Liber II, Capita 146–185
- Iul. Totum denique, quod egerat, enodavit dicens: Sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi, ut, sicut nemo praemia virtutis meretur, nisi qui ad ea post incarnationem tamen Christi sanctitatis eius imitatione contenderit, ita in Adam praevaricator nemo teneatur, nisi qui in transgressione legis, qua peccati est facta cognitio, primi hominis imitatione deliquerit.
Aug. Hoc est occultum et horrendum virus haeresis vestrae, ut velitis gratiam Christi in exemplo eius esse, non in dono eius dicentes, quia per eius imitationem fiunt iusti, non per sumministrationem Spiritus Sancti, ut eum imitentur, adducti, quem Spiritum super suos ditissime effudit; et quasi vigilanter additis: Post incarnationem tamen eius propter antiquos videlicet, quos sine gratia eius fuisse dicitis iustos, eo quod non habuerint eius exemplum. Quid si ergo et post incarnationem Christi nondum audito Evangelio proposuerint sibi aliqui homines superiorum exempla iustorum iusteque vixerint? Quid agitis? Ubi vos videtis? Itane vero isti virtutis praemia non merentur? Si ergo ex iustorum imitatione iustitia, Christus gratis mortuus est, quia fuerunt iusti et ante ipsum, quos imitari possent, qui iusti esse voluissent. Quid est etiam quod Apostolus non ait: Imitatores estote Christi, sicut et ego; sed ait: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi? Ergo se illis voluit esse pro Christo? Videtisne, quae mala vos consequantur, quando Adam et Christum Apostolo proponente vos imitationem imitationi, non regenerationem generationi vultis opponere?
- Iul. Pervenire autem et ad innocentes gratiam Christi, ad quos Adae culpa non pervenit, propter quod vigilanter inculcavit: Multo magis gratia Dei et donum unius hominis Iesu Christi in plures abundavit, ut illa superior coaequatio eius aetatis, quae ratione utitur, in contrariis studiis indicet imitationem, haec autem in gratiae largitate praelatio consecratos et provectos approbet innocentes. Quae cum ita sint, tibi, non mihi Apostolum obviare senti, contra te eum arma ferre cognoscito, qui dogma tuum praeceptorisque tui Fausti, a quo es velut prima manu tinctus, hoc uno, si cetera deessent, vehementer everteret, quia dicit per unius inoboedientiam multos, non omnes peccatores constitutos fuisse et per unius oboedientiam iustos non omnes constitutos fuisse, sed multos. Ut enim diligenter, quam tibi sermo hic repugnet, lectoris intellegentiae suggeratur, Apostolus pronuntiat non omnes per Adam peccatores constitutos fuisse, tu dicis omnes omnino per Adam peccato naturali ad ius diaboli pertinere; ambigi non potest inter te et Apostolum magnam esse pugnam.
Aug. Omnes dicit eosdemque multos; non multos dicendo negat omnes, ne sibi sit ipse contrarius, sicut vestra aut fallit improbitas aut fallitur caecitas. Quia enim utrumque dixit Apostolus, et omnes et multos, ostendi ego non inter se duo ista pugnare, quia ipsi omnes ideo etiam multi sunt dicti, quia omnes aliquando dicuntur et pauci, tu autem dicendo non omnes, quos omnes dixit Apostolus, procul dubio convinceris Apostolo esse contrarius.
- Iul. Nam cum tu et Manichaeus dicitis: Omnes sunt naturaliter peccatores, Apostolus autem dicit: Multi sunt, non omnes peccatores, removet accusationem a seminibus, quae armatur in mores, et destruit originale peccatum. Utque hoc ipsum, quod egimus, urgeamus: praescribit Apostolus multos debere intellegi per Adae inoboedientiam peccatores, multos autem per Christi oboedientiam iustos eos utique, qui iusti sunt, ostendens ab illis, qui criminosi sunt, esse discretos; tu quia impudentia argumentari niteris, ut ex his sermonibus probes naturale peccatum? Nam cum dicis omnes nasci criminosos per Adam et propter hoc ad diabolum pertinere, sed aliquos inde per Christum postea liberari, non hoc sentis, quod Apostolus, qui dicit non omnes per Adam peccatores constitutos esse, sed multos.
Aug. Quoniam non est contrarium, sicut iam ostendimus, ut idem sint multi, qui sunt omnes, ideo quos multos, eosdem omnes Apostolus dicit; non omnes autem non Apostolus, sed tu dicis ac per hoc Apostolo contradicis. Verum est autem, quod Apostolus dicit; falsum ergo, quod tu dicis. Et quod superius dixisti vigilanter inculcasse Apostolum: Multo magis gratia Dei et donum unius hominis Iesu Christi in plures abundavit volens intellegi ideo plures dictos, quia pervenit gratia eius ad parvulos, ad quos imitatio primi hominis non pertinet, aut mendosus codex tibi mentitus est aut ipse mentiris aut ab aliquo falso sive fallente aut oblivione deceptus es. Non enim ait Apostolus " plures " sed multos. Graecum attende codicem et invenies pollous, non " pleisous ". Dixit ergo multo magis abundasse gra tiam in multos, non in magis multos, hoc est non in plures, sicut iam ostendimus, quoniam, si plures dixisset, propter parvulos, quos tenet gratia, cum primi hominis non teneat imitatio, falsum dixisset et esset similis vobis. Si enim omnes imitatores Christi post eius incarnationem regeneratis parvulis additis conferantur cum peccatoribus, quos omnes vultis propter arbitrium libertatis ad imitationem primi hominis pertinere ab ipso Adam usque in finem saeculi voluntate peccantes, qui eorum multo plures sint, evidenter apparet, ut et vestra falsitate vincamini.
- Iul. Si enim, quale tu, tale aliquid ille sensisset, debuit utique dicere: Per unius inoboedientiam peccatores constituti sunt omnes, sed per oboedientiam Christi ex his aliqui ad iustitiam reverterunt. Ita enim prorsus ei loquendum fuerat, si hoc, quod tu fingis, voluisset intellegi. Verumtamen cum hac sententia illud aliud nequivisset asserere multo magis profuisse Christi gratiam, quam Adae laesisset iniquitas. Etsi ergo penitus nesciremus, qui mos esset, quo per inoboedientiam unius hominis multi peccatores constitui dicerentur, tamen maneret in solido non hoc pertinere ad originale peccatum, quod Apostolus inculcaverat multis, non omnibus convenire.
Aug. De multis et omnibus iam responsum est. Nec sic locutum fuisse Apostolum, quemadmodum dicis eum loqui debuisse, si hoc diceret, quod nos dicimus, quid mirum est? Quandoquidem etiamsi secundum vos Apostolus per unius delictum ita multos peccatores constitutos esse dixisset, ut idem multi non possent omnes intellegi, sed hi tantum qui ex imitatione primi hominis propria voluntate peccarunt, non dixit per oboedientiam Christi ex his aliquos iustificatos, quod tamen verum est. Quid est ergo, quod dicis, si tale aliquid, quale nos, sensisset Apostolus, eum dicere debuisse: Per unius inoboedientiam peccatores constituti sunt omnes, sed per oboedientiam Christi ex his aliqui ad iustitiam reverterunt? Quasi vos negetis ex praevaricatoribus legis, quales tantummodo peccatores ad similitudinem praevaricationis Adae pertinere contenditis, aliquos per oboedientiam Christi ad iustitiam fuisse conversos. Possumus ergo et nos vobis dicere: Si tale aliquid, quale vos, sensisset Apostolus, debuit utique dicere: Per unius inoboedientiam peccatores constituti sunt multi quidem, non omnes, sed etiam ex his per oboedientiam Christi aliqui ad iustitiam reverterunt; aut etiam multo apertius ita loqueretur, si aliquid tale sensisset, ut diceret: Multi quidem Iudaeorum per inoboedientiam unius hominis peccatores sunt constituti, qui lege accepta simili praevaricatione peccarunt, sed etiam ex his aliquos iustificavit Christi oboedientia. Quod si tibi non praeiudicavit non ita loquendo, sicut dixi eum loqui debuisse, si hoc sentiret, quod tu, nec mihi utique praeiudicare debet, quia non ita locutus est, quomodo eum dicis loqui debuisse, si hoc sentiret, quod ego. Cum ergo Apostolus ita sit locutus, sicut loquendum esse arbitratus est, videndum est, quis ei nostrum consentiat, utrum ego, qui dico verum esse quod ait: Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, et verum esse quod ait: Per unius inoboedientiam peccatores constituti sunt multi, quoniam non repugnat, ut qui multi sunt, omnes sint et, qui omnes sunt, multi sint, an tu, qui dicis: Ubi ait multos, multi sunt, ubi ait omnes, non omnes sunt.
- Iul. Patefacta igitur vel imperitia vel impudentia tua, quae aut non curat aut non valet, quid dicatur, exponere, ostensoque veritatis ipsius, quam se esse Christus appellavit, lumine nihil de apostoli Pauli sermonibus Manichaeae id est vestrae cohaerere dementiae, nunc expositioni operam demus, ut, sicut ostensum est, qualiter non possit, ita clareat, qualiter et debeat Paulus et possit intellegi.
Aug. Ita desereris veritate et contra manifesta Apostoli verba non potes invenire quid dicas, ut, quod in eis intellexerunt tot sancti clarique Doctores, qui hoc in Ecclesia catholica didicerunt atque docuerunt (non enim sanum sensum habentes in tam manifestis verbis aliud intellegere potuerunt), tu Manichaeorum esse dicas, quod illos non fuisse cogeris confiteri, quantolibet veneno Pelagianae pestis insanias.
- Iul. Scribens itaque ad Romanos eo iam tempore, quo Gentium coeperat esse permixtio atque ideo tam ex Iudaeis quam ex Gentibus complebantur Ecclesiae, tumultus populi utriusque componit inculcans, quoniam nec Gentes impietatem suam, qua mutaverant gloriam Dei in similitudine imaginis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium, legis possint ignoratione diluere, quae per vim rationis ingenitae, etsi non ritum cerimoniarum Iudaicarum, tamen Deum innotescentem operibus, substantiae vero profunditate secretum, potuerint ex his, ab eo quae sunt facta, cognoscere. Legis autem normam, quantum ad vitae probitatem respicit, proprius unicuique suggerebat affectus, videlicet ut nihil tale inferret proximo, quale perpeti noluisset; atque ideo profanitatem Gentium iure optimo argui posse convincit, etsi non per legem, per eam tamen iustitiam, quae condidit legem, et qua iudicante hi, qui sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt. Iudaeos vero, quorum magis intererat, quia in despectum Gentium maxime tumescebant, honorem sibi de legis purificationibus vindicantes ac per hoc aestimantes non sibi ita ut Gentibus profuisse Christi gratiam peccata donantem, quandoquidem legis ea institutione vitassent, magna disputationum virtute confringit allegans eis tanto amplius per indulgentiam fuisse collatum, quanto post legis admonitionem sine ulla ignoratione peccassent; per quod approbat eos reos fuisse et vehementer potuisse damnari in iustitiae examine, apud quem qui in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur: Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur. Hoc ergo proposito per totum librum disputans tum superbiam reprimit Iudaeorum, tum excusationem vanitatis Gentibus demit, ut doceat aequaliter ambobus populis Christi profuisse medicinam.
Aug. Hanc medicinam parvulis vos negatis, quos lex ipsa circumcidi octavo die iussit eius gratiam praefigurans, cuius resurrectionem dominicus, id est post septimum sabbati dies octavus ostendit; nec valetis ac vultis attendere ita parvulum morientem sine Christi gratia periturum, quemadmodum dictum est incircumcisi animam parvuli interire de populo suo, cuius interitus invenire meritum non potestis, quamdiu non trahere peccatum originis parvulos dicitis.
- Iul. Qui et crimina voluntatis ignovit, a quibus liberum fuerat abstinere, et sui imitatione, qui erat virtutum forma et norma, correctis gloriam beatae aeternitatis indulsit. Cum ergo utramque nationem pro voluminis sui tempore et iure conveniat, in his tamen locis, de quibus quaestio est, cum Israelitis omnino manum conserit, qui audebant de praeputiorum stirpe venientes eo usque despicere ut affirmarent eos nec suffragio fidei ad consortium suum transire potuisse; contra quod supercilium replicat Iudaeae gentis exordia et in ipsa radice circumcisionis ostendit non tanti esse praeputium, ut aut iniustos eius relictio aut iustos faciat eius ablatio.
Aug. Quando ista dicebat Apostolus, non de circumcisione vel praeputio, sed de praeceptis legis, in quibus est etiam: Non concupisces, agebat, quod et ipse commemoravit. Quid tergiversamini? Priores peritis, dum caliginem offunditis imperitis.
- Iul. Non ergo per legem promissio Abrahae, ut haeres esset mundi, sed per iustitiam fidei. Si enim qui sunt ex lege, haeredes sunt, evacuata est fides, destructa est promissio. Lex enim iram operatur; ubi autem non est lex, nec praevaricatio. Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei tantum, quod ex lege est, sed quod ex fide est Abrahae, qui est pater omnium nostrum, sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te, ante Deum cui credidit, qui vivificat mortuos et vocat ea, quae non sunt, tamquam quae sunt; qui praeter spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum id, quod dictum est: Sic erit semen tuum, et non infirmatus in fide consideravit corpus suum iam emortuum, cum fere centum annorum esset, et emortuam vulvam Sarrae; in repromissione autem Dei non haesitavit diffidentia, sed confirmatus est fide dans gloriam Deo plenissime sciens, quia quaecumque promisit potens est et facere, propter quod et reputatum est illi ad iustitiam.
Aug. Haec te commemorare non pudet, qui oppugnas gratiam, qua ista promissa complentur? Contra Deum enim loquimini dicendo: Nos facimus, quod ille se facturum esse promisit. In Isaac quippe, qui Abrahae promissus est filius, hi praefigurati sunt, non qui se ipsos iustos, sed quos Deus fuerat ipse facturus. Unde universae per Prophetam dicit Ecclesiae: Ego enim sum Dominus qui facio te. Propter quod et filii promissionis vocantur apertissime dicente Apostolo: Non potest autem excidere verbum Dei; non enim omnes qui ex Israel hi sunt Israel neque quia semen Abrahae omnes filii, sed in Isaac vocabitur tibi semen; hoc est: Non hi qui filii carnis hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semine. Quod itaque Deus promisit, Deus facit. Hoc ergo totum sicut aedificat eos, quorum spes in Deo est, sicut evertit eos, qui confidunt in virtute sua; ac per hoc sicut catholicam fidem aedificat, sic Pelagianum evertit errorem.
- Iul. Qui locus quam sit opinioni vestrae totus infestus, et primo opere disputatum est et, si quid hinc recoli oportuerit, disseretur. Nunc autem advertatur promissionem, quae facta est ad Abraham ob remunerationem fidei eius, in qua dicitur, quia pater multarum gentium constitueretur, ostendisse nec unius illum populi genitorem debere defendi, qui multarum gentium sit pater praedictus, nec ita solum credulitatis recepisse mercedem, ut alios similiter credentes a praemii consortio putetur excludere. Non est autem scriptum - inquit - tantummodo propter ipsum, quia reputatum est illi, sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Iesum Christum Dominum nostrum a mortuis, qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram.
Aug. Dicite nobis, o vani, non defensores, sed inflatores liberi arbitrii, qui ignorantes Dei iustitiam et vestram iustitiam volentes constituere iustitiae Dei non estis subiecti; dicite, inquam, nobis: Si noluissent gentes credere iusteque vivere, evacuaretur promissio, quae facta est ad Abraham? Non, inquies. Ergo ut Abraham ob stipendium fidei consequeretur dilatationem seminis, praeparata est gentium voluntas a Domino, et ut vellent, quod et nolle potuissent, ab illo factum est, qui ea, quae promisit, potens est facere.
- Iul. Cum ergo ille adhuc in praeputio testis sit fidei pronuntiatus et ob eius stipendium dilatationem fuerit seminis consecutus qua, inquit, regula tu, Iudaee, non putas ad consortium iustitiae pertinere gentiles, qui fidem Abrahae paria de Dei virtutibus credendo restituunt?
Aug. Bene contra vos loqueris, quia utique, si de Dei virtutibus credunt, non sicut vos confidunt in virtute sua, ut iustificentur, id est ut iusti fiant, sed in illius, qui iustificat impium.
- Iul. Cur putes, inquit, sine consecrationibus legis ad Abrahae stemma nationes non posse perduci, cum constet promissionem, quae facta est ad Abraham, anteriorem fuisse quam legem nec eam ablutionibus tributam fuisse, sed moribus?
Aug. Hos mores, quos procul dubio bonos vis intellegi, si, ut putatis, homo sibi facit, praedicere ista debuit Deus praescius, non promittere, ut non de illo in hac causa diceretur: Quae promisit potens est et facere, sed: Quae praescivit, potens est et praenuntiare, aut: Potens est et ostendere. Quando autem dicunt homines: Quod Deus promisit, nos facimus, se ipsos faciunt instantia potentes, illum arrogantia mentientem.
- Iul. Si enim qui sunt ex lege, haeredes sunt, evacuata est fides, destructa est repromissio. Qui sermo nisi intellegatur, ingerit maximam quaestionem; dubio enim procul dicit eos esse ex lege, quos supra dixerat ex circumcisione, quos sibi tantum noverat arrogare, ut putarent praeter se neminem assumi ad Abrahae seminis dignitatem; atque hoc disputatione collegerat, ut quia non solum hi, qui ex circumcisione, sed et illi, qui ex praeputio sectari voluissent vestigia fidei Abrahae, non immerito Abrahae filii censerentur.
Aug. Quid si noluissent, evacuaretur promissio? Admoneo, ut intellegatis, cui gratiae sitis inimici negando operari Deum voluntates in mentibus hominum, non ut nolentes credant, quod absurdissime dicitur, sed ut volentes ex nolentibus fiant, non sicut facit doctor homo docendo et hortando, minando et promittendo in sermone Dei, quod frustra fit, nisi Deus intus operetur et velle per investigabiles vias suas. Cum enim verbis doctor plantat et rigat, possumus dicere: Forte credit, forte non credit auditor; cum vero dat incrementum Deus, sine dubio credit et proficit. Ecce quod interest inter legem et promissionem, inter litteram et spiritum.
- Iul. Cum ergo superius id egisset, ut intellegeremus a consortio iustitiae non potuisse excludi gentes, sed per eamdem fidem cum filiis circumcisionis in Abrahae stirpe numerari, nunc intulit neminem de circumcisione ad eam promissionem, quae Abrahae data est, pertinere; hoc autem omnino nisi intellegatur, repugnat. Quod itaque ait: Si enim qui sunt ex lege, haeredes sunt, evacuata est fides et destructa est promissio, non hoc pronuntiavit, ut videlicet nemo de Iudaeis per fidem fieri credatur haeres promissionis antiquae, sed deest sermo, cuius vicem implet intellegentia, non solos haeredes esse, qui ex lege sunt, ut si hoc modo dictum esset: Si enim qui sunt ex lege, soli haeredes sunt, evacuata est fides. Vere enim praeputium videretur excludi, si ad nullos praeter eos, qui ex circumcisione erant, benedictionis haereditas perveniret. Intellegenda igitur consuetudo Scripturarum est, quia non continuo, quod non dicitur, denegatur, ut intellegentiae opere verborum dispendia suppleantur.
Aug. Sic intellegunt, qui non intellegunt. Cur non attenditis, rogo, ideo non esse haeredes ex lege, quia lex iram operatur, ubi enim non est lex, nec praevaricatio, ideo autem ex promissione, quia Deus, quod promittit, ipse facit? Qui enim praecepta legis implere se putat per arbitrium propriae voluntatis sine spiritu gratiae, suam iustitiam vult constituere, non iustitiam Dei sumere. Nam unde dicit idem Apostolus: Ut inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege / CSEL 281/ est, sed iustitiam, quae ex fide, iustitiam ex Deo? Quare suam dicit iustitiam, quae ex lege est, eamque iustitiam reprobat, non autem suam, sed ex Deo iustitiam, quae est ex fide? Numquid lex non est ex Deo? Quis nisi infidelis hoc dixerit? Sed ex lege dicit iustitiam suam, in qua homo putat sufficere sibi legem ad facienda divina mandata confidens in virtute sua. Ex fide autem iustitiam ideo dicit esse ex Deo, quia Deus unicuique partitur mensuram fidei; et ad fidem pertinet credere, quod in nobis Deus operetur et velle, sicut operabatur in illa purpuraria, cuius aperuerat sensum, ut intenderet in ea, quae a Paulo dicebantur. Ac per hoc nec ipsi Iudaei, qui crediderunt in Christum, in quibus et Paulus fuit, ex lege haeredes omnino dicendi sunt, sed potius ex promissione. Ideo enim dictum est: In Isaac vocabitur tibi semen, quia non qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semine.
- Iul. Collegit itaque Apostolus argumentum hoc modo: Si nulli essent haeredes benedictionis, nisi qui ex lege sunt, ut praeputium constabat exclusum, ita consequens erat neminem, qui fuisset ex lege, benedictione privari, id est, si circumcisio tantum valeret, ut sine ea fides nihil valeret, sicut gentes liquebat repulsas, ita probabatur de Iudaeis ad perditionem numquam quisquam ire potuisse.
Aug. Quomodo erat consequens, o grosse dialectice? Quomodo erat consequens, si nulli essent haeredes benedictionis, nisi qui ex lege sunt, neminem, qui fuisset ex lege, benedictione privari? Numquid, quia nemo est haeres, nisi baptizetur, propterea qui baptizantur, omnes haeredes sunt? Sed hoc dixerim, non quia ibi est, quae inter nos vertitur quaestio, verum ut ostenderem, quam sis ipse acutus, qui me obtunsiorem dicis esse pistillo.
- Iul. Nunc autem, cum confiteamini praevaricatores in lege non esse benedictionis haeredes, quia talibus lex iram operatur, constat promissionem illam non circumcisioni convenire, sed fidei. Destrueretur autem promissio, si praeter legem nemo iustus esset, quandoquidem post quadringentos et triginta annos promissionis allata lex, et ipsum Abraham et Isaac et Iacob et omnes in medietate sanctos expertes benedictionis ostenderet, quae non potuisset cuiquam sine lege conferri.
Aug. Immo destrueretur promissio, si ex lege quisquam iustus esset. Si enim qui ex lege, haeredes sunt, exinanita est fides, evacuata est promissio; lex enim iram operatur ad hoc utique, ut ad iram evadendam Dei gratia requiratur.
- Iul. Quod quia manifeste falsum est, et sub lege quippe peccatores poenam merebantur et ante legem iustitia et fides remunerationis suae fructibus privatae non sunt, constat non ad truncatas ferro carnes, sed ad illustres probitate mentes promissionis illius gloriam pertinere; sequitur autem fulminea contra traducem sententia: Lex enim - inquit - iram operatur; ubi autem non est lex, nec praevaricatio. Per suade ergo legem datam esse conceptis, legem posse dari nascentibus, ut eos praevaricationis reos possit arguere. Ceterum nos cum Apostolo credimus, quem nihil contra rationem sensisse defendimus, non esse in ea aetate praevaricationem, in qua lex esse non potuit, quia ubi non est lex, nec praevaricatio, quae lex iram operatur, non vitio suo, sed eorum iniquitate, qui peccata virtutibus anteponunt.
Aug. Non est ergo lex Christi: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest intrare in regnum Dei? Quam legem vides etiam ad parvulos pertinere. Verum tu dic potius: parvulus, cuius anima interibat de genere eius, si die non circumcideretur octavo, cuius praevaricationis arguebatur, ut tali supplicio plecteretur? Nisi quia ipse in se ipso nihil peccans tenebatur reus in similitudine praevaricationis Adae, in quo omnes peccaverunt. Quae verba apostolica tam clara obscurare, tam recta curvare ingenti quidem, sed inani labore conaris.
- Iul. Approbavit ergo Apostolus, quia non sit tantummodo scriptum propter Abraham, quod reputatum est illi ad iustitiam, sed et propter nos, quibus sine dubio reputatur, cum in Deum credimus, qui Iesum Christum ex mortuis excitavit, qui traditus est - inquit - propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram.
Aug. Ab hac gratia separatis parvulos, quos nullum delictum ex origine tractum habere contenditis; unde fit consequens, ut non ad eos pertineat beneficium, quo propter delicta nostra est traditus Christus; et haec sentientes et dogmatizantes Christianos catholicos vos dicere audetis!
- Iul. Quam vehementer inculcat apud iustum iudicem Deum aliena peccata aliis non nocere, qui commendans mortem Christi vigilanter enuntiat propter nostra illum delicta, quae et plura erant et nostra erant, non propter unum et alienum et olim defuncti hominis mortem oppetiisse?
Aug. Inoboedientia quidem unius hominis non absurde utique delictum dicitur alienum, quia nondum nati nondum egeramus aliquid proprium sive bonum sive malum; sed quia in illo, qui hoc egit, quando id egit, omnes eramus tantumque fuit ac tale delictum, ut eo natura universa vitiaretur humana, quod satis indicat etiam ipsa generis humani tam manifesta miseria, hoc delictum alienum obnoxia successione fit nostrum; propter quod dictum est a Doctore catholico, qui recte intellexit Apostolum: Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est. Cuius intellectum et aliorum eius in catholica veritate sociorum si sequi volueritis, non cogemini alienare parvulos a beneficio mortis eius, qui traditus est propter delicta nostra et unus pro omnibus mortuus est; ubi quod sequitur clamat Apostolus: Ergo omnes mortui sunt et pro omnibus mortuus est, et vos reclamatis: Non sunt mortui parvuli; clamate et quod sequitur: Ergo non pro ipsis mortuus est, et videte, utrum vos non mortui iaceatis, qui mortuis, ne vivificentur, Christi mortem negatis; quia non eis, sicut putatis, peccatum debet unius et olim defuncti hominis imputari. Nec attenditis primum hominem Adam sic olim fuisse defunctum, ut tamen post illum secundus homo sit Christus, cum tot hominum millia inter illum et hunc orta sint. Et ideo manifestum est ad illum pertinere omnem, qui ex illo successione propaginis nascitur, sicut ad istum pertinet omnis, qui in illo gratiae largitate renascitur; unde fit, ut totum genus humanum quodammodo sint homines duo, primus et secundus.
- Iul. Qui ergo dicit multa delicta, nihil de uno Manichaeorum id est traducis suspicatur.
Aug. Sed utique, homo contentiose, multa delicta essent, quae multi haberent, etiam singula singuli, propriae voluntatis, si ad lavacrum regenerationis venirent, cum primum peccare coepissent; quos omnes secundum istam non rationem, sed distortionem tuam ab hac gratia, quae ex multis delictis iustificat, facitis alienos, quoniam non vultis eius esse participes quoslibet homines, quorum delicta sunt singula; quanto magis ergo multa sunt eis additis, quae habent alii plura, alii pauciora. A quibus tamen omnibus liberat ista gratia, de qua dictum est: Ex multis delictis in iustificationem. Fuit enim Adam et in illo fuimus omnes; periit Adam et in illo omnes perierunt. Ambrosius hoc dixit; calumniose, non erat Manichaeus. Parvulos contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere Cyprianus dixit; calumniose, non erat Manichaeus. Omnes in uno Adam peccasse Hilarius dixit; calumniose, non erat Manichaeus; in qua Ecclesia ista didicerunt, calumniose, non erat Manichaea; et quia catholica erat atque catholica perseverat, ideo vos contra ista sentientes et contendentes ferre non potuit; et ut catholica permaneret, infirmitatem parvulorum suorum vestra damnatione munivit.
- Iul. Iustificati itaque ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem et accessum habemus in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae Dei. Qui vobis videtis, inquit, iustificationem per peccatorum veniam fuisse collatam, firmam tenete concordiam et paribus animis Mediatoris dona laudate, cuius munere collatum nobis est, ut in hanc gratiam haberemus introitum; et eos, quos iustitia reos tenebat, quia reos nos non natura fecerat, sed voluntas, libertati reddidit et eripuit ultioni praestititque, ut, qui sperabamus aeterna supplicia, modo gloriemur in spe gloriae Dei.
Aug. Non per solam peccatorum dimissionem iustificatio ista confertur nisi auctoribus vobis. Iustificat quippe impium Deus non solum dimittendo, quae mala facit, sed etiam donando caritatem, ut declinet a malo et faciat bonum per Spiritum Sanctum, cuius sumministrationem iugem poscebat Apostolus eis, quibus dicebat: Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali. Contra istam gratiam geritis bellum, ut liberum non sermone defendatis, sed praesumptione decipiatis voluntatis arbitrium.
- Iul. Verum ut magis exprimeretur virtus istius securitasque doctrinae, quid conferat fidelibus philosophia christiana, persequitur: Non solum autem, sed et gloriamur in pressuris scientes, quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio autem spem, spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. Id est: Non solum nobis haec beneficia contulerunt, ut amplitudine quandoque munerum gaudeamus, sed iam impraesentiarum in mediis angorum aestibus constituti alacres sumus ipsius possessione virtutis et de persequentium furore ridemus impiorum crudelitatem, eruditionem patientiae magis quam perturbationem laetitiae iudicantes, ut non solum propter praemia non peccemus, sed hoc ipsum non peccare praemium censeamus.
Aug. Si praemium est non peccare, quis dat hoc praemium? Puto, quia non dicturus es: Ipse sibi homo, quamvis hoc te cogat dicere perversitas haeresis vestrae. Si ergo Deus dat hoc praemium, ut homo non peccet, donum potius video dicendum esse quam praemium, ne aliqua merita praecessisse videantur, cum eos, qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, Pelagius quoque ipse damnaverit. Quomodo autem detur hoc donum id est non peccare, et tu paulo ante dixisti Apostoli verba commemorans: Quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. Ac per hoc in philosophia christiana ut gloriemur in tribulationibus, non est nostrum, quia et hoc accepimus; alioquin tamquam de suo a se sibi parto glorianti homini dicitur: Quid enim habes, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Et tamen gloriamur, non sic, quasi non acceperimus, sed gloriamur in illo, qui hoc dedit, ut qui gloriatur, in Domino glorietur. Haec est gratia, quam catholica fides praedicat; utquid eam, quaeso, vester error oppugnat, cum etiam vestro vos ore convincat?
- Iul. Deinde cum in Testamentis agi ea, quae sunt promissa, conspicimus, praesentis vitae inter ludicra omnino omnia bona malaque numeramus fidem pollicitationis Dei de magnitudine in nos caritatis illius aestimantes. Neque enim confutabit spem nostram aeternorum frustratio commodorum, quandoquidem vadem beatitudinis futurae Dei caritatem tenemus, quae effusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis, id est per dona Sancti Spiritus amorem suum Deus circa genus probavit humanum.
Aug. Non vis esse inter haec dona etiam non peccare, sed confidens in virtute tua hoc tibi tu ipse vis dare. Noli irasci, obsecro; maledictus omnis, qui spem habet in homine.
- Iul. Restituet ergo totum fideliter, quod fidelibus repromisit.
Aug. Restituet plane etiam hoc ipsum, ut fideles sint, quia fidem gentium promisit Abrahae, et quidam magnus fidelis dicit: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem.
- Iul. Qui enim Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, per quem nos operatione Sancti Spiritus consecravit, procul dubio cum illo omnia nobis donavit. Utquid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est?
Aug. Testimonia divina commemoras, quibus vester error evertitur; non enim dictum est: Christum etiam pro impiis, sed: pro impiis - inquit - mortuus est. Ut autem et ipse alibi confessus es, etiam pro parvulis mortuus est et tamen, qua fronte nescio, transisse in eos originaliter impietatem primi hominis negas. Quomodo ergo pertinent ad eum, qui pro impiis mortuus est?
- Iul. Vix enim pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis audeat mori. Commendat autem Deus caritatem suam in nobis, quoniam si, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus per eum ab ira. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita eius. Non solum autem hoc, sed et gloriantes in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. Aperuit, quanta totum Christus pietate gessisset, qui mori dignatus est pro nihil boni merentibus.
Aug. Haec verba tua sic temperata sunt, ut etiam parvulos tangere videantur, quoniam et ipsos nihil boni meruisse conceditis, quos nihil boni egisse fatemini; sed Apostolus non ita locutus est, qui dixit Christum pro impiis et peccatoribus mortuum fuisse. Frustra ergo tu magnam Christi misericordiam extenuandam putasti; ille enim pro male merentibus mortuus est, a quo tanto beneficio Salvatoris parvulos separatis, quoniam salvos eos dicitis; ille autem dicit: Non est opus sanis medicus; non est ergo opus parvulis Christus, quibus utique secundum vos non est Iesus; quibus autem opus est, his procul dubio est Iesus. Sed discedite, maligni; opus est parvulis. Et ipsos ergo a peccatis eorum salvos facit, quoniam propterea tale nomen accepit, ubi angelus dixit: Vocabis nomen eius Iesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
- Iul. Quippe qui rationem et legem criminum amore calcaverant euntes post desideria sua, quae ipsa conscientia, cuius vis est maxima, castigabat. Verum quia constabat etiam Prophetas propter iustitiam crebro mortis enituisse contemptu et plurimos pro magnis quibusque rebus dignitatisque insitae fulgore rutilantibus securo ad interitum animo cucurrisse, ne non singularitas virtutis Christi dilucidior eiusmodi esset exemplis, intulit Apostolus, per quod ostenderet caritatem et fortitudinem illius unico eminere fastigio. Assentior et ego, licet raro, licet vix, tamen pro rebus iustis et bonis mori elegisse nonnullos. Sed illis negotiorum dignitas, id est ipsarum rerum, pro quibus dimicaverant, claritudo periculorum temperavit dolorem; Christus autem nihil habuit, quod amaret in studiis impiorum, et pro his, qui erant propria voluntate deformes, non est aspernatus impendi; apparet illum omnium virtutibus antecellere, quia, etsi in tolerantia paucos, in causa tamen nullos potest habere consortes. Nihil igitur de eius munificentia desperemus, quia, si pro nobis mortuus est, cum adhuc essemus peccatores, multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus per eum ab ira.
Aug. Nolite ergo eximere parvulos de numero peccatorum, quia et pro ipsis mortuum fatemini Christum.
- Iul. Et post reconciliationem, quam cum Deo habere promeruimus per opera videlicet Mediatoris, debemus percipere animo sempiterna gaudia et non solum salutem sperare, sed etiam gloriam.
Aug. Rogo te, attende, quod dicit Apostolus, propter quod factum est, ut de primo homine loqueretur; de reconciliatione agebat, quam tu quoque per mediatorem Christum ex inimicitiis, quas cum Deo habuimus, factam esse concedis. Ecce, vide verba Apostoli: Iustificati igitur ex fide - inquit - pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum; et paulo post: Si enim Christus, cum infirmi essemus, adhuc iuxta tempus pro impiis mortuus est; item paulo post: Commendat autem - inquit - caritatem suam Deus in nobis, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis nunc iustificati in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum. Adhuc attende: Si enim, cum inimici essemus - inquit - reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius. Hanc reconciliationem, quam totiens commendavit, etiam in novissimo posuit dicens: Per quem et nunc reconciliationem accepimus; ac deinde intulit: Propter hoc, sicut per unum hominem peccatum intravit in mundum. Sicut ergo per hunc unum inimicitiae, sic per unum Christum reconciliatio. Quisquis igitur a peccato, in quo inimicitiae factae sunt, liberos esse parvulos dicit, profecto eos negat ad hanc reconciliationem, propter quam Christus mediator factus est, pertinere; proinde separat eos et a iustificatione, quae fit in Christi sanguine, cuius fundendi causa, quando eum bibendum commendavit, nulla nisi in remissionem dicta est peccatorum. Unde fit consequens, ut parvulis peccata non habentibus mors Christi nihil prosit omnino; per hanc enim reconciliati sumus Deo, cum inimici essemus, quod parvuli secundum vos non fuerunt. Ut enim propter hanc reconciliationem moreremur peccato, in quo inimicitiae fuerunt, quicumque baptizati sumus in Christo, sicut idem dicit Apostolus, in mortem illius baptizati sumus. Ad haec autem verba ut perveniret: Si enim mortui sumus - inquit - peccato, quomodo vivemus in eo? Statimque ut ostenderet mortuos nos esse peccato: An ignoratis - inquit - quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in mortem ipsius baptizati sumus? Ubi est libertas et fortitudo animi vestri? Quare timetis dicere, quod credere non timetis, parvulos in Christo baptizari non oportere, quos peccatum, cui moriantur, dicitis non habere?
- Iul. Propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Ad edomandam superbiam Iudaeorum, qui sibi necessariam pecca torum veniam non tantum quantum Gentilibus aestimabant, praerogativa legis sanctitatem suo generi vindicantes, in morbum humanae conversationis invadit et multitudinem delinquentium retro petit, ut quantum dominationis in hoc mundo iniquitas occupaverit, antiquitatis ipsius prodat auctoritas, quamque multa et veternosa crimina ab obscenitate praecedentium per manus mutuae imitationis posteris tradita Christi gratia sustulisset, ostenderet. Atque ob hoc recordationem facit primi hominis, non a quo peccatum coeperat, constat enim prius mulierem deliquisse, sed qui per privilegium sexus magisterium occupasset delicti: Per hunc ergo intravit peccatum et per peccatum mors, sine dubio illa quae peccatoribus id est aeterna promittitur, et ita - inquit - in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Aperuit prorsus, qualiter haec mors transisset ad posteros, ob imitationem scilicet, non generationem.
Aug. Iam quidem responsum est tibi, cur non mulierem nominaverit, ex qua fuit initium peccati, sed unum hominem; aut ut ipsa quoque in illo intellegeretur propter unam carnem aut quod a viro incipit generatio, per quam volebat ostendere in mundum intrasse peccatum. Sed, homines, qui dicitis mortem, quae in peccato est, ob imitationem, non generationem ad posteros transisse, cur non aperte dicitis baptizari in Christo Iesu parvulos non debere? Si enim baptizandi sunt in Christo, quoniam quicumque baptizantur in Christo, in morte ipsius baptizantur, procul dubio peccato et ipsi moriuntur. Hinc quippe probavit Apostolus peccato nos esse mortuos, quia in morte Christi baptizati sumus; cum enim dixisset: Si mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? Mox ut ostenderet mortuos nos esse peccato: An ignoratis - inquit - quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus? Quisquis igitur peccatum non habet, non est, cui moriatur in baptismo; quisquis autem, cum baptizatur, non peccato moritur, non baptizatur in morte Christi ac per hoc non baptizatur in Christo. Quid tergiversamini? Libere aperite inferos vestros, libere ad vos intrent, qui nolunt in delicto mortuos in baptismo vivificari parvulos suos.
- Iul. Postquam enim dixerat: In omnes homines pertransiit, subdidit statim: in quo omnes peccaverunt; hoc: in quo omnes peccaverunt, nihil aliud indicat quam: Quia omnes peccaverunt secundum illud Davidicum: In quo corrigit adulescentior viam suam? Id est: Quomodo corrigit viam suam? In custodiendo sermones tuos. Io eo ergo corrigi dicitur, per quod et corrigitur. Ita et Apostolus in eo dixit pertransisse mortem, in quo omnes propria voluntate peccaverunt, non ut hoc: in quo aut Adam aut peccatum videatur ostendere, sed in quo omnes peccantes intellegatur exprimere.
Aug. Aperi oculos: in Adam omnes moriuntur, in quo si non sunt mortui parvuli, nec in Christo vivificantur, utquid cum eis ad baptismum vivificatoris et salvatoris simulatione damnabili curritis, quos vivos sanosque clamando vivificari sanarique non vultis?
- Iul. Omnes autem pro multis poni innumera Scripturarum exempla testantur secundum illud: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, et post pauca: Qui devorant - inquit - plebem meam sicut cibum panis, ostendens ab illis omnibus, quos malum pronuntiaverat operari, hanc plebem fuisse discretam. In Evangelio refertur: Et clamabat omnis populus: Crucifige! Crucifige! Et tamen generalitate verbi huius nequaquam aut Apostoli aut Nicodemus aut sanctae mulieres includuntur. Hic ipse Apostolus, quos nunc dixit omnes, paulo post multos nominat.
Aug. Ad hoc iam responsum est non repugnare omnibus multos, quia ipsi omnes non pauci, sed multi sunt; et quod de Psalmo commemorasti: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, prorsus verum est; filios quippe hominum, qui declinaverunt omnes, discrevit a filiis Dei, quos non declinantes devorabant; Deus enim respexit super filios hominum; hi omnes declinaverunt, ab eis quippe excepti sunt filii Dei. Ex his ergo declinantibus omnibus filiis hominum erat etiam ille omnis populus, qui clamabat: Crucifige! Crucifige! Ad hunc quippe populum nullo modo illi, qui iam in Christum crediderant, pertinebant. Hinc te exue, si potes, quod unus pro omnibus mortuus est, et aude dicere, non omnes esse mortuos, pro quibus mortuus est Christus, cum statim Apostolus tibi fauces premat et opprimat audacissimam vocem, quid sequeretur, ostendens et dicens: Ergo omnes mortui sunt. Noli sic laudare Apostolum; noli sic exponere, ut nolis audire: Si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. In hos omnes cum peccato mors pertransiit per illum, in quo omnes moriuntur. Ibi sunt et parvuli, quia et pro ipsis Christus mortuus est, qui propterea pro omnibus mortuus est, quia omnes mortui sunt. Quidquid argumenteris, quidquid tergiverseris, quidquid apostolicorum verborum coneris evertere sive pervertere, a morte, quae in peccato est, parvulos non ostendis immunes, quia et pro eis Christum mortuum negare non audes.
- Iul. Quid ergo egerimus appareat: omnes plurimos Apostolus dixit, quos ideo ait obnoxios morti, quoniam voluntate propria peccaverunt. Non igitur originale, sed voluntarium crimen accusat; et re vera nihil aliud indicant verba, si eorum fides et proprietas expendatur. Nam si peccatum crederet ad posteros generatione transisse, id est ad eos, qui ibi non fuerant, ab illo fuisse iaculatum, falsissime omnes peccasse pronuntiaret.
Aug. Possem tibi dicere: Quomodo secuti sunt posteri Adam peccantis exemplum, qui non ibi fuerunt nec ipsum peccatum vel viderunt, vel audierunt vel crediderunt? Sed non hoc dico. Fuit enim Adam et in illo fuimus omnes; periit Adam et in illo omnes perierunt, propter quod in illo omnes moriuntur. Apostolum audi apertissime loquentem, non te tortuosissime garrientem.
- Iul. Quod enim unus facit et ad alios dirigit, non vere hoc omnes fecisse dicuntur; aut enim pertransiit ad eos et ipsi non peccaverunt aut ipsi peccaverunt, quo sermone negotium operationis exprimitur, et ad eos non pertransiit nisi imitatione sola.
Aug. Si quis intemperantia sibi podagram faciat eamque transmittat in filios, quod saepe contingit, nonne recte dicitur in eos illud vitium de parente transisse, ipsos quoque hoc in parente fecisse, quoniam, quando ipse fecit, in illo fuerunt? Ac sic ipsi atque ille adhuc unus fuerunt; fecerunt ergo non actione hominum, sed ratione iam seminum. Quod ergo aliquoties invenitur in corporis morbis, hoc in illo unius primi genitoris antiquo magnoque peccato, quo natura humana universa vitiata est, factum esse noverat, qui lucidissima locutione, quam vos conamini tenebrare, dicebat: Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Gratiam quippe Christi commendare intenderat a contrario formam constituens et regenerationis principem principi generationis opponens.
- Iul. Illud autem, quod te opponere credidisti vel in isto libro, cui nunc respondeo, vel in his, quos ad Marcellinum scripseras, tunc transisse peccatum, quando omnes homines, ut tuis verbis utar, ille unus fuerunt, sine difficultate veritas deterit et irrisioni cuiusce prudentis exponit. Nam tali argumento praeter impietatem tuam nihil aliud indicatur, impietatem inquam, qua credis ita esse animarum traducem in Tertulliani olim et Manichaei profanitate damnatam, sicut est etiam corporum tradux, quod tam nefarium est, ut, cum a nobis in ea epistula, quam ad Orientem misimus, vobis fuisset obiectum, tu in his libris, quos nuper ad Bonifacium misisti, negando a te propulsare coneris. Ais enim: Dicunt nos autem animarum traducem confiteri, quod in cuius libris legerint, nescio, ut a te videlicet nihil dici tale deieres. Porro, ut falsitas tua tuorum verborum collatione prodatur, quomodo traducem animarum, profanam re vera opinionem, tuis dicis sensibus non teneri, cum profitearis omnes homines illum unum fuisse? Si enim non credis partem animae seminibus illigatam, quo ore scribis omnes homines Adam solum fuisse, cum homo utique nisi anima et corpus simul esse non possit?
Aug. Putas hominem non posse dici solum hominis corpus, cum scias ipsum Filium Dei unicum, Dominum nostrum Iesum Christum, sub Pontio Pilato crucifixum et sepultum, sicut tota eius Ecclesia confitetur et haereses multae, in quibus et vestra est; et tamen solum corpus Christi sepultum est. Debuit ergo secundum te Iesus Christus Filius Dei unicus, Dominus noster, non dici sepultus, quoniam non ex solo corpore, sed ex Verbo Dei et anima rationali et corpore est Christus Dei Filius unicus, Dominus noster, sed cum venisset ad haec verba confessio: Sub Pontio Pilato crucifixus est, subici debuit: et corpus eius sepultum. Nec de ipso primo homine, de quo agitur, dicere Scriptura debuit: Finxit Deus hominem pulverem terrae, quia solum hominis corpus ex terra est. Ipsum denique Deum errasse clamate, qui mortem minando dixit homini: Terra es et in terram ibis, cum potius ex tua doctrina debuerit dicere: Terra est corpus tuum et in terram ibit. Quia ergo fuit Adam et in illo fuimus omnes, quod ante nos catholici Doctores secundum Scripturas sanctas in sancta Ecclesia didicerunt atque docuerunt, ideo dixi: Omnes ille unus fuerunt, quia et illi duo, masculus et femina, non iam duo erant, sed una caro. Et ego de omnibus genitis dixi, quoniam, quando peccatum est, omnes ille unus fuerunt; nondum quippe inde fuerat ullus in matrem seminatione transfusus, et utique filii a viris transfunduntur in feminas. Ex qualibet ergo et quantalibet parte omnes, qui ex illo nati sunt, ille unus fuerunt sive secundum solum corpus sive secundum utramque hominis partem, quod me nescire confiteor nec me pudet, ut vos, fateri nescire quod nescio, nec ideo tamen nescio de omni homine scriptum esse: Homo vanitati similis factus est, dies eius velut umbra praetereunt, quia et alibi eadem sancta Scriptura dicit: Verum tamen universa vanitas omnis homo vivens, quod iusto Deo creante non fieret, si peccatum originale non esset.
- Iul. Deinde etiamsi hoc solum ad carnem referas, nec sic potest haec intellegentiae tuae fatuitas excusari, qua dicis: Omnes ille unus fuerunt, cum eo tempore, quo peccavit Adam, iam duo essent homines, non unus, id est ipse et uxor eius, de quorum substantia, non culpa genus hominum, secundum quod Deus instituerat, pullulavit.
Aug. Iam dixi et ecce iterum dico: Ego de his dixi: Omnes ille unus fuerunt, quos fuerat seminaturus, id est generaturus Adam; ex illo ergo uno principaliter erant tracturi nascentes originale peccatum, qui genuit; illa autem, qua coniuncta duo fuerunt, quod excepit concepit peperitque posterior, quamvis peccaverit prior. Unde et sancta Scriptura in lumbis patris Abraham dicit fuisse filios Levi et in illo a sacerdote Melchisedech fuisse decimatos. Ad Hebraeos Epistulam lege et linguam corrige.
- Iul. Denique Abeli filio parentum peccatum nihil nocuisse sanctitas eius Scripturis omnibus celebrata testatur.
Aug. Cur ergo non ipsum posuit Apostolus imitandum, qui primus iustus fuit, sed cum de duobus hominibus ageret, quorum unus in condemnationem mitteret, alter in iustificationem, Adam dixit et Christum? Si autem Abel legem non habebat in membris repugnantem legi mentis, quam sicut iustus debellabat interiore certamine, et si caro eius non concupiscebat adversus spiritum, nihil ei nocuerat peccatum parentum. Sed quisquis talem dicit fuisse Abel, dicat eum carnem non habuisse peccati, cum procul dubio Dominus Christus non habuisset similitudinem carnis peccati, nisi aliorum omnium hominum esset caro peccati.
- Iul. E regione Cain, invidus, parricida, de eadem natura progenitus, non eadem voluntate provectus, excarnificante animum tremore vastatur. Ergo in hunc mundum peccatum intrasse per unum Apostolus dixit et per peccatum mortem et ita in omnes homines mortem pertransisse, qui peccaverunt. Quae sententia catholico dogmati conveniens nihil vobis impertit auxilii.
Aug. Mortem cum peccato pertransisse ostendit Apostolus dicendo: Et ita in omnes homines pertransiit. Propter hoc et infantes, cum baptizantur, eruuntur de potestate tenebrarum; alioquin cum magna iniuria Dei, sicut iam diximus et saepe dicendum est, exorcizatur et exsufflatur imago Dei, si non ille ibi exorcizatur et exsufflatur princeps mundi, qui mittitur foras, ut sit illic habitatio Spiritus Sancti. Scelus autem, quod fecit Cain, ad originis causam non pertinet, quoniam voluntate commissum est.
- Iul. His enim est ordinata verbis, quibus exemplum praecedens et studium sequens imitantis ostenditur.
Aug. Iam tibi dictum est: Abel ergo ei debuit opponi a contraria parte, non Christus.
- Iul. Ceterum si generationem peccato aut infectam aut obnoxiam voluisset ostendere, non dixisset per unum hominem intrasse peccatum, sed per duos.
Aug. Iam responsum est. Nihil dicis et tamen dicis et dicis, quoniam rectum non potes invenire, quod dicas.
- Iul. Nec dixisset: In eo transiit mors, in quo omnes peccaverunt, sed: In eo, quod de primi hominis et de primae mulieris diabolica voluptate et carne fluxerunt; quod si pronuntiavisset, non vestrum dogma firmasset, sed omnes suas sententias subruisset Apostolus. Ergo peccantium voluntatem et peccati accusat exemplum ac per hoc vos et ratio deproeliatur et Paulus.
Aug. Ergo in Abel primo iusto ponere debuit iustificationis exemplum, sicut in Adam primo peccatore positum putatis esse peccati. Cur enim nos pigeat eadem tibi respondere, cum te non pudeat eadem totiens frustra repetere?
- Iul. Usque ad legem enim peccatum in hoc mundo; peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset, sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, qui est forma futuri. Qualitatem peccati appellationum varietate discernit, ut aliud ostendat esse peccatum, aliud praevaricationem; vultque in hoc dumtaxat loco omnem quidem praevaricationem peccatum videri, non omne autem peccatum praevaricationem, ut per vocabulum praevaricationis peccato crescat invidia magisque rei esse videantur, qui fuerint praecepta transgressi, quam qui sine legis admonitione rationis ingenitae dissimulatione deliquerint. Ante eam ergo legem, quae per Moysen data est et consignata litteris, cuius sanctione actuum forma praescripta est, quam ignorare populo sub ea degenti non licuit, medium illud tempus inter Adam et Moysen, mortales varia studiorum pravitate pollutos, peccati Apostolus, non praevaricationis accusat.
Aug. Quid est ergo: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen et in eos, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae? Quomodolibet enim distinguatis, contra vos dixisse Apostolus invenitur. Nam si: Regnavit mors et in eos, qui non peccaverunt, distinxeritis; quo modo sit iustum nisi propter originale peccatum, et ideo, tamquam quaereretur, quare regnaverit et in eos, qui non peccaverunt, responsio reddita est: In similitudinem praevaricationis Adae, id est non propter sua propria peccata, sed quoniam sui similes genuit praevaricator Adam, sicut exposuerunt haec verba etiam qui ante nos catholici Doctores fuerunt. Quamvis enim peccatum illud primum atque unum, quod per unum hominem intravit in mundum, commune sit omnium, propter quod dictum est: In quo omnes peccaverunt, tamen sua propria parvuli peccata non habent. Et ideo de illis etiam hoc veraciter dici potuit, quod non peccaverunt, sed regnavit in eos mors in similitudine, ut dictum est, praevaricationis Adae. Si autem: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen et in eos, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, id est et in eos, qui peccaverunt quidem, sed non in similitudine praevaricationis Adae peccaverunt, neminem secundum vos invenitis, quia omnes, qui peccaverunt, in similitudine eius peccasse, id est exemplum eius secutos esse contenditis. Fovea igitur vulpeculae ex utraque parte conclusa est; non est, qua intret, ut lateat, aut si iam ibi latebat, non est, qua exeat, ut evadat.
Chapter 10 of 31