Liber IV, Capita 1–37
- IULIANUS. Existimo ego sollicitum lectorem posse mirari, cur cum opusculum meum certo librorum numero, ex scribentium sollemnitate distinxerim, tamen libri alterius solvam in altero quaestiones; unde est illud quod in tertio volumine disputavi, Apostoli sensus, qui per unum hominem peccatum in mundo intrasse dixit (quo numero opinionem mali originalis oppressit), illud quod ex uno Abraham generatio Iudaeorum descendisse perhibetur, nihil vel exigui intulisse concussus. Id autem putet lector iste, cui nunc satisfacere instituo, in secundo debuisse volumine collocari. Norit igitur, hanc responsionis fidem, qua etiam illa quae putantur intermissa, vel in libro sequenti supplentur, nec quidquam incommodare certamini, nec de ulla festinationis perturbatione, sed tam de causarum necessitate, quam de consilii ratione contingere. Suppetit vero magnorum ingeniorum copia, quorum exemplis talis stili consequentia vindicetur; sed inepta iactatio est, ad defensionem simplicis negotii sonantia priscorum nominum advocare suffragia, et securitatem facti reddere defensione suspectam. Secundum ergo librum, quem asserendis Apostoli sententiis destinaram, ne in nimiam longitudinem levium quaestionum proferret adiectio, disputatione necessaria terminavi. Verum quia munere seriae dissertationis impleto, libuit etiam ineptis quaestionibus obviare, et tardissimorum quorumque, qui et frigidis possunt obiectionibus permoveri, placuit habere respectum, tertio libro qualiter ex uno multi nati dicerentur ostendi. Est tamen etiam decentissimum, si volumen sequens prioris debitum luat, ut et magna inter libros videatur esse concordia, et ad cognitionem totius operis invitentur legentes; cum et si dilata in primis aliqua aestimaverint, intellegunt praetermissa non esse. Ostenso igitur fidei et industriae operis convenire quod fecimus, congrediamur cum Manichaeis pro Dei operibus et legibus; ab illis naturalis mali deformitatem, ab istis iniquitatem iudiciorum feralium repellentes; docentes in istarum praeceptis nihil de bono suo perdidisse iustitiam, in illorum seminibus nihil de malo suo diabolum miscuisse; haec postremo digna esse Deo rectore, illa Deo dignissima conditore.
AUGUSTINUS. Congressionem tuam Manichaei, ne in nostra congressione superarentur, pro auxilio magno sumerent, nisi et vos cum eis fides catholica superaret; quandoquidem discordiam concupiscentiarum carnis et spiritus, et miserias generis humani, quibus plena est natura mortalium, incipientes a fletibus et calamitatibus parvulorum, propterea non sinuntur duarum, quas inducunt, naturarum commixtioni tribuere; quia haec omnia naturae peccato vitiatae, quam Deus bonam condidit, nec vitiatam fecunditatis munere et bono opificio suo deserit, auctoritate divina et verissima ratione tribuuntur. Quod vos negantes, arma quidem quibus vincuntur, conamini infringere; sed tam sunt firma et invicta, ut sive illis ad vos, sive vobis ad illos transfixis et peremptis perveniant, utrosque prosternant.
- IUL. Quibus duobus si creditis, id est Dei nec opera mala esse, nec iniqua iudicia; totum traducis dogma conteritur: sicut e regione, traducis impietate suscepta, haec duo, conditio Dei atque iudicatio, per quae solum Deus potest intellegi, destruuntur.
AUG. Nec opera mala sunt Dei, quando et de malis quibuscumque bene operatur, et parvulis, quod de massa per primi hominis praevaricationem perdita bene operatus est, etiam sanandis benigne opitulatur; nec iniqua iudicia, quando gravi iugo super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, nonnisi peccatorum merita ulciscitur. Haec cum creduntur atque intelleguntur, et Manichaeorum et Pelagianorum error exstinguitur; Manichaeorum scilicet, quia mala ista generis humani volunt deputari nescio cui mali principio aeternitati Dei coaeterno; Pelagianorum autem, quia nolunt imputare peccato.
- IUL. Iam ergo ea quae contexuit lacerator naturalium, ponderemus; sed ut rerum, quae mutua sunt responsione perplexae, lectori nostro tam intellegentia quam discretio suggeratur, quo genere obluctetur, admoneo. Profitetur scriptis obviare nostris, quae ad se ait in brevi chartula destinata, et ponit aliquas sententiarum mearum particulas atque suggillat, quae in meo opere non tenentur.
AUG. Deo gratias, quod ipsis quattuor libris tuis, unde ille quod voluit, sicut voluit, excerpsit, cuius ad me chartula missa pervenit, sex libris meis ad cuncta respondi. Puto quod ibi non es dicturus, aliqua me redarguere voluisse, quae in tuo opere non tenentur; quod et si dixeris, idque probaveris; etiam gratulari debeo, non te dixisse, quae dicere non deberes; atque utinam quaecumque verba tua rectissime reprehenduntur, nulla omnino dixisses.
- IUL. Loquitur ergo ad Valerium: Attende quibus se existimat adversum nos huic praemisso titulo consonare; Deus - inquit - qui Adam ex limo fuerat fabricatus, Evam construxit e costa, et dixit: " Haec vocabitur Vita, quoniam mater est omnium viventium ". Non quidem ita scriptum est, sed quid ad nos? Solet memoria falli in verbis, dum tamen sententia teneatur. Nec Evae nomen ut appellaretur Vita, Deus imposuit, sed maritus. Sic enim loquitur: " Et vocavit Adam nomen uxoris suae "Vita", quoniam mater est omnium viventium ". Stupenda doctoris eruditio, qui ne paululum quidem a Scripturarum sinit sermone deflecti. Imperitiam nostram arguit; sed oblivioni veniam dare dignatur, qua factum erat ut ego dicerem nomine Vitae a Deo mulierem nuncupatam; ita per occasionem brevem, et eruditus apparere studuit, et benignus. Sed ut non est admiranda diligentia, nominatorem feminae comperisse; ita impudentia non ferenda est, velle ignoscere quod culpare non possis. Non enim ita in meo opere legitur, sicut in commentis huius tenetur. Ego quippe posito legis testimonio, quod dixisse rerum Creator ostenditur: " Non est bonum solum esse hominem; faciamus ei adiutorium simile sui ". Quid est hoc - inquio - " Non est bonum esse solum hominem "? Numquid Deus aliquid fecerat, quod non bonum iure dici posset; maxime qui omnia non solum bona, sed etiam bona valde fecerat? Quomodo ergo ait: " Non est bonum solum esse hominem "? quo sermone non reprehenditur creaturae status, sed ostenditur humano generi perniciosam unionem esse potuisse, nisi ministerio diversi sexus successio germinasset. Nam si etiam Adam speretur potuisse immortalis fieri, nisi deliquisset; tamen manifestum est, patrem eum numquam fieri potuisse, nisi reperisset uxorem, quae de latere dormientis assumpta, prima compellatione cui operi parata esset audivit: " Haec vocabitur Vita, quoniam mater est omnium viventium ". Quo sermone monstratum est, neminem deinceps hominum vel esse posse, vel vivere, qui non conceptus beneficio substitisset. Cum ergo clareat, in re quidem non magni ponderis, tamen nihil a me ita fuisse prolatum, ut illud praeter impudentiam singularem quisquam possit arguere; inusta est nota publicae falsitatis egentissimo omnium, qui cum vult donare quod non tenet, uno tempore pariter delinquit, et penuria iuris, et ambitu largitatis.
AUG. Si non tu ita posuisti Libri verba divini, sicut ego in illa chartula inveni; non tibi, sed ei qui sic scripsit, ignovi; cui ambo debemus ignoscere. Si autem me putas non hoc invenisse in chartula, sed tamquam hoc invenerim, ideo mendaciter illa verba posuisse, ut esset quod tribuerem quasi errori tuo; nunc tibi certe, quod tam male ac falso de me fueris opinatus, ignosco.
- IUL. Postquam ergo hoc tali gravitate reprehendit, pergit ad reliqua, ac patronum suum commonet, ut his quae sequuntur attendat. Deus igitur - inquit - maris creator et feminae, convenientia generationibus membra formavit. Sed hoc tantum de capite dictorum meorum inserens, praetermissis plurimis omnino versibus, quibus novitas potissimum inculcatur animarum nihil aut carni aut semini debentium, subdit illum meum: Ita gigni corpora de corporibus ordinavit; quorum tamen efficientiae potentia operationis intervenit, omne quod est, ea administrans virtute, qua condidit. Si igitur non nisi per sexum fetus, non nisi per corpus sexus, non nisi per Deum corpus; quis ambigat fecunditatem Deo iure reputari? Postquam haec itaque de meo posuit, commendat quoniam catholice ea dicta etiam ipse fateatur. Quis non ergo putaret hominem fuisse mutatum? Verum non fit immemor sui; sed similem conditionem arbitratur pravi dogmatis et pudoris, ut etiam illud perspicuo reparetur exitio, sicut hic assiduo durescit attritu. Probat ergo sententiam meam, et ferrum praeiudicii in fidem suam spontaneo defigit amplexu; sed post haec quasi integer virium, autumat superesse quo dimicet. Sic enim sequitur: Post haec quae veraciter et catholice dicta sunt, immo in divinis Libris veraciter scripta, non autem ab isto catholice dicta sunt, quia non intentione catholici pectoris dicta sunt; iam propter quod ea dixit, Pelagiana et Caelestiana haeresis incipit introduci. Namque attende quid sequitur. Hic denuo nostra dicta subiungit: Quid ergo suum diabolus cognoscit in sexibus, per quod fructum eorum iure possideat? Diversitatem? Sed haec in corporibus est, quae Deus fecit. Commixtionem? Sed non minus benedictionis quam institutionis privilegio vindicatur. Vox enim Dei est: " Relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori, et erunt duo in carne una "; vox Dei est: "Crescite et multiplicamini, et replete terram ". An forte ipsam fecunditatem? Sed ipsa est instituti causa coniugii. Ad quod respondit, quia nec diversitatem sexuum, nec commixtionem, nec fecunditatem diabolus cognoscat in sexibus, per quod fructum eorum iure possideat; sed his omnibus absolutis invenit quod diabolo deputaret, nostramque honestatem nomine timoris incessit, qui inter tot corporum sexuumque munera, veriti simus carnis concupiscentiam nominare. Sic ergo adversum me patrono suo loquitur: Sed iste in his omnibus noluit nominare concupiscentiam carnis, quae non est a Patre, sed ex mundo est; cuius mundi princeps dictus est diabolus; qui eam in Domino non invenit, quia Dominus homo non per ipsam ad homines venit. Unde dicit etiam ipse: " Ecce venit princeps mundi huius, et in me nihil inveniet "; nihil utique peccati, nec quod a nascente trahitur, nec quod a vivente additur. Hanc iste noluit nominare in his omnibus, quae commemoravit, naturalibus bonis, de qua etiam nuptiae confunduntur, quae de his omnibus gloriantur. Nam quare illud opus coniugatorum subtrahitur et absconditur etiam oculis filiorum, nisi quia non possunt esse in laudanda commixtione sine pudenda libidine? De hac erubuerunt etiam qui primi pudenda texerunt; quae prius pudenda non fuerunt, sed tamquam Dei opera praedicanda atque glorianda. Egi quidem, beatissime pater Flore, in primi operis quattuor libellis causam nuptiarum, causam commixtionis, causam corporum, causam sexuum, causam operis Dei, causam postremo aestimationis Dei, quae necessario, ut operum suorum probitate laudatur, ita eorum sauciatur infamia; ac per totum scriptorum opus, nec formationi corporis aliquid diabolum addidisse nec sensui, inobumbrabilis omnino veritas approbavit; et ideo opinionem traducis de Manichaei luto haustam esse, perdoctum est.
AUG. Quomodo egeris in illis quattuor libris tuis, et quomodo nostra responsione fueris confutatus, ut te nihil egisse clareret, qui et meos et tuos legunt, non difficulter intellegunt. Quamquam et cum tui non leguntur, sed tantummodo mei, apparet in eis vestrum haereticum dogma destructum. Sed cum meo uni, quattuor illis tuis sic responderis, ut eius vix partem attingeres tertiam, nullamque refelleres; tantum de illis praesumpsisti, ut contra unum alterum meum in eadem causa, istos tuos octo conscripseris, quasi me non vincendum firmamento disputationum, sed numero voluminum putaveris esse terrendum; usque adeo quippe quadrupla illa responsione nihil te profecisse sensisti, ut haec tibi octupla necessaria videretur. Si ergo talibus incrementis loquacitas tua promovetur; quem non terreat, non veritas, sed numerositas librorum tuorum, quam computare me piget? Homo enim stupenda ubertate facundus, qui prius uni meo tuos quattuor, et alteri meo tuos octo putasti esse reddendos; quis non timeat ne forte sex libris meis amplius quam mille tuos reddere mediteris, si uni eorum qui prior est, iam sexdecim reddas, atque ita singulos quosque sequentium duplicato praecedente numero persequaris, ostendens nobis quam multum loquaris non intellegendo quae loqueris?
- IUL. Tamen cum hoc ibi satiatissime constet effectum, breviter licet, in praesenti quoque disputatione repetetur. Convertamur ergo ad ipsum, cuius cum eruditione decertamus. Annuis nempe, a nobis recte fuisse collectum, quia si fetus non nisi per sexum, si sexus non nisi per corpus, si corpus non nisi per Deum exstitisset, ambigi non posset fecunditatem ad Dei opera pertinere, nihilque suum in sexibus agnoscere principem tenebrarum, propter quod fructus eorum iuris sui assertione retineret; quia et diversitas pertinebat ad sexum, et commixtio ad membrorum diversitatem, et fructus fecunditatis ad Deum, qui etiam generantium fuerat institutor; ac per hoc nihil remanserat propter quod diabolo esset commixtionis adiudicanda fertilitas. Quod ergo tibi putas vel solatium vel praesidium a sermonis mei honestate conferri, quia nolui in hoc loco carnis concupiscentiam nominare? Quod etsi in omni opere silentio praeterissem, nihil tamen vituperationis aut iniuriae res illa susciperet, quae honestioribus signata nominibus vindicabatur, et clarissimis quidem intellegentiae vocibus. Fac igitur me prudentius, quam suscepti negotii ratio petebat, tegere voluisse silentio nomen eius rei, quam tegimus amictu; num ideo totius rationis, totius veritatis iactura facienda est? Num ideo negotiorum arbiter intellectus iacebit, quia est aliquid, quod ut ante oculos, ita ad aures non semper decore possit adduci? Verumtamen quid deformitatis habet, carnis concupiscentiam nominare; quam et ego appellavi, cum poposcit locus; et tu licet indomabilem te eam sentire confirmes, tamen crebro commemoras?
AUG. Domabilem dico, id est, carnem, sed expugnatoribus, non laudatoribus eius.
- IUL. Porro hinc post modicum: Per quid igitur sunt sub diabolo parvuli, qui de corporibus nascuntur quae fecit Deus, de commixtione sexus quem distinxit formando, sed benedicendo coniunxit, et fecunditatem inserendo multiplicavit Deus, et ipsos parvulos de materia seminis fecit Deus? Si per Deum materiam corporum, per Deum genitalia corporum, per Deum commixtionem genitalium, per Deum etiam vim seminum, per Deum quoque omnium nascentium formam atque vitam existere confiteris; quid putas remansisse, propter quod diabolo tot Dei opera transcribas? Ergo haeresim vocas alterius disputationis corpus, cuius membra omnia recta atque catholica confiteris.
AUG. Novatianos, Arianos, Eunomianos, aliosque nonnullos, nonne etiam cum totum Symbolum confessi fuerint, vocamus haereticos? Ut ergo alia taceam pertinentia ad haeresim vestram; quomodo vos non vis vocemus haereticos, qui negatis parvulos erui de potestate tenebrarum, quando transferuntur ad Christum, in quibus accepturis Spiritum Sanctum tota antiquitus Ecclesia, quae laudat nomen Domini a solis ortu usque ad occasum, exsufflat et exorcizat spiritum immundum?
- IUL. Nam postquam collectionem nostram, quae tanta est veritate munita, ut in te tota ferretur, nec convicio eam temerare quiveris, Deo adigente laudasti, effectum tamen eius accusas.
AUG. Quem dicis eius effectum, non intellegis esse vestrum defectum. Ex his enim veris quae dicitis, quasi catholici, non efficitur illud quo estis haeretici. Namque ut catholici dicitis quod per sexum sit fetus, per corpus sexus, per Deum corpus, unde fecunditas Deo iure deputatur. Sed numquid ideo non inde talis nascitur homo, qui non sit sine sorde peccati, etiamsi unius diei sit vita eius super terram? Non igitur illa vera dicendo, sed hoc quod itidem verum est negando, estis haeretici. Quia utique Deus non est auctor fatuitatis, et tamen auctor est fetus, et quando nascitur fatuus. Sic intellege, si potes, innasci homini ex origine vitium, cuius non sit auctor Deus, cum creator ipsius hominis non sit nisi Deus. Memento sane exorbitasse te a tuo dogmate, quo negatis operari Deum in hominum mentibus voluntatem. Nam ego verba tua, quae confiteor et a Catholicis dici, voluntate laudavi, quae me tamen dicis Deo adigente laudasse. Ecce quomodo Deus in nobis operatur et velle, quod soletis et contra Apostolum vos negare.
- IUL. Si igitur - inquio - non nisi per sexum fetus, non nisi per corpus sexus, non nisi per Deum corpus; quis ambigat fecunditatem Deo iure reputari? Hoc tam certum est, ut etiam tua in suam laudem ora concusserit. Verum post praeconium huic a te loco redditum, haeresim admones introduci, cum ea quae subdidi, nihil aliud quam quae praemissa fuerant, admota explanatione geminaverint.
AUG. Numquid in his, quae vera te dixisse concesseram, dixeras: Quid ergo suum diabolus cognoscit in sexibus? Hic enim coepisti introducere sensum haeresis vestrae; quasi propterea non possit diabolus aliquid suum cognoscere in sexibus, quia per creatorem Deum est corpus et sexus; cum diabolus et bonum Dei et malum diaboli etiam in se ipse cognoscat, illud scilicet in sua natura, illud in vitio. Sic et in sexibus agnoscit ille quae Dei sunt, sicut et ipsum sexum, et corpus, et spiritum; sed agnoscit et suum, quo caro concupiscit adversus spiritum; illa enim sunt a Creatore, cuius vindictam vitare non potuit; hoc vulnere quod inflixit.
- IUL. Aio enim: Quid ergo suum diabolus cognoscit in sexibus, ut fructum eorum, sicut dicis, iure possideat? Diversitatem? Sed haec in corporibus est, quae Deus fecit. Commixtionem? Sed non minus benedictionis, quam institutionis privilegio vindicatur. An forte ipsam fecunditatem? Sed ipsa est instituti causa coniugii. Quid hic ergo novum fuit; quid a superiore quam probaveras conclusione dissentiens, quod post laudem vituperandum putares? Certe nihil: ac per hoc quid de tam foeda varietate colligitur? Cum a me videlicet disputatio innovata non sit, a te vero sit aestimatio meorum dictorum permutata, teterrimam esse intentionem tuam, et rationem imbecillam.
AUG. Miraris quod post laudem operum Dei, vituperavi insidiosam interrogationem tuam; interrogans quippe dixisti: Quid igitur suum diabolus cognoscit in sexibus? Et volens persuadere quod nihil suum cognoscat in sexibus, ea commemorasti, quae vere ad diabolum non pertineant, diversitatem scilicet, qua femininus a masculino diversus est sexus; et commixtionem, qua ut filii generentur, sexus uterque miscetur; et fecunditatem, qua ipsi filii generantur. Haec omnia fatemur futura fuisse in paradiso, etiamsi nemo peccasset; sed illa ibi futura non erat, quam senserunt, quando pudenda texerunt, qui priusquam peccarent, nudi erant, et non confundebantur. Hanc tu concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum, sine qua nullus hominum nascitur, et hanc discordiam carnis et spiritus, quam didicit catholicus Doctor, Pelagii vestri tam excellenter ore laudatus, per praevaricationem primi hominis in nostram vertisse naturam; hanc ergo tu quare tacuisti? Qui interrogans quid suum diabolus cognoscat in sexibus, alia nominasti quae diaboli non sunt, et hoc quod eius est tuae interrogationi reddere noluisti. Hanc interrogationem tuam dolosam reprehendi, non divina opera quae iure laudavi.
- IUL. Et quod laudas catholica, pavoris tui esse, non fidei.
AUG. Ille in laude catholica novit nostram fidem, qui per illam vestrum demonstrat et expugnat errorem.
- IUL. Quod ergo laudata vituperas, non esse iudicii, sed furoris.
AUG. Non laudata vitupero: sed laudavi quae vera dixisti; vituperavi autem quod insidiose interrogasti, videns quid tibi respondendum esset, atque ita hoc tacens quasi non esset. Hoc utrum iudicii sit, an furoris, videbis, si a furore conquieveris.
- IUL. Quo furore quidem numquam cariturus es, nisi prius obscenum dogma reieceris; quia inter paenitentiae pudorem, numquam tamen a Christianis aversatum, et argumentationis inopiam, graves perferens Symplegadas, necesse est ut bona dicta quibus obrueris, aut sequaris, aut laceres.
AUG. Non sunt bona dicta, Iuliane, negare Christum parvulis esse Iesum, aut Iesum, id est Salvatorem, ita esse parvulis confiteri, sicut universae mortali creaturae, unde dictum est: Homines et iumenta salvos facies, Domine. Non propterea ille veniens in similitudine carnis peccati tale nomen accepit; sed: Vocabis, ait angelus, nomen eius Iesum; ipse enim salvum facies populum suum a peccatis eorum. Non sunt bona dicta, ab hoc populo parvulos separare, et ideo Christum dicere etiam illis esse Iesum, quia salvos eos facit, non a peccatis, sed a scabiolis eorum. Resipisce, obsecro: puto quod non ex parentibus ista credentibus natus es; et certe in Ecclesia non ista credente renatus es.
- IUL. Videamus tamen quid sententiarum mearum arripueris, quod nomine erroris incessas. Sed iste - inquis - in his omnibus nominare noluit concupiscentiam carnis, quae non est a Patre, sed ex mundo est; cuius mundi princeps dictus est diabolus; qui eam in Domino non invenit, quia Dominus homo non per ipsam ad homines venit. Dixisti certe me haeresim introducere, ad quod probandum nulla mea dicta subiungis.
AUG. Illa dicta tua subiungo, quibus interrogasti, quid suum diabolus cognoscat in sexibus. Dolose quippe ista dicebas, quando concupiscentiam carnis, cuius plerumque motibus necesse est resistere etiam casta coniugia, videbas, et tacebas, et me interrogatione fraudulentissima, quasi nihil esset quod responderi posset, urgebas. Aut si non videbas, profecto haeresim vestram ipsa caecitate introducebas.
- IUL. Sed ais me noluisse concupiscentiam carnis nominare. Qui nolui nominare, tacui; et si tacui, nihil quod reprehenderes sum locutus: quis ergo errorem persuadet tacendo? O nova criminum et hactenus inaudita portenta! Silentio meo ait perversum dogma componi!
AUG. Non silentio, sed dolosa interrogatione, sicut superius demonstravi. Quamquam et silentium merito reprehenditur, quando id quod dicendum fuit, ideo non dicitur, ne interrogationi responderi potuisse cernatur.
- IUL. Expendat hoc prudentia omnis, et rideat orationis invidiam nomine taciturnitatis ostensam. Confiteris igitur me nihil dixisse quod possis arguere.
AUG. Immo vero, rectissime arguitur quod interrogando dixisti. Ut enim nihil esse putaretur, quod tibi responderi posset, illud quod posset, tu dicere noluisti. Aut certe ipsam cur non arguo caecitatem, qua id nec videre potuisti?
- IUL. Tu sane nostrum vexando silentium, protulisti quod olim quidem defendi non potuit; nunc vero postquam Manichaei epistola, cuius in libro tertio sententias posui, venit ad publicum, nec celari potest.
AUG. Concupiscentiam carnis nec Manichaeus veraciter vituperat, nec tu veraciter laudas; ille, quia nescit unde hoc sit malum; tu, quia negas malum; ille, quia eam permixtae nobis naturae tribuit alienae; tu, quia eam nostrae non vis esse vitiatae; ille, quia per illam credit corrumpi Dei partem; tu, quia per illam dehonestare conaris etiam paradisi felicitatem.
- IUL. Noluit - inquit - nominare concupiscentiam carnis, quae non est a Patre, sed ex mundo est; cuius mundi princeps dictus est diabolus: qui eam in Domino non invenit, quia Dominus homo non per ipsam ad homines venit. Verbis ergo ipsius Manichaei, concupiscentiam carnis non a Deo factam, sed a mundo, cuius tamen mundi principem diabolum dicis, conditam profiteris.
AUG. Numquid ego dico diabolum principem mundi, et hoc Dominus ipse non dicit? Numquid hoc ego dixissem, nisi ipsum dixisse legissem? Quod cum et ipse legeris, cur obiciendum mihi putasti? Nec tamen ideo diabolus princeps est caeli et terrae, et omnis caelestis terrestrisque creaturae, secundum quod dictum est: Mundus per eum factus est; sed quia mundi nomine appellatus est orbis terrae in hominibus, qualibus plenus est, secundum quod dictum est: Et mundus eum non cognovit; secundum quod dictum est et diabolus princeps mundi huius; secundum quod dictum est: Mundus in maligno positus est; secundum quod dictum est: Quia vero de mundo non estis, propterea odit vos mundus; et innumerabilia talia. Ac per hoc, mundum, Scripturis sanctis docentibus, pro differentia sententiarum, nunc in bono accipimus, nunc in malo. Ad bona eius pertinent caelum et terra, et omnis in eis Dei creatura; ad mala eius pertinent concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, vel, sicut ipse posuisti, superbia vitae. Sicut ergo nunc in bono, nunc in malo legitur mundus; sic lege, si potes, aliquando in bono positam concupiscentiam carnis, vel concupiscentiam oculorum; sed sic non invenies, sicut nec superbiam vitae, quod illis duobus malis additum est tertium.
- IUL. Ideo autem dixi eloquiis te usum omnino Manichaei, quia etsi in apostoli Ioannis Epistola nonnulla ex his verba teneantur; tamen quia certum est, non ibi illum Ecclesiae magistrum aut de carne, aut de sensu carnis, aut de concupiscentia nuptiali, quidquam tale sensisse, quale Manichaeus verborum eius usurpatione componit; non iniuria eius verba esse dixi, cuius sensui serviebant, ut eloquia intentionis suae merito censeantur; et sicut apud sanctum Ioannem apostolica sunt dignitate reverenda, quia insinuant veritatem, ita apud Manichaeum obumbrata illorum signa non expressa videantur.
AUG. Quid addis nuptiali, et dicis de concupiscentia nuptiali, ut vestias pudendam susceptam tuam nomine honesto nuptiarum? Concupiscentiam carnis dixit apostolus Ioannes, non concupiscentiam nuptialem; quae posset esse in paradiso, etiam si nemo peccasset, in appetitu fecunditatis, non in pruritu voluptatis; aut certe spiritui semper subiacens, ut non nisi spiritu volente moveretur; numquam adversus spiritum concupiscens, ut et spiritus adversus eam concupiscere cogeretur. Absit enim ut in loco tantae felicitatis, et in hominibus illic tanta pace felicibus esset ulla discordia carnis et spiritus.
- IUL. Apostolus quippe Ioannes cum ad virtutum omnium fastigium provocaret fideles, et studium sanctitatis ad altitudinem dominicae conversationis extenderet, ad compendium, mundi totius nomine universa praesentium bonorum et iucunditatum irritamenta concludens: Nolite - inquit - diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo; quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum est, et superbia vitae; quae non est ex Patre, sed ex mundo est; et mundus transit, et concupiscentia eius; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum. Quantum ad superficiem verborum respicit, odium omnibus indicit elementis, et mundum et cuncta quae in mundo sunt, non esse ex Patre, neque diligi debere denuntiat.
AUG. Inaniter ista dicis: nullus vel idiota catholicus sic isto loco accipit mundum, ut de elementis aliquid cogitet. Neque enim et ubi dicit de Domino Christo: Ipse est propitiatio peccatorum nostrorum; non solum nostrorum, sed et totius mundi; ita quisquam desipit, ut etiam elementorum hic exsistimet intellegenda esse peccata. Totum hoc ergo quod isto modo dicitur mundus, non nisi in hominibus intellegitur, qui sunt per totum mundum, id est, toto, quaquaversum incolitur, orbe terrarum. Ipsam denique humanam vitam qua non secundum Deum, sed secundum hominem vivitur, mundum hoc loco appellavit Apostolus. Ideo diligi vetat, et dicit: Omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, vel superbia vitae; quae non est a Patre, sed ex mundo est. Tu, si quid potes, in bono aliquando nominatam, Scripturarum sanctarum loco ullo, concupiscentiam carnis ostende; et noli apertis rebus nebulas loquacitatis offundere.
- IUL. Certe Apostolus est, et praecipua Domino Iesu caritate dilectus; tamen nisi intentionem eius, vel Evangelium quod scripsit, vel Epistolarum gravitas indicaret, verba ista quae posuimus, ita nullum possent rebus afferre praeiudicium, ut Scripturis omnibus, quae mundum a Deo factum asserunt, cedere cogerentur. Verum ipse Evangelii quod conscripsit, reverendo se communivit exordio. Deus - inquit - erat Verbum; per ipsum facta sunt omnia, et sine ipso factum est nihil. Ac deinceps: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; in hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est. Itemque: Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis. Quibus testimoniis nihil in sensibus suis obscuritatis reliquit; sed ostendit Deum se nosse et asserere totius mundi, atque eorum quae in mundo sunt omnium conditorem, Manichaeisque nullum ad sententias suas accessum patere perdocuit. Quoniam qui omnium naturarum Deum asserit creatorem, abutitur, sine fidei dispendio, substantiarum nominibus, ad significationem cupiditatis immodicae.
AUG. Sed tu concupiscentiam carnis, nec quando immodica est, vis intellegi malum esse, sed bonum, eosque potius bono male uti, qui ea utuntur immodice. Ac per hoc, si concupiscentia carnis bonum est; profecto et modica bonum est modicum, et immodica bonum est immodicum; sed modica uti, hoc est, ut dicis, bono bene uti; immodica vero uti, hoc est, ut dicis, bono male uti. Sicut vinum procul dubio bonum est; omnis enim creatura Dei bona est; et qui modico vino utitur, bono bene utitur; qui vero immodico vino utitur, bono male utitur. Sed Ioannes numquam diceret vinum a Patre non esse, sicut concupiscentiam carnis dixit a Patre non esse. Non igitur invenis, quae concupiscentia carnis non sit a Patre; quia et immodica bonum est apud te; et ille potius non est bonus, qui bono immodico utitur, id est, qui bono male utitur. Quid ergo dubitas breviter aperteque dicere, quod obscure longis anfractibus dicis, quod dixit Ioannes falsum esse, et te verum dicere? Falsum est enim quod ille ait: Concupiscentia carnis non est a Patre; a quo sunt omnia naturalia bona; si concupiscentia carnis, ut dicitis, et tunc bona est, cum ea quisque immodica utitur; sed ille malus est qui bono male utitur.
- IUL. Praecipit ergo non diligi mundum, neque ea quae in mundo sunt; et dicit quoniam dilectoribus saeculi Dei caritas inesse non possit: sed non ut hoc nomine dilectionis a saeculo submovendae, alterum eius quam Deum verum intellegi faciat conditorem; verum ut agnoscant fideles, nullas praesentis vitae cupiditates praeferendas esse virtutibus, ne mens eorum aut comparandis opibus, aut conquirendis voluptatibus occupata, a christianae, quae vera est, philosophiae deducatur vigore. Quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum est, et superbia vitae; quae non est ex Patre, sed ex mundo est; et mundus transit, et concupiscentia eius; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum. Mundi ergo nomine, mores hominum nihil post hanc vitam esse autumantium, diversasque mortalium tam pompas quam luxurias indicavit.
AUG. Ergo si mundi nomine, mores hominum nihil post hanc vitam esse autumantium, diversasque mortalium tam pompas quam luxurias indicavit; in his sunt illa quae esse dixit in mundo, et a Patre non esse; in quibus primum locum tenet tua illa pulchra suscepta, concupiscentia scilicet carnis. Sed tu videris, in moribus hominum nihil post hanc vitam esse opinantium, voluisse intellegi oculorum concupiscentiam, quoniam his rebus quas vident inhaerendo, nolunt ea quae non vident credere; in pompis autem mortalium, ambitionem saeculi vel superbiam vitae; in luxuriis vero, concupiscentiam carnis; ut omnia tria quae Ioannes posuit, complexus esse videaris; quasi possit esse luxuria quam vituperas, nisi consentiatur concupiscentiae carnis quam vituperandam esse non putas, et bonum appellando insuper laudas. Quid est autem insanius, quam luxuriam malum, et concupiscentiam luxuriae bonum dicere? Et putare Apostolum Christi nomine concupiscentiae carnis, non ipsam concupiscentiam carnis, sed potius accusasse luxuriam, quae omnino nulla est, nisi cum quisque concupiscentia carnis illicitur, trahitur, possidetur? Quasi non invenerit tantus doctor unde illam, sed unde luxuriosum nomine eius argueret; cum luxuriosus non esset arguendus, nisi eius desideriis oboediret. Desine multum dicere et parum sapere. Numquam efficies, quantolibet loquacitatis tuae flumine, quo in profunda raptaris; prorsus numquam efficies, ut luxuria sit malum, et concupiscere quae ad luxuriam pertinent non sit malum, etiamsi tali concupiscentiae non consentiatur, ne malum perpetretur.
- IUL. Sic enim et in Evangelio suo dixerat: Mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit; non utique ut elementa Christum ratione carentia potuisse viderentur vel cognoscere vel negare; sed ut mundi appellatione turba infidelium signaretur. Eodem ergo more in praesenti quoque, omne quod in mundo est, id est, omnia genera hominum ita voluptatibus inhaerentia, ut bona cuncta rationabilis animantis aut potestatum phaleris, aut opum sarcinis, sensibus metiantur, exosa ait superbia turguisse, quae ex Deo non est, id est, Deo non placet, sed ex mundo est, voluntatis scilicet humanae pravitate concepta. Et ideo vos, inquit, sua non debet aemulatione corrumpere; quia qui facit voluntatem Dei, aeternae fit beatitudinis compos, nec cum praesentium fragilitate praetervolat. Ergo Ioannes apostolus odio haberi mundum praecepit, quomodo et Dominus in Evangelio, non solum corpus, sed etiam animam ipsam nostram odio habendam esse monstravit: Qui - inquit - non odit patrem, aut fratrem, insuper etiam animam suam, non est me dignus. Cum certe fidelium animus se odisse non possit, qui amore consultissimo felicitatem suam doloribus etiam et periculis mercatur. Quid igitur egimus? Apostolum videlicet Ioannem, ex more Scripturarum mundi vocabulo non naturam perculisse rerum, sed vitia voluntatum; atque ita concupiscentiam carnis negasse ex Deo esse, sicut omnia quae in mundo sunt. Quod Manichaeus non secundum Apostoli sensum, sed secundum perfidiam suam velut consequenter arripiens, non concupiscentiam carnis, nec ipsam carnem, nec totum postremo mundum a Deo confirmat effectum; quem tu secutus, concupiscentiam carnis, non a Deo, sed a diabolo conditam credis.
AUG. Hanc ergo concupiscentiam carnis malum dico esse, quam dicit Ioannes a Patre non esse, et quam dicit Ambrosius in naturam nostram ex primi hominis praevaricatione vertisse; unde Ioannes volens homines intellegi, eam dicit ex mundo esse. Hanc concupiscentiam carnis et Manichaeus malum dicit; sed unde sit nescit; tu autem bonum dicis, quia et tu unde sit nescis; et eam negando esse unde illam esse dicit Ambrosius, facis ut naturae mali, quam Deo coaeternam desipit, recte sibi eam videatur tribuere Manichaeus. Ergo ut et tu redarguaris et Manichaeus, illud quod dicit Ioannes apostolus, episcopus exponit Ambrosius. Quod enim per praevaricationem primi hominis in naturam vertit, non utique Deo coaeternum malum est; taceat ergo Manichaeus: et tamen malum est; taceat ergo etiam Iulianus.
- IUL. Constat itaque beatum Ioannem nullam tibi erroris occasionem dedisse: te porro id quod Manichaeus protulit imbibisse. Atque ut Apostoli iam existimatione defensa, manum super hoc vel breviter construamus: quid hic sanctum Ioannem existimas intimare, cum concupiscentiam carnis et concupiscentiam oculorum ex Deo non esse pronuntiat? Genusne ipsum concupiscentiae, quae non mediocritate concessa, sed nimietate prohibita in vitium cadit; an solum excessum, qui non naturalis, sed voluntarius deprehenditur?
AUG. Si in vitium cadit, tunc eam saltem malum esse concede; sed cur eam tunc quoque bonum esse contendis, et eum bono male uti dicis, qui concessum eius modum excedit? Sic enim non ipsa, sed ille cadit in vitium, qui ea male utitur. Videsne quam nescias quid loquaris, quando nec in tua definitione consistis?
- IUL. Si dixeris, nomine concupiscentiae, etiam illum ipsum modum, quo licita rerum naturalium afficitur voluptate, ut concupiscentia carnis in universum reprobata videatur; ergo et sensum oculorum, et mundum ipsum, et quidquid in mundo est, a diabolo conditum profitere; quia omnia pariter ex Deo non esse dicuntur. Quod certe si annueris, non efficieris Manichaeus; es enim etiam nunc; sed hoc te esse, ut argumentis tuis olim, ita quoque professione monstrabis. Si autem nudatum errorem pavescens, dixeris Apostolum nomine concupiscentiae carnis et oculorum concupiscentiae, et nomine mundi, non res ipsas, quae cum intra concessos fines tenentur, innocuae sunt; cum autem in illicita procurrunt, fiunt reprehensibiles, adnotasse; clarebit, quod in primo opere egimus, concupiscentiae naturalis non genus, non speciem, non modum, sed excessum tantum in culpam venire. Atque ideo hoc testimonium Apostoli in reliquum pudenter caveto, ne illud si vel levi commemoratione pollueris, defensus quidem nihil, propalam vero proditus approberis.
AUG. Sed, homo contentiose, modus concupiscentiae, quem dicis esse concessum, tunc non servatur, quando illi impellenti consentitur, aut ceditur, et itur in eius excessum; quo ut non eatur, resistitur malo. Quis enim dubitet malum esse, cui si oboedias, malum facis; si repugnes, bonum? Qui ergo vult temperanter vivere, non consentiat malo quod laudas; et qui vult fideliter vivere, non tibi consentiat cum malum laudas; proinde ut vos caveat, concupiscentiam carnis malum esse sciat; ut autem et vos et Manichaeos, unde sit sciat.
- IUL. Exercui hunc locum in secundo prioris operis libello, atque ostendi, prius in homine concupiscentiam carnis quae speciem irritat saporis et oculorum fuisse, quam culpam.
AUG. Huic libro tuo secundo, satis respondi quarto meo. Nam sicut ibi, ita et hic garris inania. Nullo enim modo ostendisti, concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum, prius in homine esse coepisse, quam culpam. Quidquid illud est, quod duo illi homines post peccatum in membris suis senserunt novum, unde pudor eorum pudenda contexit, procul dubio culpa contraxit.
- IUL. Hic tamen necessario exigo, quibus tibi somniis revelatum sit, ut nomine concupiscentiae, coeuntium libidinem indicatam putares. Salvis enim opibus veritatis, quas disputatio longa patefecit, putemus necdum claruisse, ad eumdem auctorem attinere sensus carnis, ad quem eius forma pertineat.
AUG. Alii sunt carnis sensus, quibus caro praesentia corporalia spiritui quodam modo nuntiat; et alii sunt carnalis concupiscentiae motus, quibus caro adversus spiritum concupiscens in quaeque illicita atque inhonesta praecipitat, nisi adversus eam etiam ipse spiritus concupiscat; quae discordia carnis et spiritus, non creatori carnis aut sensus, sed malo suasori et homini praevaricatori tribuitur ab eis, quorum fide sana error insanus Pelagianorum et Manichaeorum damnatur.
- IUL. Sed si hoc fingatur ambiguum, te continuo crassissima dubii nubes involvet. Hac quippe concupiscentia carnis nullum absolute genitalium tenetur indicium. Dicam ergo aures hoc vocabulo variorum sitientes carminum verberari, dicam castigari a sancto Ioanne helluonum palatum, dicam culpari immorientes odoribus nares; totum postremo praeter id quod tu arbitraris; libera est electio, ubi specialis verbi nulla pressura est. Aut ergo nega illa quae diximus concupisci; et inficiare, ut soles, omnium conscientiae; aut si necdum eo usque impudentia incalluit, ut his conetur obniti, assentire damnationem genitalis iucunditatis nec in sermonibus inveniri.
AUG. Ita hoc dicis, quasi nos concupiscentiam carnis in solam voluptatem genitalium dicamus aestuare. Prorsus in quocumque corporis sensu caro contra spiritum concupiscit, ipsa cognoscitur; et quoniam si non adversus eam spiritus fortius concupiscat, ad mala pertrahit, malum esse convincitur. Propter ipsam Scriptura dicit: Nequius oculo quid creatum est? Et utique oculum, non nequitiam, creavit omnium creator Deus et corporum et sensuum. Ecce unde intellegas (si veritati non resistas) inesse malum naturae nostrae, etiam cum creatur, quamvis creetur a bono bene bonum. Sed unde sit hoc malum, disce ab Ambrosio, ne ad aliam, id est, mali naturam introducendam Deo coaeternam, suffragium praebeas Manichaeo.
- IUL. Quid ergo tibi opitulari potest, quod ego inter commixtionem sexuum, fecunditatem coeuntium, nolui concupiscentiae nomine lacerare, cum eam nec tu cum Manichaeo diabolicam potueris approbare; et iam ipsa praemissae disputationis consequentia claruisset, ad eiusdem operam recurrere sensum illam, quo commixtorum corpus afficitur, ad cuius institutionem corpora, coniugia semina referrentur?
AUG. Alia est vis sentiendi, aliud vitium concupiscendi; discerne duo ista diligenter, noli errare deformiter. Alia est, inquam, vis sentiendi, aliud vitium concupiscendi. Lege Evangelium: Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. Non dixit: Qui viderit, quod est sentire per eum sensum corporis qui dicitur visus; sed: qui viderit, inquit, ad concupiscendum, quod est videre ad malum. Visus ergo sensus carnis est bonus: concupiscentia vero carnis motus est malus. Quo malo si bene utitur coniugatus, non eum bonum facit; sed operi bono servire compellit. Facit enim nonnisi boni aliquid et per ipsum, si nihil faciat propter ipsum; si autem faciat aliquid, sed tamen in coniuge, propter ipsum, non ei veniam daret Apostolus gratia nuptiarum, si non agnosceret esse peccatum.
- IUL. Oportet quidem nihil post primum opus, quod ad sanctum Turbantium edidi, super necessario naturalium pudore disserere; quia ibi ita plene actum est, ut nisi depositis omnino mentibus, nihil hinc possit ambiguitatis oboriri.
AUG. Sanctus forte Turbantius, ipso opere tuo lecto, quod ad eum te scripsisse commemoras, etiam propterea in catholicam fidem respiravit, quoniam te in tali causa defecisse cognovit.
- Iul. Tamen cum defensor traducis ne tenui quidem possit ab eo ungue deflectere, meumque rhetorica elegantia fatiget pudorem, cur diversis hominibus negotium ipsum commixtionis iuvat hinc ea quae rebus actis convenit, parcitate decernere? Et in hoc ergo loco, et in inferioribus, ubi ego dixi: " Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerescet uxori; et erunt duo in carne una "; ut exprimeret fidem operum Propheta prope periculum pudoris accessit; quasi praedam inveniens gestit, exsultat, et clamat: Aperta prorsus, et vi veritatis, inquit, extorta confessio! Dicatur causa, cur in exprimendis operibus Dei, Propheta prope periculum pudoris accesserit. Itane vero humana opera pudenda esse non debent, sed plane glorianda, et divina pudenda sunt? Itane vero in eloquendis et exprimendis operibus Dei, non honoratur Prophetae vel amor vel labor, sed periclitatur pudor? Quid enim potuit Deus facere, quod eius praedicatorem pudeat dicere? Et quod est gravius, pudeat hominem alicuius operis, quod non homo, sed Deus fecit in homine; cum omnes opifices quantum possunt labore et industria id agant, ne de suis operibus erubescant? Sed profecto illud nos pudet, quod puduit primos illos homines, quando pudenda texerunt; illa est poena peccati, illa plaga vestigiumque peccati, illa illecebra fomesque peccati, illa lex in membris repugnans legi mentis. Huius pudet, et merito pudet. Nam si hoc non esset, quid nobis esset ingratius, quid irreligiosius, si in membris nostris, non de vitio vel poena nostra, sed de Dei confunderemur operibus? Claruit certe qualiter gestiat; gaudio suo non potest adhibere frenos; tenet meam sententiam, qua concupiscentiam naturalem malam possit ostendere, et diaboli operibus deputare; quam sententiam de ore meo dicit vi veritatis extortam, concionaturque scelestissimum atque profanissimum esse, si ea quae a Deo facta dicamus, pudore operienda fateamur. Sed alacritate commotior non potuit ponderare quid diceret; asserens enim in operibus Dei pudendum nihil esse, operam autem genitalium pudendam esse, et ideo non posse eam Conditoris operibus adscribi; subito confessus est illam non solum honestam, sed etiam iustam; non solum creante Deo, verum etiam iudicante, nostris corporibus attributam. Ostendi in tertio prioris operis libro, non posse idem poenam esse quod culpam.
AUG. Non ostendisti, quod te ostendisse inaniter iactas; immo etiam ipse quodam loco oblitus quid ante dixisses, confessus es culpam etiam poenam esse peccantis. Quod ego, cum tibi superius responderem, satis evidenter ostenderam, etiam per Apostolum probans puniri peccata peccatis; qui cum de quibusdam dixisset, quod immutaverint gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium; protinus hoc peccatum aliis peccatis ostendens esse punitum: Propterea, inquit, tradidit illos Deus in desideria cordis illorum, in immunditiam; ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis, et cetera quae ibi contexuit. Nec in Psalmo diceretur: Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in tuam iustitiam; nisi iusto iudicio Dei punirentur additis praecedentia peccata peccatis.
- IUL. Et ideo super hoc laborandum non est; commendo tamen disputatoris acrimoniam, qui quam dicit a Deo redditam, non vult a Deo conditam; pronuntians Dei non convenire operibus, quod vult eius convenire iudiciis.
Aug. Apparet te non intellegere quomodo dictum sit: Deus mortem non fecit; cuius tamen iudicio qui peccat moritur. Convenit ergo iudicio eius ut moriatur peccator; nec tamen operi eius convenit mors, quia Deus mortem non fecit. Eius quippe iustum est iudicium, ut peccato suo quisque pereat, cum peccatum Deus non faciat; sicut mortem non fecit, et tamen quem morte dignum censet, occidit. Unde legitur: Deus mortem non fecit; legitur: Mors et vita a Domino Deo est; quae duo inter se non esse contraria profecto videt, quisquis ab operibus divinis iudicia divina discernit; quod tu si potuisses, non utique ista vana dixisses.
- IUL. Ergo in operibus eius nullus pudor est; in sententiis autem summa deformitas. Certum est nempe, quod poenam mereatur reatus; num ideo tamen confusio culpae debita, in vindicta recurrit, ut appelletur sine pudore quod fecit reus, sed non possit sine ignominia dici quod iudicando fecit Deus?
AUG. Quid explicata implicas, et evoluta convolvis, ut ingeniis tardioribus, qualia in hominibus plura sunt, videaris dicere aliquid, cum dicas nihil? Homo es enim, qui potius inverecundia quam facundia persuadere conaris, quod deformitas vel nulla, vel parva sit, ut cum subiecta esse caro spiritui debeat, adversus spiritum concupiscat; aut quod non sit iustum Dei iudicium, relinquere delinquentem, ut ipse sibi sit poena, cui Deus fuerat vera felicitas; aut quod de peccato debeat, non de poena sua quisque confundi; cum plerique de peccatis suis non erubescant, si nulla poena fuerit subsecuta quam sentiant, et eos faciat poena confundi, quod non fecisset impunitas. Sed contra res apertissimas quem liberet esse disertum, nisi a veritate desertum? Utrumque autem nos libere dicimus, et quod fecit homo volens, et quod passus est nolens; id est, et spiritus inoboedientiam, et carnis contra spiritum concupiscentiam; sed unum horum dicere tu erubescebas, ne nos admoneres unde tuum convinceremus errorem. Et nunc quando iam concupiscentiam carnis et libidinem nominas, ne de tuae susceptae nomine erubescere dicaris, plus erubescere times, et errare non times.
- IUL. Constat tamen accusatorem nostrum in eodem, quem aversatur luto volvi. Cum enim confinxerit iuste redditam libidinis poenam, et hanc iustitiam divinae inculcat convenire sententiae, in prolatione autem sententiae opus Dei esse non denegat, ex qua libidinem evenisse dicit, quam erubescendam fatetur; in operam nimirum Dei, illum, quem propulsaverat, reduxit pudorem.
AUG. Iam tibi dictum est: Deus mortem non fecit; in prolatione autem sententiae Dei est: Morte morieris. Ecce Deus hoc retribui peccatori fecit, quod Deus ipse non fecit. Et tamen quia Deus ultionum est, dicit etiam creare se mala; et quaedam in libro Ecclesiastici ad vindictam creata dicuntur. Sed cum peccatum etiam poena peccati est, non Deus peccatum facit opere iniquo, sed ut peccatum sit poena peccantis facit opere iusto. Quis enim neget esse peccatum, prophetis mendacibus credere? Et tamen haec fuit poena regis Achab, divino inflicta iudicio, sicut Regnorum testatur historia. Nec ideo quisquam ita desipit, ut pseudoprophetarum putet laudanda esse mendacia, aut mendacii Deum dicat auctorem, cum iudicio iusto, ubi tali poena perspicit dignum, facit decipi quemque mendacio. Lege, et intellege; et noli tibi, ne intellegas, tumultu loquacitatis obstrepere.
- IUL. Ad quod tamen quasi corollarium peculiaris sceleris adiunxit, ut talem poenam a Deo illatam diceret, quae esset illecebra et fomes peccati, quae lex in membris invicta repugnaret legi mentis nostrae; quo genere ultionis multiplicaret Deus flagitia, non puniret; et qui iratus erat malae voluntati, qua fuerat erratum, reliquum faceret peccandi necessitatem. Quale sit tamen hoc iudicium, Manichaei furor viderit; dum constet, quia hic iudex qui ab Augustino fingitur, simularit se horrere peccatum, caeterum tanto eis adhaeret affectu, ut diligentiorem nutritium invenire non possint.
AUG. Lege quod scriptum est, quoniam non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt; et vide quaedam peccata etiam poenas esse peccantium. Quomodo autem id faciat Deus ut intellegas, relege quod te admonui superius de rege Achab, cuius utique peccatum fuit credere pseudoprophetis; et tamen hoc peccatum, Deo vindicante, fuit etiam poena peccantis. Ista considera, et noli oblatrare veritati, ne in te quoque agnoscatur haec poena.
- IUL. Quid ergo vis, subtilissime disputator? Sacrilegam esse in Dei operibus verecundiam, quia omnia quae Deus fecerit, passim agi debeant, ne nostra trepidatio opificem videatur arguere? Erravit ergo apostolus Paulus, qui Dei opera describens, ait: Verecundiora nostra maiorem honestatem habent; et Deus temperavit corpus, ei cui deerat abundantiore dato honore, ut non sit scissura in corpore.
AUG. Lege diligenter, et inspice codicem graecum; et invenies Apostolum inhonesta dixisse, quae verecundiora tu dicis; et quaerens cur inhonesta sint, quae prius usque adeo fuerant honesta, ut nudi essent duo illi, et non confunderentur; reperies, si non te animositas contentionis excaecet, ut hoc sequeretur, praecessisse peccatum; neque in hominibus primis Deum aliquid fecisse inhonestum; sicut nec mortem fecit Deus, cum corpus non faciat nisi Deus; et tamen: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, verax dicit Apostolus.
- IUL. Errat etiam honestorum cautio, quae naturalibus rebus verecundiae praetendit umbracula. Tu ergo ipse reliquias ciborum, quas certe confiteris non pertinere ad libidinem, sub oculis depelle populorum; immo ut dogmati tuo auctoritatem concilies exemplo, in Ecclesia facito omnia, quae ad nutum dicis fieri voluntatis, contentusque operam solius commixtionis occulere, a qua, et olim proposito, forsitan, et nunc senio destitisti, dicito ad grande sacrilegium pertinere, si res quae Deum conditorem habet, publicum vitet aspectum. Comede igitur in foro, aut in synagogis, in quibus disputationes tuae personant; et cum vestimenta sub sole torrido fuerint, oneri, tegens illam tantummodo corporis tui partem quam diabolus movit, reliqua nudus incedito; quia pronuntias ingratum esse et profanum, si quid tegatur quod Dei operibus adscribitur. Quod cum horum nihil facis (si tamen non proficiendo feceris), ipsis operibus confirmas alterum de duobus, aut omnia ista ad diabolum pertinere, quae non exsequeris sub conspectu publico; aut dogma vestrum, si non corde, vel ventre tuo teste cecidisse.
AUG. Eorum quae occultat pudor, alia sunt horribilia, alia concupiscibilia; illa occuluntur, ne horreantur, sicut egestiones reliquiarum ex alimentis; ista vero, ne concupiscantur, vel ne id quod per ea fieri solet, admoneant concupisci, sicut sunt ea membra, quae ab ipso pudore proprie pudenda dicuntur, vel si eis ipsum concupiscentiae opus agitur. Nam et cetera corporis ab his remotiora, cum pudet nuda relinquere sive nudare, ad hoc pertinet, quoniam concupiscentia carnis latius per oculos pascitur. Unde illi impudici pudicam Susannam, quantum potuerunt, nudare voluerunt. Potest ergo bene intellegi etiam Deus, eiusdem quoque pudoris commendasse curam, quando illos qui sibi succinctoria fecerant, de sua nuditate confusi, etiam tunicis induit; propterea quidem pelliceis, ut corruptibilibus iam corporibus mors signaretur adiuncta. In publico autem vesci mos prohibet, quoscumque prohibet, et facere contra morem merito pudet. Nam Romani antiqui, quod etiam ipse legisti, in propatulo caenitabant atque pransitabant. Quid est ergo quod, non ratiocinando, sed conviciando spatiaris in vacuum? Respice illos primos parentes, qui nudi erant, et non confundebantur; attende quid texerint, et confitere quid senserint. A succinctoriis ad tunicas ventum est: inde coepit, et crevit humani corporis tegimen, ubi humanis membris pudendorum est inditum nomen. Ibi pudoris maior est cura, ubi resistit concupiscentiae pudicitia. Pudet enim naturam rationalem aliquid habere in carne sua, ubi si non vult per impudicitiam dehonestari, necesse sit reluctari, tam coniugatis ne illicito, quam continentibus ne ullo concubitu sordidentur. Haec discordia carnis et spiritus in paradiso, si nemo peccasset, absit ut esse potuerit; non autem nos ex alienae naturae commixtione possedit: unde ergo ad nos, nisi ex primi hominis praevaricatione descendit?
Chapter 18 of 31