Liber V, Capita 32–54
- IUL. Hoc enim nihil, de quo facta sunt omnia, affirmas causam fuisse peccati. Tantum igitur facit apud te nihili huius potentia, quantum apud Manichaeum principis tenebrarum. Ambo ergo dicitis etiam primi mali necessitatem fuisse; sed dat ille soliditatem vel malam; tu inanitatem, aeque tamen malam: ille ergo dicit violentam substantiam; tu violentum aeque, sed nihilum. Vide ergo syllogismi tui finem: nihilum nempe, cum necdum quidquam esset creatum, aeternae erat inanitatis indicium; sed hoc ipsum nihilum, id est, inanitas, orientibus est finita creaturis; desivit enim nihil esse, cum coepit aliquid esse. Ipsum ergo nihilum etiam cum erat, non erat; quoniam tunc intellegitur fuisse, cum necdum aliquid erat. Postea vero quam factae res sunt, hoc inanitatis indicium, id est, nihilum, sicut substantiam numquam habuerat, ita etiam vocabulum suum perdidit; factumque est, ut quod in re numquam extiterat, etiam ipsum nomen amitteret. Huius ergo tu violentia malum et in angelo et in homine commentaris exortum; quo quid furiosius dici potest?
AUG. Tu potius maledicendi studio furere videris. Ego non dixi violentum nihil: non enim est aliquid, quod possit esse violentum. Nec angelus, nec homo vi aliqua peccare compulsus est; nec peccassent, si peccare noluissent, qui etiam nolle potuissent; verum et posse peccare non in his esset, si natura Dei essent.
- IUL. Magnam, inquis, vim habuit res quae non erat, ob hoc solum, quia numquam fuerat, verum tum posse plurimum coepit, postquam et ipsum nomen amisit; sortitumque est hoc nihilum magnam dominationem, postquam etiam appellatio eius interiit.
AUG. Si id quod nihil est, aliquid esset, apud te diceretur sortitum magnam dominationem; quandoquidem vanitas, sive falsitas, ita tibi dominatur, ut tamdiu te ista inania garrire compellat.
- IUL. Macte virtute sapientiae, qui novae et a te inventae primum disputationis regulis, secunda primorum negatione complecteris, et corpora capitibus trunca componis. Non invidemus subtilitatibus tuis; quin immo christiana humanitate miseramur, quod dignum reperisti exitum dogmati tuo, ut profectus a criminibus innocentum, ad nihilum pervenires.
AUG. Ad nihilum tu potius pervenisti, quod te ita delectat, ut inde recedere, vel redire adhuc nolis; qui me propterea dicis id quod nihil est, dixisse esse aliquid, ut tam multum tu diceres nihil.
- IUL. O sanitatem, o elegantiam disputantis! Non ideo, inquit, malum exortum est in homine, quia a Deo factum est, sed ideo quia de nihilo. Ostendimus iam acumen, quo vis maxima huic nihilo subrogata est; nunc illud admoneo, quod etiam superior conflictus fecit intellegi, nec primum malum peccantis fuisse voluntate susceptum, si illud nasci conditio venientis de nihilo stirpis exegit.
AUG. Non exegit peccatum nasci ulla conditio stirpis de nihilo venientis; quandoquidem illud exigitur, quod compellitur reddi vel fieri; angelum vero vel hominem, a quibus et in quibus prima sunt orta peccata, peccare nulla res compulit; sed libera voluntate peccarunt; quod et nolle possent, quia nec cogebantur ut vellent; et tamen velle non possent, si de Deo naturam haberent, non de nihilo facti essent.
- IUL. Dedisti igitur et primi naturam mali, sed inaniorem quam Manichaeus, aeque tamen aeternam. Pugnandum super hoc non est; claret omnino quia maneat inter vos foedus, quod naturalis mali et aeterni mali catena connectit.
AUG. Insulsissime, non potest aeternum esse quod nihil est, non potest aeternum esse quod nulla res est, postremo non potest esse aeternum quod non est.
- IUL. Egi certe, ut fidem disputationis decebat; illudque quod tu argumentando effeceras, id est, ideo in opere Dei ortam voluntatem malam quia fuisset homo creatus ex nihilo, ratio perscrutata contrivit; ostendens videlicet, te immutatis vocabulis idem dixisse, quod Manichaeus finxit et credidit, id est, primum quoque peccatum aeternarum tenebrarum violentia genitum.
AUG. Iam te superius admonuimus, aeternum non posse esse, quod non est; quid est ergo quod dicis, ideo me comparandum esse Manichaeo, quia Manichaeus aeternarum tenebrarum violentia genitum dixit primum esse peccatum? Quibus tenebris dedit ille substantiam; ego autem nihilo dare substantiam non potui, ut ob hoc et ego quasi constituerem tenebras aeternas, aeternum scilicet nihil. Sicut autem substantiam, ita violentiam vel aeternitatem dare nihilo non potui; nullo quippe modo, vel violentum, vel aeternum, sicut iam diximus, potest esse quod nihil est. Frustra igitur adversus me voluisti disputare quod nihil est.
- IUL. Verum ne tu detectum temet inspiciens, illo tentes erumpere, ut referas non te dixisse: Ideo malum ortum est in opere Dei, quoniam ex nihilo factum est; sed: Ideo potuit oboriri, quia ex nihilo factum est; ostendendum est, quanto violentioribus laqueis illigeris. Si enim dixeris possibilitatem te mali, non necessitatem, aeterni illius nihili viribus imputasse; nos referimus, quod potuit oriri mala voluntas in homine, non est certe aliud quam arbitrium liberum; ideo enim potuit oriri mala voluntas, ut oriri posset et bona. Haec libertas est, in qua se ratio exercet, propter quod ad imaginem Dei homo factus asseritur, per quam creaturis ceteris antecellit. Si ergo quod in homine mala voluntas potuit exoriri, nihil est aliud quam arbitrii libertas; et hoc tantum est, ut per eius insignia ceteris antistet animantibus; tu qui hanc possibilitatem profiteris ideo fuisse in homine, non quia a Deo, sed quia de nihilo factus est, novo dogmatis prodigio illud nihil, id est, antiquam inanitatem, tanti boni, id est, liberi arbitrii causam pronuntias. Denique ut res brevi interrogatione lucescat; hoc quod dixisti: Nec ideo tamen potuit oriri voluntas mala, quia a Deo factus est homo, sed ideo quia de nihilo factus est homo; hoc, inquam, ipsum quod potuit oriri voluntas, bonum esse, an malum credis? Id est, ipsam facultatem oriendae voluntatis, quam nihilo reputavisti, probam arbitraris, an pessimam? Si bonam dixeris: ergo non Deus est boni causa, sed nihilum. Sin autem, hoc esse insanissimum videns, malam eam pronuntiaveris; quippe quam dicis non Deo reputandam esse, sed nihilo; protestaberis nos nihil adversum te collegisse versute, sed bona disputandi fide malam fidem tui dogmatis subruisse. Stat ergo inconcussum quod egimus, te videlicet et Manichaeum, etiam primi hominis voluntatem malam necessitati aeternae originis imputasse.
AUG. Quid tibi responderi posset, qualitercumque vidisti; sed frustra es conatus obsistere veritati, quasi respondens verbis meis, et non respondens verbis meis. Sic enim disputasti, tamquam ego dixerim: Nec ideo tamen orta est ex bono voluntas mala; quod ego non dixi; sed dixi: Nec ideo tamen ex bono potuit oriri mala voluntas, quia bonum factum est a Deo bono, sed quia de nihilo factum est, non de Deo. Sicut eadem verba mea etiam ipse posuisti. Quid est ergo quod ita respondendum putasti, quasi ego dixerim: Nec ideo tamen orta est; cum ego dixerim: Nec ideo tamen oriri potuit; et tamdiu locutus es adversus eum, qui necessitatem mali ut oriretur ex bono, ex hoc dixit irruisse, quia ipsum bonum a Deo de nihilo factum est, non de Deo; cum ego non necessitatem tribuerim tali causae, sed possibilitatem mali; quia non dixi ideo esse ortum, sed ideo potuisse oriri ex bono malum? Et accusasti tamdiu nihil, et violentum fecisti nihil; quasi peccare angelum et hominem inevitabili necessitate compulerit nihil. Nunc ergo ad mea verba tandem redi, sicut redire coepisti. Proponis enim tibi quaestionem, tamquam tibi subito venisset in mentem, respondere quid possem; cum hoc ego longe ante in eo, cui reluctaris, libro posuerim. Dicis enim: Referre me posse, non me dixisse: Ideo malum ortum est in opere Dei, quoniam ex nihilo factum est; sed: Ideo potuit oboriri, quia ex nihilo factum est. Hoc prorsus dixi: Ideo potuit oboriri dixi, non ideo dixi ortum; possibilitatem mali dedi huic causae, non necessitatem. Rationalis quippe creatura cum primum facta est, ita facta est, ut si peccare nollet, nulla necessitate urgeretur ut vellet, aut etiam non volens, id est, invita peccaret, et non quod vellet faceret bonum, sed malum quod nollet, hoc ageret; ubi iam non peccatum illud quod simpliciter peccatum dicitur, sed etiam poena peccati est. Verumtamen male aliquid velle, vel mali aliquid etiam nolens facere, omnino non posset, nisi de nihilo facta esset, id est, si Dei natura esset. Sola enim Dei natura de nihilo facta non est, quia nec facta est; et ideo nullo prorsus modo mutari potest. Quod cum dicimus, non vires nihilo damus, quasi potuerit facere aliquid, vel fecerit aliquid, cum sit nihil; sed naturam Dei non esse dicimus, quae peccare potuit. Sequitur autem ut natura quae Dei natura non est, facta sit; neque enim Deo coaeterna est; et si facta est, de nihilo facta sit; quia et illae naturae quae de aliis naturis factae sunt, stirpem de nihilo ducunt; quoniam naturae de quibus factae sunt, antequam fierent, nihil fuerunt, hoc est, omnino non fuerunt. Sed, inquis: Ideo potuit oriri voluntas mala, ut oriri posset et bona. Quasi non cum bona voluntate factus sit vel angelus vel homo. Factus est rectus, sicut dixit Scriptura; non ergo quaeritur, unde in illo potuerit oriri bona voluntas, cum qua factus est; sed unde mala, cum qua factus non est. Et tu dicis, non attendens quid dicas: Ideo potuit oriri voluntas mala, ut oriri posset et bona; et hoc putas ad naturam liberi arbitrii pertinere, ut possit utrumque, et peccare scilicet, et non peccare; et in hoc existimas hominem factum ad imaginem Dei, cum Deus ipse non possit utrumque. Neque enim vel demens quisquam dixerit Deum posse peccare; aut tu dicere audes, Deum liberum arbitrium non habere. Dei ergo, non nihili, munus est liberum arbitrium; sed in ipso Deo summum est liberum ee arbitrium, qui peccare nullo modo potest. Quoniam si iniustus esse posset, etiam Deus non esse utique posset; si enim Deus est, consequentissime, iustus est; et ideo summe maximeque habens liberum arbitrium, peccare tamen non potest Deus. Angelus ergo vel homo propterea peccare potuit, id est, propterea isto Dei munere, quod est liberum arbitrium, male uti potuit, quia non est Deus, hoc est, de nihilo factus est a Deo, non de ipso Deo. Intellege, et tace; aut quod intellexeris, non autem quod non intellexeris, loquere.
- IUL. Verum non uno modo vicisse con tentus, argumenti tui, cuius impietatem prodidi, coarguam falsitatem. Cum ergo scriberes: Non ideo potuit oriri voluntas mala in opere Dei, quia a Deo factum est; sed ideo quia de nihilo factum est; videre debueras, quam valenter aliarum creaturarum exempla praescriberent, quae totidem productae de nihilo, malae tamen voluntatis capaces non sunt. Postremo ipsa elementa, quae vere sunt facta ex nihilo, non alicuius voluntatis conscientiam queunt habere, ut motibus malis protestentur originis suae necessitatem. Animantes autem, et reliqua queis impletus est orbis, non de nihilo, ceterum iam ex aliquo prodierunt. Ubi est ergo vis inanitatis antiquae, quae malam voluntatem coegit existere; cum praeter rationabile animal, neminem peccare posse manifestum sit?
AUG. Posses putare me argui falsitatis, si cum ego dixissem, ideo posse nostra corpora vulnerari, quia terrestria sunt, ostenderes tu corpora multa terrestria, quae nequeant vulnerari. Non enim esse vulnus potest, nisi in corpore animantis, quae caro dicitur. Ubi te admonere deberem, quod videre non potueris sententiam istam non recurrere; quia non sicut verum est: Omne quod potest vulnerari, terrestre corpus est; ita etiam verum est: Omne terrestre corpus vulnerari potest. Cur ergo in dialecticis iactanticula tua sollertia dormitavit, ut non adverteres, ubi dixi ideo creaturam rationalem peccare potuisse, quia ex nihilo facta est, me intellegi voluisse, omne quod peccare potest, ex nihilo factum esse, non autem omne quod ex nihilo factum est, posse peccare? Quod tamquam dixissem, ita mihi obiecisti res alias, et ipsa mundi elementa, quae cum ex nihilo facta sint, peccare non possunt; quoniam solum potest animal rationale peccare. Nunc ergo evigila, atque aspice, omne quod peccare potest, de nihilo factum esse; nec ideo sequitur etiam omne quod de nihilo factum est, posse peccare. Non igitur mihi proferantur alia, quae de nihilo facta sunt, et peccare non possunt; quoniam non dico: Omne quod ex nihilo factum est, peccare potest; sed dico: Omne quod peccare potest, ex nihilo factum est; tamquam si dixissem: Omnis bos animal est, non utique adversum me commemorari debuerunt multa animalia, quae non sunt boves; quoniam non dixerim: Omne animal bos est, sed: Omnis bos animal est. Iterum ergo dico: Omne quod peccare potest, ex nihilo factum est; omne ergo quod ex nihilo factum est, potest peccare, non dico; quod velut dixerim, multa commemoras, quamvis ex nihilo facta, quae tamen peccare non possunt. Calliditatem tuam tolle de medio, qua tardis illudis ingeniis; aut caecitatem, qua manifesta non cernis. Cum autem dico: Natura quae rationalis creata est, ideo peccare potuit, quia de nihilo facta est, non de Deo; attende quid dicam, ne mihi rursus inani loquacitate ventiles nihil, et me dixisse affirmes vim faciendi aliquid habere, quod nihil est. Hoc dico ego, naturam quae rationalis creata est, propterea peccare potuisse, quia ex nihilo facta est; quod aliud quid est, quam propterea peccare potuisse, quia natura Dei non est? Si enim de nihilo facta non esset, de Deo naturaliter esset, quidquid esset; si naturaliter de Deo esset, Dei natura esset; si Dei natura esset, peccare non posset. Ideo igitur peccare potuit, quamvis facta sit a Deo, quia de nihilo facta est, non de Deo. Hoc tu si intellexeris, et veritati repugnare nolueris, ab hac contentione in hac quaestione cessabis.
- IUL. Cum ergo hoc tam magnum apertum esset, quid illud fuit, quod tibi persuasit, ut crederes antiqui nihili violentiam causam malae voluntatis fuisse? Profecto ut intellegeremus nos, omnia te, quae sunt facta de nihilo, rea credere, et universum mundum diabolo mancipare. Quoniam igitur mihi claruit antiquam inter vos dogmatum manere concordiam, hinc iam tibi pariter et Manichaeo respondeo. Quaeritis certe, ut qui nego mali esse naturam, si possum respondeam, unde ipsa mala voluntas in homine primo potuit exoriri. At ego refero non vos intellegere quid dicatis. Voluntas enim nihil est aliud, quam motus animi, cogente nullo.
AUG. Motus animi quid est, nisi motus naturae? Animus enim sine dubitatione natura est; proinde voluntas motus est naturae, quoniam motus est animi. Tu autem cum superius naturam tamquam genus poneres, eique generi species suas subderes, sic certe locutus es: Naturae, inquis, humanae generalitas, institutionum infra se locatarum genus quoddam est; haec velut species habet in situ, in membris, in ordinibus, in motibus, vel aliis id genus. Ista ergo tua disputatione motus naturae speciem asseruisti esse naturae; unde te sequitur, quod non vis, ut natura sit omnis naturae motus, si natura genus, eiusque species est naturae motus; quemadmodum animal est omnis equus, eo quod animal genus est, species vero huius generis equus. Ac per hoc voluntas, quoniam motus est animi, et inde ostenditur motus esse naturae, te ita disputante natura est; quia naturae tamquam generi species huiusmodi subdidisti. Cur ergo reprehendis quod dicitur naturale peccatum, quod fecit voluntas mala, quam ipsam voluntatem tu dicere convincaris esse naturam? Sed natura non sit voluntas; certe tamen nisi in natura non potest esse; quantum enim pertinet ad hominem, motus est animi, animusque natura est. Sine iam, quaeso, ita dici naturale peccatum, quoniam cum homo peccat, natura utique peccat; homo quippe natura est: quemadmodum recte dici potest etiam spiritale peccatum, cum spiritus peccat. Non enim erravit Apostolus, ubi ait: spiritalia nequitiae; quae spiritalia procul dubio naturalia sunt; quia spiritus sine ambiguitate natura est, sive sit creator, sive sit creatus. Nec tamen quod vel angelo vel homine volente ei commissum est, quoniam natura peccavit (et angelus enim et homo naturae sunt), ita hoc esse dicimus naturale peccatum, ut necessitate factum esse dicamus, quod factum est libera voluntate. Qui enim propterea peccavit, quia voluit, potuit et nolle peccare; et ita homo creatus est, ut et nolle posset et velle, et quodlibet horum haberet in potestate el. Sed aliud est originale peccatum, quod etsi trahunt sine propria voluntate nascentes, tamen per voluntatem primi hominis ipsa est origo vitiata; sicut aliud etiam est in maiore homine propter quod dicit: Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago; nec tamen etiam ista necessitas insanabilis est ei, cui dicitur: De necessitatibus meis erue me.
- IUL. Quaeritis ergo necessitatem rei, quae esse non potest si patitur necessitatem. Huic motui animi libero, sine coactu originis inquieto, si causa ipso motu detur antiquior, non gignitur omnino, sed tollitur. Nomen enim ipsum voluntatis nullam vim habet alteram, quam non debere materiae quod movetur. Cum ergo unde orta sit voluntas, ipsa voluntate quaeris antiquius; non exordium eius, sed exitium requiris; omnino enim non intellegitur esse, si aut tenebris deputetur, aut nihilo; nec potest dici iam voluntas, quae subsistere non potest, nisi in motu animi, cogente nullo. Si ergo cogat aliquis, est quidem motus; sed non est voluntas, cuius vim illa definitionis pars secunda complevit, id est, nullo cogente. Si ergo voluntas nihil est aliud, quam motus animi, cogente nullo; male prorsus quaeritur origo rei, cuius conditio, si praevenitur, interit. Expende ergo quid sit quod roges: Unde, inquis, ipsa voluntas mala quasi arbor mala in primo homine potuit exoriri?, qui confiteris voluntatem de origine contigisse. Voluntas enim motus est animi, cogente nullo. Naturalia cuncta cogunt esse quod sequitur: voluntas autem si praecedentibus causis cogatur, voluntas esse mox desinit, et perdit conditionem, si accepit originem.
AUG. Si voluntas ideo non habet originem, quia non cogitur; nec ipse homo habet originem ut sit homo, quia non coactus est esse. Quomodo enim cogi poterat, qui non erat? Et certe homo natura est; tuque dixisti: Naturalia cuncta cogunt esse quod sequitur. Rogo te, attende quid dicas; noli oculis clausis linguam movere, quomodo qui in somnis loquitur. Nulla res, quae non est, cogi potest. Vide etiam quam sit insanum, negare habere originem res quae ortae sunt; cum ipsa origo ab oriundo sit dicta. Nam quod est et originem non habet, semper fuit; si autem non fuit, et est, ortum est; si ortum est, habet originem. Et voluntas ergo peccati, quae non fuit, et est, utique orta est; si enim est, et orta non est, semper fuit; sed non fuit semper: ergo orta est. Iam tu clama contra apertissimam veritatem: hoc enim decet tuam vanam loquacitatem; et dic: Orta est quidem, sed originem non habet; aut, quod est insanius: Et non fuit, et est, et tamen orta non est. Porro si hoc non dicis, ne insulsissimus et omnino fatuus iudiceris, quaere unde orta sit hominis voluntas mala, quam negare non potes ortam esse, quia negare non potes non fuisse et esse coepisse; quaere, inquam, unde orta sit; et invenies ipsum hominem; ex illo quippe orta est voluntas mala, quae in illo ante non fuit. Quaere etiam qualis erat homo, antequam voluntas mala oriretur ex illo; et invenies bonum; ea quippe voluntate factus est malus, quae antequam oriretur ex illo, talis erat, qualis a bono factus erat, id est, bonus. Hoc est igitur quod ait meus doctor tuusque destructor Ambrosius: Ex bonis igitur mala orta sunt. Quod tu negando, et dicendo: Rerum ratio non sinit, ut de bono malum, et de iusto iniustum aliquid proferatur; tantum adiuvas Manichaeos ad introducendam naturam mali, de qua dicunt oriri mala, ut te patronum sui gratulentur erroris, nisi cum eis et ipse vincaris. Tu es enim qui mirabili eloquentia, vel potius amentia sic defendis parvulos, ut a Salvatore separes; sic oppugnas Manichaeos, ut contra Salvatorem subleves.
- IUL. Cum ergo bene definita sit voluntas: Motus animi, cogente nullo, quid quaeris superius causas, quas definitio voluntatis exclusit? Expendite igitur quid sit voluntas, et desinetis inquirere unde sit voluntas. Voluntas est enim motus animi, cogente nullo; vos, si tentetis ire dimidio ungue superius, statim constituta convellitis. Quid ergo dicit Manichaeus? Sed iste motus ideo exortus est, quia de tenebrarum natura homo factus est. Quid tu? Quia, inquis, de nihilo factus est homo. Unus ergo dicit: Ideo voluntas mala, quia de nihilo factus est homo; alter: Ideo voluntas mala in homine, quia de tenebris factus est homo. Utrique ergo illud voluntatis suppletorium denegatis, id est, cogente nullo. Si enim tanta fuit virtus in nihilo, quanta in aliquo; quae coegit hanc voluntatem existere, exclusit ab ea conditionem suam, qua dictum fuerat, cogente nullo. Sed non minus mali abegit infamiam; non est enim peccatum, quod de motu animi libero non venit; effectumque est ut cum dispendio veritatis, totius mali periret invidia; et evanuit mali natura, cum crimen voluntatis evanuit; crimen autem evanuit voluntatis, cum definitio voluntatis exsecta est. Et peccati igitur et voluntatis claruit eiusmodi esse conditionem, ut si causis praecedentibus deputetur, et ius eo perdat, et crimen. Ubi ergo erit mali natura, cum malum non esse constiterit?
AUG. Dici non potest, quantum mirer frontem tuam, quomodo dicas naturam mali, qui malum naturale non dicis; aut quomodo malum naturale non dicas, qui naturam mali dicis. Quid autem vanius definitionibus tuis, qui propterea putas non esse quaerendum unde sit voluntas, quia motus est animi, cogente nullo? Si enim dicatur, ut putas, unde sit; non erit verum quod dictum est: cogente nullo; quia illud unde est, eam cogit esse; et ideo non est alicunde, ne cogatur esse. O stultitiam singularem! Non est ergo alicunde ipse homo, qui non est coactus esse; quia non erat qui cogeretur, antequam esset. Prorsus et alicunde est voluntas, et esse non cogitur; et si eius origo quaerenda non est, non ideo quaerenda non est, quod voluntas alicunde non sit, sed quia manifestum est unde sit. Ab illo est enim voluntas, cuius est voluntas; ab angelo scilicet voluntas angeli, ab homine hominis, a Deo Dei. Et si operatur Deus in homine voluntatem bonam, id utique agit, ut oriatur ab illo bona voluntas, cuius est voluntas; sicut agit ut homo oriatur ab homine; non enim quia Deus creat hominem, ideo non homo ex homine nascitur. Malae autem voluntatis suae unusquisque auctor est, quia malum vult. Sed cum quaeritur, quare homo possit habere malam voluntatem, quamvis ut habeat non sit necesse, non origo quaeritur voluntatis, sed origo ipsius possibilitatis; et invenitur ea esse causa, quia etsi magnum bonum est rationalis creatura, non tamen est quod est Deus, cuius solius est inconvertibilis incommutabilisque natura. Et huius rei causa cum quaeritur, hoc invenitur, quia non de se ipso, hoc est, de sua natura atque substantia genuit, sed de nihilo, hoc est, de nulla re fecit haec Deus. Non quia nihil habet aliquam vim; si enim haberet, non nihil, sed aliquid esset; sed quia hoc est cuique naturae de nihilo factam esset, quod est naturam Dei non esse, quae immutabilis sola est. Nec ea quae de aliquibus rebus facta sunt, ab hac excipiuntur origine; quoniam res quae ita factae sunt, ut ex iis aliae fierent, de nullis exstantibus factae sunt, hoc est, omnino de nihilo. Mutari autem possunt quaecumque alia diversis et propriis qualitatibus suis; voluntate vero, quae ratione utitur, sola est rationalis creatura mutabilis. Haec diligenter et intellegenter quisquis advertit, multum te de nihilo nihil quod ad rem pertineat dixisse cognoscet.
- IUL. Quid est enim malum, id est, peccatum? Voluntas sequendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere. Quid est ipsa voluntas? Motus animi, cogente nullo. Si ergo peccatum ex voluntate natum est, voluntas ex motu animi cogente nullo; nec nihili, nec tenebrarum conditio fecit ut esset hic motus, qui ideo a nullo cogitur, ut possit esse cogente nullo. Ac per hoc nullum est naturale, nullum originale peccatum: quia haec duo nomina unum indicant, id est, peccatum esse non voluntarium; praescripsit autem veritas, nisi voluntarium non posse esse peccatum; et ideo qui dicit malum esse quod constat ingenitum, non convincit in natura esse peccatum; sed se ostendit per pravitatem iudicii criminosum. Ecce responsum est, ad quod tu responderi non posse credebas. Oxymora prorsus fuit quaestio, quam tu arbitraris invictam.
AUG. Exsultas inaniter, et dicis: " Ecce responsum est "; ubi te respondere non potuisse mox invenit, quicumque acutus legit haec tua, vel non multum tardus et mea. Quantalibet enim perplexitate, non implicata explicare, sed aperta implicare coneris; sani negare non possunt, oriri ab unoquoque voluntatem suam, nec nisi ab homine oriri hominis voluntatem. Ac per hoc, quoniam mala hominum mala voluntate esse coeperunt, et ante voluntatem malam scimus fuisse hominum naturam bonam; ex bonis orta sunt mala. Hoc dicit Ambrosius; hinc perimitur Manichaeus; hoc pro Manichaeo negat contra Ambrosium Iulianus, dicens: Si natura opus Dei est, per opus Dei opus diaboli transire non sinitur; ut Manichaeus dicat, non esse homines opus Dei, per quos Apostolus transisse dicit peccatum et mortem, quod est opus diaboli; quoniam secundum Iulianum per opus Dei opus diaboli transire non sinitur; et dicit Apostolus per homines transisse opus diaboli; non sunt ergo homines opus Dei. Manichaei est ista conclusio, veniens illi, Iuliane, de adiutorio tuo. Sed Apostolus pro veritate decertans, et homines dicit esse opus Dei, ut prosternat Manichaeum; et per opus Dei, hoc est, per homines transisse opus diaboli, ut cum illo prosternat et te ipsum.
- IUL. Illud tamen admoneo, solere etiam te in scriptis tuis tenebras non dicere creaturam, sed absentia luminis remanere obscuritatem; ut nihil aliud sit obtenebratio, quam splendoris exclusio. Quod ergo excluditur, creaturam vocas; quod remanet, tenebras; quod quidem vulgatum a philosophis est; nec nunc quaero verumne esse putetur, an falsum; sed illud inculco, tenebras tu non dicis esse aliud quam nihil; in homine autem, id est, opere Dei malum ideo exstitisse argumentaris, quia de nihilo factus erat; causam ergo mali illud nihilum fuisse confirmas, quod nihilum tenebras etiam pronuntias. Necessitatem itaque mali de tenebrarum dicis conditione descendere. Igitur nec in hoc a praeceptore dissentis, quoniam voluntatem malam pariter aeternis tenebris deputatis.
AUG. Paulo ante iam tibi de nihilo nihil dicenti, quantum aperte potui, breviterque respondi, et nunc frustra ad tenebras voluisti fugere. Non latebis: lumen quippe te persequitur veritatis, ita dicens factas ex nihilo creaturas, quae non sunt quod ipse qui fecit, ut ipsum nihil non existimetur vel intellegatur esse aliquid, nec ad faciendum habere aliquam vim; quia si haberet, non esset nihil. Ac per hoc, nihil nec corpus est ullum, nec spiritus, nec his substantiis aliquid accidens, nec informis ulla materies, nec inanis locus, nec ipsae tenebrae, sed prorsus nihil; quia ubi sunt tenebrae, corpus est aliquod carens lumine, sive aer, sive aqua, sive aliquid aliud; corporali enim lumine vel illuminari ut clareat, vel privari ut tenebrescat, nisi corpus non potest. Ac per hoc istarum corporalium tenebrarum conditor non est, nisi qui condidit corpora, propter quod in hymno trium virorum benedicunt eum lux et tenebrae. Fecit ergo Deus cuncta de nihilo; id est, omnia quae ut essent fecit, si eorum originem primam respiciamus ex his quae non erant fecit; hoc Graeci dicunt: ejx oujk ojjvntwn. Quod ne credatur de Unigenito, qui est Deus de Deo, lumen de lumine, et ideo non de nihilo, vehementer Catholica resistit Arianis. Cum itaque dicimus, non ideo potuisse oriri ex bono malam voluntatem, quia bonum factum est a bono Deo, sed quia de nihilo factum est, non de Deo; non nihilo damus ullam naturam, sed naturam factoris a natura eorum quae sunt facta discernimus. Ideo quippe possunt ista mutari, sive voluntate, sicut rationalis potuit creatura, sive propriis qualitatibus suis, sicut caetera; quoniam de nihilo facta sunt, non de Deo, quamvis faciente nonnisi Deo; id est, quia non sunt quod illa natura, quae facta non est, atque ob hoc immutabilis sola est. Si ergo vis Manichaeos vel devitare vel vincere, hoc sape, hoc cape intellegendo, si potes, credendo, si non potes, quoniam ex bonis orta sunt mala, nec est aliquid malitia nisi indigentia boni.
- IUL. Verum ut ambos vos veritas detexit, et proruit; ita a nobis consideratio nostri reposcit officii, ut quid sit hoc quod obscuritatem huic quaestioni, quae iam exarmata est, fecerat, explicemus. Omnia quae fiunt, aut a necessario, aut a possibili dicuntur existere. Necessarium autem hic dico, non quod solemus utile nuncupare, sed quod maioribus fuerit causis coactum. Necessarium ergo vocamus, non quod in iure sit voluntatis, sed quod patiatur existendi vim. Possibile autem dicimus, quod nec existendi, nec non existendi in alteram partem experiatur necessitatem, sed certis modis et possit esse, et possit non esse. Teneat ergo lector noster, quid hic necessarium, quid possibile nuncupemus. Et ut a grandibus inchoemus exemplis, ut Deus faceret mundum, a possibili venit, non a necessario; id est, omnipotentiae eius possibile fuit creare quae condidit, necessarium tamen non fuit, videlicet non est ab aliquo coactus ut faceret, sed fecit quia voluit, quod non fecisset profecto si noluisset. At hoc quod auctori adfuit a possibili, in opere a necessario factum est, id est, non fuit mundo possibile esse et non esse, qui esse ab Omnipotente iubebatur, sed cogebatur existere, cui Omnipotens mandabat essentiam.
AUG. Quomodo mundus cogebatur existere, qui non erat antequam existeret? Quomodo cogitur quisque, si non est? Nonne satius erat ut diceres: Mundus factus est Dei voluntate, non sua? Sed perge, videamus quid ex ista distinctione possibilis et necessarii coneris ostendere; quam melius possemus intellegere, si eam commemorare tantummodo, et non exponere voluisses. Quis enim non videat, omne quod fieri necesse est, etiam fieri posse; non omne quod fieri potest, etiam fieri necesse esse? Si ergo hoc tibi placuit appellare possibile, quod ita fieri potest, ut non sit necesse; illud autem necessarium quod non solum fieri potest, verum etiam necesse est: loquere ut vis, ubi res apparent, non est de verbis controversia facienda. Satis est nosse omne necessarium esse possibile, non omne possibile esse necessarium.
- IUL. Transiit ergo in necessitatem conditi, quod venerat de possibilitate condentis. Fecit etiam diversas naturas diversasque species in naturis, custodito eo ordine qui a rerum fluebat exordio, ut alia essent necessaria, alia possibilia. Quidquid ergo habent creaturae naturaliter, a necessarii parte sortitae sunt.
AUG. Si quidquid habent creaturae naturaliter, a parte necessarii sortitae sunt, non ergo naturaliter habent homines quod concumbunt, sed quod possunt concumbere; nec ille quem Apostolus commemoravit, naturalis est usus feminae, sed possibilitas eius; si enim nolit homo, non est ipse usus, quamvis possit esse, si velit; possibilitas ergo eius naturalis est, ipse non est; non enim est necessarius, qui et nullus est, si nolimus, et erravit Apostolus qui dixit esse usum feminae naturalem. Ubi est etiam quod ante dixisti, naturam genus, speciemque eius esse coniugium; quandoquidem non necessitate, sed voluntate coniugia copulantur? An forte ut hoc diceres, nondum tibi in mentem venerat duorum istorum, id est, necessarii possibilisque distinctio? Et ut post concubitum sexuum nascatur homo, naturale non est, quia non est necessarium? Non enim necesse est ut sequatur conceptus et partus, cum mas et femina concubuerint; hoc autem possibile, non necessarium definisti, quod fieri potest, sed necesse non est. Nec naturaliter manducamus? Quia et hoc, si nolumus, non fit; et ideo possibile est, non necessarium. Sed ista negare esse naturalia, nihil est aliud quam magnam partem velle auferre naturae. Falsum est itaque quod aisti: Quidquid habent creaturae naturaliter, a necessarii parte sortitae sunt; quandoquidem et haec quae commemoravi, et alia quae commemorare longum est, naturaliter habent, nec ea tamen sunt a necessarii parte sortitae.
- IUL. Qui autem sentiunt in processu, non semper a necessario, sed multa a possibili capiunt. Hoc in cunctis licet videre corporibus, sed longior disputatio nascitur; pauca tamen demus exempla. Natura corporum est, ut coagmentatione concrescant, divisione solvantur; capacia ergo sunt vulneris, quae patiuntur interitum. Ut ergo possint vulnerari, a necessario habent; ut vulnerentur autem, a possibili. Ita a necessario est possibilitatis natura, cum non sit necessarius possibilitatis effectus. Verbi gratia, equus, bos, et similes animantes vulnerabilem habent naturam, et ideo incommodi capacia a necessario sunt; ut autem vulnerentur, non semper necessarium est. Si enim per diligentiam custodum defendantur a plagis, possunt non vulnerari; quod si non custodiantur, possunt etiam vulnerari. Plurimum ergo distat inter ea quae a possibili veniunt, et ea quae a necessario; quae nisi custodiatur distinctio, in innumeros itur errores. Quod ut comparatione clarescat: lapsi sunt quidam medicinae oppugnatores, argumentati hanc artem nihil habere utilitatis; disputantque hoc modo: Moriturisne medicina subvenit, an victuris? Si morituris, nihil promovet; si victuris, frustra gestit. Qui enim morituri erant, hac quoque laborante, morientur; qui victuri, sine quoque huius beneficio salvi esse potuerunt. Quam nempe concinna, quam urbana conclusio! Sed dissolvitur a propugnatoribus medicinae hoc modo: Haec ars, inquiunt, prodest nec victuris, nec morituris dumtaxat a necessario, sed a possibili id utrumque passuris; non ergo adiuvat medicina eum qui sine dubio moriturus est, quoniam facere immortalem non potest; sed neque ei subvenit, qui sine dubio futurus incolumis est; verum illi, qui si non curetur, periclitari potest; si curetur, liberari potest; sicut ergo nec victuro nec morituro a necessarii conditione subvenire, ita et morituro et victuro, sed a possibili, ars potest erudita prodesse. Illi ergo priores medicantum studiis obloquentes, propositionem a possibili inchoantem, necessarii fine clauserunt; quod disputationis genus in innumera extenditur. Verbi gratia, prohibet lex homicidium fieri, prohibet etiam negligentiae per quam in pericula ruitur occasionem dari, ut in tauro cornupeta, atque in domorum coronis. At potest dici: Victuro subvenit ista diligentia, an morituro? Si morituro, nihil promovet; si victuro, ex abundanti consulit; si utrumque hoc contrarium, et per impedimenta et sine impedimentis necessario consequentur. At hoc falsum est: optimo enim mortalibus iure consulitur, ut quod poterant pati sine diligentia, diligentiae opibus evadant. Aliud ergo est a possibili, aliud a necessario. Ostendamus, iam quid his anteloquiis adiuvemur. Fecit Deus hominem liberi arbitrii, naturae bonae; sed quae capax esset virtutum, quas sibi ex se mancipato animo comparasset; quod liberum arbitrium aliter constare non poterat, quam ut haberet etiam peccandi possibilitatem. Libertatem ergo a necessario habet, voluntatem a possibili. Non potest non esse liber; sed in neutram voluntatem cogi potest, factusque rei necessariae possibilis effectus. In possibili ergo peccari potest, in necessario non potest; quia necessario non actor, sed auctor ipse censetur; atque hoc quod potest homo ex integro Dei est, a possibili autem ipse actor expenditur.
AUG. Quid dicis de diabolo, de quo scriptum est: Ab initio diabolus peccat? Possibilitatem peccandi habet an necessitatem? Si necessitatem, tu videris quomodo secundum tuas disputationes excusetur a crimine: si autem possibilitatem, potest ergo et non peccare, potest habere bonam voluntatem, potest agere poenitentiam et impetrare misericordiam Dei; quia cor contritum et humiliatum Deus non despiciet. Quod quidem visum est quibusdam, Origene ut perhibetur auctore; sed hoc, ut nosse te existimo, fides catholica et sana non recepit; unde nonnulli Originem quoque ipsum alienum fuisse ab hoc errore vel probant, vel volunt. Restat igitur, aut ante supplicium ignis aeterni, etiam necessitas ista peccandi magna sit diabolo magni poena peccati neque hinc excusetur a crimine, quoniam et ista vindicta est pro maximo crimine, ut eum delectet sola malitia, nec possit delectare iustitia. Ad hanc autem iam poenalem peccandi necessitatem non utique pervenisset, nisi prius libera voluntate, nulla necessitate peccasset. Definitio itaque illa peccati, cum fit quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere, ad illud peccatum pertinet quod tantummodo peccatum est, non quod etiam poena peccati.
- IUL. Et malum ergo et bonum ex propria voluntate facit: sed bonum suum etiam Deo debet, qui parti huic, non quidem praeiudicium, tamen adiutorium subministrat.
AUG. Tam bonum certe quam malum ex propria homo, sicut dicis, voluntate facit, et utriusque in illo possibilitas aequa lance libratur, et ad bene faciendum Deus adiutorium subministrat; cur ergo ad peccandum proclivior est natura mortalium, si nihil egit originale peccatum? Quamvis et ipsum adiutorium, quod subministrare Deum cogimini confiteri, quale dicatis esse, non lateat. Legem quippe, non spiritum dicitis, cum Paulus apostolus per subministrationem Spiritus Sancti nos doceat adiuvari. Quod ideo commemorandum putavi, ne forte qui audiunt vel legunt de subministratione divini adiutorii sententiam tuam, obliviscantur haeresim vestram.
- IUL. Tantum ergo valet ista distinctio, ut si nescientes, quod a possibili incipit, in necessarium concludamus, omnia crimina ad Deum recurrant. Quod Manichaeus videns, tenebras peccati excogitavit auctores; non enim valuit inter possibile necessariumque distinguere. Omne ergo quod naturaliter habet homo, a necessarii parte sortitus est; quia non potuit aliter esse quam factus est.
AUG. Iam paulo ante monstravi, quam vana sit sententia ista; stolidissimum est enim, habere ho mines naturaliter possibilitatem manducandi, sed non naturaliter cibos naturae congruos manducare; aut habere homines naturaliter possibilitatem concumbendi, sed non naturaliter genitalibus membris sexus utriusque concumbere. Quis hoc dicat, qui considerat utcumque quod dicit? Utrumque enim naturale est, et quod fieri possunt ista, et quod fiunt; sed est illud et quando nolumus; hoc non est nisi velimus.
- IUL. Malum autem quod agit, a possibili agit.
AUG. Attende eum qui dicit: Quod nolo malum, hoc ago; et responde utrum necessitatem non habeat agendi malum, qui non quod vult facit bonum, sed quod non vult malum, hoc agit. Quod si Apostolo repugnare non audes, ecce homo a necessario malum agens definitiones tuas disrumpit et dissipat: necessitate quippe malum agit, qui non vult, et agit. Hoc autem quod nolens agit, si tantummodo concupiscere est carne, sine ulla mentis consensione membrorumque operatione; mala est et concupiscentia carnis, etiamsi non ei consentiatur ad malum; quam te tamen laudare delectat; si autem tantum cogitur iste qui clamat: Quod nolo malum, hoc ago, ut etiam sua membra exhibeat arma peccato; non solum concupiscuntur a necessario mala, verum etiam committuntur. Ubi sunt definitiones tuae, quas tanta loquacitate distinguis? Nempe ut fumus defecerunt et perierunt. Necessarium atque possibile magna cura discernenda commendas, necessarium dicens esse quod fieri necesse est; possibile autem quod fieri potest, sed necesse non est. Proinde necessitatem necessario tribuis, possibile vero nulla necessitate constringis. Malos actus non das necessario, sed possibili; et dicis loquens de homine: Malum autem quod agit, a possibili agit; ne quisquam male agere necessitate, non voluntate, dicatur. Sed procedit in medium qui tibi validissime contradicit, et dicit: Quid est quod dicis? Ecce ego non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Notum est quod homo primus voluntate malum egit, non necessitate; sed iste qui dicit: Quod nolo malum, hoc ago, necessitate se ostendit malum agere, non voluntate; et flens miserias suas, ridet definitiones tuas.
- IUL. Nisi ergo necessaria possibilitas fuisset, effectus possibilis non fuisset. Ut ergo possit malum et bonum facere, necessarium est; ut autem malum faciat, non necessario, sed possibili suo debet. Ubi autem possibilitas est partis utriusque, necessitas neutra est. Sic fit ut nihil sit aliud peccatum, quam voluntas agendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere. Si nihil sit autem aliud voluntas, quam motus animi, cogente nullo, quomodo ergo Deus, ut mundum faceret, a possibili habuit; mundus autem ipse, ut existeret, a necessario pertulit; ita etiam in imagine Dei simile quiddam intellegitur. Quippe ut habeat, quam elegerit voluntatem, non cogitur; sed a possibili ei venit; illud autem quod male fecerit, ne cessitatem habet reatus. Ita crimen a necessario incurrit horrorem; licet exortum sit, non a necessitate, sed a possibilitate facientis. Opus ergo possibilitatis testimonium est liberi animantis.
AUG. Iam te omnino negligit, qui ea quae tibi supra respondimus, legit. Quoniam qui dicit: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago; necessitate se ad agendum malum premi satis aperte indicat et ostendit falsum esse quod dicis: Ut malum faciat, non necessario, sed possibili suo debet; et cetera talia quae garris inaniter. Sic fit ut illa definitio, qua dicitur, esse peccatum voluntas agendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere, illud peccatum complectatur, sicut iam superius admonui, quod tantummodo peccatum est, non quod etiam poena peccati. Tali namque poena iste agebat quod nolebat malum; unde illi si liberum esset abstinere, nequaquam diceret: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Sicut ergo nos agnoscimus hominem in corpore vitae illius beatum, ubi liberum habuit quod vellet agere, sive bonum, sive malum; sic et tu agnosce hominem in corpore mortis huius miserum, ubi perdita libertate audis eum dicere: Non quod volo, ago; sed quod odi, illud facio; et: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago; et: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?
- IUL. Huius vituperatio ad necessaria non recurrit; quia quidquid ad necessarium pervenerit, ipsum pulsat auctorem.
AUG. Numquid hoc malum hominis, ubi dicit: Quod nolo malum, hoc ago, ipsum hominis pulsat auctorem? Et tamen eum qui sic agit malum, satis apparet ad necessarium pervenisse; necessitate quippe agit quod non agit voluntate.
- IUL. Quomodo ergo quod a necessario venit, possibili meo adscribi non potest; ita quod a possibili venit, necessario adscribi non potest. Id est, quomodo natura corporis et animi mei voluntati meae applicari non potest, ut ideo sic videar esse quia volui, cum non potuerim velle antequam essem, ita malum voluntatis naturae non potest admoveri, ut necessitati possibilitatis opera misceantur.
AUG. A necessitate quidem satis evidenter et aperte discernitur, quod ita fieri potest, ut non sit necesse; hoc tu possibile appellas, tamquam impossibile sit quod fieri non solum potest, verum etiam necesse est. Sed quoniam placuit tibi talia duobus istis nomina imponere, intellegamus ut possumus, et feramus. Sed quid est quod dicis: Malum voluntatis non potest admoveri naturae? Nonne cum angelus, vel homo aliquid vult, natura aliquid vult? Et angelus et homo naturae non sunt? Quis hoc dixerit? Si ergo naturae sunt angelus et homo; profecto natura vult quodcumque vult angelus, natura vult quodcumque vult homo. Quomodo ergo malum voluntatis naturae non potest admoveri, cum velle aliquid nisi natura non possit? Aut non imputetur homini peccatum voluntatis suae; quia homo natura est, et malum voluntatis, ut dicis, naturae non potest admoveri. An in tantum tua progreditur vanitas, ut naturae dicas debere imputari, quod naturae non potest admoveri? Nam quis dicat naturae non imputari, quod imputatur homini, nisi quisquis ita desipit, ut hominem neget esse naturam? Videsne quam multum loquaris, nesciens quid loquaris? Si ergo dicas: Voluntas necessitati non potest admoveri: ne hoc quidem universaliter verum est. Aliquando enim quod necesse est volumus; sicut necesse est ut qui perseveranter bene vivunt, fiant beati; aliquando etiam necesse est aliquid ut velimus; sicut necesse est nos beatitudinem velle; unde quaedam est et beata necessitas, quia necesse est Deum semper et immutabiliter et beatissime vivere. Sed quoniam sunt et quaedam necessitates sic a voluntatibus alienae, ut et necessitas sit ubi voluntas non est, et voluntas ubi non est necessitas; ex parte saltem verum est quod dicitur: Voluntas necessitati non potest admoveri. Qui vero dicit: Mala voluntas non potest naturae admoveri, idem nobis, si potest, voluntatem vel malam, vel bonam, ubi natura non est, ostendat; aut quod voluntas esse aliqua possit, si natura non sit quae aliquid velit. Attende igitur quam sis a veritate seclusus. Tu dicis: Voluntas mala naturae non potest admoveri; veritas autem dicit: Quamdiu est voluntas ulla, a natura non potest separari.
- IUL. Hanc ergo subtilitatem divisionum non introspiciens Manichaeus, Traducianorum nobis produxit examina. Argumentatur enim hoc modo: Unde malum? Nimirum de voluntate. Unde voluntas mala? Respondet: De homine. Unde homo? Per Deum. Concluditque: Si malum ex homine, homo per Deum, malum igitur per Deum. Et post hoc, quasi religiosus, ne criminosum faciat Deum, dat tenebrarum naturam, cui malum debeamus adscribere. Hinc et Augustinus: Unde malum? De voluntate. Unde, inquit, ipsa voluntas? De homine, qui est opus Dei. Et colligit: Si malum ex voluntate, voluntas ex homine, homo opus Dei; malum igitur per Deum. Quod quasi conatus absolvere, ne Deum criminosum dicere videretur (quod tradux eius affirmat), violentum aeque pro Deo nobis nihil obtulit, id est, tenebras quibus malum hoc adscribere deberemus. Non enim, inquit, ideo in homine malum natum est, quia opus Dei erat, sed ideo quia de nihilo erat. Quasi veritas respondere non possit: Et qua impudentia primo mentitur Deus tuus esse in homine voluntatem; deinde condemnat, cum malum istud, videlicet peccatum, de necessitate noverit tenebrarum, id est, antiqui nihili contigisse? Infleximus per casus nihil, ut appareret Traduciani virtus in nihilo collocantis spem suam. Vide tamen imbecillitatem Dei, quem Traducianus inducit. Ipsum nihilum superare non valuit; cumque hominem fecisset ex nihilo, non eum potuit a conditione mali, quae de nihilo veniebat, exuere; sed rerum difficultate factus amarior, pro suis culpis hominem criminatur, et imaginis suae exitio nihili delicta condemnat. Benignius cum eo agit senex Manes, ut dicat illum non usquequaque tenebrarum gente vastatum; cuius debilitatem tantam inducit Traducianus, ut commentetur eum a nihilo fuisse superatum.
AUG. Nemo superatur a nihilo; sed tu superaris nihil dicendo; nec ego in nihilo collocavi spem meam; sed tu ad nihilum perduxisti loquacitatem tuam. Sane, si recte intellegas quod perverse loqueris, isto modo Deus a nihilo superatur, quoniam Deum nulla res superat; nihil enim quid est, nisi res nulla? Isto modo etiam Deus non potest superare nihil; quia nullam rem non superat, qui superat omnia; est enim super omnia. Sed: Non introspexit, ut dicis, Manichaeus subtilitates divisionum tuarum, et ideo dicit: Si malum ex homine, homo autem per Deum, malum igitur per Deum; ut hac conclusione territi, aut hominem per Deum, aut malum negemus ex homine, aut utrumque, ut ille, falsum esse dicamus; ac sic nobis introducat nescio quam substantiam tenebrarum, quae hominem fecerit, et quae principaliter malum sit, unde malum omne credatur. Tu ergo, divisor subtilissime, huic astutiae qua putas sapientia resistendum? Dicam, inquis, malum ab homine ex possibili exstitisse, non ex necessario. Quasi vero tibi ille respondere non possit: Si malum ex possibili, possibilitas ex natura, natura per Deum, malum igitur per Deum. Hanc conclusionem si tu non times, nec ego illam; quoniam ambo non ex necessario, sed ex possibili peccasse hominem primum confitemur. Etenim nos dicentes hominem propterea potuisse peccare, quia non est eius natura facta de Deo, quamvis omnino esse nisi illo creante non posset; non ita hoc dicimus, ut ex hoc ei dicamus impactam, sicut calumniaris, peccandi necessitatem. Prorsus peccare poterat et non peccare; sed si non de nihilo factus esset, id est, si de Deo natura eius esset, peccare omnino non posset. Quis enim est tam demens, qui dicere audeat, immutabilem et inconvertibilem naturam quae Deus est, ullo modo posse peccare; de quo dicat Apostolus: Negare se ipsum non potest? Utrique igitur Manichaeo resistimus, dicentes a bono et iusto Deo non sic hominem factum esse, ut ei esset necesse peccare; et ideo peccasse quia voluit, qui posset et nolle. Sed quod in eius progenie mala tanta et tam manifesta conspicimus, non voluntaria hominum, sed cum quibus nati sunt, cum ea venire de vitiata per peccatum origine vos negatis, profecto ad naturam mali introducendam, cuius commixtione Dei natura corrupta sit, tamquam in arce Manichaeum haeresis vestra constituit, ex qua et illum simul et vos veritas deicit.
Chapter 25 of 31