Skip to the text

Liber V, Capita 18–31

  1. IUL. Hoc nos intelleximus, cumque de naturae institutione loqueremur, id protulimus quod Apostolum sensisse constabat. Tu igitur quid promovisti, ut referres non ab eo usum coniugalem, sed naturalem vocari? Aut quo ore subiungis, quoniam " cum iisdem membris meretrici quisque miscetur, naturalis est usus, nec tamen laudabilis, sed culpabilis "? Ut enim etiam hic ostendamus, quod frequenter aperuimus, unam a te saltem sententiam non proferri, quae non adversum te plurimum valeat; si usus fornicationis naturalis, nec tamen laudabilis, sed culpabilis dicitur, ob hoc quia meretricis usus est; sine dubio coniugalem, quia honestum atque licitum, non culpabilem, sed laudabilem profiteberis.

AUG. Non quia sine malo est, sed quia bene utitur malo, coniugalis concubitus merito inculpabilis dicitur. Sic enim bonum est bene uti malo, quemadmodum malum est male uti bono. Sic ergo bene utuntur coniugati libidinis malo, quomodo male utuntur adulteri corporis bono. Hoc iam non semel dixi, et saepius me dicere non pigebit, quamdiu te veris contradicere non pudebit.

  1. IUL. Et ubi est crimen tuum diabolicum, quod illi argumento pudoris nitebaris affigere? Non enim iam libido reprehenditur, quae et in prohibito et in concesso usu, naturae ipsius conditione sentitur, si depravatio eius, ad id quod non licebat excurrens, sola culpatur.

AUG. Non sola " culpatur depravatio libidinis ad id quod non licebat excurrens "; sed tua magna depravatio est, cum a te non culpatur ad id quod non licebat impellens. Quando enim ad id quod non licet impellit, profecto nisi pravitati eius repugnetur excurrit. Et haec est concupiscentia carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum; adversus quam propterea concupiscit et spiritus, ne quo impellit excurrat. Malum est ergo, et quod impellit in malum; sed si non excurrit, repugnante sibi spiritu, non vincitur homo a malo. Tunc autem omni malo carebit, quando cui repugnet non erit. Neque hoc cum fiet, natura, sicut Manichaeus insanit, a nobis separabitur aliena, sed sanabitur nostra. Quae nunc, si quemadmodum regeneratione et remissione peccatorum sanatur a reatu, sic ab omni esset infirmitate iam sana; non contra carnem spiritus concupisceret, ut non operaremur nisi licitum; sed ita caro spiritui consentiret, ut nihil contra illum concupisceretur illicitum.

  1. IUL. Utque presse interrogemus et breviter: apostolum Paulum, cum naturalem usum feminae nuncuparet, possibilitatem rei et honestatem, an solam possibilitatem indicasse arbitraris? Id est, hoc nomine naturali, intellegere nos voluit usum qui fieri poterat et debebat; an qui poterat, sed non debebat? Si dixeris, Qui poterat, licet non deberet, qualis in adulteris agitur: ergo et illud aliud flagitium non erit contra naturam, quia membris agitur naturalibus. Si autem expavescens retuleris, quod et veritas habet, Apostolum usum vocasse naturalem, qui fetibus destinatus honeste agi, quippe naturaliter, ut poterat et debebat, id est, in corporibus vel singularum vel plurium feminarum, temporum tamen ratione concessis; fateberis sine dubio inepte argumentatum fuisse; beatumque Paulum nomine naturalis usus, non fornicationem, sicut tu putaveras, sed et honestum et legitimum, qui fecunditati paratus est, corporum indicasse commixtum. Nos ergo merito generaliter defendimus, quod Manichaeus generaliter arguebat. Tu enim dicis commixtionem hanc sexuum cum voluptate, per diabolum institutam, causam originalis esse peccati, et necessitatem omnium criminum; ac per hoc ipsam criminaris naturam; nos quid consequentius facere potuimus, quam ut teste Magistro Gentium, naturae generalitate defenderemus et adscriberemus operi Dei, quod tu naturaliter malum vocabas? Factumque est ut quod tu dicis diabolicum, nos ad refellendum te probaremus naturaliter institutum. Ista est quippe legitima et erudita responsio, ut quod in specie accusatur, defendatur in specie; et quod in genere arguitur, vindicetur in genere. Quod etiam Manichaeus intellexit, quem tu aequas crimine, sed non aequas ingenio; ideo ille omnem substantiam corporum transcribit diabolo; tu autem non universam, sed, sicut in priore libro diximus, meliorem. Triumphavit ergo veritas sacris stipata praesidiis, quae per Apostolum probans naturale coniugum negotium, et per hoc ad Deum pertinere qui esset auctor naturae, vestra figmenta disrupit, qui in praevaricatorium, non naturale iuratis.

AUG. Iam etiam supra satis diximus quem dixerit Apostolus usum feminae naturalem, et cur appellaverit naturalem, id est, cum fit eis membris utriusque sexus, quae ad propagandam sunt instituta naturam; sive talis usus esset, qualis in paradiso esse potuisset, nullo scilicet utens malo, vel nulla existente, vel nonnisi nutum voluntatis subsequente libidine; sive qualis nunc est ex quo esse coepit, vel licitus sicut in coniugio, bene utens et corporis bono et libidinis malo; vel illicitus sicut in adulterio, male utens et illo bono et illo malo; nec tamen etiam ipse discedens ab eis membris, quae naturae etiam nomine proprie nuncupantur. Nihil est itaque cur presse, ut dicis, ac breviter interroges, utrum Apostolus in eo quod ait naturalem usum, eum voluerit intellegi, qui fieri et poterat et debebat; an qui fieri poterat, sed non debebat; non enim ut hoc diceret, aliquid horum intuebatur Apostolus, sed membra tantummodo utriusque sexus genitaliter naturalia, hoc est, ad generandam creata naturam. Nam quis ignorat, quod licitus usus feminae fieri et possit et debeat; illicitus autem fieri possit, nec tamen debeat; uterque autem sit naturalis, quia utriusque sexus ad naturam propagandam creatis membris genitalibus fit? Tergiversatorias aufer ambages, remove loquaces et fallaces fumos vanitatis tuae. Libido pecorum ideo non est vitium, quia non ea caro concupiscit adversus spiritum; quod Manichaeus si discernere valuisset, nec pecorum ab opificio Dei veri alienasset naturas, nec hominum vitia putaret esse substantias. Tu autem nisi cum Ambrosio et ceteris Catholicis senseris atque tenueris, per praevaricationem primi hominis carnis et spiritus dissensionem in nostram vertisse naturam, quantumlibet Manichaeos detestari videaris, eorum detestandus adiutor sine dubio permanebis; asserendo esse bonum, quod esse clamat veritas malum; et hoc malum negando ex depravatione venire peccato vitiatae naturae nostrae, ut Manichaeus, te adiutore, commixtionem nobis naturae introducat alienae.

  1. IUL. Simili acumine illud quoque labefactare conaris, quod dixi, evangelico testimonio ex fructi bus suis arborem debere cognosci; ut ostenderem, quod clarum est, doceri bona non posse coniugia, immo ipsam naturam, quae coniugiorum operatione suppletur, nec Dei posse opere vindicari, si de ea dicerentur crimina pullulare. Ad hoc ergo respondisti: Numquid Dominus inde loquebatur, et non potius de duabus voluntatibus hominum, bona scilicet et mala; istam bonam, illam malam arborem dicens; quia de bona voluntate opera bona nascuntur, et mala de mala? Quod si nuptias arborem bonam intellegamus, profecto e contrario posituri sumus fornicationem arborem malam. Porro si dixerit non illic arboris loco ponendum esse adulterium, sed naturam humanam de qua nascitur homo ita et hic non erit arbor connubium, sed natura humana de qua nascitur homo. Falleris: non ibi Dominus loquitur de duabus voluntatibus, sed de persona sua. Quoniam cum beneficia Iudaeis praestaret innumera, ab eius nihil criminationibus desinebant. Ceterum cum opera eius, quae etiam glorificabant, arguere non valerent; ipsum tamen Samaritanum ac plenum daemonio et Behelzebulis spiritu causabantur illudere. Tunc ergo Dominus ait: Aut facite arborem bonam, et fructus eius bonos; aut facite arborem malam, et fructus eius malos: ex fructibus enim suis arbor dignoscitur. Id est: Aut opera mea vituperate, quae bona esse infirmitates pulsae et restitutae sanitates loquuntur; ut improbum me, operum meorum testimonio comprobetis; aut si haec tanta beneficia non audetis arguere; reddite bonae arbori, mihi videlicet, testimonium fructuum meorum, et amate beneficum, qui beneficia praedicatis. Ibi ergo personam de operibus suis Christus iussit agnosci; quod nobis iure suffragatum est, ut doceremus naturam quoque atque coniugia de fructificationis suae qualitate censenda; ut si de his criminum virus fluebat, criminosa etiam radix iudicaretur. Vide ergo quam ad intellegendum caecutias, qui levare te obiecti mei pondus putasti, fornicationem nuptiis ex adverso locando, ut sicut bona arbor nuptiae, ita mala fornicatio videretur, de qua, id est, fornicatione, fecunditas nulla deberet existere, ne mala convinceretur, si bonae nuptiae bonis fetibus probarentur; cum homo sive de coniugio, sive de adulterio nascitur, non de flagitio, sed de natura seminum prodeat. Flagitium quippe quod moechantium voluntate committitur, substantiae instituta non turbat; verum exercet se natura per materias suas, et peccato remanente apud illicitae voluntatis auctorem, fetus innocuus de opere Conditoris erumpit. Quod quidem et tu vidisti esse referendum; sed qualiter conatus sis eludere, prudens lector attendat. Ais enim: Si arboris loco ibi non est ponendum adulterium, sed natura humana de qua nascitur homo; ita et hic non erit arbor bona connubium, sed natura humana de qua nascitur homo. Hoc est ergo quod eloqui conatus es: Sicut non imputatur homo fornicationi, sed naturae; ita peccatum quod trahitur de parentibus legitimis, non esse imputandum connubio, sed naturae humanae, quam crimine diabolus infecit antiquo. In adulteris ergo culpasti lascivientium voluntatem, sed laudasti humanam naturam, de qua homo etiam per illicitos concubitus nasceretur; in parentibus autem legitimis laudasti connubium, de quo non dicis venire peccatum; sed vituperasti naturam, de qua dicis infundi crimen horrendum. Vigilet hic ergo lector meus. Si naturam humanam in fornicatione laudabilem censuisti, quae causam nascenti flagitiis coeuntium impollutam fecisset; quomodo hanc ipsam naturam in connubii parte reprehendis, quam dicis causam naturali crimini praestitisse? Ergo non quidem connubium, sed naturam humanam et magnum bonum et magnum malum esse professus es. Nam quid ea nequius, si crimen ingenuit? Quid detestabilius, si a diabolo possidetur? Quid ergo habeat artis in semine, ipsa viderit; qualitatis interim, in qua bonum omne vel malum est, pessimae comprobatur, si et ipsa rea, et generans reatus, et diabolicae convincitur tyrannidis satelles. Merito ergo de fructibus suis debet arbor agnosci, ut quae causa mali est, mala iure optimo nominetur.

AUG. Causam mali originalis, nec coniugium esse, nec adulterium, satis res ipsa declarat; quoniam, id quod bonum est in natura hominis, Deo creante ex homine nascitur; et id quod malum habet propter quod renasci debet, ex homine trahitur. Causa porro huius mali est, quod per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. In quibus Apostoli verbis in aliam sententiam detorquendis, quanta loquacitate inaniter laboraveris, vident qui tua et nostra intellegenter legunt. Quid te igitur adiuvat? Utquid abs te, quaeso, commemoratum est evangelicum testimonium, quod arbor bona bonos fructus facit, cum tu de coniugali loquereris bono, eiusque fructus velles esse homines; tamquam ideo demonstrans eos sine malo nasci, quia bonum sunt nuptiae, et non potest arbor bona fructus malos facere; cum homines nascuntur ex hominibus, sive cum originali noxa, unde dicit Apostolus: Corpus mortuum est propter peccatum; sive sine ulla noxa, ut vos contenditis contra Apostolum, non tamen per coniugales solos, verum etiam per concubitus impudicos; et aliquando sint sterilia coniugia, fecunda adulteria? Utrum autem Dominus duas voluntates, sicut nos dicimus, in duabus arboribus insinuare voluerit, unam bonam, qua bonus est homo, quae non potest facere opera mala, id est, fructus malos; alteram malam, qua malus est homo, quae non potest facere opera bona, id est, fructus bonos; an sicut tu dicis de se ipso Iu daeis ista locutus sit, qui nosse volunt, Evangelium legunt, te negligunt. Dominus enim cum cavendos esse monstraret, qui venirent in vestitu ovium, intrinsecus autem lupi essent rapaces: Ex fructibus, inquit, eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? Sic omnis arbor bona fructus bonos facit; mala autem arbor fructus malos facit. Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. Et secundum Lucam, cum hypocritae arguerentur, duae istae arbores commemoratae sunt, et mox evidenter expositae, subsequente Domino atque dicente: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum; et malus homo de malo profert malum; ex abundantia enim cordis os loquitur. Ubi autem ait: Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum (quod tu eum de se ipso dixisse opinaris), unde dixerit mox aperiens: Siquidem ex fructu, inquit, arbor cognoscitur. Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. Bonus homo de bono thesauro profert bona; et malus homo de malo thesauro profert mala. Videsne te falli, non me? Redi ergo ad causam operis mali, et invenies voluntatem malam; redi ad causam originalis mali, et invenies primi hominis voluntatem malam, et ea vitiatam naturam bonam.

  1. IUL. Verum haec loquimur, ut fidei vestrae quis sit finis ostendam; ceterum illud inconcussum valet, quod disputationibus praecedentibus fundatum est, nec quidquam malum esse, praeter opus voluntatis quod iustitia prohibet perpetrantis; nec quod naturale est, posse malum convinci. Manet ergo haec inconcussa turris, de cuius edito latrocinia diversorum propulsantur errorum.

AUG. Quid est quod dicis; aut quae sunt tuae praecedentes disputationes, nisi loquacissimae vanitates? Quid est quod dicis: Nec quidquam malum esse, praeter opus voluntatis quod iustitia prohibet perpetrantis? Ergo ipsa voluntas mala non est malum, si non est quidquam malum nisi opus eius? Neque enim est consequens, ut mala voluntas habeat etiam perpetrandi operis facultatem; ac per hoc te auctore non erit malum hominis male velle, quando non potest facere. Quis istam ferat insipientiam, vel potius amentiam? Ubi etiam ponimus, quia si non est malum quidquam, nisi opus voluntatis quod iustitia prohibet perpetrantis; non erunt mala quaecumque homines nolentes sive agunt, sive patiuntur; non erit malum quod clamat Apostolus: Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago; non erit malum supplicium ignis aeterni, ubi erit fletus et stridor dentium; quia id volens nemo patietur, et non est opus voluntatis quod iustitia prohibet perpetrantis, sed poena nolentis. Quando ista saperes, si non mirabiliter desiperes, vel potius insanires? Quid est etiam quod dicis " nec quod naturale est, malum posse convinci "? Itane vero (ut innumerabilia naturalia vitia corporis taceam) malum non est surditas naturalis, quae ipsam quoque, ex qua iustus vivit, impedit fidem, quoniam fides ex auditu est? Sed vos, nisi surdi intus essetis, Apostolo dicente: Fuimus enim et nos naturaliter filii irae, sicut et ceteri; cordis auribus audiretis. Sed pergite adhuc, et cordibus caecis surdisque clamate: Non est malum naturaliter esse obliviosum, naturaliter esse obtunsum, naturaliter esse iracundum, naturaliter esse libidinosum. Cur enim non securi fatua ista verba iactatis, quibus malum non est etiam ipsa fatuitas naturalis? Usque adeo quippe omne originale malum meritum negantes, cuncta naturalia vitia laudare cogimini, ut non solum corpore deformes, debiles, monstruososque fetus, verum etiam fatuos, si nemo ibi peccasset, exorturos in paradiso fuisse dicatis; dum tamen pudendam susceptam vestram, qua caro concupiscit adversus spiritum, inter delicias loci illius beatissimi collocetis.

  1. IUL. Verum nunc, quod locus exigit, insequamur. Apparet te, subtilissime disputator, unam eamdemque rem, naturam scilicet humanam magnis extulisse laudibus, sed maioribus maculasse criminibus; quod sicut uno tempore, uno opere, unoque consilio evenire simul non potest; ita ratio naturalis nequaquam capit haec, vel sub alternatione contraria, sed uno semper plena, id est, taxatione boni, numquam propter malum, quod eius instituta per actoris sui non capiunt dignitatem, nisi a pollutissimo Manichaeorum dente mordetur. Sed hoc expleto, illud inquiro, quos putes connubii fumos sequendos. Nam si connubium fateris non esse causam hominis, sed naturam; peccati quoque causam non esse connubium, sed naturam; hoc connubium, cui laudem dabas, totum prorsus evanuit. Cui ergo rei adscribitur, si nec mali tui, nec boni mei causa est? Si ab honestate connubii hominem submoves, ne eum etiam fornicationi cogaris adscribere; a necessitate connubii peccatum removes, ne nuptias damnare videaris; quid remansit laude dignum in possessione coniugii? Cur illud times violare sermone, quod admota disputatione funditus subruisti? Cuius ergo rei causa esse dicetur, si nec malo nec bono participat naturali? Nihil ergo iam agit in rebus humanis nomen honestasque coniugii? Sed angeris, et dure quidem; subveniendum est igitur anhelo seni. Remansit quod ei dare possis, sine quo tamen nihil aliud invenitur; videlicet ut dicas hoc connubium stare pro foribus, ut ad voluptatem coeuntium nullam obscenitatis famam permittat irruere, sed suo titulo illi negotio honestatem vindicet et pudorem. Sine causa ergo connubii fidem subdola corrumpere laude voluisti; nulli est infestius, quam tibi. Vos omnino proturbat, nec ad lacerationem commixtionis tutelae suae creditae, Manichaeorum linguas permittit irrepere. Habent, inquit, suo dogmate digna meritoria, in quibus nocturnis horis expleantur; illam verecundantium voluptatem connubii tuentur excubiae, arcentur crimina, et honor honestatis admittitur; privilegia sibi ab Apostolo concessa defendunt honorabiles nuptias et thoros immaculatos; fornicatores autem et adulteros iudicabit Deus. Ubi est ergo criminosa commixtio, si negotio eius atque secreto auctoritas connubii, quod laudabas, obsequitur?

AUG. Tu quidem, ut ex fructibus suis cognosci arborem diceres, non naturae hoc evangelicum testimonium, sed nuptiis proficere voluisti. Nam tua verba ista sunt: Si ergo trahitur, inquis, et de nuptiis originale malum, causa mali est conventio nuptiarum, et necesse est malum esse per quod et ex quo malus fructus apparuit, dicente Domino in Evangelio: " Ex fructibus suis arbor agnoscitur " . Quomodo, inquis, tu audiendus putaris, qui dicis bonum esse coniugium, de quo nihil aliud quam malum prodire definis? Constat igitur, inquis, rea esse coniugia, si peccatum inde originale deducitur, nec posse defendi, nisi fructus eorum innocens approbetur; defenduntur autem, et bona pronuntiantur; fructus igitur approbatur innocuus. Nempe his verbis tuis satis clarum est, arborem te intellegi voluisse coniugium, et fructus arboris eos fetus qui coniugum commixtione nascuntur. Sed quia hinc ratione manifestissima exclusus es, et ex adulteris enim tales fetus oriuntur; ad naturam putasti esse fugiendum, in cuius altitudine latitares; de qua non agebas, quando propter connubii bonum fructusque eius bonos similitudinem arboris evangelicae caecus adhibebas. Defende ergo naturam contra originale peccatum: relinque coniugia, ipsam dic bonam arborem, quia sive de coniugiis, sive de adulteriis, ipsa gignit homines; quos ideo dicis fructus bonos arboris bonae, ne aliquem reatum ex origine depravata credantur generatione traxisse, regeneratione solvendum; ne indigeant salvatore, ne in remissione peccatorum fuso sanguine redimantur. Age ista ut detestandus haereticus; imple paradisum Dei, etiamsi nemo peccasset, libidinibus concupiscentium, certaminibus contra libidines dimicantium, doloribus parturientium, fletibus vagientium, morbis languentium, funeribus morientium, moerore lugentium. Sic age, hoc te decet; tales enim, te auctore, subsequuntur poenae bonos fructus arboris bonae, et insinuant paradisum deliciarum, sed Pelagianorum. Quin etiam meam disputationem dialecticus acutus irrides, dicens, unam eamdemque rem, naturam videlicet humanam ma gnis extulisse me laudibus, sed maioribus maculasse criminibus. Ego vero non Aristotelem vel Chrysippum, multo minus vanum cum sua loquacitate Iulianum, magistrum delector habere; sed Christum, qui profecto nisi natura humana magnum esset bonum, non pro illa homo fieret, cum Deus esset; nisi magno peccati malo mortua esset, non pro illa moreretur, cum sine peccato ipse venisset et mansisset. Rursus tamen, quasi non tibi natura humana sufficiat, quae talis de adulteris, qualis de coniugibus nascitur, de bonitate nos putas urgendos esse nuptiarum, quaerens quid agant in rebus humanis, si neque malum ipsis imputandum est, quod non de illis, sed de vitiata per peccatum origine trahitur; neque bonum, quia homo etiam de adulteris nascitur. Et quia honestatem connubii a concubitus illiciti turpitudine invenimus esse discretam, hinc existimas confici, nullum originale malum trahi de coniugali concubitu; non intuens, quod si connubii bonum causa esset ne malum traherent, qui de coniugibus nascerentur; profecto adulterii malum causa esset ut malum traherent, qui de adulteris nascerentur. Habent igitur in rebus humanis honestum locum suum nuptiae, non ut homines nascantur, qui etsi nulla nuptiarum lege, naturali usu passim sexus uterque concumberet, utique nascerentur; sed ut ordinata propagatione nascantur; et quemadmodum partu certae sunt matres, ita fide coniugii habeantur certi et patres; et ne tua pudenda suscepta per quaslibet feminas tanto turpius, quanto liberius evagetur. Sed non quia de nuptiis certo genitore homo nascitur, ideo non indiget salvatore per quem renascatur, ut a malo cum quo nascitur, liberetur. Non est itaque in connubiis, ut nos dicere calumniaris, criminosa commixtio; sed ideo laudanda est coniugum castitas, quia sola potest bene uti malo, quod tu deformiter laudas.

  1. IUL. His igitur absolutis vel breviter ostendam, quam iaceas in profundo ignorantiae, qui hactenus subtilissimus et acutissimus habebare. Dicis te naturae adscribere crimen, quod transit in sobolem, non tamen in nuptiis; sicut e regione, hominum naturae applicas, non flagitio. Et ideo fingis te quidem laudare connubium, ne aperte deprehendaris manichaeus; sed vituperas naturam, cui et malum inesse, et de qua propagari malum fateris. Numquam igitur audire potuisti disputationis regulas et sanissimae constituta rationis? In omnibus enim praedicamentis plus amplectuntur genera, quam species; inde autem etiam fiunt genera subalterna; plus autem species, quam atomi; suntque genera quibus species continentur, species autem speciales quibus individua concluduntur. Minorum ergo quassatio, superiora non quatit; superiora vero casibus suis omnia, quae complectebantur, involvunt. Verbi gratia, ani mal genus est: sed latitudine suae significationis diversas species comprehendit, scilicet hominis, equi, bovis, etc. Si ergo pereat una species, genus illud non sentit exitium; fac enim ut de rebus boum natura deficiat; genus nimirum interemptum non est, aliorum animalium permanente natura. At contra, si hoc quod est animal, auferatur de rebus; omnes sine dubio species, quae hoc genere concludebantur, intereunt; nulla enim remanebit species animantis, animali penitus interempto. Ea ergo quae superiora sunt, eventus suos atque merita speciebus, quas amplectuntur, impertiunt; non tamen recurrit, ut specierum suarum quasi necessitudinum quarumdam varietatibus permutentur. Utque ad causam referatur exemplum; naturae humanae generalitas institutionum infra se locatarum genus quoddam est; haec velut species habet, in situ, in membris, in ordinibus, in motibus, vel aliis id genus. Qualitatem ergo suam omnibus suppositis speciebus impertit; non tamen obnoxiaretur sui, ut minorum a se rerum periculis misceatur. Si ergo natura vituperetur, et obnoxia diabolo reaque credatur, coniugium quoque quod sub illa est, et fecunditas, et substantia tota damnabitur. Non potest ergo laudari connubium, quod fit secundum naturam, si natura ipsa reprehenditur. Commoriatur necesse est radici suae germinum succisorum venustas; et ut rem ipsam planius eloquar, non potest dici bonum negotium nuptiarum, si commixtio naturalis arguitur; quoniam quod depretiatur in genere, cui indivisibiliter adhaeret, in specie nequit honorari. Porro cum mala voluntas instrumentis naturalibus ad flagitia utitur, vis illa voluptatis et seminis, quae numquam pro coeuntium voluntate variatur, nullam patitur criminis societatem; sed materiam Deo praestat operanti, flagitiumque adulterantis solummodo arguit meritum, non naturae. Cum igitur de naturalibus disputaremus, perobtunse naturam reprobans connubia laudasti; cum irrefutabiliter constet genus speciebus suis participare, quidquid exceperit; et ideo aut usus, quem naturalem Apostolus dicit, bonus legitimusque censebitur, et erunt honesta coniugia, nullumque erit naturale peccatum; aut si creditur natura esse diabolica, ut sit originale peccatum, connubii quoque usus damnabilis pronuntiabitur. Et non quidem sobrie, ex aperto tamen Manichaeorum dogma suscipitur; quod quoniam funestum est, nec apud illos quidquam est aut veritatis, aut honestatis, aut fidei; apud nullos autem alios opinio potest naturalis esse peccati; ut nos catholicos, ita vos constat esse Manichaeos.

AUG. Tu certe de arbore locutus es, et fructibus ex quibus arbor agnoscitur, cum in hac similitudine coniugium prolemque intellegendam putasses, exclu sus inde, quia et de concubitu adulterino potest talis existere fructus, ad naturam fugisti. Nec latere nos fugientis transitus potuit; in verbis enim tuis, quae nunc commemorabo, satis evidenter apparuit. Aisti enim loquens ad me ipsum: Simili acumine illud quoque labefactare conaris, quod dixi, testimonio evangelico, ex fructibus suis debere arborem cognosci; ut ostenderem, inquis, quod clarum est, doceri bona non posse coniugia; immo ipsam naturam, quae coniugiorum operatione suppletur, nec Dei posse operi vindicari, si de ea dicerentur crimina pullulare ". His tuis dictis aperuisti fugae tuae transitum, nominatis coniugiis addendo et dicendo: immo ipsam naturam, quae coniugiorum operatione suppletur. Distinxisti ergo duo ista, satisque ostendisti aliud esse naturam, aliud coniugia, quorum operatione natura suppletur. Quid est ergo quod postea naturam genus, eiusque speciem vis esse coniugium? Numquid ullum genus speciei suae ullius operatione suppletur? Non utique: neque enim animal, quod est genus, suppletur operatione hominis, vel equi, vel bovis, vel alterius alicuius pecoris, quod species est generis illius; quandoquidem etiamsi desit aliqua species, auferaturque de rebus; manet tamen genus, quod ceteras amplectitur species, sicut etiam ipse disputasti. Quod genus utique integrum non maneret, si operatione speciei, quae ablata est, suppleretur; non enim magis est genus, si plures; et minus est genus, si species habeat pauciores; quamvis si omnes auferantur species, nec genus erit; quemadmodum genere ablato, nulla erit species. Non est igitur connubium species, genusque natura, si connubiorum opere natura suppletur; sicut non est agricultura species segetis, quoniam suppletur seges opere agriculturae. Deinde si naturam genus, eiusque speciem dicis esse coniugium; procul dubio dicere cogeris, quod natura sit omne coniugium. Ideo quippe omnis equus animal est, etsi non omne animal equus; quia species est equus, animal genus. Ergo nec fit ab homine aliqua natura; quamvis enim, ut scriptum est, a Domino iungatur mulier viro; quoniam nisi adiuvante ipso non fit, quando recte fit; quis tamen nesciat opera hominum esse coniugia? Porro si naturam non facit homo, non est natura coniugium; quia coniugium facit homo. Ac per hoc, quia coniugium natura non est, profecto naturae species, tamquam illa sit genus, nullo esse pacto potest. Coniugia igitur ad mores hominum pertinent, ipsi autem homines ad naturam. Licet itaque nobis mala vitiatae vituperare naturae, et laudare mores bene utentes bonis malisque naturae. Laudo ergo coniugia; absit autem ut laudem malum, quo caro concupiscit adversus spiritum; sine quo malo quisquam hominum non potest nasci; cuius mali reatus, nisi renascendo, non potest solvi; cuius mali bonus usus laudatur in concubitu coniugali. Proinde originale peccatum, quod non trahitur ex alienae commixtione, sed ex nostrae depravatione naturae, non dicunt Manichaei, sed dicunt Catholici; quod vos negando estis haeretici.

  1. IUL. Ad cuius nominis cavendam invidiam, frustra omnino diversarum facis haereseon mentionem. Ais enim: Sicut Ariani Catholicos Sabellianos vocant, quamvis certam personarum distinctionem faciant, naturae tamen communione servata; ita et a nobis Manichaeorum vobis nomen imponi; cum vos non dicatis malum esse nuptias, quod dicunt Manichaei, sed dicatis malum in omnes homines naturae conditione transire. Haec autem argumenta tua prudentibus non ambigo irrisum iri; nam ut Ariani falsos Catholicos Sabellianos dicunt, cum a nobis et Patris et Filii et Spiritus Sancti personarum fiat sine ulla confusione et sine mutatione substantiae distinctio, illique hebetissime calumnientur, inter unum et tres nihil interesse; ita etiam Catholici iure meritoque vos Manichaeos esse pronuntiant; quia id a nobis dici fides vestra compellit. Asserunt quippe Manichaei naturalem peccatum: vos dicitis naturale. Dicunt Manichaei libidinem corporum a diabolo esse plantatam; tu id multiplicata disputatione confirmas. Contendunt illi per liberum arbitrium non posse malum caveri, quippe quod naturale sit; tu quoque iisdem sermonibus liberum commentaris arbitrium, sed per quod malum fieri possit, a malo autem non possit desisti. Dicit Manichaeus semen esse maledictum: tu id Scripturarum auctoritate probare conaris. Dicit Manichaeus inconvertibilem esse malitiam; tu sic esse vociferaris. Sed dicis tu Adam solum naturae fuisse melioris; dicit etiam Manichaeus ad Patricium, meliorem illum secutis credi oportere, quasi de primae concretum flore substantiae. Dicis tu commixtionem propter naturales motus esse diabolicam, atque homines a diabolo quasi fruticis a se plantati fructus iure decerpi; dicit etiam hoc Manichaeus, quippe a quo id credere et affirmare didicisti. Dicit Manichaeus et naturam et nuptias malas esse: tu autem bonas nuptias, sed ream naturam. Non tu hic religiosior, sed ille prudentior. Quomodo ergo falsum est, quod dicunt Ariani, Catholicos Sabellianos esse; ita verissimum est, quod dicunt Catholici, Traducianos non esse aliud quam Manichaeos; distinctionem autem inter vos illusoriam quidem, non fide vestra, sed imperitia contigisse. Unius ergo fidei tu et Manichaeus; sed ille minus impudens, quam tua gravitas invenitur; neque enim facile Manichaeus aut Melitidis alter offenditur, qui dicat se damnare naturam hominum, sed non infamare coniugia.

AUG. Cur ego Arianos et Sabellianos commemoraverim, qui librum illum meum intellegens legit, mox invenit; teque pervidet dolose agere, qui eamdem causam totam commemorare noluisti. Tibi enim dixi: Sicut Ariani dum Sabellianos fugiunt, in peius aliquid inciderunt, quia Trinitatis ausi sunt non personas discernere, sed naturas; ita Pelagiani dum Manichaeorum pestem in perversum vitare conantur, de nuptiarum fructu ipsis Manichaeis convincuntur perniciosiora sentire, credendo parvulos Christo medico non egere. Haec verba mea tibi proposuisses, vel certe hanc sententiam meam, si mihi quoquo modo respondere voluisses; quibus praetermissis dicis tibi ipse quod vis, ut mihi, non ea quae a me dicta sunt refellendo, sed non tacendo respondisse videaris. Et nunc, quod ea me sentire dicis, quae sentiunt Manichaei, multum falleris; vel potius quos potes fallis. Nam Manichaei malum coaeternum Deo, idemque malum esse substantiam, alienam quamdam dicunt esse naturam, quae in bonum mutari, nec per se ipsam, nec a bono Deo possit omnino; cuius immutabilis mali commixtione, animam bonam, quam credere audent boni Dei esse naturam, inquinatam perhibent atque corruptam; et ob hoc in qualibet hominis aetate necessarium habere salvatorem, a quo mundata et redintegrata atque a tali captivitate eruta liberetur. Vos autem dum in perversum fugitis Manichaeos, in has impietatis tenebras incidistis, ut ab omni malo asserendo parvulos salvos, Salvatorem miseris necessarium non putetis; et adiuvandis eis ipsis, quos fugitis, Manichaeis nescio quomodo per circuitum vestri occurratis erroris, negando malum vitiatae naturae nostrae; ut quidquid malorum vel recte creditur, vel aperte invenitur in parvulis, commixtioni (quod volunt ipsi) naturae tribuatur alienae. Catholica vero ut Manichaeos et Pelagianos devitet, nullam naturam atque substantiam esse dicit malum; sed voluntario malo, quod per unum hominem in omnes homines pertransiit, nostram naturam atque substantiam ideo mutabilem, quia Dei natura non est, non negat esse vitiatam; eique malo, quod insanabile Deo non est, ut absumi possit, in omnibus aetatibus Salvatorem necessarium confitetur. Proinde nec de peccato naturali, nec de libidine corporum, nec de libero arbitrio, nec de semine maledicto, nec de inconvertibili malitia, nec de natura primi hominis, nec de commixtione sexuum, nec de potestate diabolica in homines, eadem quae Manichaei, dicere possumus; qui duas naturas atque substantias, unam boni, alteram mali, sine initio temporis sempiternas, et ex quodam initio temporis commixtas esse non dicimus; ne inter multa absurda atque vesana, etiam Dei naturam coinquinabilem corruptibilemque dicamus. Quod autem me solum affirmas dicere bonas nuptias, reamque naturam; ut alios taceam, do tibi Paulum apostolum, quem tu quoque laudatorem praedicas nuptiarum, dicentem tamen de naturae originalis reatu, corpus mortuum esse propter peccatum. Do tibi alterum huius intellectorem, meumque doctorem, catholicum Ambrosium, qui cum laudet coniugalem pudicitiam, dicit tamen: Omnes sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est. Calumniose, contentiose, linguose, quid quaeris amplius?

  1. IUL. Verum adversum haec ludibria satis actum est: veniamus ad eam, quam supra dixi, perplexissimam quaestionem, quae ipsum praeceptorem tuum sui subtilitate decepit. Oppositioni quippe nostrae, haud exponendo, sed aliud difficilius ponendo conatus es occurrere. Cum enim docuissem, quia in hominibus perfectioris aetatis malum suapte voluntate operantibus, et innocua naturae laudarentur exordia, et actionum diverticula iure vituperarentur; duoque esse, quae possint contrariis applicari; in parvulis autem unum, id est, naturam, quia voluntas non esset; illudque unum aut Deo, aut daemoni esse reputandum; collegique ut si per Deum natura subsisteret, non posset esse in ea originale malum; si autem diabolo transcriberetur per ingenitum malum, nihil esset per quod homo divino operi vindicaretur; cum ergo ad ea pervenisses loca, respondisti, fide solita, me collegisse verum; sed et in parvulis duo esse, id est, naturam et peccatum. Quod tamen peccatum, ut priorum definitionum recorderis, nihil est aliud, quam voluntas retinendi vel admittendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere. Constituto ergo peccatum nihil esse aliud, quam pravae voluntatis electionem; respondisti, Epicure nostri temporis, in parvulis peccatum esse, voluntatem non esse: quod cuius sit dedecoris, liber iam quartus ostendit. In his ergo locis cum dixissem: " Si ex voluntate est peccatum, mala voluntas, quae peccatum facit; si ex natura, mala natura, quae peccatum facit "; ea quaestione es mihi conatus occurrere, quam a te excogitatam non esse manifestum est. Nam cum ante hos annos essemus Carthagini, a quodam mihi Honorato nomine necessario tuo, manichaeo aeque, sicut epistolae vestrae indicant, id ipsum propositum est. Cuius rei ad hoc tantummodo feci mentionem, ut clareret hanc esse quaestionem, quae et Manem et Marcionem ante tot saecula decepisset. Sic ergo loqueris contra hoc quod ego dixeram: " Si peccatum in naturam, mala natura quae peccatum facit ": Quaero ab illo, si potest respondeat, sicut manifestum est, ex voluntate mala tamquam ex arbore mala fructus eius fieri omnia opera mala; sic ipsam voluntatem malam, id est, ipsam fructuum malorum arborem malam unde dicat exortam. Si ex angelo; quid erat ipse angelus, nisi bonum opus Dei? Si ex homine; quid erat ipse homo, nisi bonum opus Dei? Immo quia voluntas mala ex angelo angeli, et ex homine hominis orta est; quid erant haec duo, antequam in eis ista mala orirentur, nisi bonum opus Dei, et bona atque laudanda natura? Ecce ergo ex bono oritur malum, nec fuit omnino unde oriri posset, nisi ex bono; ipsam dico voluntatem malam, quam nullum praecessit malum; non opera mala, quae non sunt nisi ex voluntate mala, tamquam ex arbore mala. Nec ideo tamen ex bono potuit oriri voluntas mala, quia bonum factum est a Deo bono; sed quia de nihilo factum est, non de Deo. Quid est ergo quod dicit: Si natura opus est Dei, per opus Dei opus diaboli transire non sinitur? Nonne opus diaboli, quando in angelo qui diabolus factus est, prius ortum est, in opere Dei ortum est? Quapropter si malum quod omnino nusquam erat in opere Dei oriri potuit; cur malum quod alicubi iam erat, per opus Dei transire non potuit? Numquid homines non sunt opus Dei? Pertransiit ergo peccatum per homines, hoc est, diaboli opus per opus Dei; atque ut alio modo idipsum dicam, opus Dei per opus operis Dei. Haec tam multa, quae de tuis sermonibus posui, aperuerunt omnino ipsum caput et fontem erroris antiqui; nihil in dictis tuis acutius, nihil in disserendo perplexius attulisti; toto omnino campo disputationis agitatus, ac de omni loco, in quo tentaveras subsistere, armis infestae veritatis expulsus, pervenisti tandem ad illum specum, quem inter opaca quaestionum Manichaeus foderat. Reddidisti propositioni huic testimonium difficultatis suae, dicens: " Quaero ab illo, ut si potest respondeat "; et ideo quoniam convenit inter utrumque nostrum locum esse difficilem, ut toto animo adsit lector admoneo. Distinctiones pro rei conditione subtiles, quas adiuvante Christo confido pinguescere, prius intentus, mox securus sequitur. Quaesisti ergo, unde malum; interrogo, quod malum dicas; commune enim hoc nomen est culpae et vindictae; ceterum abusive supplicium malum vocatur, cum gravitate eius quo infertur iudicii vindicetur. Respondes, de peccato te dicere, non de supplicio.

AUG. Aperuisti omnino stultitiam tuam, quantum potuisti, qui malum confiteris esse peccare, et malum non esse dicis, sed abusive malum vocari, supplicio sempiterni ignis ardere. Sed tantae absurditatis rationem reddis egregiam: Abusive, inquis, supplicium malum vocatur, cum gravitate eius quo infertur iudicii vindicetur. Si ergo, ut hoc dicas, damnati poenam non ex miseria patientis, sed ex iustitia damnantis appendis; dic apertius, bonum esse supplicium, quod abusive dicis malum vocari. Supplicium est enim poena peccati, et iusta est utique poena peccati, iustum est itaque supplicium; et omne quod iustum est, bonum est: bonum est ergo supplicium. Nonne cernis, nisi ita damnatum a damnante distinguas, ut ipsam damnationem, quod supplicium est et poena peccati, bonum quidem opus esse asseras damnantis, sed damnati exitium malum; non, inquam, cernis, nisi haec ea ratione distinguas, ad hoc te perduci ut dicas, homines malis operibus suis, non ad mala quae patiantur graviora, quod verum est, sed ad bona potius pervenire, quod tam falsum est, et tanta vanitate dicitur, ut ista sapere tantum sit malum, quantum est etiam cordis caeci supplicium? Igitur non abusive vocatur malum; sed prorsus malum est patienti; bonum est autem facienti, quia iustum est poenam irrogare peccanti. Si delirare non vis, ista distingue.

  1. IUL. Quaeris ergo unde sit hoc malum, quod merito malum vocatur, id est, peccatum. Respondeo, imperite nimis rogari originem rei, de cuius adhuc definitione non constitit. Videamus ergo prius utrum sit, tunc quid sit, ultimum unde sit. Feci hoc quidem in primo praesentis operis libello; sed ibi ex aliqua parte securus: ambigatur ergo utrum sit malum.

AUG. Si tu esse malum diceres, ego autem negarem; tunc inter nos quaestio verteretur, utrum esset malum, in qua quaestione susciperes ostendere malum esse, quia id a me negatum esset; cum vero id neuter nostrum neget, neuter hinc ambigat; quid poscis ut ambigatur unde non ambigitur, nisi loquendi libidine; ut non verborum meorum convictione, sed librorum tuorum multitudine glorieris?

  1. IUL. At id esse testantur frequentata vitia et severa iudicia; constitit ergo esse peccatum. Quaerimus quid sit; utrum corpus aliquod sit, quod ex multis compositum videatur; an singulare quiddam, sicut unum aliquod elementum, vel per cogitationem a reliquorum communione purgatum. Porro nihil horum est. Quid est ergo? Appetitus liberae voluntatis, quem prohibet iustitia; vel, ut definitione utamur priore: Voluntas faciendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere. Considera ergo, utrum extra terminos definitionis huius peccatum nequeat inveniri, ne alibi vagetur, quod nos comprehensum putamus. Consulamus ergo iustitiam iudicantis, ut et illius testimonio clareat, utrum bene cinctum sit his limitibus genus omne peccati. Imputatne Deus quod scit non posse vitari? At nulla iustitia est, et summa deformitas; immo si hoc fiat, non puniuntur peccata, sed crescunt. A iusto enim iudice culpa puniri solet; ea si in ipsum arbitrum iustitiae corruptione pervadat, vindicata est de iudice, non punita. Non ergo imputat iustitia in peccatum, nisi unde liberum est abstinere. Liberum autem dici non potest, nisi quod sine aliquo inevitabili naturalium coactu, in iure emancipatae constiterit voluntatis. Optime ergo est finitum et plene: Peccatum est voluntas faciendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere. His ergo partibus absolutis, quaeratur unde sit, quod perturbatissime ante has definitiones fuerat inquisitum. Unde est ergo peccatum? Respondeo: De libera voluntate facientis.

AUG. Itane vero de libera voluntate facientis est, ubi dicitur: Si autem quod nolo ego, hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum? Videsne cum quaeris unde sit peccatum, atque respondes: " De libera voluntate facientis ", illud te cogitare peccatum, quod non est etiam poena peccati; hoc autem ubi facit homo quod non vult, et tamen peccatum esse Apostolus clamat, ad hanc tuam responsionem minime pertinere, nec ad illam definitionem, quam commemorasti dicens: Peccatum id esse, quod est voluntas faciendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere? Quomodo enim liberum est abstinere, ubi clamatur: Quod nolo, hoc facio? Aliter ergo natura humana peccavit, quando ei liberum fuit abstinere a peccato; aliter nunc peccat perdita libertate, quando eget liberatoris auxilio. Et illud tantummodo peccatum erat; hoc autem etiam est poena peccati.

  1. IUL. Sed videamus, utrum istud quod definitio praemissa confecit, omnium assensione firmetur. Certe nec prudens hinc ullus potest, nec catholicus dubitare, id est, nec peccatum esse nisi quod potest caveri, nec iustitiam esse nisi quae hoc imputet illi quem potuit, quod libera voluntate per se ipse commisit, cum potuisset cavere.

AUG. Hoc imputatum est primo homini, quod posset cavere, si vellet; sed eius peccato universa etiam in posteris natura vitiata Salvatore opus habet, ut possit cavere peccata, quando etiam aetas accesserit, qua uti possit rationis officio; ante hanc vero aetatem inest ex origine reatus generatione contractus, regeneratione detrahendus. Quod vos negando, apertissime dicitis Christum Iesum non esse Iesum parvulis; qui propterea teste Angelo sic vocatur, quia salvum faciet populum suum (in quo populo parvulos esse non vultis) a peccatis eorum.

  1. IUL. Sed ut nobis iam ista non lubricant, ita a Manichaeo et Traduciano paribus animis repelluntur. Videamus ergo quid ipsi dicant. Manichaeus scribit naturale esse peccatum; annuit Augustinus naturale esse peccatum. Ambo ergo ab ea, quam praemisimus, definitione dissentiunt, habentque in naturalis peccati nuncupatione collegium. Videamus quid dicant etiam de genere peccati, id est, quod putant esse peccatum, quod ambo naturale confirmant, ne forte vel in sequente gradu dissentiant. Quid scribit Manichaeus ad filiam? Concupiscentiam carnis, et illam voluptatem de fecunditatis operi destinatam, per hoc probari diabolicam, per quod opus eius publicum vitet aspectum. Quid Augustinus? Idem per omnia: Illa concupiscentia carnis frutex est diaboli; causa, lex peccati, quae evitat, inquit, ubique conspectum, et quaerit pudendo secretum. Ergo nec de priore, nec de sequente mali ratione discordant. Quid tertium? Cum iam quaeritur unde sit malum, Manichaeus " De natura ", inquit, " tenebrarum aeterna ". Quid Augustinus? Nimie, inquit, istud magister meus, qui putat malum numquam coepisse; coepit per primi hominis voluntatem, immo iam per superioris naturae, id est, angelicae; sed ex eo tempore factum est naturale. Everberat eum nimirum praeceptor suus, et in ius auctoritatissime trahit. Quid iudicaturus est inter hos catholicus? Manichaeum quidem sine dubio stolidissimum, qui putet naturale peccatum; sed cum Augustini ingenio compositum, peracutum videri. Quibus enim conveniat naturale esse peccatum, atque hoc peccatum unius speciei esse fateantur, a quo omne genus hominum possideri putent? Sed post haec dicere audere discipulum, in uno tantum non esse naturale, quod omnibus fateatur ingenitum; puerilibus sine dubitatione verberibus infamatum, subdent eum magistro consequentius blasphemanti. Sed utrumque simul, discipulum et magistrum, a conventu exterminabunt piorum. Vide ergo quid indulgeamus. Non tibi placet quod dicit Manichaeus, malum esse naturale; dic ergo neminem reum nasci, et evasisti, negans profecto originale peccatum. Sed non dicis; confiteris ergo nec a magistro te velle desistere, nec catholicis copulari.

AUG. Numquid propterea dicere non debemus, quod bonus Deus fecerit mundum, quia hoc etiam dicit Manichaeus? Sed cum quaeritur unde fecerit, ibi discernimur. Nos enim dicimus: Ex his quae non erant; quoniam ipse dixit, et facta sunt; ille autem: Ex duabus naturis, boni scilicet et mali, quae non solum iam erant, sed semper erant. Haec ergo quae non simul dicimus, non sinunt esse nos socios eorum ex illo quod simul dicimus. Item si interrogemur utrum sit Deus; et nos et Manichaei respondemus: Est Deus; et in hoc utrique separamur ab illo stulto, qui dixit in corde suo: Non est Deus; sed cum quaeritur qualis sit Deus, a Manichaeorum nefaria fabula, magna discretione distinguimur. Nos enim dicimus incorruptibilem atque defendimus; illi vero fabulantur corruptibilem Deum. De ipsa quoque Trinitate interrogati, utrique dicimus, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unius eiusdemque esse naturae; nec ideo tamen vel nos sumus Manichaei, vel ipsi catholici; dicunt enim alia de Patre et Filio et Spiritu Sancto, in quibus ab eis diversissimi eisque adversissimi sumus. Unde ista quae simul dicimus, adversus aliorum errores qui ea negant, fidenter asserimus; nec timemus ne Manichaeos nos appellent, et se inde praeferant nobis, quia cum Manichaeis dicimus, quod ipsi quoniam nolunt dicere, propterea redarguuntur a nobis. Sicut ergo Arianus ideo est haereticus, quia nobiscum non dicit unam Trinitatis essentiam, quod nobiscum dicit etiam Manichaeus; ita et vos haeretici estis, non dicendo nobiscum naturale peccatum, quod nobiscum dicit etiam Manichaeus; sed non ideo sumus Manichaei; quod enim dicit etiam ille, non ita dicimus sicut ille. Nos enim naturam nostram bonam voluntario peccato illius ex quo nati sumus, dicimus esse vitiatam, unde omnes sub peccato nascimur, et ipse noster ortus in vitio est, quod dicit Ambrosius; ille autem naturam malam nobis portat alienam, cuius nos affirmat commixtione peccare. Denique, nos sanandae nostrae etiam parvulos offerimus Salvatori; ille autem Christum non ideo existimat necessarium, ut naturam nostram sanet in nobis, sed ut alienam seiungat a nobis. Cernis nempe, et in eo quod peccatum naturale simul dicimus, quanta diversitate distemus. Similiter et in eo quod simul dicimus, malam esse concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum, cum quaeritur unde hoc sit malum, discretissimi reperimur. Nos etiam cum Ambrosio dicimus, hanc foedam discordiam carnis et spiritus per praevaricationem primi hominis in nostram vertisse naturam; ille autem cum suis dicit, ut invicem adversentur caro et spiritus, alienam nobis, quae semper mala fuit, adhaesisse naturam. Unde nos poscimus Salvatorem, ut hoc vitium nostrum sanetur; ille vero, ut a nobis aliena natura, quae sanari omnino non potest, auferatur. Etiam hic cur non attendis, in eo quod carnis concupiscentiam spiritui resistentem simul malam dicimus, quanta dissimilitudine separemur? Cur non attendis, nec nos esse Manichaeos, quia cum eis aliqua dicimus; et vos esse haereticos, quoniam cum eis illa non dicitis? Si enim cum illis diceretis esse naturalia mala, et nobiscum contra illos diceretis unde sint ista, quia non sunt de aliena natura Deo coaeterna, Pelagiani haeretici non essetis; nunc vero concupiscentiam, qua caro concupiscit contra spiritum, negando malam esse, et de vitiata natura nostra esse, facitis ut illi ex aliena esse concludant; ac sic et haeretici novi estis, et haereticos veteres, quos perverse fugitis, adiuvatis. Desine ergo mihi opponere magistrum Manichaeum, sed mecum potius sequere Ambrosium; et Arianos intuere, eosque in eo saltem, quod te melius sapiunt, imitare; qui nos Manichaeos esse non dicunt, quamvis cum Manichaeis dicamus unam Patris et Filii et Spiritus Sancti esse naturam, ubi nobis contentiosissime contradicunt.

  1. IUL. Verum vehementem obiectionem puta sti, ut diceres unde in ipso primo homine vel in diabolo qui angelus factus fuerat, mala exstitisset voluntas; quam tamen ais ideo esse ortam in opere Dei, id est, vel in angelo, vel in homine, non quia Dei opus erat, sed quia de nihilo factus erat. Vide ergo ne et tu per alteras vias aeternam dicas fuisse mali necessitatem. Nam si haec fuit causa exoriendi mali in opere Dei, quoniam de nihilo id factum esse constabat; antequam fieret autem quod esset, hoc nihilum semper fuit, id est, antequam fieret id quod esset, numquam aliquid fuit, et hoc quod numquam fuit, nihil fuisse dicitur; ab aeterno ergo numquam fuit, quod non fuit antequam fieret a Deo, cuius substantia sola sine principio est; hoc ergo inane, id est, nihil, antequam per rerum finiretur existentiam, semper fuit. Non ergo factum est hoc nihilum; sed factae sunt creaturae, et illud nihil esse cessavit. In ea ergo creatura, quae facta de nihilo est, tu ideo malum commentaris exortum, quoniam de nihilo facta erat. Malum ergo in homine exortum origini reputavisti; atque origo, id est, nihilum, dicitur a te causa fuisse peccati. Non enim, inquis, propterea in homine malum exortum est, quoniam a Deo factus fuerat; sed quia de nihilo factus fuerat. Si ergo ideo malum exortum est, quia conditio nihili praecedentis id exegit; hoc autem nihilum aeternum fuit; immutatis semitis incidisti, et pendes omnino in praeceptoris tui laqueo, ut malum ambo ab aeterno esse fateamini. Sed in hoc quoque ille prudentior; inducens enim naturale peccatum, dixit aeternam fuisse substantiam tenebrarum, quae sine voluntate peccatoris malum hoc inesse compelleret. Rei ergo, cuius faciebat necessitatem, auctorem dedit, ut malum quod substantias pervadebat, videretur habere cogentem; tu vero plumbo ingenii non ferendo, confirmas necessitatem mali, sed negas necessitatis auctorem. Et sicut in parvulis, ita in ipso priore peccati operatore opus relinquis; ac dicis nescio quid magnum posse intellegi, ut illud nihil valuerit plurimum, cum nihil esset.

AUG. Nihil vales, sed tu, asserendo quod nihil, cum sit nihil, valeat aliquid; nec intellegis, cum dicitur Deus de nihilo fecisse quae fecit, non dici aliud, nisi quia de se ipso non fecit; non enim antequam aliquid faceret, coaeternum illi erat aliquid facere. De nihilo est ergo, quod non est de aliquo; quia etsi fecit Deus aliqua de aliis rebus, has ipsas de quibus ea fecit, de nullis fecerat rebus. Peccare autem nulla res posset, si de natura Dei facta esset; nec iam facta esset, sed de illo esset, quidquid esset, et hoc quod ille esset; sicut est Filius, et Spiritus Sanctus, quoniam de illo sunt, hoc quod ille sunt, alius nascendo, alius procedendo; atque ita sunt de illo, ut numquam fuerit ipse prior illis. Et ideo ista natura non potest omnino peccare; quia non potest se ipsa deserere, nec meliorem habet cui debeat inhaerere, et cuius possit desertione peccare. Nec tamen ita rationalis est facta creatura, ut haberet peccandi necessitatem; sed nec possibilitatem haberet, si natura Dei esset; quoniam Dei natura peccare nec vult posse, nec potest velle.

Chapter 24 of 31