Liber VI, Capita 23–27
- IUL. Illud ergo peccatum, quod ipsum hominem in paradiso in peius mutavit, quia multo est grandius quam iudicare nos possumus, ab omni nascente trahitur. Quis tibi dixit quoniam peccatum Adae multo fuerit grandius quam Cain? Multo etiam quam Sodomitarum? Multo postremo immanius quam tuum atque Manichaei? Certe in historia nulla istius vanitatis invenitur occasio. Iussum fuerat ut edulio unius arboris abstineret; rudis, imperitus, incautus, sine experimento timoris, sine exemplo iustitiae, suggestu mulieris usurpavit escam, cuius illexerat et suavitas, et venustas. Vide hic transgressionem fuisse mandati. Admissa est praevaricatio una de ceteris, quas diversis temporibus peccantium studia perpetrarunt; non fuit amplius, quam cum populus Israelis interdictis utebatur animalibus. Causa enim peccati haud in qualitate pomi erat, sed in transgressione mandati. Quid ergo tale fecit Adam, ut peccatum eius exstitisse supra aestimationem hominum crimineris? Nisi forte et hoc saecundum mysteria Manichaei, qui a decerptione pomorum et omnium nascentium manus cohibet, ne partem Dei sui laceret, quam corticibus et graminibus opinatur inclusam, tu quoque Adam graviter deliquisse, quia cum esu pomi, Dei tui substantiam laceraverit, arbitraris. O furorem! Quia multo est grandius illud peccatum, quam iudicare nos possumus, ab omni - inquit - nascente trahitur. Maius ergo fuit crimen pomum edere, cum non liceret, quam sanctum Abel parricidali livore confodere, quam hospitum in Sodomis et sexuum iura violare, quam filios suos iam sub lege demoniis immolare, quam innocentes postremo nullius conscios voluntatis, recens opus Dei, diaboli regno subdere, meritisque coniungere, quam Deum iniquitatis arguere, quam honorabiles nuptias tenebrarum principi deputare, postremo parvulos, quia nascantur per generantium non fingo, sed colligo; tu quippe illud peccatum ita universis criminibus maius grandiusque dixisti, ut nullo possit aequiparari reatu. Huius autem tam mali magni, quod omnibus vitiis praeponderat, plenos advenire parvulos asseveras. Bene itaque intelleximus, quod quanto maioris peccati participes sunt, tanto in condemnatione scelestis omnibus praeferantur.
AUG. Propter verba mea, quae posuisti de libro meo, velut refellenda, si posses, ubi dixi: Illud ergo peccatum quod in paradiso ipsum hominem mutavit in peius, quia multo est grandius quam iudicare nos possumus, ab omni nascente trahitur; quaeris a me quis mihi dixerit, quod peccatum Adae multo fuerit grandius quam Cain, multo etiam quam Sodomitarum. Quod ego quidem non expressi verbis meis, sed ea tu sic intellexisti; ego enim dixi grandius quam iudicare nos possumus illud esse peccatum; non dixi grandius quam Cain vel Sodomitarum. Prohibiti enim pomi usurpatio, quoniam sic vindicata est, ut natura quae potestatem non moriendi habebat, haberet moriendi necessitatem, procul dubio iudicia cuncta excedit humana. Pomum quippe lege Dei vetitum manducare, leve videretur esse peccatum; sed quanti hoc aestimaverit qui non potest falli, satis apparet granditate supplicii. Cain vero fratricidae apparet omnibus immane peccatum, et scelus esse constat horrendum; quod si, ut tu facis, pomo illicite decerpto, per humanum comparetur examen, ridicula comparatio iudicabitur; qui tamen fratricida, quamvis quandoque moriturus, nec morte punitus est, qua solent humanis iudiciis talia crimina vindicari. Ait quippe illi Deus: Operaberis terram, et non adiciet virtutem suam dare tibi; gemens et tremens eris super terram. Et cum ille audiens terram non sibi daturam fructum secundum laborem suum, et super eam cum gemitu et tremore miserum se futurum, magis mortis formidine quateretur, ne quis ei faceret, quod ipse fecerat fratri; posuit ei Deus signum, ne quisquam eum, cum invenisset, occideret. Hic rursus ingens culpa, et levis poena; sed hominum iudiciis hoc videtur, qui nec mysteria ista cognoscunt, et hominum culpas tam liquido atque integro examine, quam Deus pensare non possunt. Sodomitae sane igne super illam terram veniente de caelo, poena suis factis congruente, sunt consumpti; sed ibi erant et parvuli, te patrono, puri et liberi ab omni contagione peccati, nec tamen iustus et misericors Deus tot innocentes imagines suas per Angelorum ministerium, quod ei facillimum fuit, ante rapuit de incendio Sodomorum, aut sicut tribus illis in camino viris, innoxias eis flammas, quibus parentes eorum cremabantur, omnipotens praebuit. Ista considera, ista diligenter et pie cogita; et videns in hoc saeculo pusillos cum magnis, pariter talibus miseriis subiacere, quales nullo modo possent in Dei paradiso, si nemo peccasset, existere; agnosce originale peccatum, et iustum grave iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum; et noli eos tua defensione amplius aggravare, aegrotis vel mortuis salvatorem et vivificatorem denegans Christum. Nam si quaeris, quis mihi dixerit quam magnum peccatum Adam perpetrarit, ipse est qui dixit et tibi; sed si habes aures audiendi, audies eum; habebis autem eas, si non illas tuas arbitrio tribuas, sed ab illo accipias qui dixit: Dabo eis cor cognoscendi me, et aures audientes. Quis enim, nisi qui talibus auribus caret, non audit Scripturam sine ulla obscuritate vel ambiguitate dicentem homini primo peccatori: Terra es, et in terram ibis? Ubi evidenter ostenditur, non eum fuisse vel carne moriturum, id est, in terram, unde caro eius sumpta fuerat, morte ipsius carnis iturum, nisi propter peccatum hoc audire perpetique meruisset, unde postea dixit Apostolus: Corpus quidem mortuum est propter peccatum. Quis non audiat, nisi qui tales aures non habet, dicentem Deum de ipso Adam: Ne aliquando extendat manum suam, et sumat de ligno vitae, et edat, et vivat in aeternum; et dimisit illum Dominus de paradiso voluptatis? Ubi utique sine labore et dolore ullo viveret in aeternum. Voluptas quippe illa paradisi, quod necesse est fateamini, si christianum nomen nondum estis obliti, non turpitudinis, sed beatitudinis cogitanda est. Haec ergo poena, quam meruit Adam, ne viveret in aeternum, et ideo dimissus est de loco tantae beatitudinis, ubi si esset, neque peccasset, procul dubio viveret in aeternum, quam magna poena est, tam magnum debemus intellegere peccatum, quod ea poena dignum fuerat vindicari. Quid igitur agis, obsecro te, cum peccatum Adae tanta extenuare conaris instantia, nisi Deum arguis immanis horrendaeque saevitiae, qui hoc tanta, non dico severitate, sed crudelitate punivit? Quod de Deo, si nefas est sentire, cur non quantitatem culpae, de qua homines iudicare non possunt, iudicante iudice incomparabiliter iusto, de poenae granditate metiris, et tuam linguam a sacrilega loquacitate compescis? Ego autem iniquitatis non arguo Deum, cuius dico iustum iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum; sed tu potius iniquum facis Deum, qui putas eos hoc perpeti sine ullo merito qualiscumque peccati. Nec propter opus quod fecit Deus, sed propter vitium quod insevit inimicus, eos sub eodem inimico esse dico, qui ex primo homine nascuntur, si in secundo non renascuntur. In quibus tu Ecclesiam catholicam crimine maiestatis accusas, si, ut dicis, non eruuntur de potestate tenebrarum, cum baptizantur parvuli, et illa, priusquam baptizentur, exorcizat et exsufflat tot imagines Dei. Nec honorabiles nuptias deputo principi tenebrarum, quas purgo ab omni noxa libidinis, si ea bene utuntur intentione propaginis. Tu vero malum quo caro concupiscit adversus spiritum, constituere in paradiso non perhorrescis, hoc est, in loco tantae pacis, tantae quietis, tantae honestatis, tantae felicitatis. Nec parvulos non habentes nisi originale peccatum, omnibus flagitiosis et sceleratis, ut calumniaris, iudico esse peiores. Aliud est enim peccato a se commisso gravari, aliud alieni quamlibet magni contagione respergi. Propter quod parvuli ad remissionem peccatorum, sicut ait Poenus, poena vestra, Cyprianus, hoc ipso facilius accedunt, quod eis remittuntur non propria, sed aliena peccata. Tu autem, cum parvulos, non solum, quod et nos dicimus, nullum ex propria voluntate fecisse, verum etiam nullum dicis ex origine traxisse peccatum, iniustum procul dubio facis Deum, quod tibi iam saepe dictum, saepiusque dicendum est, qui eis imposuit grave iugum a die exitus de ventre matris illorum. Sane ut intellegas quomodo parvuli ex Adam nati, et participatione peccati illius hominis obligentur, et tamen ipsius reatui non aequentur, attende Christum, quem legisti esse formam futuri; et vide quemadmodum parvuli in illo renati, et eius participes iustitiae fiant, et eius meritis non audeas eos comparare. Tu quoque in huius operis tui libro secundo, in Adam peccati formam, quia prior peccavit Eva, non primam dixisti esse, sed maximam; sicut in Christo iustitiae formam non primam esse, sed maximam, quia fuerunt iusti et ante ipsum; quod a te dictum si oblitus non fuisses, non hic Adae peccatum extenuares, in quo maximam formam peccati exstitisse confessus es.
- IUL. Sed cur tibi de inimicitiis innocentiae commoveatur invidia, cum petulantia et rabies oris obsceni nec divinitatis honore frenetur? Accusas enim parvulos, sed cum Deo; incessis innocentiam, sed cum aequitatis iniuria; inficiaris veritati, sed cum eius criminatione quem Deum tuum fateris. Ac per hoc, etsi non deficeremus rationis auxilio, abunde tamen tradux peccati assertorum suorum deformitate corrueret.
AUG. Tua conviciosa loquacitas rabiem mihi obiecit oris obsceni. Numquid ego sum defensor laudatorque libidinis? Numquid ego ausus sum concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum, paradisi etiam possessione ditare? In quem locum tanti decoris et pacis, simul introduxisti aut bellum, quo ad peccandum impellenti laudabiliter repugnatur, aut dedecus, quo turpiter ei ceditur. Cur ergo tam contumeliose insurgis in me, nec respicis te? Nam ego non accuso Deum; sed tu, qui dicis parvulos nullum ex origine trahere peccatum, quibus ille imposuit grave iugum. Nec incesso innocentiam cum aequitatis iniuria; sed tu aequitati facis iniuriam, qui tantam dicis habere parvulos innocentiam; quos tamen, si quod ipse sapis, verum esse sciret, gravi iugo aequitas non puniret. Nec inficior veritati, nec Deum criminor; sed tu potius. Verum enim dixit Apostolus: Corpus mortuum est propter peccatum; quod tu negas. Deum vero quomodo non criminaris, cui miserias, quas negare non potes, imputas parvulorum, nullum habentium miseria dignum originale peccatum? Ac per hoc conclusio tua, quae deformitatem nobis ingerit, nullius rationis sequitur veritatem.
- IUL. Verum quid nos tam obstipe veritatis solius rationem sequendam putamus; cum inimicorum nostrorum phalanx ipsis innitatur rerum periculis, et insurgat in nos aerumnarum munita suffragiis? Vult quippe pudore coeuntis, dolore parientis, sudore laborantis, transmissionem culparum et poenarum in semina comprobare; ut his videlicet signis, difficilium partuum, agricolarum sudantium, et dumosorum novalium, crimen naturale credatur, cuius merito per tot incommoda genus exerceatur humanum; quod quidam per Adae peccatum, mortale opinantur effectum. Ideo autem dixi: Quidam, quia princeps eorum Augustinus hoc quidem erubuit dicere. Denique scribit ad Marcellinum, mortalem Adam factum videri; sed elegantia solita subdit, mortem stipendium iniquitatis fuisse; et quem fatetur mortaliter institutum secundum naturam, mori non potuisse pronuntiat. Illae ergo adversus nos, quae leguntur in Genesi, sententiae proferri solent, quibus Adam atque Eva vexantur, de quibus disserendi iam est tempus. Dixit - inquit - Dominus Deus serpenti: Quia fecisti hoc, maledictus tu ab omnibus pecoribus, et ab omnibus bestiis quae sunt super terram; super pectus et ventrem ambulabis, et terram manducabis omnibus diebus vitae tuae; et inimicitias ponam inter te et mulierem, et inter semen tuum et semen eius. Ipsa tuum captabit caput, et tu illius captabis calcaneum. Mulieri vero dixit: Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum; in tristitia paries filios, et ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur. Adae autem dixit: Quoniam audisti vocem mulieris tuae, et manducasti de ligno, de quo praeceperam tibi de eo solo ne manducares ex eo, maledicta terra in operibus tuis; in tristitia manducabis eam omnibus diebus vitae tuae; spinas et tribulos edet tibi, et edes fenum agri tui; in sudore faciei tuae edes panem tuum, donec convertaris in terram de qua sumptus es; quoniam terra es, et in terram ibis. Has ergo sententias ad testimonium ingenitae iniquitatis assumitis, concionaminique non fuisse in pariendo feminas dolituras, nisi ad eas cum peccato Evae fecunditatis illius aerumna transisset. Ipsum ergo supplicium vultis esse peccati indicium, ut quod prima feminarum meruit per delictum, nulla quoque sine eadem credatur iniquitate sentire. Non enim esset, inquitis, dolor in pariente, nisi in nascente esset peccatum. His ergo quam attonitus occurram, haud facile metior? Tantum enim stimulorum admovit in hoc loco vestra opinio, ut vix digner ad certationem moveri; plura quippe in his obiectionibus intellegentiae sunt peccata quam syllabae.
AUG. Aerumnas generis humani quamlibet dicax et facetus irrideas, vel irridere te fingas, ipsae te in angustias has impulerunt, ut paradisum Dei, etiamsi nemo peccasset, aerumnosum futurum fuisse affirmare cogaris; quod si verecundatus nolueris facere, ut facias tuo dogmate urgeberis; quod dogma nisi correctus abieceris, istas prementes et in horrendum praecipitium contrudentes angustias non effugies. Quaeritur enim a te, has aerumnas, quas et in maioribus et in parvulis esse conspicimus; unde existimes emanare. Respondes ex tuo dogmate, humanum genus sic esse ab exordio sui divinitus institutum. Referturque responsioni tuae: Ergo et in paradiso futurae fuerant, si nullum ibi peccatum esset exortum. Hic tu aut praeceps ibis, aut dogma mutabis, aut fronte perditus, aut mente correctus. Aut enim aerumnosa vita locum famosissimae felicitatis implebis, et non invenies oculos quibus qualescumque aspicere audeas Christianos; aut in abrupta horribiliora deiectus, alienae malae naturae nobisque permixtae has aerumnas hominis imputabis, et Manichaei tartarea profunditate sorbeberis; aut de natura vitiata hanc aerumnarum poenam iudicio Dei punientis existere confiteberis, et in auram catholicam respirabis. Quin etiam dicis, quod quidam genus humanum per Adae peccatum mortale, opinantur effectum; et addis, ideo te dixisse: Quidam, quia ego princeps eorum hoc erubuerim dicere; sed ad Marcellinum scripserim mortalem Adam factum videri. Qui haec tua et illa mea legerunt vel legunt, si Pelagiani non sunt, profecto vident quemadmodum lingua tua amplexa sit dolositatem. Numquam enim ego sensi, numquam omnino dixi, sicut vos dicitis, mortalem Adam factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Haec prorsus verba obiecta sunt Caelestio in episcopali iudicio Carthaginensi. Haec obiecta sunt et Pelagio in episcopali iudicio Palaestino Haec quippe de hac re inter nos et vos vertitur quaestio, utrum Adam, sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Nam quis ignorat, quia secundum definitionem, qua immortalis dicitur ille qui non potest mori, mortalis autem qui potest mori, Adam potuit mori, quia potuit peccare; et ideo mori merito culpae, non necessitate naturae? Secundum illam vero definitionem, qua et ille immortalis dicitur cuius est in potestate non mori, quis neget Adam esse conditum huius potestatis? Quoniam qui habebat potestatem numquam peccandi, profecto habebat potestatem numquam moriendi. Illud ergo est quod contra vos dicitur, hoc dogma vestrum, quo putatis Adam, sive peccaret, sive non peccaret, fuisse moriturum, omnino esse falsissimum. Quae cum ita sint, quo pacto ego dicerem, quod me dixisse mentiris, Adam secundum naturam mortaliter institutum, quasi urgeretur necessitate moriendi; cum in mortem nisi propter peccatum non posset urgeri? Aut quomodo eum mori non potuisse pronuntio, cum esse mortuum sciam; et utique si mori non potuisset, mortuus non esset? Sed plane illum non mori potuisse pronuntio. Aliud est autem non posse mori, aliud posse non mori; illud maioris est immortalitatis, hoc minoris. Si duo ista discernis, et quod vos de Adam dicitis, et quod nos contra vos dicimus, cernis. Vos enim dicitis: Sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset; nos autem dicimus: Quamdiu non peccaret, moriturus non esset; et si numquam peccasset, mortuus non esset. Deinde commemoras quae contra vos de Genesi dici soleant; et de dolore parientis, qua poena prior Eva punita est, dicis aliquid, quod nos dicere vis putari, vel putas. Non enim dicimus, non fuisse in pariendo feminas dolituras, nisi ad eas cum peccato Evae fecunditatis illius aerumna transisset; cum ad eas non fecunditatis, sed iniquitatis aerumna transierit. Etsi enim facta est aerumnosa fecunditas; iniquitas, non fecunditas hoc fecit; aerumna quippe parientis ex iniquitate hominis, fecunditas autem ex Dei benedictione descendit. Aut si aerumnam fecunditatis non sic intellegi voluisti, tamquam eam fecunditas fecerit, sed acceperit; haec est nostra sententia. Verum nos non dicimus etiam in paradiso parientes feminas fuisse dolituras; immo inde colligimus hunc dolorem poenam esse peccati, quia in eo loco non fuisset, ubi non sinerentur manere quicumque peccassent; quod tu refutare non niteris, nisi Dei paradisum, manu fronti opposita et oculis clausis, non solum libidinibus hominum, verum etiam cruciatibus implere cogaris. Sed quid mirum? Quando implere vis illum memorabilis felicitatis locum etiam mortibus hominum, quarum sine aliquo corporis cruciatu, vel nulla, vel pene nulla contingit. Et cum haec portenta te dicere tuum dogma compellat; eos, qui haec absit ut dicant, quia illud potius antiquitus Ecclesiae Dei traditum tenent, unde dictum est: A muliere initium factum est peccati, et propter illam morimur omnes; audes insuper irridere, eorumque me principem insultanter appellas contra scientiam et conscientiam tuam. Nullo modo namque ignoras, quot et quanti in Ecclesia docti Ecclesiaeque doctores ante nos dixerint, sic naturam hominis divinitus institutam, ut si non peccasset, moriturus non esset. Horum ergo quomodo princeps vocor, quos non duco, sed sequor? Te autem non dico esse principem eorum qui asserunt sic Adam mortalem factum, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset, atque ita paradisum sanctae voluptatis, ubi tanta requies animae et corporis erat, morientium cruciatibus, mortuorum funeribus, lugentium maeroribus implere conantur. Non es tu eorum princeps: Pelagius et Caelestius, qui priores ista dixerunt, tenent huius nefandi dogmatis principatum; quos utinam, sicut non ducis, ita nec sequereris!
- IUL. Hoc enim ipsum quam insanum est, quod dicitis, primo dolorem pariendi comitem esse peccati, cum ita perspicue ad sexuum conditionem magis, quam ad criminum respiciat ultionem, ut omnia animalia nullo maculata peccato, hos angores, hos gemitus in parturitione patiantur? Per quod apparet, argumentum non esse peccati, quod inveniri etiam sine peccato potest. Deinde promoventes affertis aliud, multo ineptissimum. Non doleret, inquis, femina, nisi esset criminum particeps. Verum illico subditis: Sed hoc peccatum, propter quod dolet mulier, non in pariente, ceterum in nascente deprehenditur. Nam ideo et baptizatae mulieres, liberae, ais, agitant a peccato; sed pro filiorum iniquitate, quos edunt, fecunditatis suae difficultatibus affliguntur. Qua opinione tradux peccati non iam a matre decurrit in sobolem, sed in parentes a nascente refunditur. Nam si ideo mulier baptizata sentit dolores, quia iniquitates inveniuntur in parvulo; supina incipit tradux esse, non prona. At non ideo cruciatur, quia iniquitatem filius habet; sed ideo quia eam secum ipsa, cum nasceretur, advexerat. Verum hoc malum sublatum ab ea per gratiam dixeras; si ergo peccato dolor parturientis adhaerebat, amotio peccati cruciatui parturitionum debuit mederi. Aut si cruciatus hic sine iniquitate esse non potest, qui tamen post Baptisma in feminis invenitur; iniquitas quoque eis non est dempta per gratiam, et eviluit pompa Baptismatis. Si autem in his mysteriis ea quam nos credimus, non vos fingitis, fuit virtus et veritas, sublatumque est omne peccatum, remanet dolor tamen, qui partus difficultate generatur; manifestum est illum gemitum naturae indicem esse, non culpae; quem te quoque annuente patiuntur, quas a Manichaeorum peccato liberatas fateris. Porro id exemplis rerum solis apparuit; si vero inspiciamus et ipsius verba sententiae, nae illa vestras nebulas splendidiore fulgore solis radiis dissolvet. Non est quippe dictum ad mulierem: Orientur in te dolores, aut: Generabo tibi gemitus; ut post culpam sensus eorum institui viderentur; sed: Multiplicans, inquit, multiplicabo tristitias tuas. Ostendit iam esse in naturali ratione, quod se in peccatrice persona non condere, sed multiplicare promittit. Numquam quippe multiplicantur nisi exstantia; ceterum antequam sint, fieri quidem proprie, augeri autem praepropere nuncupantur. Denique, ne hoc nostrum magis, quam ipsius veritatis esse videatur, hic in cunctis animantibus verborum refertur ordo servatus. De homine quoque priusquam fieret: Faciamus, inquit Deus, hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et denuo de muliere: Dixit, inquit, Deus: Non est bonum esse solum hominem; faciamus ei adiutorium simile sui. Postea vero, quam facti sunt: Benedixit eis, inquit, dicens: Crescite et multiplicamini, et implete terram. Antequam conderentur, non est dictum: Multiplicentur; sed: Fiat homo; posteaquam exstitit qui acciperet incrementa, consequenter adiungit: Crescite et multiplicamini, et implete terram. Hoc itaque ordine gemitus parturitionum, qui secundum naturam fuerat, ita in hominum corporibus, sicut in pecoribus institutus, non conditur in Eva, sed crescit, ut peculiari granditate excitatorum affligeretur angorum. Nec tamen ad posterae aetatis feminas, nisi naturali mediocritate et corporum varietate pertingerent. Ibi ergo, non ut doleret in pariendo mulier, de peccato fuit, sed ut nimis doleret; sicut etiam temporibus diversis debilitates corporum pro peccatis, quibusdam legimus accidisse; sed non illa ampliatio miseriarum parcimoniam modi naturalis evertit. Nec tamen omnia quae in eadem sententia continentur, animadvertentis vigore clauduntur. Ceterum quaedam ibi pars indicat meritum, quaedam designat officium. Multiplicans, inquit, multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum; in tristitia paries filios. Huc usque ultio, quam non natura, sed persona promeruit. Iam hinc simpliciter posterioris sexus munus ostenditur: Ad virum, inquit, tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur. Hoc nimirum non spectat ad poenam, quod nisi esset, spectaret ad culpam; ut viro quippe mulier modesto subdatur affectu, ordo est, supplicium non est. Caput enim, secundum Apostolum, mulieris, vir; quia non est creatus homo propter mulierem, sed mulier propter virum. Si ergo caput suum congruo pudore veneretur, naturae instituta custodit, non peccati tormenta perpetitur; cui ordini si resultaverit, rea est. Non est ergo in miseria functio rei, cuius neglectus in noxa est.
AUG. Dolorem pariendi poenam dicimus esse peccati. Scimus enim hoc Deum sine ulla ambiguitate dixisse, nec dixisse nisi praevaricatrici sui mandati, nec ob aliud dixisse, nisi quia irascebatur suum praevaricatum esse mandatum. Sed hanc iram Dei ut tu exinanires et frustrares, dixisti usque adeo poenam istam non esse peccati, ut animalia quorum nulla peccata sunt, gemitus huiusmodi in partu doloresque patiantur. Non quidem tibi dixerunt animalia, utrum ille gemitus sit canentium vel dolentium. Gallinas sane parituras, similiores esse cantantibus quam dolentibus cernimus; post partum vero tales voces edere, quales in formidine consuerunt; porro cum pariunt in summo esse silentio, sicut columbas, et alias aves, quae advertentibus innotescunt. Quis ergo novit muta animantia, quae quid in se agatur indicare non possunt, utrum tempore pariendi eorum motus et sonus non solum nihil doloris, sed habeat aliquid etiam voluptatis? Sed quid mihi est in hac re scrutari obscura naturae, cum inde nostra causa non pendeat? Prorsus si muta animalia nihil doloris patiuntur in partu, argumentum tuum nullum est; si autem patiuntur, ea ipsa poena est imaginis Dei, conditioni pecorum comparari: poena porro imaginis Dei, nisi culpa praecederet, iusta esse non posset. Illud autem absit ut dicam, quod tamquam dicam, refellendum putasti, non suo, sed nascentis merito matrem dolere cum parturit, et ideo etiam dimissis peccatis fideles dolere urgente necessitate pariendi. Absit, inquam, ut hoc dicam. Numquid enim quia mortem dicimus peccati esse supplicium, ideo dicendum est eam post remissionem peccatorum non debuisse contingere? Hae quippe, quas in natura praevaricatione vitiata dicimus poenas esse peccati, ideo etiam post remissionem peccatorum manent, ut probetur fides, quam de venturo credimus saeculo, ubi ista non erunt. Neque enim fides esset, si propterea crederemus, quia continuo nobis nihil dolendi et non moriendi praemium redderetur. Qua ratione reddita, id est, ad agonem fidei nobis relinqui mala contracta peccato, quamvis reatu peccatorum per Baptismum iam soluto, quid habet virium quod aisti: Si in mysteriis sublatum est omne peccatum, et remanet tamen dolor qui partus difficultate generatur, manifestum est illum gemitum naturae indicem esse, non culpae? Hoc enim, quod nullas adversus nos habet vires, non utique diceres, si fidei tu vel haberes vel attenderes vires, quae tanto sunt fortiores, quanto magis ea speramus quae non videmus, et per patientiam miseriarum, plenitudinem beatitudinis exspectamus. Sed ipsa - inquis - Dei verba, quibus non ait: Orientur in te dolores, aut: Generabo tibi gemitus, ut post culpam sensus eorum viderentur institui; sed ait: "Multiplicans multiplicabo tristitias tuas"; ostendunt quia iam erat in naturali ratione, quod se in peccatrice persona non condere, sed multiplicare promittit; et addis, quasi definitivam generalemque sententiam, dicens: Numquam quippe multiplicantur nisi exstantia; ceterum antequam sint, fieri quidem proprie, augeri autem praepropere nuncupantur. Ubi primum a te quaero, quomodo dicas dolores Evae iam exstantes fuisse, quos perpessa non fuerat; quomodo, inquam, iam dolores habebat, quae nihil dolebat? Quod si non exstabant in ea dolores, quia eos non habebat quae non dolebat; poterant ergo multiplicari et qui non erant; et recte accipitur dictum: Multiplicabo tristitias tuas, id est, multas eas esse faciam; quod fieri potest, sive aliquid esse iam coeperit, sive nec coeperit. Frustra igitur dixisti: Numquam enim multiplicantur nisi exstantia; quia ecce in Eva post peccatum dolores sunt multiplicati, qui priusquam peccasset, non erant ulli. Ac per hoc, non ideo dixit Deus: Multiplicabo tristitias tuas, quia tristitiae in illa esse iam coeperant aliquae; sed quia multiplices erant futurae, ex quo inciperent esse. Sed erant, inquis, in naturali ratione. Si ergo in naturali ratione iam sunt etiam quae nondum orta sunt, quid te adiuvat quod aisti: Propterea Deum non dixisse: Orientur in te dolores, sed: "Multiplicabo dolores tuos", quia iam erant in naturali ratione? Respondetur enim tibi: Potuit dicere: Orientur in te; quia eos erat multiplicaturus, qui in ratione naturali iam erant, non qui iam orti erant. An forte dicturus es: Iam prorsus orti erant in ipsa naturali ratione? Quanto igitur manifestius et acceptione dignius tibi dicitur: Iam erant filii Adam in Adam naturali ratione, quando, sicut ait beatus Ioannes episcopus: Illud peccatum grande commisit, et omne hominum genus in commune damnavit; vel, sicut ait collega eius Ambrosius: Fuit Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et in illo omnes perierunt; si tu audes dicere, non solum: Iam erant; verum etiam, quod nos de filiis Adam, quando peccatum illud admissum est, dicere non audemus: Iam orti erant dolores Evae, quando eos Deus multiplicaturum se esse minatus est! Verumtamen non in naturali ratione iam erant Evae dolores, quos parturientes necesse est perpeti; quia non eos illam necesse erat perpeti, cum parturire coepisset; venerunt quippe illi damnatione culpae, non conditione naturae. Quod vos negando quid agitis, nisi ut in loco illius beatitudinis, ubi esse homines permissi non sunt, quos iam cruciari oportebat, cruciatus hominum etiam peccante nemine collocetis? Quod ignoro qua fronte faciatis; nisi quia vos paradiso contrarios, contra paradisum quodammodo habitare delectat; quia et Adam de paradiso eiectus, contra paradisum est collocatus. Iam itaque paradiso contrarius, quanta vanitate contra paradisum argumenteris attende. Multiplicari non tibi videntur, nisi ea quae ex aliqua parte iam existunt; ceterum, antequam sint, non multiplicari putas dicenda esse, sed fieri. Nulla ergo multiplicia nascuntur, si non additamentis multiplicantur, id est, fiunt multiplicia. Ac per hoc, ille qui dictus est esse in Sapientia spiritus multiplex, qui esse non coepit, sed ex aeterno ita est, non recte appellatus est multiplex, quia eum multiplicem nulla additamenta fecerunt. Quid etiam dicturus es de responso Dei ad Abraham, ubi ait: Multiplicans multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli? Ubi videmus Deum multiplicasse etiam stellas caeli, sicut se promisit multiplicaturum semen Abrahae? Numquid ergo stellae caeli, ut multiplicarentur, pauciores prius esse coeperunt, et non in numero suo multiplices sunt institutae, ex quo sunt institutae? Cur ergo non sic accipis quod dictum est: Multiplicans multiplicabo tristitias tuas; tamquam dixisset: Faciam tristitias tuas multiplices, nisi quia sic agis, ut in paradisum, contra quam collocatus es, si possis introducas dolores, et in loco tantae beatitudinis ante peccatum praedices miserias institutas? Quod enim Eva, ut affirmas, cum doloribus parturitionem naturaliter, antequam peccaret, accepit, istam vocas parcimoniam naturalem; quam videri non vis eversam ex eo quod amplius de poena mulieri Deo vindicante, cum peccasset, accessit. Sic enim loqueris, ut dicas: Sed non illa ampliatio miseriarum parcimoniam modi naturalis evertit. Proinde te docente, ut feminae in partu mediocriter doleant, parcimonia naturalis est; quod vero peccati merito additum est Evae, ampliatio miseriarum est. Nec vides, cum ista dicis, quia si ampliatae sunt miseriae per peccatum, iam fuerant institutae per naturam, et mulier, cui ampliatae sunt miseriae merito peccati, iam naturaliter misera erat ante peccatum. Tu licet eam dicas parcimonia naturali mediocriter miseram; tamen, velis nolis, cui dicis accessisse ampliationem miseriarum, profecto et ante hanc accessionem miseram confiteris. Ecce quod de te meretur natura hominis a Deo primitus instituti; ecce quod de te meretur paradisus Dei. Eiectus quippe, et contra eum collocatus talia contrarius reddidisti, ut in loco beatitudinis diceres miserias divinitus institutas, non autem coepisse, sed crevisse peccatis. Quid tam contrarium, quam miseria beatitudini, et beatitudo miseriae? Aut quid significat, quod de paradiso peccator exclusus, contra paradisum est collocatus; nisi quia in miseria collocatus est, quae beatitudini sine cuiusquam contradictione vel dubitatione est contraria? Et quid sic fugit natura, ut miseriam? Quid sic appetit, ut beatitudinem? Denique liberum arbitrium quod de hac re habemus, ita nobis naturaliter insitum est, ut nulla miseria nobis possit auferri quod miseri esse nolumus, et volumus esse beati. Usque adeo ut iam ipsi qui male vivendo sunt miseri, male vivere quidem velint, nolint tamen esse miseri, sed beati. Hoc est liberum arbitrium nostris mentibus immobiliter fixum, non quo bene agere volumus, nam in humana iniquitate potuimus amittere, et gratia divina possumus recipere; sed liberum arbitrium quo beati esse volumus, et miseri nolumus, nec miseri possunt amittere, nec beati. Beati quippe omnes esse volumus, quod ipsi quoque philosophi huius saeculi, et Academici de rebus omnibus dubitantes, teste patrono suo Tullio, coacti sunt confiteri; idque unum esse dixerunt, quod disputatione non egeat, quod nemo est qui non expetat. Hoc arbitrium liberum adiuvatur per Dei gratiam, ut quod naturaliter volumus, hoc est beate vivere, bene vivendo habere possimus. Et tu dicis, quamvis mediocres miserias, tamen miserias, beatitudini nullo negante, nullo ambigente contrarias, in primis operibus Dei, nullo cuiusquam praecedente peccato, naturaliter institutas, ut scilicet peccatricis mulieris poena, propter quam dictum est: Multiplicans multiplicabo tristitias tuas, non sit institutio miseriarum, quae, ut dicis, iam fuerat in natura; sed ampliatio quae accessit ex poena. Quid ego iam tecum agam de sequentibus Dei verbis, ubi posteaquam dixit quod ad poenam pertinebat: In tristitia paries filios; mox addidit: Et ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur? Quid opus est ut tecum inde confligam, utrum ista dominatio viri poena sit feminae an ordo naturae? Quem tamen ordinem non commemoravit Deus, quando condidit, sed quando punivit. Verum, ut dixi, quid opus est in eo remorari, quod utrumlibet sit, nostram non impedit causam? Prorsus Deus, a supplicio quod infligebat mulieri, ad praecipiendum fuerit repente conversus, et iubendo non damnando dixerit: Ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur; quid hoc ad quaestionem, quam de supplicio peccatricis ista disputatione versamus? De miseriis tecum ago, quas de paradiso eiectus eique contrarius, in paradiso locare conaris; easque non peccantium meritis, sed Deo naturarum institutori, tamquam et ipsas naturaliter instituerit, tuo pudore pereunte, et ore blasphemante tribuere. Dic iam quid etiam de viri poena persuadere nitaris; quandoquidem iam satis est, quid ista mulier quae ante peccatum nuda erat et non confundebatur, te nudavit atque confudit.
- IUL. Verum sufficiant ista de muliere, transeamus ad viri munia. Adae - inquit - dixit: Maledicta terra in operibus tuis; in tristitia manducabis eam omnibus diebus vitae tuae; spinas et tribulos edet tibi, et edes fenum agri tui; in sudore faciei tuae edes panem tuum, donec convertaris in terram de qua sumptus es; quoniam terra es, et in terram ibis. Hic non est dictum: Multiplicabo spinas tuas, aut sudores tuos; sed quasi tunc primum creata dicuntur. At etiam huius invidia, non maiore quam uxoris eius labore dissolvitur; initio quippe non semini hominis, sed humo maledicitur: In tuis operibus -inquit - maledicta terra erit. Quid commerita fuerant arva (quae certe de traduce Adae habere nihil poterant), ut pro peccato voluntatis alienae convicium maledictionis exciperent? An ut etiam ipsorum cespitum doceretur exemplo, posse esse maledictum, ubi culpa non esset? Nam si in homine peccatum, in segete maledictum, manifestum est crimina non semper adhaerere dispendiis. Si ergo propter hoc maledicitur terrae, ut ille qui peccaverat affligatur, nec tamen ibi iniquitas, ubi maledictio continetur; cur non ea conditione, etiamsi quid aerumnarum naturae nostrae post peccatum primi hominis doceretur illatum, tamen sequeretur non ideo miseros esse nascentes, ut rei convincerentur; sed ut commemoratione peccati primi, afflictio succedanea his quos reos non fecerat, imitationis malae indiceret cautionem? Quandoquidem et terra ob hoc ostenderetur maledicti convicium pertulisse, ut malum alienae voluntatis argueret, non ut participationem sui criminis gigneret; nisi forte credamus cariorem Deo terram esse, quam innocentiam, ut scelere alieno cum glebam non patiatur pollui, addici tamen permittat infantiam. Maledictum ergo dirigitur in terram, nec tamen hoc ipsum relinquitur involutum. Disseritur quippe quo fine eiusmodi sententia tenderetur, vel quomodo humus maledicta vocaretur. In tristitia - inquit - manducabis eam omnibus diebus vitae tuae. Quo igitur genere se exponat, advertito; maledicta dicitur terra, non quo in eam animadverti quiverit, sed hoc nomine opinio animi maerentis ostenditur; ut quoniam sterilem sciebat pro cultoris sui meritis, aegritudo esurientis operarii imputaret terrae quod ipse promeruerat, et maledictam eam afflictus vocaret, cuius ideo claudebatur opimitas, ut praevaricator ille nec naturam, nec terram, sed voluntatem atque personam suam maledicto fateretur obnoxiam. Spinas - inquit - et tribulos edet tibi. Non fuit contentus dicere: Spinas et tribulos edet; sed addidit: tibi. Inter virgulta quippe alia, et veprium frutices olim iussa protulerat; tunc vero, ut compungeretur homo, solito senticosior futura promittitur. Quod Adam vehementer castigare poterat, quem post paradisi fontes et prata, etiam unus rubus posset offendere. In sudore autem faciei tuae edes panem tuum; non satis ad aerumnam video pertinere; siquidem etiam naturale adiumentum est, ut operantium artus sudore recreentur. Illi autem ante peccatum laborem incubuisse culturae lectio ipsa testatur. Sic enim ait: Et sumpsit Dominus Deus hominem quem fecit, et posuit illum in paradiso, operari eum et custodire. Si ergo etiam in paradiso noluit eum Deus pabula examussim illaborata suscipere, sed indicto operationis, quam indiderat excitavit industriam; quid ei novum accidisse credimus, si sentiret sudorem, qui experiebatur laborem? Sequitur autem: Donec convertaris in terram ex qua sumptus es; quoniam terra es, et in terram ibis. Haec sane pars extrema sententiae, sicut illa mulieris, ad indicium, non ad supplicium respicit; quin immo, ut res indicat, promisso fine consolatur hominem. Quia enim supra commemoraverat dolores, labores, sudores, quorum sensum natura, nimietatem persona susceperat; ne hoc in aeternum videretur extendi, mitificat aegritudinem terminus indicatus; ac si diceret: Verum non semper ista patieris; sed donec convertaris in terram de qua sumptus es; quia terra es - inquit - et in terram ibis. Cur non, postquam dixit: donec convertaris in terram de qua sumptus es, subdidit: Quia peccasti et mea praecepta transgressus es? Hoc enim dicendum erat, si resolutio corporum ad crimina pertineret. Verum quid dixit? Quia terra es - inquit - et in terram ibis. Causam cur in terram rediturus esset, ostendit: Quia terra es, inquit. Quomodo autem esset terra, superior sermo patefecerat: Quia de terra - inquit - sumptus es. Si ergo redeundi in terram, hanc esse rationem dixit Deus, quoniam fuerat assumptus e terra, porro ut assumeretur, ad iniquitatem spectare non potuit; procul dubio non iniquitatis, sed naturae mortalis fuit, ut qui aeternus non erat, in corporis parte solveretur. Illa ergo sterilitas arborum, illa veprium ubertas, illa aegri partus aucta calamitas, personis hominum sunt illata, non generi. Denique iam natis Cain et Abel unius naturae ambobus, sed diversarum voluntatum, nec Cain sponte peccanti profuit quod eum peccata patris non presserant, nec Abeli nocuit quod parentes eius deliquerant; sed suopte uterque iudicio nec virtutis sibi, nec vitii naturale infuisse praeiudicium vario proposito, fine vario publicarunt. Functi quippe officio sacerdotum, conditori suo Deo hostias obtulerunt. Ceterum par obsequium, impar cura discrevit. Patefecit hoc divina sententia, quae complacitum sibi munus Abelis ostendit; offenso autem Cain causam suae indignationis aperuit, dicens eum bene obtulisse, sed male divisisse. Nec mora exarsit profanus animus in livorem, et germani sanctitate gravatus, parricidium gratificatur invidiae. Ita prima occasione claruit malum non esse mortem, quod eam iustus primus omnium dedicavit. Nec tamen iram Dei animi sontis audacia effugit. Interrogatur de fratre, convincitur de scelere, addicitur ultioni, et extra eum terrorem, qui ei pro insigni crudelitatis incubuit, terrae quoque maledictione punitur: Maledictus - inquit - tu a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de tua manu; quoniam operaberis terram, et non adiciet virtutem suam dare tibi. Ecce denuo sterilitas terrae in poena cultoris indicitur. Innumera autem generis tormenta in Deuteronomio promittuntur. Quid ergo? Nostrarum dumeta terrarum, quibus amputandis runcone armatus cultor invigilat, per Cain parricidium germinarunt? Et quia omnis spinosi ruris dominus, peccato quod spinarum ubertate punitum est, a vobis putatur obnoxius; omnes iam parvuli non solum comedisse poma, quamvis nascantur sine dentibus, sed etiam Abelis sanguinem effudisse dicentur? Apparet certe, ad quem furorem perveniat Manichaeorum tradux; quae quoniam nihil habet praeter amentiam, ridet de argumentis vestris Catholicorum gravitas; sed de ruinis vestris eorumdem plorat affectio.
AUG. Nempe nihil agit tua tam diuturna et operosissima disputatio de poena primi hominis, nisi ut hac extenuata, etiam ipsa culpa extenuetur, quae poenae huius ingestione damnata est. Et hoc facis propter verba libri mei, cui respondes, quae tibi tamquam redarguenda proponis, ubi dixi: Illud ergo peccatum, quod ipsum hominem in paradiso mutavit in peius, quia multo est grandius quam iudicare nos possumus, ab omni nascente trahitur. Ut ergo non videatur grande peccatum, quo potuerit in deterius natura mutari, leve ac prope nullum supplicium esse contendis quod meruit. Hinc est quod maledictam terram in operibus praevaricatoris retorques ad tui dogmatis pravitatem; hinc est quod spinas et tribulos, et antequam homo peccaret, fuisse asseris institutos; cum Deus haec inter sua primitus instituta non nominet, sed in peccatoris supplicio comminetur; hinc est quod sudorem laborantis, ut non satis ad aerumnam pertinere videretur, etiam naturale adiumentum esse dixisti, ut scilicet operantium artus sudore recreentur; tamquam Deus ista dicens non irrogaret supplicium pro peccato, sed daret insuper praemium. Quamquam hoc congrue diceremus, si sudorem laboris ita laudares, ut tunc diceres institutum; nunc autem et ante peccatum sic affirmas in paradiso hominem collocatum, ut operando terram sine labore non esset; quasi non posset illa firmitas, et nulla infirmitas corporis, non solum sine labore, verum etiam cum animi voluptate, quod delectare poterat, operari. Sed cur hoc dixeris, occulere nequivisti; apertissime quippe loqueris, cum addis: Quid novum accidisse dicimus, si sentiret sudorem, qui experiebatur laborem? Tantumne te libuit quietissimo beatorum loco, non solum tristitias parturitionis in feminis, verum etiam in viris sudorem laboris immittere, ut Deo damnante, nihil novi damnato diceres accidisse? Tantumne illudis et despicis severitatem Dei, ut quod irrogavit ille poenaliter, tu donatum naturaliter asseveres? Si nihil novi homini accidisse dicis, cui Deus dixit: In sudore faciei tuae edes panem tuum; negato hoc Deum dixisse damnantem. An dicturus es: Ille quidem hominem damnavit his verbis, sed nihil homini ex hoc accidit novi? Ergo ille damnavit, sed non est iste damnatus? Frustratus est impetus ultionis, tamquam Deus telum eiecerit et non potuerit ferire quem voluit? Immo, inquis, et damnatus est, et nihil ei accidit novi. Hic risum tenere difficile est. Si enim damnatus est, et nihil ei novi accidit; solebat ergo damnari, ac per hoc solebat et peccare; non enim damnaretur iniuste. An quia eum tunc primum peccasse nemo ambigit, iniuste solebat ante damnari? Non enim, sicut de pariente dixisti, hoc saltem novi accidisse homini fassus es, quod sicut mulieri dolor parturitionis, ita viro sudor laboris est additus; hoc modo enim, hac additione quae antea non fuit, novi illi aliquid accidisse concederes. Sed cum dicis: Quid ei accidit novi? quem tamen confiteris esse damnatum; quid aliud affirmas, quam sic eum solere damnari? Aut si solere fieri non dicimus, nisi quod assidue factum novimus; certe sic vel semel necesse est ante damnatum esse concedas, cui nihil novi accidisse, quod sic damnatus est, asseveras. Ubi vides, in quae fueris abrupta progressus. Redi ergo a praecipitio laboriosae disputationis tuae, et noli labores et dolores in sedes felicium gaudiorum, atque in locum ineffabilis quietis inferre. Quid, quod etiam corporis mortem sic paradiso conaris immittere, ut eam dicas praevaricatori pro beneficio fuisse promissam, vel potius indicatam, ubi Deus dixit: Terra es, et in terram ibis; tamquam nesciret homo sic se fuisse institutum, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset; et hanc illi scientiam tunc Deus donaverit, quando eum pro commissa iniquitate damnavit? Disputans quippe de his Dei verbis, ubi ait: In sudore faciei tuae edes panem tuum, donec revertaris in terram de qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis. Haec sane, inquis, pars extrema sententiae, sicut illa mulieris, ad indicium, non ad supplicium pertinet; quin immo, ut res indicat, consolatur hominem. Quia enim supra - inquis - commemoraverat dolores, labores, sudores, quorum sensum natura, nimietatem persona susceperat; ne hoc in aeternum videretur extendi, mitificat aegritudinem terminus indicatus; ac si diceret: Verum non semper ista patieris, sed donec convertaris in terram de qua sumptus es; quia "terra es, et in terram ibis". Haec dicens persuadere conaris, ita quidem creatum hominem, ut etiamsi in rectitudine vitae, in qua creatus est, permaneret, tamen mortalis necessitate naturae quandoque moreretur; sed hoc ei non esse indicatum, nisi tempore damnationis suae, ut aerumna eius, ne putaretur aeterna, de promisso acciperet fine solatium. Putaret ergo Adam non se moriturum, si hoc illi non indicasset Deus: hoc autem non illi indicasset Deus, nisi peccatorem damnari oporteret; remaneret ergo in hoc errore, quo aeternum se, aut numquam moriturum esse credebat, nisi ad sapientiam, qua se homo cognoscit, peccati merito perveniret. Sentisne quid dicas? Accipe aliud. Procul dubio nesciens Adam se esse moriturum, quod nisi peccasset utique nesciret, tamen si peccare noluisset etiam hoc nesciens beatus esset, et credens contraria veritati miser non esset. Audisne quid dicas? Accipe et tertium. Si iustitiae suae tempore Adam credebat se nec corpore moriturum, si Dei praeceptum minime violasset, moriturum autem tunc didicit, quando violavit; hoc nos credimus, quod cum esset iustus, ille credebat; hoc autem vos creditis, quod nisi iniustus nosse non meruit. Noster ergo error stat in parte iustitiae, et in parte iniquitatis vestra sapientia. Intellegisne quid dicas? Accipe et quartum. Si beato et iusto illi homini non indicavit Deus corporis eius mortem futuram, indicavit autem misero et peccatori; congruentius creditur, timore quoque mortis eum cruciare voluisse, etiam isto scilicet dignum iudicans esse tormento. Ut enim clamat ipsa natura, plus mors metuitur, quam labores; laborant quippe omnes homines ne moriantur, si eis talis optio proponatur, ut continuo moriantur, si non laboraverint; quotusquisque autem reperitur, qui mori malit, quam laborare? Denique ipse Adam per tot annos maluit laborare, quam non laborando et fame moriendo vitam simul et laborem finire. Nam quo alio sensu naturali etiam Cain plus mortem timuit, quam laborem? Quo alio sensu per non iniqua nec inhumana iudicia, minora crimina labore metallico, maiora morte iudices damnant? Unde autem martyres tanta gloria praedicantur, quod pro iustitia mortui sunt, nisi quia maior virtus est mortem spernere, quam laborem? Propter quod non ait Dominus: Maiorem caritatem nemo habet, quam ut laboret; sed: ut animam suam ponat pro amicis suis. Si ergo maior est caritas mori, quam laborare pro amicis; quis tam caecus est, ut non videat minorem poenam laboris esse quam mortis? Aut si plus homo debet laborem metuere, quam mortem; quomodo non est misera ipsa natura, quae plus mortem metuit, quam laborem? Et tu ista non cogitans, dicis indicata sibi sua morte hominem consolatum, ne suum laborem putaret aeternum; cum, si vestrum dogma verum esset, quo affirmatis Adam, etiamsi non peccasset, fuisse moriturum, propterea hoc illi indicandum non fuisset, antequam inciperet poena damnationis affligi, ne illum Deus priusquam peccasset, mortis timore torqueret; tunc autem, cum iam, posteaquam peccavit, poena dignissimum iudicaret, indicaret etiam esse moriturum, ut eamdem poenam Deus iustus, mali ultor admissi, etiam timore mortis augeret. Quisquis igitur haec Dei verba, quibus est punitus Adam, quando dictum est: Terra es, et in terram ibis, secundum fidem catholicam intellegit, nec vult introducere in paradisum corporis mortem praecipue, ne introducat et morbos, quorum miserabili varietate morientes videmus affligi, et paradisum sanctae voluptatis, ac spiritalis et corporalis felicitatis, cui vos non pudet esse contrarios, doloribus, laboribus, maeroribus implere cogatur; sicut vos cogimini, nec invenitis qua exire possitis, quamdiu tam impium dogma mutare non vultis; qui ergo, ut dixi, haec Dei verba secundum catholicam suscipit et intellegit fidem, sicut cernit poenam laboris in eo quod dictum est: In sudore faciei tuae edes panem tuum, ita poenam cernit et mortis in eo quod sequitur: Donec revertaris in terram de qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis; ac sic accipit dictum, tamquam diceretur: Ego quidem te de terra sumpsi, et hominem feci; et utique potui facere, ut eadem terra quam viventem feci, numquam cogeretur vita carere quam dedi; sed quia terra es, id est, secundum carnem quae de terra sumpta est, non secundum me, qui te de terra sumpsi, vivere voluisti; laborabis in terra, donec revertaris in eam; et ideo reverteris in terram, quia terra es; et iusta poena ibis in terram de qua factus es, quia spiritui non obedisti a quo factus es. Iste intellectus sanus atque catholicus praecipue inde cognoscitur, quia non cogit mortibus implere terram viventium, terramque felicium malis omnibus laboriosissimis et gravissimis, quae homines in hoc corpore corruptibili patiuntur, et ea non ferendo ut moriantur urgentur. Non enim potestis dicere, leniter homines in paradiso fuisse morituros, si nemo peccasset; quia et hoc contra vos est. Si enim tunc leniter morerentur, et nunc tam aspere moriuntur, per peccatum hominis mutata est humana natura; quod vos negantes, consequenter cogimini tales omnino mortes, quales nunc sunt, loco illius tantae felicitatis et iucunditatis immittere; ac per hoc et innumerabilia genera morborum, tam gravia, tamque intolerabilia, ut eis homines compellantur in mortem. Quae paradisi facies si vestras facies aliquo pudore perfundit atque confundit; qui non vultis confiteri nostram per peccatum mutari potuisse naturam, vestram potius mutate sententiam; et corpus mortuum propter peccatum cum Apostolo confitemini. Dicite cum Ecclesia Dei: A muliere initium factum est peccati, et propter illam morimur omnes. Agnoscite cum Ecclesia Dei, quia corpus corruptibile aggravat animam. Non enim ante peccatum in paradiso tale erat corpus, ut illo anima gravaretur. Cantate cum Ecclesia Dei: Homo vanitati similis factus est, dies eius velut umbra praetereunt. Neque enim qui est ad similitudinem Dei factus, fieret nisi per peccatum similis vanitati, ut aetatum cursu et mortis incursu, velut umbra dies illius praeterirent. Nolite luci serenissimae veritatis nubila vestri erroris offundere; paradisum Dei corda fidelium, quem debent amare, non debent amaricare. Quid enim vos offendit, obsecro, quid vos offendit ille memorabilis beatorum et quietorum locus, ut eum mortibus hominum, et per has malis omnibus quibus abundare cernimus angustias necessitatesque morientium, oculis clausis, fronte impudentissima, mente pertinacissima, lingua loquacissima, velitis implere; ne cogamini confiteri in has miserias, quibus videtis refertum genus humanum a vagitibus parvulorum usque ad anhelitus decrepitorum, per peccatum maximum primi hominis humanam corruisse naturam? Et quia iniustum esse respicitis parentum in posteros sine culpa transire poenam, transisse concedatis et culpam. Maximam quippe culpam primi hominis exstitisse, quam tu propterea, quantum potuisti, extenuare conatus es, ne propter illam crederetur natura humana potuisse mutari; ergo illam culpam maximam fuisse, non solum per ipsas miserias generis humani, quae ab infantium cunabulis incipiunt, verum etiam per te ipsum probo. Et tu enim in secundo tui huius operis libro maximam formam peccati in primo homine posuisti, ut e contrario maxima forma iustitiae commendaretur in Christo; quod te dixisse mihi videris oblitus; nam si memor fuisses, numquam profecto peccatum Adae tam loquaciter minuere nitereris. Ego autem maximum illud peccatum fuisse poenae ipsius granditate demonstro; non enim est maior, quam ut de paradiso proiceretur, et a ligno vitae separaretur ne viveret in aeternum; additis etiam huius angoribus vitae, ut dies eius et in laboribus gemerent, et sicut umbra transirent. Enimvero haereditaria ipsa generis humani, ab infantibus usque ad senes, calamitas testis est; quae miseriae non haberent conditionem supplicii, nisi traherentur contagione peccati. De qua contagione nobiscum pertinaciter pugnas, et ne ista credatur, et ipsum peccatum primi hominis, et supplicium eius extenuas, et dolores, labores, et mortes in paradisum introducere impudentissima et impiissima contentione conaris. Dicis etiam: Si propter hoc maledicitur terrae, ut ille qui peccaverat affligatur, nec tamen ibi iniquitas, ubi maledictio continetur; cur non ea conditione etiam, si quid aerumnarum naturae nostrae post peccatum primi hominis doceretur illatum, sequeretur tamen non ideo miseros esse nascendos, ut rei convincerentur; sed ut commemoratione peccati primi afflictio succedanea, his quos reos non fecerat, imitationis malae indiceret cautionem? Video quibus premaris angustiis. Miserias nascentium cogeris confiteri, quoniam vim tibi facit rerum evidentia, quam prae oculis omnium constitutam negare non sineris; has autem miserias nascentium, etiam in paradiso futuras fuisse, si nemo peccasset, vis quidem asserere; sed cernis te hominibus qualecumque cor habentibus, id persuadere non posse. Remanet igitur, ut propter peccatum primi hominis genus humanum fatearis miserum effectum; sed hoc absolute dicere formidans: Si quid aerumnarum - inquis - naturae nostrae post peccatum primi hominis doceretur illatum. Quid est: Si quid doceretur? Itane vero res manifestissima, quam tu quoque iam sentire compelleris, non docetur? An eo redeundum est, unde per haec verba sensim fugere meditaris; intellegens quam intolerabili absurditate credatur nascentium miserias etiam in paradiso futuras fuisse, si nemo peccasset? Quod si dicere horrescis, quoniam revera vehementer horrendum est; cur dicis: etiamsi doceretur; cum sine ulla dubitatione doceatur, non aliquid aerumnarum, sed omnes aerumnas nascentium post peccatum primi hominis, immo propter peccatum primi hominis, nostrae illatas esse naturae? Sed: Non- inquis - ideo sunt miseri nascentes, ut esse rei convincantur. Nec ego dico: Ideo miseri sunt nascentes, ut convincantur rei; sed dico potius: Ideo convincuntur rei esse, quoniam sunt miseri. Iustus est enim Deus, quod assidue contra te dicis, et nescis; iustus est, inquam, Deus; et ideo nascentes nec facere nec fieri sineret miseros, nisi nosset reos. Unde non aliter fides catholica intellegit quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Quod tu nolens referre ad originis nexum, detorquere conaris ad imitationis exemplum; ex quo fit, ut cum tibi dicitur: Cur ergo miserias generis humani in ipso incipientis aetatis exordio, innumeris et diversis malis suis protestantur infantes, qui nulla imitatione peccarunt? Tamquam gravissima et inevitabili pressura stomachi, in hos vomitus erumpas, et dicas: Non quia rei sunt, ideo sunt miseri qui nascuntur; sed ut hac miseria commoniti, caveant peccatum primi hominis imitari. Sic enim putavi planius et explicatius esse dicendum, quod tu obscurius perplexiusque dixisti. Sed quomodolibet hoc dicas, quis non videat studio defendendae opinionis tuae omnino te attendere nolle quid dicas? Ideone fuerant, quaeso te, homines innocentes plectendi miseria, non quod ullum peccatum haberent, sed ut non haberent? Debuit ergo et Eva prius fieri misera quam rea, ut miseria sua commoneretur non consentire serpenti. Debuit et Adam prius puniri malo miseriae, ne ad malum peccati seductae consentiret uxori. Placet enim tibi, ut poenis praecedentibus crimina caveantur, non ut sequentibus vindicentur; ac sic inverse, non quia peccatum est, sed ne peccetur, non reatus, sed innocentia puniatur. Corrige, obsecro, perversam, praeposteramque sententiam; quia utique tunicam corrigeres, si te dextra in sinistra forte vestires. Hoc dixi, quoniam peccata, ne sequantur, suppliciis praecedentibus vis caveri; cum soleant et debeant suppliciis sequentibus peccata praecedentia vindicari. Deinde dic nobis, quomodo calamitosos commoneamus infantes, ut intueantur miseriam suam, ne peccatum primi hominis imitentur; qui nec imitari quemquam, nec commoneri adhuc possunt. Maledicta enim terra (unde ad hoc tuum deliramentum sumis exemplum, quia sic potuerunt nascentes effici miseri, ut caverent peccata gignentium, quamvis non ex eis trahant originale peccatum, quemadmodum terra maledicta est propter hominis poenam, quamvis ipsa non habens culpam) cur non attendis quia sicut non habet culpam, sic ex illa maledictione non habet poenam; sed peccantis hominis cum maledicitur terra, ipsa fit poena? Nascentes autem cum miseri sunt, ipsi sentiunt miserias suas; ipsi nullum, sicut putatis, trahentes peccatum; immeritas, si hoc ita est, procul dubio sustinent poenas, qui nec admoneri adhuc, ut dixi, aliquid possunt, nec peccatum primi hominis imitari, propter quod debeant admoneri. An exspectandum est ut crescendo perveniant ad liberum arbitrium, quando sentiant admonentem, atque intuendo miseriam suam, culpam non imitentur alienam? Sed ubi ponimus tam multos qui usque ad diem mortis suae quis fuerit, vel utrum fuerit, vel quid admiserit Adam nesciunt? Ubi ponimus tam multos qui prius moriuntur, quam perveniant ad aetatem, in qua sentiant commonentem? Ubi ponimus eos qui tam insulso ac fatuo nascuntur ingenio, ut nec grandes possint cum aliquo fructu tale aliquid admoneri? Nempe hi omnes tanta miseria sine ullo merito, sine ulla utilitate plectuntur. Ubi est iustitia Dei? Quam si cogitares, numquam crederes sine ullo merito peccati originalis tam miseros esse nascentes. Sed quoniam cum conditione locutus es; non enim aisti: Quoniam docetur, sed aisti: Si quid doceretur aerumnarum post peccatum primi hominis nostrae illatum esse naturae; paratus es, ut arbitror, dicere: Non docetur. Ac per hoc restat ut dicas, mala quae videmus parvulos perpeti, etiam in paradiso futura fuisse, si nemo peccasset, ne propter peccatum primi hominis ea fatearis exorta. Ita cum hos nodos quaeris evadere, et fieri ex nostris manibus labilis, contra paradisum stabis immobilis; cui sic es contrarius, ut eius felicitati et quieti turbandae, et dolores parturientium, et labores operantium, et iactationes aegrotantium, morbosque morientium, audacissimo ore et fronte perditissima immittas. Sed in laude mortis magnum te putas aliquid invenisse quod diceres: Prima, scilicet, occasione claruisse, malum non esse mortem, quod eam iustus primus omnium dedicavit. Ergo redde rationem, quomodo non haberet quam dedicaret iustus, nisi hanc aedificaret iniustus. Auctor quippe et effector mortis illius Cain exstitit, non Abel. Ille itaque dedicavit, qui fabricavit. Mors enim hominis boni, malum opus fuit hominis mali. Iste autem qui pro bono malum pertulit, non mortem, sed martyrium dedicavit, gerens eius figuram, quem populus Iudaeorum tamquam malus frater carnalis occidit. Propterea itaque gloriosus Abel, non quia aliquid boni sumpsit a fratre, sed quia patienter pro iustitia moriendo, malo eius usus est bene. Nam sicut bono legis male utendo praevaricatores puniuntur; ita e contrario malo mortis bene utendo martyres coronantur. Proinde si non dedignaris dicere, quod te cerno nescire, mors in morientibus omnibus mala est; in mortuis autem quibusdam mala, quibusdam bona. Hoc secuti sunt, qui de bono mortis laudabiles disputationes etiam litteris mandaverunt. Mors ergo iusti Abelis habitantis in requie, non solum mala non est, verum etiam bona est. Tu autem in paradisum non bonorum mortuorum requiem, sed cruciatus morientium, ne bonorum ibi requies esset, intulisti. Aut si dicis: Si nemo peccasset, in paradiso sine cruciatu homines morerentur; saltem quia extra paradisum non fere quisquam sine cruciatu moritur, tandem convictus atque contortus, in deterius commutatam peccato primi hominis humanam confitere naturam.
Chapter 29 of 31