Liber I, Capita 70–96
- IUL. Ut igitur quod egimus colligatur, nec ego dictis tuis fraudem intuli, nec tu attulisti aliquid, quod vel dilutiore pietatis colore perfunderes, nedum Scripturis testibus approbares. Nec hoc quod tu putas, intellexit Apostolus; nec alia prorsus in paradiso fuit conditio commixtionis, quam qualis nunc in coniugiis agitur quae a se instituta Deus, tam ipsorum conditione sexuum et qualitate membrorum, quam frequentata benedictione perdocuit. Quibus absolutis claret, cunctos qui a te decipiuntur, ira esse quam misericordia digniores, quoniam in excusationem criminum suorum, quae mala voluntate committunt, te auctore infamant nativitatem, ne corrigant actionem.
AUG. Actio pia est in hac vita Deum colere, et eius gratia contra vitia interna pugnare, eisque ad illicita instigantibus cogentibusve non cedere; et ubi ceditur indulgentiam, atque ut non cedatur adiutorium Dei affectu religiosae pietatis exposcere. In paradiso autem, si nemo peccasset, non esset actio pietatis expugnare vitia; quoniam permansio felicitatis esset vitia non habere. Sed non est indicium hominum contra vitia veraciter dimicantium, ea quae impudenter frequentatur a vobis laudatio vitiorum. Itane vero, Iuliane, quando dicebat Ambrosius: Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est; aut me dicebat auctore, aut infamabat nativitatem, ne corrigeret actionem? Itane vero Gregorius, quando dicebat: Venerare nativitatem, per quam terrenae nativitatis vinculis liberatus es; aut quando dicebat de Christo loquens, vel de Spiritu Sancto: Per hunc primae nativitatis maculae purgantur, per quas in iniquitatibus concipimur, et in delictis genuerunt nos matres nostrae; aut quando dicebat Hilarius de rege David: Scit sub peccati origine, et sub lege peccati esse se natum; infamabant isti viri nativitatem, ne corrigerent actionem? Audebisne persuadere cordi tuo, quod Pelagianorum actio actioni praeferatur istorum? Date veniam, numquam vos vitam melius illis agere crederemus, nec si non sic amaretis concupiscentiam carnis, ut eam, qualis nunc est contra spiritum concupiscens, etiam in paradiso ante peccatum collocare velletis. Nam si, ut dicis: Non alia fuit in paradiso conditio commixtionis, quam qualis nunc in coniugiis agitur; erat ibi et ante peccatum libido carnalis, sine qua non potest nunc sexus uterque misceri. Si ergo non vultis, in illa beatitudine membra genitalia nondum pudenda, ad opus suum peragendum, quo proles seminaretur, voluntati hominum sine libidine potuisse servire; adhuc quaero eamdem libidinem qualem tunc fuisse credatis. Voluntatem certe quando esset necessaria, sequebatur; an etiam quando non erat propter propagandos filios necessaria, stimulabat tamen animum, et propellebat in concubitus vel quosque damnabiles, vel cum coniuge veniales? Si enim talis erat, qualis nunc est; hoc sine dubitatione faciebat, sive illi resisteretur per temperantiam, sive per intemperantiam cederetur. Ac sic, homo libidini aut peccando servire cogeretur, aut bello intimo repugnare; quorum alterum honestati, alterum paci felicitatis illius, si humanum sensum habetis, non convenire sentitis. Remanet igitur, ut si libido ibi esset, ita esset subdita voluntati, ut rectam quietamque mentem, nec ad delictum traheret, nec ad proelium provocaret; et spiritum oboedientem Deo, ac fruentem Deo, nec peccare nec pugnare compelleret. Quae quoniam nunc talis non est, sed ipsa licita inhianter, non obtemperanter appetit; in illicitis autem aut spiritum deicit, aut contra spiritum concupiscit; agnoscite malum vitiata naturae integritate contractum; quo malo bene utitur propagandi officio castitas coniugum, et de quo malo ducitur generationis obnoxiae vinculum, regeneratione solvendum.
- IUL. Se de hoc satis sit, nunc quae sequuntur arripiam. In corpore igitur mortis huius, quale in paradiso ante peccatum, profecto non erat, alia lex in membris nostris repugnat legi mentis; quia et quando nolumus, et quando non consentimus, nec ei membra nostra ut impleat quod appetit exhibemus; habitat tamen in eis, et mentem resistentem repugnantemque sollicitat; ut ipse conflictus etiamsi non sit damnabilis, quia non perficit iniquitatem; sit tamen misera lis, quia non habet pacem. Naturalem esse omnium sensuum voluptatem, testimonio universitatis docemus. Hanc autem voluptatem et concupiscentiam ante peccatum in paradiso fuisse, res illa declarat, quia ad delictum via per concupiscentiam fuit, quae cum pomi decore oculos incitasset, spem etiam iucundi irritavit saporis. Non ergo potuit haec concupiscentia, quae cum modum non tenet, peccat; cum vero intra limitem concessorum tenetur, affectio naturalis et innocens est; non, inquam, potuit fructus esse peccati, quae docetur, non suo quidem vitio, sed voluntatis, occasio fuisse peccati. Lege et de hoc secundum librum meum: invenies hoc quod dicimus etiam tuo posse animo persuaderi. Quod vero quasi acutule posuisti, legem quidem peccati esse in membris nostris; sed tunc habere peccatum, quando ei consentimus; tunc vero solum proelium suscitare, quando non consentimus, et indicere miseriam pace turbata; quis non prudens pugnare perspiciat? Nam si lex peccati, id est, peccatum, et necessitas peccati membris est inserta naturaliter; quid prodest non ei praebere consensum, cum propter hoc ipsum quod est, necesse sit subire supplicium? Aut si est lex quidem peccati, sed quando ei non consentio non peccat; inaestimabilis potentia voluntatis humanae, quae (si dici permittat absurditas) cogit ipsum non peccare peccatum. Sed revertitur eo, ut quod dicis asystaton sit; nam si non peccat, nec lex peccati est; si lex peccati est, peccat; si vero peccat, solum quia est, quomodo ei obsisti potest ut non peccetur, quae repelli non potest ut a peccati opere desinatur?
AUG. Secundo libro tuo iam respondi quarto meo, teque inania dixisse convici; sed videant qui legunt, utrum respondendum sit homini, qui in tantam progreditur insaniam, ut cum fateatur malum esse peccatum, bonam esse dicat concupiscentiam peccatorum. Et tamen respondere compellimur, nolentes deserere hominum ingenia tardiora, ad quos istae litterae potuerint pervenire. Quid est ergo quod loqueris, nesciens quid loquaris? Ergone et in paradiso ante malesuadi venena serpentis, ante corruptam sermone sacrilego voluntatem, illiciti cibi libido iam fuit? Et, quod intolerabilius dicitur, ad malum provocabat, et mala non fuit? Et videbant illi homines fructum ligni prohibiti, et concupiscebat, sed ut non manducarent, concupiscentia spiritus carnis concupiscentiae repugnabat; et vivebant in loco illo tantae beatitudinis non habentes in se ipsis pacem mentis et corporis? Non usque adeo dementes estis, ut ista credatis; non usque adeo impudentes, ut ista dicatis. Ergo intellegite, vel intellegentibus obstrepere vana loquacitate nolite. Praecessit mala voluntas, qua serpenti subdolo crederetur; et secuta est mala concupiscentia, qua cibo inhiaretur illicito. Non itaque ibi qualiscumque cupiditas qualicumque reluctata est voluntati; sed ei potius depravatae depravata servivit. Ac per hoc quamvis iam utraque mala esset, tamen voluntas cupiditatem, non voluntatem cupiditas duxit; non praecessit voluntatem, nec restitit voluntati. Denique si ante peccati consummationem ab opere illicito averteretur voluntas, sine labore ullo cupiditas illicita sedaretur. Hinc loquens beatus Ambrosius: Caro, inquit, in naturam regressa vigoris sui, agnoscit altricem; atque ausu deposito contumaciae, moderationis animae coniugatur arbitrio; qualis fuit, cum inhabitanda paradisi secreta suscepit, antequam veneno pestiferi serpentis infecta sacrilegam famem sciret, divinorumque memo am praeceptorum animae sensibus inhaerentem edacitatis studio praeteriret. Hinc peccatum manasse proditur, tamquam corpore animaque genitoribus; dum corporis natura tentatur, anima male sana compatitur; quae si appetentiam corporis refrenasset, in ipso ortu esset exstincta origo peccati. Videsne quemadmodum doctor catholicus, et christiana sapientia praeditus, ipsam cibi illiciti concupiscentiam, quam tu, si non permittatur implere quod appetit, asseris innocentem, iam famem sacrilegam nuncupavit? Et tamen si anima utique voluntate correcta, hanc appetentiam corporis refrenasset, in ipso, ut ait, exortu exstincta esset origo peccati; sed quoniam non represso appetitu illiciti cibi, ad peccati consummationem perventum est; non exstincta est origo peccati, sed etiam manavit in posteros; et tanta est carnis et spiritus dissensio subsecuta, ut in naturam, sicut idem doctor alio loco dicit, per praevaricationem primi hominis verteretur. Sed tu adversus haec: Naturalem esse omnium sensuum voluptatem testimonio universitatis docere te dicis; quasi non posset in corpore, non mortis huius, sed vitae illius, ita esse omnium sensuum voluptas naturae sufficiens, ut summa in iura virtutis animi carnisque concordia, nulla concupiscerentur illicita. O quam multum erras, qui ex ista, quae nunc est, corruptibilitate atque infirmitate naturae sanctas paradisi delicias atque illam beatitudinem conicis! Alia erat illa immortalitas, ubi homo poterat non mori; alia est ista mortalitas, ubi homo non potest nisi mori; alia erit summa immortalitas, ubi homo non poterit mori. Quid litigas de concupiscentia litigante, hoc est, de lege in membris repugnante legi mentis? Lex peccati dicitur, quia suadet peccata atque, ut ita dixerim, iubet; et si ei mente serviatur, sine excusatione peccatur. Peccatum dicitur, quia peccato facta est, appetitque peccare. Reatus eius regeneratione solutus est, conflictus eius ad agonem relictus est. Malum est, clarum est. Non viribus nostrae voluntatis, ut putas, huic obsistimus, nisi divinitus adiuvemur. Debellandum hoc malum est, non negandum; vincendum est, non defendendum. Postremo, si ei consentis, malum agnosce peccando; si ei resistis, malum agnosce pugnando.
- IUL. Vel quid prodest eius rei modestia, cuius accusat se ipsa praesentia? Vide ergo quo tua acumina provehantur. Primo, quia peccat natura sine voluntate; quod non potest. Secundo, quia est peccatum, et non peccat, id est, una res est, et non est. Deinde, quando turbat pacem, miserabilis est, nec pro tanto crimine plectitur dissipatae quietis; quando autem perficit iniquitatem, damnabilis est. Sed lex peccati sicut meretur ipsa tormentum, ita excusat hominis voluntatem. Quia lex et cogens, et naturalis, et numquam recedens, superari utique a voluntate non potest; et nemo propter hoc reus est, quod vitare non potuit. Sed nec ipsa lex peccat, quia aliud facere non potuit. Deus autem inevitabilia reatui adscribit; nec ut hoc tantum mali faciat, ab ullo cogitur; omnibus igitur absolutis, hic solus in crimine reperitur, qui mira fronte imputat aliis necessitatem, cum ipse sine necessitate delinquat. Macte virtute prudentiae, nobilissime disputator, qui gradibus Punicae dialexeos, ut commendares dona, evertisti iudicia; ut simulares gratiam, subruisti iustitiam; ut infamares naturam, criminatus es hominum Conditorem; et ita criminatus es, ut non solum aliquo peccatore, sed ipsa lege peccati Deus tuus nocentior appareret. Et post haec profanissime catholicis sacerdotibus convicium facis, ut dicas eos negare gratiam Christi, cuius aequitatem tuentur; cum nos laudemus quidem clementiam remediorum, sed legum manente iustitia.
AUG. Utinam catholicos agnosceres sacerdotes, qui longe priusquam esse coepistis, dixerunt concupiscentiam carnis, quae concupiscit adversus spiritum, quamvis adversus eam etiam spiritus concupiscat, quae lex intellegitur esse peccati, resistens legi mentis post peccatum quod in paradiso perpetratum est, humanam vitiasse naturam; unde sine illa modo nascitur nemo; eique spiritus adversatur in sanctis, ut iuste vivant, pugnando contra illam, donec perfecta hominis salute, et carne cum spiritu plenissime concordante iam non sit. Dicit Ambrosius, per praevaricationem primi hominis in naturam vertisse dissensionem carnis et spiritus; eamque dissensionem sic Cyprianus ostendit, in quo Poeno Punicam dialexim, ut puto, irridere non audes, quod facere in me ausus es: Est, inquit, inter carnem et spiritum colluctatio, et discordantibus adversum se invicem quotidiana congressio, ut non quae volumus ipsa faciamus, dum spiritus caelestia et divina quaerit, caro terrena et saecularia concupiscit; et ideo petimus inter duo ista, ope et auxilio Dei concordiam fieri, ut dum et in spiritu et in carne voluntas Dei geritur, quae per eum renata est anima servetur. Quod aperte atque manifeste Apostolus sua voce declarat: "caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; haec enim invicem adversantur sibi; ut non ea quae vultis, ipsa faciatis ". Hanc tu concordiam carnis et spiritus, quam nos optare, et a Domino dicit orare Cyprianus, nec in paradiso ante peccatum fuisse concedis; aut si fuit, cur non fateris eam per praevaricationem primi hominis vitiata periisse natura, beataeque paci animae et corporis miseram successisse discordiam? Et indignaris nobis, quod velut catholicis sacerdotibus, id est vobis, faciamus nostro sermone convicium, quia dicimus vos negare gratiam Christi; cum vos istis vere catholicis sacerdotibus impudentissime ac profanissime conviciemini his verbis, quae in me, qui eorum fidem sequor et tueor, indigesto furore ructatis. Apostolus dicit: Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Rogo cur eas appellat, si nullae sunt? Cur eas perfici vetat, si bonae sunt? Sed adhuc quales sint, ostendit et dicit: Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis. Quibus dicebat: Ut non ea quae vultis faciatis? Numquid Iudaeis, secundum mirabilem vestram intellegentiam, nondum sub Christi gratia constitutis; et non eis quibus dixerat: Ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? Fideles itaque christianos dicebat non ea quae vellent facere, concupiscente adversus spiritum carne. Quid ita, nisi quia volebant inferiorem partem suam consentire superiori, id est, carnem spiritui, nec valebant perficere quod volebant; eisque restabat non consentire illi vitio, sed adversum carnem spiritui concupiscere? Verum et si hoc in eis erat, quod vos putatis, ut propter consuetudinem malam etiam nolentes male viverent; quid est ergo quod dicis, naturam sine voluntate peccare non posse, cum istos non volentes peccare fatearis? Cur autem dicta sit concupiscentia carnis peccatum, lexve peccati, iam supra diximus; cui si bonum est non consentire ad illicita, profecto ipsa malum est, qua concupiscuntur illicita, etsi nulla consensione, nulloque opere perpetrantur. Iudicia Dei porro vos evertitis, qui generis humani miserias incipientes a parvulis, sine ullo peccati merito fieri dicitis; nec donum Dei poscitis, ne intretis in tentationem, hoc est, ne peccetis; in vestra enim virtute confiditis, et vos in Psalmo sancto notatos esse atque damnatos, vel non videtis caeci, vel stolidi non doletis.
- IUL. Verum iam pergamus et ad verba mea, quae de praefatione sublata, sibi impugnanda proposuit: Satis igitur admonuerim, sic istum verba mea quasi refellenda sibi proponere voluisse, ut alibi mediis detractis, sententias interrumperet; alibi extremis non additis decurtaret; et cur hoc fecerit, sufficienter ostenderim. Nunc ad ea quae sicut voluit, nostra proposuit, quae sua posuerit, videamus. Sequuntur enim iam verba eius, et sicut iste insinuavit, qui tibi chartulam misit, prius aliquid de praefatione conscripsit, procul dubio librorum eorum, de quibus pauca decerpsit. Id autem ita sese habet: Doctores, inquit, nostri temporis, frater beatissime, et nefariae, quae adhuc fervet, seditionis auctores, ad hominum, quorum sanctis studiis uruntur, contumelias, et exitium decreverunt per ruinam totius Ecclesiae pervenire; non intellegentes, quantum his contulerint honoris, quorum ostenderunt gloriam nisi cum catholica religione non potuisse convelli. Nam si quis aut liberum in hominibus arbitrium, aut Deum esse nascentium conditorem dixerit, Caelestianus et Pelagianus vocatur. Ne igitur vocentur haeretici, fiunt Manichaei; et dum falsam verentur infamiam, verum crimen incurrunt; instar ferarum, quae circumdantur pinnis, ut cogantur in retia; quibus quoniam deest ratio, in verum exitium vana formidine contruduntur. Cognosco dicta mea, sed non a te cum integritate prolata; et licet non in his certaminis summa consistat, quia de praefatione sunt; tamen, ut levitas tua liqueat, frater beatissime, in eo loco positum non est, sed in primo statim versu libri. Item cum dixissem: Ad hominum quorum sanctis studiis uruntur, contumelias et exitium; addidi: quoniam iter aliud non patebat, decreverunt per ruinam totius Ecclesiae pervenire. Post quod etiam dixi: Quia liberi confessor arbitrii et Dei conditoris, Caelestianus et Pelagianus vocatur, quo simplices iniquo sermone perterriti, ut ab invidia nominis exuantur, etiam sanam fidem deserunt; credituri procul dubio, nec liberum esse in hominibus arbitrium, nec Deum nascentium conditorem, quando illud, quod prius affirmaverant, utrumque deseruerint. Hoc autem totum a te praetermissum est. Post quod sunt illa quae posuisti, quam sane vera, et quam inexpugnabilia, haud difficilis erit opera comprobare. Nec ego igitur quidquam de tuis dictis minus, nec tu vel primum caput, ita ut a me ordinatum fuerat, rettulisti. Quod ideo inculco, ut gravitas Poeni scriptoris emineat.
AUG. Qui de libris tuis, quae voluit decerpta, cui voluit, legenda transmisit, ipse quod mihi imputas fecit; nec aliud etiam te ipsum existimo credere. Neque enim in eodem libro meo, contra quem latras, non sum praelocutus, cui sim chartulae respondere compulsus; sed quaeris conviciando quid dicas, sentiens te nihil validum dicere disputando. Quamquam et in his meis verbis, quae mox tibi quasi refellenda proponis, id quod dico advertere potuisti; non enim dicerem: Non est ita ut loqueris, quicumque ista dixisti; si certus essem te illa dixisse, non eum qui qualem voluit, et cui voluit scripturam misit, quam mihi missam refutare susceperam. Sed Deo gratias, quod universo ipsi operi tuo, unde quae voluit, sicut ei placuit, iste decerpsit, ita Domino adiuvante respondi, ut omnia tua, quae contra antiquissimam catholicam fidem novus haereticus erexeras, machinamenta subverterem.
- IUL. Contra haec ergo verba mea, quae rescripseris audiamus: Non est ita ut loqueris, quicumque ista dixisti, non est ita; multum falleris, vel fallere meditaris; non liberum negamus arbitrium; sed: " vos Filius liberaverit - ait Veritas - tunc vere liberi eritis ". Hunc vos invidetis liberatorem, quibus captivis vanam tribuitis libertatem. " A quo enim quis devictus est - sicut dicit Scriptura - huic et servus addictus est "; nec quisquam nisi per gratiam Liberatoris isto solvitur vinculo servitutis, a quo est hominum nullus immunis. "r unum quippe hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt ". Amplissimam esse nostri negotii dignitatem, ut ipsa rerum consideratio et appensio indicat, quas tuemur, ita etiam vester pavor; qui contra nostrorum sanguinem, pecuniarum effusione, haereditatum largitate, equorum transmissione, populorum seditione, potestatum corruptione pugnantes, et fidem vestram quae a nobis impugnatur, erubescitis profiteri, et ad nostrae sententiae, a qua deviastis, verba confugitis.
AUG. Aut sciens calumniaris, si tu ista mentiris; aut nescis quid loquaris, cum mentientibus credis; sed iam satis sit quod superius tuae vanitati, vel etiam malignitati ad ista respondi.
- IUL. Tam enim scelestum est, quod suscepit praevaricatio pudenda Babylonis, ut cum a nobis obicitur, a vobis negetur; et tam sanctum est, quod a nobis creditur, ut sub umbra eius delitescere, licet adversaria mente, cupiatis. Nam cum ego quidquid disputationis vestrae sparsim membris tenebatur exprimerem, et summam quaestionis in brevitatem cogerem, ut ecclesiasticae dissensionis causa, quanta et qualis esset, sine fumo et nebulis proderetur, dixi liberum a vobis arbitrium negari, et Deum nascentium conditorem; porro a nobis id utrumque defendi, et ob hoc vos imperitis auribus de nominibus catholicorum virorum, qui propter fidem apostolicam quam tuemur, nobiscum laborant, ciere inanem fragorem, ut qui timuissent Caelestiani a vobis dici, amitterent caelestis fidei dignitatem; et qui expavissent ne a vobis Pelagiani dicerentur, in Manichaeorum pelagus praecipitarentur; putarentque se imperiti quique non posse Christianos appellari, si eos Traduciani Pelagianos vocassent; cum e regione prudentes statuerent, quamvis nominum invidiam sibi et iniuriam sustinendam magis, quam fidem catholicam relinquendam. Sed ne vel hoc ipsum convicii genus vestro inventum ingenio glorieris; recordamini, ab omnibus quidem haereticis diversa nos vocabula solere suscipere; sed in Synodo Ariminensi vehementius claruisse, quid apud plumbeos animos vel ambiguitas verbi, vel comminatio novi vocabuli possit sceleris obtinere. Nam cum sub Ariano principe, vir magnae constantiae, fidei sanissimae, Athanasius Alexandrinus episcopus, dilapso a fide Apostolorum omni pene mundo, et impiatis temporibus obstitisset, atque ob hoc in exsilia coactus esset; de sescentis et quinquaginta, ut fertur, episcopis, vix septem inventi sunt, quibus cariora essent Dei praecepta quam regis; videlicet ut nec in Athanasii damnationem convenirent, nec Trinitatis confessionem negarent. Illa vero omnis deiectorum pectorum multitudo, extra iniuriarum metum, hac est potissimum vel nominis comminatione, ne Athanasiana vocaretur, vel interrogationis calliditate decepta.
AUG. Athanasianos vel Homousianos Ariani Catholicos vocant, non et alii haeretici. Vos autem non solum a Catholicis, sed etiam ab haereticis, vobis similibus et a vobis dissentientibus, Pelagiani vocamini; quemadmodum non tantum a Catholica, sed ab haeresibus etiam vocantur Ariani. Vos vero soli nos appellatis Traducianos, sicut illi Homousianos, sicut Donatistae Macarianos, sicut Manichaei Pharisaeos, et ceteri haeretici diversis nominibus.
- IUL. Nam cum proponerent Ariani, qui rerum ea tempestate potiebantur, Homousion sequi vultis, aut Christum? Responderunt continuo, quasi in nomen religiosi, Christum se sequi; homousion repudiavere; atque ita exeunt gestientes, velut qui Christo crederent, quem iam negaverant, homousion, id est unius cum Patre substantiae, denegando. Ita ergo et nunc vos fabricatores doli, imperitas terretis aures, ut si nolunt laborantium pro fide virorum appellatione respergi, et liberum arbitrium negent, et Deum hominum conditorem. Hoc igitur a me in illo loco constat obiectum; et quam non falso, praesens disputatio palam faciet. Respondisti ergo hoc modo: Non negamus liberum arbitrium; et nihil aliud subiunxisti de tuo. Consequens enim fuerat, ut impleres sine tergiversatione sententiam; cumque praemisisses non te negare arbitrii libertatem, adderes: Sed confitemur datam a Deo libertatem arbitrii in hominum permanere natura.
AUG. Quomodo manet libertas in eis, qui ut liberentur a servitute, qua victori peccato addicti sunt, divina indigent gratia, nisi quia liberi sunt et ipsi, sed iustitiae? Unde dicit Apostolus: Cum essetis servi peccati, liberi fuistis iustitiae.
- IUL. Impleveras enim hoc sermone aliquid, contra quod si fuisses locutus ulterius, nimium impudens; sin autem omnia continenter, vel tarde posses apparere correctior. Nunc vero me dicis fallere, qui quod obieci, per te probo; et tu statim in eo, quod te putas consequenter instruxisse, mentiris. Ais quippe: Non liberum negamus arbitrium; et subiungis testimonium Evangelii, sed " vos Filius li raverit - ait Veritas - tunc vere liberi eritis ". Cum hoc in illo loco a Domino nostro Iesu constet in liberum arbitrium non fuisse prolatum, cuius expositionem sententiae paululum differentes, definitionibus et divisionibus, quid nostrum alteruter sentiat, explicemus. Debet quippe, secundum omnium doctorum disciplinam, inchoatio disputationis a definitione sumi.
AUG. Apostoli ergo, qui disputationum suarum inchoationes non a definitione sumpserunt, non erant docti? Et tamen erant doctores Gentium, et contemptores doctorum talium, de quibus te delectat inflari. Quod autem ait Dominus: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis, conaberis quidem in tuam detorquere sententiam; sed quam te non sequatur, cum conari coeperis, apparebit.
- IUL. Omnis quippe, ut ait ille, quae ratione suscipitur de aliqua re disputatio, debet a definitione proficisci, ut intellegatur quid sit id de quo disputatur. Ita ergo et nos, sicut supra de iustitiae et peccati definitione disseruimus, nunc quoque videamus quae libertati arbitrii definitio competat ut planum sit, quis ei nostrum consentiat, quis repugnet. Libertas arbitrii, qua a Deo emancipatus homo est, in admittendi peccati et abstinendi a peccato possibilitate consistit.
AUG. Emancipatum hominem dicis a Deo: nec attendis hoc cum emancipato agi, ut in familia patris non sit.
- IUL. Factum est enim animal rationale, mortale, capax virtutis et vitii, quod posset ex concessa sibi possibilitate vel servare Dei mandata, vel transgredi, vel magisterio naturali conservare ius humanae societatis, liberumque haberet alterutram velle partem, in quo peccati et iustitiae summa est. Nam cum aliquid secundum virtutem indigentibus, aut de misericordiae fontibus, aut de iustitiae immulget uberibus; hoc operatur foris iam ipsa iustitia, quam intus voluntas sancta concepit et peperit.
AUG. Utrum de suo iustitiam conceperit, hoc vobiscum agitur, qui ignorantes Dei iustitiam, vestram vultis constituere; cum voluntas sancta utique iustitiam sancta cogitatione concipiat, de qua scriptum est: Cogitatio sancta servabit te; dicit autem Apostolus: Non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Hoc si intellegatis, non aliud intellegetis esse arbitrium laudabiliter liberum, nisi quod fuerit Dei gratia liberatum.
- IUL. Sic et cum e diverso statuens prave agere in aliorum iniuriam, vel iniquus quis fuerit, vel crudelis; operatio qua nocet aliis, a nequitia foras proficiscitur, quam intus mala voluntas seminavit et genuit; cum vero deest facultas, per quam in proximos vis secretae voluntatis erumpat, in ipsa tamen sola voluntate, quae aliquid vel boni, vel mali, non impetu brevi, sed cogitatione appetituque patraverit, vel benignitatis est ratio impleta, vel malignitatis.
AUG. Sicut intellegitis voluntatem etiam sola cogitatione rationem vel benignitatis vel malignitatis implere, si eo modo intellegas, quod de bona et sancta cogitatione loquens Apostolus ait, non esse nos idoneos cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientiam nostram ex Deo esse; poteris corrigi, et humilis suscipere gratiam, cui te superbia fecit inimicum, dum vis in eis esse, qui confidunt in virtute sua; non in eis qui dicunt: Diligam te, Domine, virtus mea.
- IUL. Et boni igitur possibilitas, et mali, bona est; quoniam posse bonum facere, aula virtutis est; posse malum facere, testimonium libertatis est.
AUG. Non est ergo liber Deus, de quo dictum est: Negare se ipsum non potest; et de quo etiam ipse dixisti: Deus esse nisi iustus non potest; et alio loco: Non potest autem Deus, inquis, nisi iustus et pius esse.
- IUL. Per hoc igitur suppetit homini habere proprium bonum, per quod ei subest posse facere malum. Tota ergo divini plenitudo iudicii tam iunctum habet negotium cum hac libertate hominum, ut harum qui unam agnoverit, ambas noverit. Unde fit ut harum unam qui violaverit, ambas violet. Sic igitur et libertas humani custodiatur arbitrii, quemadmodum divina aequitas custoditur. Hic intellectus liberi arbitrii est, qui et fatorum opinionem, et Chaldaeorum supputationem, et Manichaeorum phantasias, veritati ecclesiasticae subiugavit. Hic intellectus est, qui cum illis, quos enumeravimus, vos etiam a Christo monstrat alienos. Libertas igitur arbitrii, possibilitas est vel admittendi, vel vitandi peccati, expers cogentis necessitatis, quae in suo utpote iure habet, utrum surgentium partem sequatur, id est, vel ardua asperaque virtutum, vel demersa et palustria voluptatum.
AUG. Homo quamdiu stetit in bona voluntate liberi arbitrii, non opus habebat ea gratia, qua levaretur, cum surgere ipse non posset; nunc vero in ruina sua, liber est iustitiae, servusque peccati, nec potest servus esse iustitiae, et liber a dominante peccato, nisi eum Filius liberaverit.
- IUL. Quod ut breviter absolvatur, possibilitas est ad hoc solum excubans, ne homo vel in peccatum a quoquam impellatur, vel a peccato abstrahatur, voluntate captiva; quam non posse capi, si dedi ipsa noluerit, testatur fortitudo, cuius lacerti in contemptu dolorum et per Gentiles et per Christianos assidue claruerunt.
AUG. Hoc est utique, quod agit haeresis vestra; ad hoc enim additis et Gentiles, ne piae fortitudinis opus Dei gratia Christiani facere potuisse, aut fecisse credantur; quae Christianis est propria, non Christianis Gentilibusque communis. Audite ergo, et intellegite: fortitudinem Gentilium mundana cupiditas, fortitudinem autem Christianorum Dei caritas facit; quae diffusa est in cordibus nostris, non per voluntatis arbitrium, quod est a nobis, sed per Spiritum Sanctum qui datus est nobis.
- IUL. Si ergo est, ut ratio prodidit, arbitrii libertas propulsatrix necessitatum, ut nemo sit vel bonus vel malus, cui non sit liberum esse contrarium; quemadmodum tu aut confessus es liberum arbitrium usurus tali testimonio, quod captivis convenit, aut tale testimonium subdidisti, postquam liberum fueras confessus arbitrium? Ais enim: Non negamus arbitrium liberum; sed: " vos Filius liberaverit - ait Veritas - tunc vere liberi eritis ". Manifestum est Christum in illo loco ad captivam conscientiam verba fecisse; quam liberam non esse prodebat; sed obnoxiam ei ultioni, quae condemnat peccata, libera voluntate commissa. Quam sententiam tu male intellegens, id est, non intellegens, aut forte in te intellegens, et huc natura sua repugnante trahens, in eo posuisti loco, ubi a tuis sermonibus tota sui proprietate discordat. Ut enim ipsa verba iungamus: Quod liberatur, captivum est; quod captivum est, liberum non est; quod liberum est, captivum non est.
AUG. Alia est remissio peccatorum, in eis quae male facta sunt; alia caritas, quae facit liberum ad ea quae bona facienda sunt. Utroque modo liberat Christus; quia et iniquitatem ignoscendo aufert, et inspirando tribuit caritatem.
- IUL. Tu utrumvis hic simpliciter confitere, et cavillari desine; aut dic nobiscum liberum esse arbitrium; et remove testimonium, quod suo tempore congrue prolatum est; aut, sicut in his libris, quos nunc per Alypium ad Bonifacium misisti, dic captivum esse arbitrium, quod nos liberum dicimus, et desine te negare Manichaeum.
AUG. Manichaeus immutabilem substantiam mali naturae Dei sui miscet insanus, et eamdem naturam Dei potius corruptibilem facit, et sub aliena natura vult esse captivam; fides autem catholica, bonam, sed tamen mutabilem, creaturam in deterius voluntate mutatam; ac per hoc, depravata sua vitiataque natura, non sub aliena substantia, sed sub peccato suo ream dicit serviliter detineri. Ac per hoc, et de ipso liberatore multum ab eo nostra diversa sententia est. Manichaeus enim dicit opus esse liberatore, ut a nobis naturam separet alienam; nos autem, ut sanet et vivificet nostram. Tu ergo adiutorem Manichaei te non esse ostende, si potes, qui miserias hominum, cum quibus eos nasci, quoniam sine dubio sentit, sine dubio consentit genus humanum, nolens tribuere peccato vitiatae naturae nostrae facis, ut eas ille permixtae nobis naturae tribuat alienae.
- IUL. Ceterum duo ista quae iungis, liberum et non liberum, id est liberum et captivum, illi quidem rei de qua agitur, convenire non possunt; tibi vero stultitiam singularem, impudentiam novam, impietatem veterem inesse testantur.
AUG. Liberos dicimus ad facienda opera pietatis eos, quibus dicit Apostolus: Nunc autem liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. Hunc in sanctificationem fructum, qui fructus procul dubio caritas est, atque opera eius, nullo modo habere possumus a nobis; sed habemus per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. De ipso quippe fructu loquebatur magister Deus, quando palmitibus in se manentibus dicebat: Sine me nihil potestis facere. Sed stultitiam singularem nobis inesse conviciaris, quia Deus nobis virtus est, nec in nostra virtute confidimus; et impudentiam novam, quia concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum, non tua fronte laudamus; et impietatem veterem, quoniam dogmata antiqua catholica, quae docuerunt qui Ecclesiam Christi ante nos in eius gratia vera pietate rexerunt, contra perversitatem vestram novitiam quantulocumque labore defendimus. In te igitur agnosce stultitiam, in te impudentiam, in te impietatem, non veterem sane, sed novam.
- IUL. Sed iam tempus est, ut de Evangelii sententia disseratur. Dicebat, inquit evangelista Ioannes, Iesus ad Iudaeos eos qui crediderunt ei: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Id est, Dominus noster Iesus loquebatur ad credentes sibi, ut de nulla saeculi nobilitate gaudentes, nec de Abrahae sibi semine gloriam vindicantes, niterentur et studerent virtutibus, et nullis post agnitio m Christi servire peccatis, ut veram libertatem conscientia gaudente retinerent, et spe certorum, id est aeternorum, vindicarentur a cupiditate aliorum omnium, quae propter fragilitatem sui, vana frequenter et falsa dicuntur. Tunc responderunt ei Iudaei, non intellegentes de qua Iesus libertate dixisset: Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus umquam; quomodo tu dicis: Liberi eritis? Multis enim modis libertas appellari solet, ut in hoc loco sanctitas, ut resurrectio in Apostolo, ubi dicit creaturam liberari a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei; ut libertas quae notior est, ad distinctionem dicitur servitutis. Eo autem nomine et libertas nuncupatur arbitrii. Dividantur ergo causae, ne res multum distantes confundantur nominis communione. Hic ergo non arbitrii libertatem Dominus dicit esse liberandam; sed illa integra permanente, convenit Iudaeos, ut accipientes indulgentiam liberentur a reatibus, et eam quae apud Deum maxima est, libertatem occupent, ut incipiant nihil debere criminibus. Denique sequitur Evangelista: Respondit eis Iesus: Amen, amen dico vobis, quoniam omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Servus autem non manet in domo in aeternum; filius autem manet in aeternum. Si ergo Filius vos liberaverit, tunc vere liberi eritis.
AUG. Attende quod dictum est: Omnis qui facit peccatum. Non enim ait: Qui fecit; sed: qui facit. Et non vis eum ab hoc malo liberare homines; non vis eum hoc loco talem promittere libertatem, qua peccatum non faciamus; sed ideo tantummodo liberare, quia fecimus.
- IUL. Aperuit, de qua hic servitute loqueretur. Omnis, inquit, qui facit peccatum, servus est peccati. Hoc autem ipsum quam vehemens est contra errorem vestrum, quia dicit, servum non esse peccati, nisi eum qui fecerit ipse peccatum; nec posse cuiquam adhaerere peccatum, quod non is de quo agitur, per se, aut actione, aut vel sola commiserit voluntate? Quam etiam ostendit universitatem humani generis non posse iam a diabolo possideri, cum distinctionem facit inter servum et filium, id est, iustum et iniustum? Hic enim, ut se Christus, ita etiam unumquemque sanctorum a servorum conditione separabat: sicut fuerunt et ante Vetus, et in Vetere Testamento, quos in domo Patris sui manere, et in mensa eius denuntiat iucundari. Totum hoc autem exhortationis genus inepte prolatum esset, si non liberi arbitrii homines conveniret.
AUG. Convenit plane ideo facientes peccatum, quia servi sunt peccati, ut accepta libertate quam promittit, desinant facere peccatum. Regnabat namque peccatum in eorum mortali corpore, ita ut oboedirent concupiscentiis eius, et exhiberent membra arma iniquitatis peccato. Contra hoc ergo malum, quo peccatum faciebant, libertate indigebant, quam promittebat: Omnis enim, inquit, non qui fecit, sed qui facit peccatum, servus est peccati. Quid verba lucida caliginosis disputationibus obscurare conaris? Erumpunt omnino, et te licet obsistente fulgore suo vincunt tenebras tuas. Omnis, ait, qui facit peccatum, servus est peccati. Audis: qui facit; et tu non exponere sed supponere vis: Qui fecit. Audiant ergo, quibus ipse aperit sensum, ut intellegant Scripturas; audiant: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Et quaerant accipere libertatem, ut non faciant peccatum, clamantes ad eum, cui dicitur: Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas. Cur autem illudis sensibus tardis, et ita insinuas verba Domini, quasi dixerit servum non esse peccati, nisi eum qui fecerit ipse peccatum? Fraude agis, non hoc dixit; non enim ait: Nemo est servus peccati, nisi qui facit peccatum; sed ait: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Sunt enim servi peccati originalis, qui peccatum ipsi nondum faciunt; et ab hoc vinculo servitutis regeneratione solvuntur. Non igitur omnis qui servus est peccati, facit peccatum; sed omnis qui facit peccatum, servus est peccati; sicut non omne animal equus est; sed tamen omnis equus animal est. Ubi est dialectica tua, qua te inflare consuesti? Tam doctum et acutum quare te ista fugiunt? Aut quare insidiaris indoctis et tardis, si te ista non fugiunt? Quis autem nostrum dicit, universitatem hominum a diabolo possideri; cum sanctorum tanta sint millia, quae non possidentur a diabolo? Sed dicimus, eos solos a diabolo non possideri, quos Christi liberat gratia; cuius gratiae vos estis inimici. Si enim hanc gratiam non oppugnaretis, sed intellegeretis; procul dubio etiam ante Vetus Testamentum, et tempore Veteris Testamenti, omnes sanctos, a servorum conditione separatos, eadem liberatos Christi gratia videretis.
- IUL. Denique ut intellegas, non eum naturae eorum exprobrare, sed vitae; sequitur: Scio quia filii Abrahae estis. Ecce de qua illi se liberos dixerant originis dignitate; nunc cui servituti obnoxii sint demonstrat, dicens: Quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. Ego quod audivi apud Patrem meum, loquor; et vos quae vidistis apud patrem vestrum, facitis.
AUG. Quid est: Sermo meus non capit in vobis, si natura etiam talis, qualis nunc indiget liberante, iam capax est sermonis eius, etiamsi sensum non aperiat gratia eius, sicut aperuit Apostolis, ut intellegerent Scripturas; sicut illi purpurariae Thyatirenorum, ut intenderet in ea, quae a Paulo di bantur?
- IUL. Vide quam diversa sit naturae ratio et voluntatis. Non negavit Iesus, carnem eorum pertinere ad semen Abrahae, sed inculcat eis, quod ad diabolum patrem voluntatis iniquitate migraverint; qui ideo genitor eorum dicitur, quod criminum arguitur eruditor. Responderunt, inquit, et dixerunt ei Iudaei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Iesus: Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis; nunc autem quaeritis me interficere, hominem qui veritatem locutus sum vobis, quam audivi a Deo; hoc Abraham non fecit, vos autem facitis opera patris vestri. Aspicisne quas faciat verborum divisiones Sapientia? Negat eos Abrahae filios esse, quos supra dixerat esse filios Abrahae; sed quoniam diversus est de natura ac voluntate tractatus, ostendit alterum esse prosatorem carnis innocuae, alterum seductorem miserae voluntatis.
AUG. Verum dicis incautus. In paradiso enim diabolus seductor beatae voluntatis fuit, quam seducendo miseram fecit; nunc autem, sicut fateris, seductor est miserae voluntatis. Ab hac ergo miseria (ne per illam nunc facilius, quam tunc ad illam seducta est, adhuc seducatur a diabolo) non eam liberat, nisi ille ad quem quotidie tota clamat Ecclesia: Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo.
- IUL. Hic ergo ubi dixit Dominus: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis, promisit indulgentiam reis, qui peccantes non arbitrii libertatem, sed conscientiam iustitiae perdiderunt. Liberum autem arbitrium et post peccata tam plenum est, quam fuit ante peccata; siquidem ipsius opera fiat ut abdicent plerique occulta dedecoris, et flagitiorum abiectis sordibus, virtutum comantur insignibus.
AUG. Te audi saltem, ubi dicis propter consuetudinem peccatorum scriptum esse: Non quod volo, ago; sed quod odi, hoc facio. Quomodo ergo post peccata liberum est, quorum etsi non propagine, quia non vultis, certe tamen consuetudine, quam solam huic necessitati victi contortique conceditis, sic perdidit libertatem, ut gemitus eius feriat aures vestras, frontemque collidat, cum auditis: Non quod volo ago; et: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago?
- IUL. Desine itaque impiare te (si tamen ullum tibi fas aut nefas restat), Christi verba sic exponendo, ut ille arbitrium negasse liberum videatur, sine cuius integritate aequitas ei proprii non potest constare iudicii.
AUG. Immo, ideo grave iugum est super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, quia ei constat aequitas iudicii; quod omnino iniquum esset, si non traherent originale peccatum, per quod homo vanitati similis factus est.
- IUL. Audi sane ubi vim humanae libertatis ostendit: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Et item: Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum; aut facite arborem malam, et fructum eius malum. Et item: Si mihi non vultis credere, operibus credite. Atque omnibus vehementius, quod dicit intentionem suam humana voluntate impeditam fuisse: Hierusalem, inquit, Hierusalem, quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos suos sub alas suas, et noluisti! Post quod non sequitur: Sed te nolente collegi; verum: Relinquetur vobis domus vestra deserta; ut illos ostendat pro malo quidem opere iure puniri, sed ab intentione propria non debuisse ulla necessitate revocari. Sic enim et per Prophetam locutus erat: Si volueritis, et audieritis me, quae bona sunt terrae comeditis; si nolueritis, et non audieritis, gladius vos comedet. Quomodo ergo tu liberum arbitrium non negas, quod non quidem sermone tuo, sed Evangelii testimonio, sensu autem tuo, non liberum pronuntiasti?
AUG. Ignoscendum est, quia in re multum abdita ut homo falleris. Absit ut impediatur ab homine omnipotentis et cuncta praescientis intentio. Parum de re tanta cogitant, vel ei excogitandae non sufficiunt, qui putant Deum omnipotentem aliquid velle, et homine infirmo impediente, non posse. Sicut certum est Hierusalem filios suos ab illo colligi noluisse, ita certum est eum etiam ipsa nolente quoscumque eorum voluit collegisse. Deus enim, sicut homo eius dixit Ambrosius, quos dignatur vocat, et quem vult religiosum facit. Convenit autem Scriptura plerumque hominis voluntatem, ut quod non habet, vel non potest, admonitus sentiat; et ab eo a quo sunt bona omnia, indigens poscat. Si enim exauditus fuerit in eo, quod dicere iussi sumus: Ne nos inferas in tentationem; procul dubio nulla decipietur inscitia, nulla cupiditate vincetur. Propterea ergo per Prophetam dictum est: Si nolueritis, et non audieritis me, gladius vos comedet; et cetera huiusmodi; ut cum invenissent in se ipsis victrices cupiditates, ad propellendum malum scirent a quo deberent poscere auxilium. Ideo autem dictum est: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta; quia plures ibi erant, quos obduratione et desertione iudicaverat dignos, occulto iudicio, iusto tamen. Nam si, ut dicis: Ab intentione propria, utique mala, non debet homo ulla necessitate revocari, cur apostolus Paulus adhuc Saulus, caedem spirans et sanguinem sitiens, violenta corporis caecitate, et terribili desuper voce, a sua pessima intentione revocatur; et ex persecutore prostrato, illius Evangelii, quod oppugnabat, laboriosior ceteris futurus praedicator erigitur? Agnosce gratiam; alium sic, alium autem sic Deus, quem dignatur, vocat; et: Spiritus ubi vult spirat.
- IUL. Nam in illo opere, quod te supra dixi nuper Romam misisse, audacius quid sentires aperuisti. In primo enim libro, cum tibi similiter proposuisses quod nos obicimus, arbitrium vos liberum denegare, ita disseris constantissimus et subtilissimus disputator. Quis autem nostrum dicat, quod primi hominis peccato perierit liberum arbitrium de genere humano? Libertas quidem periit per peccatum, sed illa quae in paradiso fuit, habendi plenam cum immortalitate iustitiam; propter quod natura humana divina indiget gratia, dicente Domino in Evangelio suo: " vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis ", utique liberi ad bene iusteque vivendum. Nam liberum arbitrium usque adeo in peccatore non periit, ut per ipsum peccent, maxime omnes qui cum delectatione peccant et amore peccati, et eis placet quod eos libet. Unde Apostolus: "m essetis - inquit <197> servi peccati, liberi fuistis iustitiae ". Ecce ostenduntur etiam peccato minime potuisse, nisi alia libertate, servire. Liberi ergo a iustitia non sunt, nisi arbitrio libertatis; liberi autem a peccato non fiunt, nisi gratia Salvatoris. Propter quod admirabilis Doctor etiam verba ipsa discrevit: "m enim servi essetis - inquit <197> peccati, liberi fuistis iustitiae. Quem ergo tunc fructum habuistis in his, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est; nunc autem liberati a peccato, servi autem facti Dei, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam ". Liberos dixit iustitiae, non liberatos; a peccato autem non liberos, ne sibi hoc tribuerent, sed vigilantissime maluit dicere liberatos; referens hoc ad illam Domini sententiam: " vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis ". Cum itaque non vivant bene filii hominum, nisi effecti filii Dei, quid est quod iste libero arbitrio vult bene vivendi tribuere potestatem; cum enim haec potestas non detur nisi "atia Dei, per Iesum Christum Dominum nostrum ", dicente Evangelio: "Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri ". Et item post modicum: Datur ergo, inquis, potestas ut filii Dei fiant, qui credunt in eum. Quae potestas, nisi detur a Deo, nulla esse potest ex libero arbitrio; quia nec liberum in bono erit, quod liberator non liberaverit; sed in malum liberum habet arbitrium, cui delectationem malitiae vel occultus vel manifestus deceptor insevit, vel sibi ipse persuasit. Non itaque, sicut dicunt nos quidam dicere, et iste audet insuper scribere, omnes in peccatum, velut inviti, carnis suae necessitate coguntur; sed si iam in ea aetate sunt, ut propriae mentis utantur arbitrio, et in peccato sua voluntate retinentur, et a peccato in peccatum sua voluntate praecipitantur. Sed haec voluntas, quae libera est in malis, quia delectatur malis, ideo libera in bonis non est, quia liberata non est. Nec potest homo boni aliquid velle, nisi adiuvetur ab eo qui malum non potest velle. In his omnibus verbis tuis, quae posui, ita video gratiae nomen cum liberi arbitrii negatione consertum, ut non tam mala sensus tui appellationum bonis vindicari queant, quam dignitas nominum dogmatum tuorum adhaesione vilescat. Non ergo te his sermonibus honestasti, sed ornamenta ipsa turpasti. Nos tamen ea quae a te iuncta sunt, separamus, ut gratiae divinitas ab scaevis colligationibus enodata, nec responsione quatiatur; et gravitate Catholicorum, non Manichaeorum adulatione laudetur. Gratiam ergo Christi multiplicem confitemur. Primum munus eius est, quod facti ex nihilo sumus. Secundum, quod ut viventibus sensu, ita sentientibus ratione praestamus; quae impressa est animo, ut Conditoris imago doceretur: ad cuius aeque respicit dignitatem arbitrii concessa libertas. Ipsi etiam gratiae beneficiorum quae nobis praestare non desinit, augmenta reputamus. Ipsa gratia legem in adiutorium misit; ad eius spectabat officium, ut rationis lumen, quod pravitatis exempla hebetabant et consuetudo vitiorum, multimodis eruditionibus excitaret, atque invitatu suo foveret. Ad istius ergo gratiae, id est, divinae benevolentiae, quae rebus causam dedit, plenitudinem spectavit, ut Verbum caro fieret, et habitaret in nobis. Reposcens enim Deus ab imagine sua amoris vicem, palam fecit quam totum in nos inaestimabili egisset affectu, ut vel sero redamaremus eum, qui commendans caritatem suam nobis, Filio suo non pepercit, sed pro nobis illum tradidit; pollicens quia si voluissemus deinceps voluntati eius oboedire, Unigeniti sui praestaret nos esse cohaeredes.
AUG. Homo Pelagiane, caritas vult bonum, et caritas ex Deo est; non per legis litteram, sed per spiritum gratiae. In hoc est praedestinatis adiutorium littera, quia iubendo et non iuvando, admonet infirmos confugere ad spiritum gratiae. Sic lege legitime utuntur, quibus bona est, id est, utilis; alioquin per se ipsam littera occidit; quia iubendo bonum, et non largiendo caritatem, quae sola vult bonum, reos praevaricationis facit.
- IUL. Haec ergo gratia, quae in Baptismate non solum peccata condonat, sed cum hoc indulgentiae beneficio, et provehit, et adoptat, et consecrat; haec, inquam, gratia, meritum mutat reorum, non liberum condit arbitrium; quod eo accipimus tempore, quo creamur; utimur autem, quo valentiam inter bonum et malum discretionis adipiscimur. Bonae itaque voluntati innumeras adiutorii divini adesse species non negamus; sed ita ut non per adiutorii genera aut fabricetur, quae fuerit arbitrii destructa libertas, aut aliquando ea exclusa, vel boni vel mali cuiquam necessitas credatur incumbere; verum arbitrio libero omne adiutorium cooperatur.
AUG. Si non praevenit, ut operetur eam, sed prius exsistenti voluntati gratia cooperatur, quomodo verum est: Deus in vobis operatur et velle? Quomodo: Praeparatur voluntas a Domino? Quomodo: Caritas ex Deo est, quae sola vult beatificum bonum? Aut si scientia legis et eloquiorum Dei caritatem operatur in nobis, ut non per donum Dei, sed per nostrae voluntatis arbitrium diligamus, quod esse diligendum Deo docente cognoscimus; quomodo res minor ex Deo nobis est, et maior ex nobis? Quia sine Deo donante scientiam, hoc est docente, nosse non possumus; illo autem caritatem quae supereminet scientiae, non donante, diligere possumus. Sic non sapiunt, nisi novi haeretici et gratiae Dei nimis inimici.
- IUL. Hoc ergo arbitrium liberum, propter quod solum nos manifestari ante tribunal Christi, Magister Gentium scribit, ut reportet unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum, sive malum, sicut Catholici quidem confitentur; ita vos non solum cum Manichaeo, sed etiam cum Ioviniano, quem nobis audes impingere, diverso quidem genere, sed impietate simili denegatis. Quod ut planius fiat, divisionum adhibeatur examen. Nos dicimus peccato hominis, non naturae statum mutari, sed meriti qualitatem; id est, et in peccante hanc esse liberi arbitrii naturam, per quam potest a peccato desinere, quae fuit in eo ut posset a iustitia deviare.
AUG. Scimus vos ideo dicere, peccato hominis naturae statum non mutari, quia deseruistis fidem catholicam, quae dicit primum hominem sic factum, ut non haberet moriendi necessitatem; peccato autem ita hunc statum naturae fuisse mutatum, ut hominem necesse sit mori, usque adeo ut etiam spiritu iam regeneratis atque vivificatis Apostolus dicat: Si Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam; si ergo spiritus eius, qui suscitavit Iesum ex mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem spiritum eius in vobis. Ideo utique dixit: Vivificabit et mortalia corpora vestra, quod in carnis resurrectione speramus, quia dixerat: Corpus mortuum est propter peccatum; et vos non vultis peccato statum mutatum esse naturae. Verumtamen Pelagio cum in Palaestino iudicio fuisset obiectum, quod diceret infantes nuper natos in eo statu esse, in quo Adam fuit ante peccatum, negavit se dicere, idque damnavit. Quod si fecisset corde veraci, iam fortasse vestra haeresis interisset; postremo ipse saltem fuisset ab illa peste sanatus. Deinde quaero utrum vitio careat natura peccatrix; quod si absurdissimum est, habet ergo vitium; si habet vitium, procul dubio vitiata est. Quomodo ergo mutata non est, quae cum fuisset sana, vitiata est? Ac per hoc, etiam excepto peccato illo, de quo Ioannes Constantinopolitanus ait: Adam peccavit illud grande peccatum, et omnes in commune damnavit; et illo ergo excepto, de quo damnationem humana natura originaliter trahit, quomodo sobrie dici potest, statum naturae in homine non fuisse mutatum, qui dicit: Lex spiritalis est, ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato; quod enim operor, ignoro; non enim quod volo, ago, et cetera huiusmodi; etiam si hanc mutationem non in eo nascendi traxit conditio, sed, ut vultis, contraxit consuetudo peccandi? Cernitisne, vanum esse quod dicitis, peccato hominis non naturae statum mutari, sed meriti qualitatem? Nisi forte dicatis, non naturam peccato mutari, sed hominem. Et quid est hoc, nisi hominem negare esse naturam? Quando ista diceretis, si cogitaretis sana mente quod dicitis?
Chapter 4 of 31