntur ab hac vita Dei. Quod si necesse est fatearis sine ullis operibus liberae voluntatis, quae gerit quisque per corpus, illos in Christo vivificari, cur non fateris istos in Adam mori, cum scias Adam Christo e contrario esse formam futuri? An clausis oculis os aperies et dices illis, in quo renati sunt, spiritum profuisse iustitiae et istis, in qua nati sunt, carnem non obfuisse peccati? Quis nisi vos hoc dicere audebit? Maioris vero aetatis homines, quando audiunt vel legunt unumquemque recepturum secundum ea, quae per corpus gessit, non debent in suae voluntatis virtute confidere, sed orare potius talem sibi praeparari a Domino voluntatem, ut non intrent in tentationem. Praeparatur enim voluntas a Domino; et: Orate, inquit ipse Dominus, ne intretis in tentationem; et: Oramus ad Deum, ait Apostolus*, ne quid faciatis mali*.

  1. IUL. Prior ergo sententia tua nihil obscuritate promovebit; secunda vero, qua repetis, quoniam liberum quidem confiteris arbitrium, non tamen ut quisquam homo liber ad agendum bonum credatur, viscera tua tota nudavit.

AUG. Cogis me iam tibi tribuere, quod codici paulo ante tribuebam. Ecce enim sic repetis sententiam meam, ut eam non impleas verbis meis, quae valde sunt necessaria vobisque contraria. Ego enim dixi non esse liberum quemquam ad agendum bonum sine adiutorio Dei, tu autem dicis fateri me quidem liberum arbitrium, non tamen ut quisquam homo liber ad agendum bonum credatur, nec addis, quod ego addidi: sine adiutorio Dei. Non accuso furem, ablata civiliter repeto: redde verba mea et nihil valebunt tua.

  1. IUL. Ecce enim nos, sicut primo libro fecimus, ita nunc presse cogimus, ut ostendas quemadmodum liberum arbitrium non negaris. Insidat autem hoc lectori nostro te videlicet confessum esse liberum arbitrium et Deum nascentium conditorem catholicis praedicare, quae duo numquam nisi Manichaeus negavit; sed cum haec communiter ambo dederimus nec tibi autem nec dogmati tuo libertas constet arbitrii, conficitur omnino te et dogma tuum de fide catholica nihil tenere. Interrogo ergo, quae vis sit quaeve definitio liberi arbitrii. Certe in eius potestate naturalium nulla conversio est. Nemo enim sensuum in se umquam mutavit officia, verbi gratia ut voces naribus aut auribus susciperet odores, nemo sexus sui convertit proprietatem, nemo in formam transire animantis alterius, nemo per liberum arbitrium pilos corporis sui innatis potuit mutare velleribus, nemo sibi pro ingenio aut qualitatem aut quantitatem corporis vindicavit. His exemplis licet omnia, quae ad hanc condicionem respiciunt, pervagari. Transeamus igitur a naturalibus ad externorum discussionem. Cui agrorum fecunditas, cui prosperitas navigationum, cui nobilitas et opes, cui constantia ipsius nobilitatis in iure constitit voluntatis, ut vel ad horum vel ad similium sibi conquisitionem voluntate se libera a Deo effectum esse fateretur? Naturalia ergo inconcussis ordinibus, externa vero casibus semper feruntur incertis. In quibus igitur liberum consistit arbitrium, propter quod homines bestiis antecellunt, propter quod ad Dei imaginem facti sunt et quo solo divini examinis iustitia continetur? In quo est hoc, inquam, arbitrium liberum, quod ut Manichaeos negare certum est, ita catholicos asserere etiam tu fateris? Sine dubio in eo, ut possibile sit homini voluntatem suam sine aliquo inevitabili naturalium coactu vel immittere in crimen vel a crimine cohibere.

AUG. Cohibere a crimine voluntatem hoc ipsum est nec aliud quidquam non intrare in tentationem. Sed si hoc haberemus in potestate propriae voluntatis, non moneremur, ut id orando a Domino posceremus. Cui ergo dicitur: Declina a malo, hoc utique dicitur, ut a crimine suam cohibeat volun tatem. Et tamen Apostolus, cum posset etiam hoc recte dicere: Praecipimus vobis, ne quid faciatis mali: Oramus - inquit - ad Deum, ne quid faciatis mali. Ecce quare dixi, non sicut tu dixisse me dicis, neminem liberum ad agendum bonum sine adiutorio Dei; hoc quippe adiutorium fidelibus orabat Apostolus, non ex natura hominis liberum auferebat arbitrium. Homines elati et inflati, nolite in vestra virtute confidere, Deo vos subdite atque, ut voluntatem cohibeatis a crimine et in tentationem non intretis, orate; nec existimetis non vos intrare in tentationem, quando ab opere aliquo malo concupiscentiam carnis forti voluntate cohibetis. Ignoratis versutias tentatoris; in maiorem tentationem, quando haec voluntati vestrae sine adiutorio Dei deputatis, intratis. Vellem sane, quomodo dixeris, nos doceres, quod ea, quae in bonis vel in malis hominum appellantur externa, sicut divitiae vel paupertas et cetera, casibus ferantur incertis. Etiam haec enim catholica fides ita demit humanae, ut divinae tribuat potestati. Hoc autem dico, quia timeo vobis, ne forte id quoque vestro addideritis errori, ut quidquid homines patiuntur vel adipiscuntur sive in corporibus suis sive in rebus externis, ad divinam negetis providentiam pertinere ac per hoc, quidquid malorum perpetiuntur et parvuli, ita incertis casibus deputetis, ut a iudicio eius, sine cuius voluntate, ut ipse Dominus dicit, nec passer cadit in terram, haec alienare conemini, quoniam videtis haeresim vestram in hac parvulorum miseria naufragare, quae sub Deo iusto nulla esset, nisi eam natura humana primi peccati magnitudine vitiata et damnata meruisset.

  1. IUL. Et ut res absoluta paucis illuminetur exemplis, ut tam liberum sit homini sacrilegium facere velle quam nolle, tam liberum sit parricidium velle perpetrare quam nolle, tam liberum sit adulterium committere velle quam nolle, tam possibile sit verum testimonium perhibere quam falsum, tam liberum Deo oboedire imperanti quam diabolo persuadenti.

AUG. Verum dicis; hoc est liberum arbitrium, tale omnino accepit Adam, sed quod datum est a conditore et a deceptore vitiatum, utique a Salvatore sanandum est. Hoc vos non vultis cum Ecclesia confiteri; hinc estis haeretici. Homo, qui non cogitas ubi sis et in diebus malis tamquam in bonis caecus extolleris, quando erat tale, quale describis, liberum arbitrium, nondum homo vanitati similis factus erat, ut dies eius sicut umbra praeterirent; non enim vanitas Deus, ad cuius similitudinem factus erat, quae per eius gratiam renovatur de die in diem. Nondum dicebatur: Ego in iniquitatibus conceptus sum; nondum dicebatur: Quis enim est mundus a sorde? Nec infans, cuius est diei unius vita super terram; postremo non dicebatur: Non quod volo, sed quod odio illud facio; et: Scio, quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum; velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio, et: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. Hoc malum in Adam, quando rectus creatus est, non erat, quia natura humana depravata nondum erat; rectorem habebat, quem libero reliquit arbitrio, non liberatorem quaerebat, per quem fieret liber a vitio. Nam et si verba illa: Non quod volo ago et cetera talia hominis sunt, ut dicitis, nondum sub Christi gratia constituti, ergo etiam hinc convincimini, quod tam infirmae voluntatis ad agendum bonum homines Christus invenit et quod arbitrii liberi infirmitatem ad agendum bonum nonnisi per Christi gratiam potest humana reparare natura. Ac per hoc verum est, quod dixi neminem esse liberum ad agendum bonum sine adiutorio Dei, et propterea tu subtraxisti sine adiutorio Dei, ut tibi campus aperiretur, ubi te loquacius quam eloquentius per multa iactares, quibus non delectares legentem, sed intellegere volentem, quantum posses, potius impedires. Subdimini Deo, ut corrigamini. Nemo est liber ad agendum bonum sine adiutorio Dei. Quid, ut praecipitetis, humanam extollitis voluntatem? Orate potius, ne intretis in tentationem.

  1. IUL. Propterea autem in superioribus voluntatem perfectam magis quam rerum effectus locavi, quoniam et parricidium et sacrilegium et adulterium vel horum similia facilius est cavere quam facere; neque enim semper voluntati malae perpetrandi quod vult adest facultas, at e regione horum abstinentia in summa quiete consistit, nisi forte hoc ipsum a vobis labor dicatur, laborare nolle. Omitto ea, quae tam Scripturae sanctae, quas Prophetae, quas Evangelistae, quas Apostoli protulerunt, quam disputatores catholica sanitate fulgentes, Ioannes, Basilius, Theodorus et horum similes, commendaverunt, multo esse maiorem laborem committere crimina quam cavere.

AUG. Utinam horum fidem teneres, peccatum originale in parvulis non negares.

  1. IUL. Interim, quod ad praesens negotium spectat, inculco liberum arbitrium nec ob aliud datum esse nec intellegi in alio posse, quam ut nec ad iustitiam nec ad iniquitatem captiva aliquis voluntate rapiatur.

AUG. Qui per legem, quam videt in membris suis repugnantem legi mentis suae et captivantem se sub lege peccati, clamat: Non quod volo facio bonum, sed quod odio malum hoc ago, debes utique dicere, quomodo non rapiatur ad malum voluntate captiva. Ut enim secundum vos interim loquar, si sub mala iste consuetudine gemit nondum, sicut dicitis, sub Christi gratia constitutus, habet iste an non habet liberum voluntatis arbitrium? Si habet, quare non facit bonum quod vult, sed malum quod odit hoc agit? Si autem propterea non habet, quia sub gratia Christi nondum est, ecce, quod iam dixi, iterum dico et vobis video saepe dicendum: Nemo nisi per gratiam Christi ad bonum quod vult agendum et ad malum quod odit non agendum potest habere liberum voluntatis arbitrium, non ut voluntas eius ad bonum sicut ad malum captiva rapiatur, sed ut a captivitate liberata ad liberatorem suum liberali suavitate amoris, non servili amaritudine timoris attrahatur.

  1. IUL. Sunt quidem dulcia incitamenta vitiorum, amara etiam frequenter, quae a persecutoribus excitantur, tormenta poenarum, sed et illa censura honestatis everberat et ista consumit magnitudo patientiae.

AUG. Inter illos declamas: Qui confidunt in virtute sua; attende tibi, ne inter illos clames, qui torquebuntur de superbia sua.

  1. IUL. Verumtamen nec virtutum est aerumnosa possessio, quae extra regnum quoddam bonae conscientiae promissa aeternae beatitudinis sublimitate fruitur; adsunt tamen adiutoria gratiae Dei, quae in parte virtutis numquam destituunt voluntatem, cuius licet innumerae species, tali tamen, semper moderatione adhibentur, ut numquam liberum arbitrium loco pellant, sed praebeant amminicula, quamdiu eis voluerit inniti, cum tamen non opprimant reluctantem animum. Inde quippe est, quod ut alii ad virtutes a vitiis ascendunt, ita etiam alii ad vitia a virtutibus relabuntur.

AUG. Unde fieri potest, ut adiutoria gratiae Dei liberum arbitrium loco pellant, quod potius vitiis pulsum et nequitiae subiugatum, ut in locum suum redeat, liberant? Sed cum quaeritur a vobis, quae sint ista adiutoria gratiae Dei, ea edicitis, quae supra commemorasti, Deum adiuvare praecipiendo benedicendo sanctificando cohercendo provocando illuminando, quae omnia etiam per homines fiunt secundum Scripturas. Nam et praecipiunt homines et benedicunt et per divina sacramenta sanctificant et corripiendo cohercent et exhortando provocant et docendo illuminant; non tamen qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Hoc est autem incrementum, ut unusquisque oboediat praeceptis Dei, quod non fit, quando vere fit, nisi caritate. Unde Ecclesia incrementum corporis facit in aedificationem sui in caritate. Istam caritatem non dat nisi Deus; caritas enim ex Deo est. Hanc vos inter adiutoria gratiae, quae commemoratis, nominare non vultis, ne hoc ipsum, quod oboedimus Deo, eius esse gratiae concedatis. Putatis quippe isto modo auferri voluntatis arbitrium, cum hoc quisquam facere nisi voluntate non possit, sed, quod vos non vultis, praeparatur voluntas a Domino non forinsecus sonantibus verbis, sed sicut orante exauditaque regina convertit Deus et transtulit indignationem regis in lenitatem; sicut enim hoc divino et occulto modo egit in hominis corde, sic operatur in nobis et velle et operari pro bona voluntate.

  1. IUL. Tu ergo quomodo liberum arbitrium confiteris, cui unum tantummodo dicis esse possibile, id est facere malum, non autem esse possibile deflectere a malo et facere bonum?

AUG. Dico esse possibile voluntati hominis deflectere a malo et facere bonum, sed ei voluntati, quam Deus adiuvat gratis, non quam Iulianus inflat ingratus.

  1. IUL. Taceo interim, qua rabie in totam legem fremas, quam credis ea imperasse mortalibus, quorum apud eos nullam facultatem videret.

AUG. Non est verum, quod dicis. Haec imperat Deus, quae fieri possunt, sed ipse dedit, ut faciant, eis, qui facere possunt et faciunt, et eos, qui non possunt, imperando admonet a se poscere, ut possint. Et quod non omnia ab unoquoque sanctorum fiunt, novit Deus, quemadmodum eis ad humilitatem consulat, quibus quotidie dicentibus: Dimitte nobis debita nostra, sic opitulatur ad habendam oboedientiam, ut sit, unde etiam veniam largiatur.

  1. IUL. Sed quaero, cum quibus poetis in talem incurreris Ippocrenem, ut bimembrem bestiam fingeres non quidem carminando, sed blasphemando, cuius corpus de mala necessitate formares et solam faciem nomine libertatis obduceres.

AUG. Pingis tibi ipse, quod placet, cui vacat inani corde inania volutare phantasmata. Cur enim tu amminicula gratiae supponis voluntati bonae, cum voluntas mala nullo innitatur amminiculo, ut mala sit vel mala esse persistat? An hic libra tua, quam conaris ex utraque parte per aequalia momenta suspendere, ut voluntas, quantum est ad malum, tantum sit etiam ad bonum libera, vergendo in unam partem te indicat delirantem?

  1. IUL. Sic enim et in illo opere, quod Romam misisti, disputas: Voluntas, quae libera in malis est, libera in bonis non est.

AUG. Cur non addis, quod ibi legisti: Si liberata non est? Aut quid est, quod ait Dominus, cum de fructibus palmitum hoc est de bonis actibus loqueretur: Sine me nihil potestis facere, nisi quia nemo ad bene agendum, quem non ipse liberat, liber est?

  1. IUL. Et hic Caelestianum dicis, qui putat liberum esse quemquam ad agendum bonum; liberum ergo dicis, quod nisi malum facere non posse contendis. Inveni, si potes, alteram definitionem rei non liberae et hoc liberum vindicato, si adeo sensu excideras, ut definitionem liberi in suo corpore non videres, vel de contrario eius non debuisti intellegere, quae esset libertatis essentia. Fac enim te similiter ambigere potuisse, quid esset, quod visus diceretur oculorum, idque tu definires hoc modo: visus est vel effossos habere oculos vel impedimentis quibusque videndi tempore nihil posse conspicere, atque hanc definitionem putares visui convenire, referres te autem, ut contrarii eius id est caecitatis quae explicatio esset assereres, cumque nullam aliam invenires, quam si in eo animali, cuius naturae adesset visus oculorum, vel effossio luminum vel crassi humoris obsaeptio videndi eripiens facultatem, resipisceres procul dubio et videres rebus contrariis definitionem unam non posse competere. Sicque fiebat, ut, si caecitas nihil dici aliud poterat quam in animalis oculo eo tempore, quo videre deberet, privatio cernendi, visus quoque definitio per negationem illorum, quibus caecitatem exposueras, redderetur, ut videlicet nihil esset aliud visus quam nec effossis nec obseratis oculis opportuno tempore facultas congrua conspicandi. Quibus tu ostensis, si obstipe reluctareris, nihil obtineres aliud, quam ut aut contra conscientiam tuam pervicacia pudenda niti te crederent audientes aut, si eis fidem faceres tibi ita prorsus videri, non te minus effossos habere mentis oculos iudicarent quam illum, qui a te visum habens fuerat definitus.

AUG. Nolo, ut definias, sed ut finias caecitatem et videas recte dici a Christo non potuisse: Sine me nihil potestis facere, si ad bene agendum sine gratia Christi liberi esse potuissent.

  1. IUL. Ita ergo ut ad causam referamus exemplum, intellegere potuisti vel definitione non liberi, quid deberes liberum nuncupare. Nam etsi in liberi arbitrii definitione intellegentia caligasset, ut id dici liberum posse arbitrareris, quod inter duo contraria uni doceretur adhaerere, respicere debuisti exponi aliter non posse captivum, id est non liberum, quam ut inter duo contraria uni vindicaretur addictum, et ideo nomen libertati captivitatis negatione tribuendum, ut, quoniam id, quod liberum non erat, alteri de contrariis cogeretur adhaerere, illud adversum ei id est liberum neutro sineretur addici.

AUG. Quid aperta implicas loquacitate perplexa? Ad malum liber est, qui voluntate agit mala aut opere aut sermone aut sola certe cogitatione; hoc autem grandioris aetatis quis hominum non potest? Ad bonum autem liber est, qui voluntate bona agit bona etiam ipse aut opere aut sermone aut certe sola cogitatione; sed hoc sine Dei gratia nullus hominum potest. Quod si dicis aliquem posse, contradicis ei qui dixit: Sine me nihil potestis facere, contradicis etiam illi qui dixit: Non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Puto, quod aliquid boni, non mali non se dixit ex semetipso cogitare idoneum, sed ex Deo; de cogitatione autem bona et sermo bonus est et opus bonum. Ac per hoc qui co gitare boni aliquid idoneus non est ex semetipso, profecto nec loqui est idoneus nec agere aliquid boni ex semetipso, sed, si est sub gratia, sufficientia eius ex Deo est; unde dictum est: Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis, et: Quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Haec ego intuens neminem esse liberum ad agendum bonum sine adiutorio Dei dixi; haec tu metuens neminem esse liberum ad agendum bonum me dixisse dixisti et sine adiutorio Dei, quod addidi, sustulisti. Unde non dubito, quod victum te esse iam scias, sed prolixo vaniloquio id agas, ne victus appareas, qui sic definis liberam voluntatem, ut, nisi utrumque, id est, et bene et male agere possit, libera esse non posset. Ac per hoc necesse tibi est auferre libertatem Deo, qui tantummodo bonam potest, malam vero habere non potest voluntatem.

  1. IUL. Quod cum ita sit atque huic tu loco miserrime obnitaris, incertum est, quid magis de te aestimari conveniat, utrum contra conscientiam tuam falsa defendas an, quod falsum est, esse verum putes ac per hoc sit incertum, utrum oculos rationis amiseris, dum certum sit oculos te fidei perdidisse.

AUG. Numquid ideo te victum consolaris, quia convitiaris?

  1. IUL. Ut autem quae sunt acta, breviter repetamus, arbitrium liberum, quod in mali parte vitiorum voluptatibus vel diaboli persuasionibus, in boni autem parte virtutum dogmatibus et variis gratiae divinae speciebus iuvatur, non potest aliter constare, nisi ut et iustitiae ab eo et peccati necessitas auferatur.

AUG. Inter divinae gratiae species si poneretis dilectionem, quam non ex nobis, sed ex Deo esse eamque Deum dare filiis suis apertissime legitis, sine qua nemo pie vivit et cum qua nemo nisi pie vivit, sine qua nullius est bona voluntas et cum qua nullius est nisi bona voluntas, vere liberum defenderetis, non inflaretis arbitrium. Necessitatem porro si eam dicis, qua quisque invitus opprimitur, iustitiae nulla est, quia nemo est iustus invitus, sed gratia Dei ex nolente volentem facit. Si autem nullus peccaret invitus, non esset scriptum: Signasti peccata mea in sacculo et annotasti, si quid invitus admisi.

  1. IUL. Huius autem veritatem catholici confitentur, Traduciani autem cum Manichaeis, magistris suis, negant.

AUG. Convitia sunt ista, non iudicia; vellem ut iudicare posses, conviciari autem quis improbus non potest?

  1. IUL. Nos igitur verum diximus, quoniam qui a vobis decipiuntur, ne vocentur haeretici, fiunt Manichaei et, dum falsam verentur infamiam, verum crimen incurrunt instar ferarum, quae circumdantur pinnis, ut cogantur in retia et in verum exitium vana formidine contrudantur. Deum vero nascentium conditorem ita dicimus, ut quoniam certum est Deum catholicorum, qui verus est, nihil facere posse, quod malum est, ipsius opificis dignitate homines, qui ab eo fiunt, ante voluntatis usum de manibus eius iniqui et rei nullo modo exire credantur; quorum vos cum alterum negatis, utrumque subruitis. Ais quippe credere te quidem conditorem Deum, sed malorum hominum, ac per hoc infitiaris dogmati tuo, cum negas te asserere diabolum hominum conditorem.

AUG. Quidquid in hominibus, qui cum vitio nascuntur, ad Deum creatorem pertinet, bonum est, quia et, quod iustum est, bonum est, naturarum autem, non vitiorum auctor est Deus. Ad illud iam veni: videamus, quid inde dicturus es, quomodo non eruantur parvuli de potestate tenebrarum, quando in Christi regnum per sacramenta Ecclesiae transferuntur; quantislibet enim tegminibus te multiplicis loquacitatis involvas, ubi ad hoc veneris, nudus haereticus apparebis.

  1. IUL. Nam cum tales ascribis operi Dei, quales facere non potest, ostendis nihil ad Deum, id quod ab eo dixeras fieri, pertinere.

AUG. Homines nisi Deus facere non potest. Dic potius, quomodo non eruantur parvuli de potestate tenebrarum, quando per divina sacramenta regenerantur.

  1. IUL. Quod licet in primo libro uberius actum sit, tamen et hic vel breviter, quid sentias, exprimamus. Times operi diaboli aliquam deputare substantiam, verum non times Deo non aliquod, sed magnum crimen impingere. Maiorem apud te habet reverentiam natura carnis humanae quam iustitia Dei; quasi enim magnum aliquid, ita substantiam hominis diabolo deputare metuisti et quasi rei non magnae id est iustitiae et sanctitati Dei informationem sceleris appulisti, quasi non tolerabilius fuerit inter duas opiniones, sed utrasque falsas, diaboli operibus deputare carnem quam Dei operibus iniquitatem.

AUG. Vos potius Dei iustitiam blasphematis, sub cuius omnipotentia sine ullis malis meritis tanta mala perpeti parvulos dicitis. Sed iam dic, quemadmodum eos separatis ab eis, quos Deus de potestate eruit tenebrarum, ut transferat in regnum Filii caritatis suae.

  1. IUL. Ut enim hic in potestate diaboli parvulos a Deo reos formari dixisti, ita in inferioribus libri tui partibus taetrius aliquid, quam sunt Manichaeorum sacramenta, vomuisti dicens de Deo: Sic creat malos, quomodo pascit et nutrit malos.

AUG. Cum veneris ad easdem partes libri mei, ibi quemadmodum dictum fuerit, quod hic obicis, apparebit. Nunc iam dic, quaeso, quomodo cum regenerantur parvuli et transferuntur ad regnum Christi, de tenebrarum potestate non eruantur.

  1. IUL. Creat igitur malum Deus.

AUG. Non intellegis, quemadmodum dicat apud Prophetam: Ego creo mala.

  1. IUL. Et puniuntur innocentes, propter quod facit Deus.

AUG. Nec innocentes origine nec propter quod facit Deus.

  1. IUL. Et a diabolo possidentur, quia hoc facit Deus.

AUG. Et Apostolus tradidit hominem satanae, sed iustitia, non malitia, et Deus tradidit quosdam in reprobum sensum, atque utinam non ibi essetis et vos.

  1. IUL. Et imputat hominibus crimen manuum suarum Deus.

AUG. Non est crimen manuum Dei, quod de vitiata origine sua trahunt parvuli.

  1. IUL. Et quod persuasit diabolus tenuiter, sollerter et perseveranter fingit et protegit et custodit et format Deus.

AUG. Non quod persuasit diabolus, format Deus, sed ex natura, quam vitiavit diabolus, bene format, quod format Deus.

  1. IUL. Et fructum ab homine bonitatis reposcit, cui malum ingenuit Deus.

AUG. Non malum ingenuit Deus, sed malum, quod generatio vitiata ingenuit, regeneratione purgat Deus.

  1. IUL. Et postea tota lege mentitur, quia iustus sit Dominus.

AUG. Mentiris, sed tu, qui negas habere peccatum gravi iugo dignum filios Adam; quid conaris ostendere, nisi quod iniustus sit Deus?

  1. IUL. Et qui tot crimina capit, adhuc vocatur Deus?

AUG. Quoniam nulla crimina capit Deus, ideo nec hoc, quod ei vos impingitis, capit, ut sine ullius originalis peccati merito mala parvuli tot et tanta ipso vel faciente vel permittente patiantur.

  1. IUL. Interibit Manichaeorum memoria cum strepitu, quia Dominus in aeternum permanet, qui paravit in iudicio sedem suam et ipse iudicabit orbem terrarum in aequitate. Nullum est in Deo crimen. Non igitur creat malos, quoniam, si mali essent natura, Deus eos creare non posset; ac per hoc, ut catholicorum est confiteri Deum conditorem bonorum, ita Manichaeorum proprie Deum credere conditorem malorum.

AUG. Si adversum divina eloquia, ubi dicitur: Iudicabit orbem terrarum in aequitate, non surdi essetis, aequitatem Dei etiam in poenis infantium disceretis; natura enim boni sunt, quod illos creat Deus, sed vitio mali sunt, propter quod illos sanat Deus. In qua catholica sententia non solum Manichaeorum memoria perit, verum etiam Pelagianorum cum strepitu loquacitatis illorum.

  1. IUL. Sed videamus et reliqua.

AUG. Ecce ad alia libri mei verba iam transis et adversus illud, quod tibi quasi refellendum ex praecedentibus proposueras, nihil dicis. Ego enim, ut vos auctoritate apostolica urgerem, dixi vos dicere non erui parvulos a potestate tenebrarum et sic transferri in regnum Dei; contra quod nihil dicens apparuisti quidem, sicut supra praedixi, nudus haereticus, sed in te expoliando non laboravi, quia contra apostolicam fidem antiquissimae matris Ecclesiae nullo verborum tuorum vaniloquio tegmine te ausus es operire.

  1. IUL. Audi ergo breviter, quid ista quaestione versetur. Catholici dicunt humanam a creatore Deo bono conditam bonam, sed peccato vitiatam medico Christo indigere naturam. Manichaei dicunt humanam naturam non a Deo conditam bonam peccatoque vitiatam, sed ab aeternarum principe tenebrarum de commixtione duarum naturarum, quae semper fuerunt, una bona et una mala, hominem creatum. Caelestiani et Pelagiani dicunt naturam humanam a Deo bono conditam bonam, sed ita esse in nascentibus parvulis sanam, ut Christi non habeant necessariam in illa aetate medicinam. Agnosce igitur in tuo dogmate nomen tuum et catholicis, a quibus confutaris, desine obicere et dogma et nomen alienum; nam veritas utrosque redarguit, et Manichaeos et vos. Manichaeis enim dicit: " Non legistis, quia, qui ab initio fecit hominem, masculum et feminam fecit eos? Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una, itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ". Ita quippe ostendit et hominum conditorem et coniugum copulatorem Deum adversus Manichaeos, qui utrumque horum negant. Vobis autem dicit: " Venit Filius hominis quaerere et salvare, quod perierat ". Sed vos, egregii Christiani, respondete Christo: Si quod perierat quaerere et salvare venisti, ad parvulos non venisti; isti nec perierant et salvi nati sunt, vade ad maiores; de verbis tuis tibi praescribimus: " Non est opus sanis medicus, sed male habentibus ". Ita fit, ut Manichaeus, qui homini commixtam dicit esse naturam malam, velit inde saltem salvari a Christo animam bonam; tu vero in parvulis, cum salvi sunt corpore, nihil a Christo salvandum esse contendis. Ac per hoc Manichaeus quidem naturam humanam detestabiliter vituperat, sed tu crudeliter laudas. Quicumque enim tibi crediderint laudatori, infantes suos non offerent Salvatori. Commendavi quidem etiam in primo opere nihil te magis agere, quam ut parum intellegaris.

AUG. Prorsus intellegor, velis nolis; sed tu nihil contra ista dicturus vis non intellegi, quod ego verissimum atque firmissimum dixi; denique res ipsa indicavit haec a te non potuisse redargui.

  1. IUL. Ostendique maiorem pene partem commentorum tuorum grandiore intellegi labore quam vinci.

AUG. Et laboras, quod tibi est peius, et vinceris; non tamen laboras, ut me intellegas, quod facillime potes, sed laboras, ut me refellas, quod non potes.

  1. IUL. Sed si id per singula facere velim, et eadem repetendo superfluus et cuncta persequendo longus videbor.

AUG. Ecce quomodo agis, ut longe recedat lector ab his, quae dixi, et te respondisse arbitretur, dum ea, quae tibi quasi refellenda proposueras, obliviscitur.

  1. IUL. Unde quamvis omnia, quae contra nos edidisti, scripta ad unum finem properent, videlicet ut naturalia mala esse persuadeas et aut diabolum hominum aut Deum criminum conditorem, tamen puto aliquid procedere ad studium brevitatis, si ea potissimum argumenta, quibus totam opinionem tuam tueri te, cum obumbraris, putas, de diversis in unum partibus congregavero eaque prius admota expositione iuvero, ut, quid conentur, appareat, post vero non sparsa, sed collecta, non involuta, sed explicata proruero.

AUG. Mirabili studio brevitatis octo libros uni meo reddis, quem nec tanta multiloquii prolixitate convellis. Dic nunc, si potes, quomodo non dicere cogamini Christo, etsi non verbis, certe ipsis perversis sensibus vestris: Si quod perierat, quaerere et salvare venisti, ad parvulos non venisti; isti nec perierant et salvi nati sunt, vade ad maiores; de verbis tuis tibi praescribimus: " Non est opus sanis medicus, sed male habentibus ". Ad ista responde. Quid vanis vera involvere et occultare conaris?

  1. IUL. In inferioribus itaque libri tui partibus postquam dixisti: Sic creat malos Deus, quomodo pascit et nutrit malos, addis*: Quia, quod eis creando tribuit, ad naturae pertinet bonitatem et, quod eis pascendo et nutriendo dat incrementum, non utique malitiae eorum, sed eidem bonae naturae, quam creavit bonus, bonum tribuit adiumentum. In quantum enim homines sunt, bonum est naturae, cuius auctor est Deus; in quantum autem cum peccato nascuntur perituri, qui non renascuntur, ad semen pertinet maledictum ab initio illius antiquae inoboedientiae vitio*. Quo tamen bene utitur factor etiam vasorum irae, ut notas faciat divitias gloriae suae in vasis misericordiae, ut non meritis suis tribuat, si ad eamdem massam quisque pertinens gratia liberetur, sed " qui gloriatur, in Domino glorietur ". Ab hac fide iste discedens non vult nascentes esse sub diabolo, ne parvuli portentur ad Christum, ut eruantur a potestate tenebrarum et in regnum ipsius transferantur. Et sic Ecclesiam accusat toto orbe diffusam, in qua ubique omnes baptizandi infantuli non ob aliud exsufflantur, nisi ut ab eis mundi princeps mittatur foras. Item deorsum de libidine loquens, sine qua coniugum non potest esse commixtio, quam nos naturalem et ad Dei operam pertinentem non ut magnum aliquod bonum, sed ut sensum corporum, quae sunt a Deo facta, defendimus, quam tu inditam visceribus humanis a diabolo atque in eius verecundia dogma tuum collocans tam multis scriptis conaris asserere, de ipsa ergo libidine, sicut frequenter, ita etiam in inferiore parte libri tui loqueris: Quocirca - inquis - commixtionem quoque honestam coniugum non reprehendimus propter pudendam libidinem corporum. Illa enim posset esse nulla praecedente perpetratione peccati, de qua non erubescerent coniugati; haec autem exorta est post peccatum, quam coacti sunt velare confusi. Unde remansit posterioribus coniugatis, quamvis hoc malo bene et licite utentibus, in eiusmodi opere humanum vitare conspectum atque ita confiteri, quod pudendum est, cum debeat neminem pudere, quod bonum est. Proinde pudenda libidine, qui licite concumbit, malo bene utitur; qui autem illicite, malo male utitur.

AUG. Quare est interrupta sententia et quibusdam praetermissis, tamquam hoc sequeretur, adiunctum est: Proinde pudenda libidine et cetera praetermissa sunt autem verba mea, ubi dictum est: Sic insinuantur haec duo, et bonum laudandae coniunctionis, unde filii generantur, et malum pudendae libidinis, unde qui generantur, regenerandi sunt, ne damnentur. Quare ista verba mea de media sententia mea subtrahis eisque subtractis alia mea, quasi ipsa sequantur, adiungis? Quid est quod facis? Cur hoc facis? Parum est, quod ea, quae tibi ex eodem libro meo ex ordine proposueras refellenda, dimittis et in alia pergis, ut ordo turbetur et, quod a te propositum fuerat, de lectoris memoria dilabatur. Insuper et ea, quae praeter ordinem, ut tibi libitum est, interponis, non tota et integra fideliter ponis, sed concidis ubi vis, tollis quod vis, iungis quomodo vis. Sed fac quidquid vis; convictus et victus apparebis, ut non vis.

  1. IUL. Rectius enim accipit nomen mali quam boni, unde erubescunt mali et boni, meliusque credimus Apostolo, qui dicit: " Quia non habitat in carne mea bonum ", quam huic, qui hoc dicit bonum.

AUG. Non erat magnum et istam de libro meo implere sententiam. Ego enim dixi: Quam huic, qui hoc dixit bonum, unde si confunditur, confitetur malum; si autem non confunditur, addit impudentiae peius malum. Sed nescio, cur hoc non posueris, cum similiter eis posses non respondere sicut aliis, quae tamquam refellenda posuisti nec attingere voluisti.

  1. IUL. Et post modicum addis: Quoniam natura humana, quae nascitur vel de coniugio vel de adulterio, Dei opus est. Quae, si malum esset, non esset generanda, si malum non haberet, non esset regeneranda; atque ut ad unum verbum utrumque concludam, natura humana, si malum esset, salvanda non esset; si ei mali nihil inesset, salvanda non esset. Qui ergo dicit eam bonum non esse, bonum negat conditae Creatorem; qui vero negat ei malum inesse, misericordem vitiatae invidet Salvatorem. Quapropter in hominibus nascentibus nec excusanda sunt adulteria per bonum, quod inde a Conditore bono creatum est, nec accusanda coniugia per malum, quod ibi a misericordi Salvatore sanandum est. Haec tam multa, quae de tuis scriptis posui, quoniam grandem in his aerumnam cogitationis pertuleras, ut acute aliquid dicere videreris, et ex more nostro, quo versute nihil agimus, et ex veritatis securitate, quoniam tuis sermonibus vix intellegi queunt, nostra oportet repetitione distingui. Dixisti ergo Manichaeos carnis vituperare naturam atque asserere hominem factum ex commixtione duarum naturarum, unius bonae, alterius malae, nos autem, quos haereticos vocas, dicere a bono Deo conditam humanam naturam testimonio auctoris sui bonam in infantibus ita esse sanam, ut Christi non habeant necessariam medicinam, te autem dicere bonam quidem a Deo bono conditam aliquando Adae fuisse naturam, sed tamen peccato esse vitiatam et ideo Christi indigere medicina. In primo quidem libro praesentis operis, quam nullo distaret fides vestra a Manichaeorum profanitate, quippe ex qua eam natam esse manifestum est, iunctis amborum opinionibus indicavi, ubi apparuit Ioviniano te per timorem copulari, Manichaeo autem omnino per amorem. Hoc ergo etiam in praesenti nobis genere disserendum est, sed prius nostra, post vestra distinguo. Verum ergo dixisti nos dicere a bono Deo naturam humanam bonam conditam, sed huc usque nostrum est; unam enim partem, qua suppletur nostra sententia, aut non vidisti aut suppressisti, aliam autem de tuo, cum non sit nostra, posuisti; nos enim non solum dicimus naturam hominis bonam a Deo esse conditam in Adam, sed in omnibus parvulis bonam ab eo Deo condi, qui primi illius auctor fuit, propter quod illum omnium hominum asserimus conditorem.

AUG. Quid enim aliud et nos dicimus de Domino Deo, omnium hominum conditore? Sed, quod absit a nobis, salvatorem Deum parvulis necessarium vos negatis, sic eorum naturam bonam esse asserendo, ut ei mali nihil inesse dicatis, propter quod indigeat medico Christo. Ad hoc responde; quod tibi redarguendum proposueras, primo redargue; cur exsufflentur baptizandi parvuli ostende aut universae antiquissimae Ecclesiae bellum apertissimum indicens exsufflari eos non debere contende. Hoc age, hic insiste, huic firmamento, si potes, aliquid, unde cuncutiatur, impinge. Quid fugis sub pelles loquacitatis tuae? Quid fumos vanissimos subicis, quibus haec obtecta et obscura ita lector obliviscatur, ut te respondere nihil valentem dicere aliquid arbitretur?

  1. IUL. Hanc ergo partem sententiae non solum a nostra definitione removisti, sed pro hac etiam intulisti tuam, quae prima fronte aliquid haberet invidiae, sed tamen discussa vanesceret. Posuisti enim nos dicere bonam a Deo bono conditam naturam, sed ita esse sanam, ut necessariam Christi non habeat medicinam. Intuere ergo, quanta penuria veritatis labores, qui et in ipsis verbis, quae dicuntur YYYY, furtum tam perspicuum facere non vereris; nam cum supra proposuisses: bonam naturam, subdidisti: ita esse sanam. Numquid YYYY boni sanum est? Certe cum dicimus bonum, nihil contra hoc proprie ponimus nisi malum; si autem causa poscit, ut sanum dicamus, ex adverso debile vel aegrum locamus ut, si sanum est, non utique debile, si debile, sanum non esse dicatur; cum autem dicimus: Bonum est hoc, a contrario eius non sani nomen, sed mali vocabulum sistimus. Tibi ergo dicendum fuit, quia definiremus nos bonam a Deo conditam naturam hominum, sed ita esse in parvulis bonam, ut institutionis suae nullum quaereret emendatorem, aut si ea, quae bona erant, alieno vocabulo, id est sanitatis indicare malebas, consonanti totum elocutione signasses. Nunc autem quasi murenula inter definitionum saxa prolaberis; cum enim te veritas compulisset, ut nos confitereris bonam hominum dicere naturam a Deo bono conditam atque in ea parte sententiae ut multam rationem, ita invidiam nullam videres, ad alia continuo verba migrasti subiciens: sed ita nos eam sanam defendere, ut medicinam Christi ei necessariam non esse credamus. Quodsi totum tu per imperitiam incurris, bardissimus, sin autem id astu facis, vaferrimus inveniris.

AUG. Quando ista diceres, nisi non habendo quod diceres? Non enim debuimus, ut putas, ita sanam, quam diximus bonam, ne sibi non vera opponerentur antitheta; quod imperitia quanta dicas, si ostendere velim, rebus non necessariis tui similis immorabor. De medio tolle superflua et omnino, etiamsi vera essent, tibi minime profutura et dic, si potes, quomodo medicum Christum parvulis non negetis; cum enim coeperis dicere, ibi apparebit, quare ista vana et ad rem, quae agitur, non pertinentia tamen interponenda putaveris.

Chapter 15 of 31