Liber III, Capita 146–186
- IUL. Ecce enim breviter respondeo adeo nos Christi medicinam parvulis, quos innocentes novimus, non negare, ut illos potissimum copiosiore ea indigere fateamur. Nascuntur enim exigui, debiles, qui non solum ali proprio labore non possint, verum nec implorare queant opem parentum, qui tam multis casibus obnoxii sunt, ut eis etiam lac densius et lactantium plerumque somnus exitio sit.
AUG. Ecce, quare memoriae lectoris interponendo res superfluas obstrepas. Medicum Christum non negatis parvulis necessarium propter mala corporis, cuius imbecillitate vitiantur invalidi vel necantur, et negatis eis necessarium medicum Christum, propter quod sub diaboli potestate sunt, unde, ut liberentur, baptizandi exsufflantur; ut hoc tibi obiectum non intellegaris ob aliud proposuisse quasi refellendum nisi, ne hoc timuisse deprehendereris, ideo autem non tentasse refellere, quoniam de firmissimo et tamquam adamantino fundamento in te potius perimen dum tua iacula resilirent, et ideo de antithetis disputationem interposuisse superfluam, ut illud invictum lector oblitus sineret te in eis, quaecumque inferres vanissima, respirare tamquam respondentem aliquid et dicentem nihil. Sic quippe imbecillitatem corporis infantilis multis obnoxiam casibus intulisti, quasi vel in ipsa cruciarentur vel in eius tanta infirmitate premerentur vel eis accidere in illa aetate mali aliquid posset, si natura humana, sicut instituta fuerat, permaneret. Cur exsufflet baptizandos parvulos Christi Ecclesia, ostende, si potes, aut eos exsufflandos non esse contende, si potes, aut obmutesce, si non potes; immo obmutesce, quia non potes.
- IUL. Pro condicione mortalis corporis incurrunt et aegritudinum aerumnas et dolorum poenas et pericula morborum. Non solum ergo parvulis necessariam Christi, a quo et facti sunt, medicinam fatemur, sed etiam omnium mortalium naturae.
AUG. Ergo et in paradiso omnia ista mala futura fuisse creditis, si nemo peccasset, et mortes illic hominum tamquam pecorum cogitatis, quia omnibus ibi communem mortalitatem corporum creditis. O miseri, si beatitudinem loci illius christiano cogitaretis affectu nec bestias ibi morituras fuisse crederetis sicut nec saevituras, sed hominibus mirabili mansuetudine subditas nec pastum de alternis mortibus quaesituras, sed communia, sicut scriptum est, cum hominibus alimenta sumpturas. Aut si istas ultima senecta dissolveret, ut sola ibi natura humana vitam possideret aeternam, cur non credamus, quod auferrentur de paradiso moriturae vel inde sensu imminentis mortis exirent, ne mors cuiquam viventi in loco vitae illius eveniret? Nam neque ipsi, qui peccaverant, homines, mori potuissent, si non de habitatione tantae felicitatis merito iniquitatis exissent.
- IUL. Cuius infirmitates ut in praesenti vita diverso remediorum genere mitescunt, ita etiam plene in iustorum tamen corporibus resurrectionis evacuabuntur adventu.
AUG. In his iustis et parvulos ponis, qui nihil egerunt propria voluntate sive boni sive mali? An separas eos a iustis, quos tamen a carnis felici resurrectione non separas? Quare ergo iustorum corpora excepisti, in quibus haec mala resurrectionis evacuantur adventu? Si autem parvuli propter iustitiam secundi hominis, qui regenerationis est auctor, deputantur iusti, cur non propter peccatum primi hominis, qui generationis est auctor, deputantur iniusti?
- IUL. Ecce ergo, in quantis humanae naturae necessariam Christi medicinam fatemur. At scio te vociferaturum cavillo tecum agi, non enim hanc te medicinam, qua corporibus subvenitur, sed nomine medicinae significasse Christi gratiam, quam a nobis affirmabas negari. Ad quod responderi potest tibi hoc ascribendum esse, qui rem, quam volebas intellegi, propriis noluisses signare nominibus. Sed quia vel tarde intellectum est, quam diceres medicinam, quam confuse nos negare mentitus eras, respondeamus et ad hoc, quod secundo intulisti, sicut et primo opere protestati sumus nos gratiam Christi, id est baptisma, ex quo ritum eius Christus instituit, ita necessariam omnibus in commune aetatibus confiteri, ut, quicumque eam utilem etiam parvulis negat, aeterno feriamus anathemate.
AUG. De medicina agimus, quo nomine Christus gratiam suam vocari voluit, ubi ait de se ipso: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Vos autem gratiam Christi non propter sanandos parvulos, sed propter adoptandos in regnum Dei tantummodo eis dicitis necessariam; noli ergo te respondentem facere, ubi te vides respondere non posse.
- IUL. Quod cum lucida professione inculcemus, convictus es tu publicae falsitatis, qui scribis adeo a nobis bonam defendi hominum naturam, ut sanae in infantibus negemus Christi necessariam medicinam.
AUG. Verum dixi; medicinam quippe christianae gratiae, quae non confertur nisi christianis, non autem omnibus hominibus etiam infidelibus et insuper catellis atque porcellis, pisciculis atque vermiculis omnique generi qualiumcumque animantium, sine dubio parvulis denegatis, quos utique sine ullo originis reatu, qui regeneratione sanatur, generatos esse contenditis. Unde tu modo magnas passus angustias detraxisti medicinae nomen et supposuisti gratiae, quia gratiam propter adoptionem parvulis necessariam dicere potestis, medicinam vero eis, quibus aeternam salutem, etiamsi christiani non fiant, promittere audetis, per sacramenta Christi necesariam dicere non potestis. Christum quippe illis non vultis esse Iesum, quod ideo vocatur teste angelo, teste Evangelio, quia salvum facit populum suum non a morbis atque vulneribus carnis, a quibus quoslibet homines et quaelibet volatilia atque reptilia sanat, sed a peccatis eorum.
- IUL. Quae tamen gratia, quoniam etiam medicina dicitur, salva lege iustitiae facit alios ex malis bonos, parvulos autem, quos creat condendo bonos, reddit innovando adoptandoque meliores.
AUG. Ergo quod ait ipse Iesus: Non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus, quantum attinet ad medicinam, quae solis Christianis praebetur a Christo, in parvulis falsum est, quos et sanos esse et eis, ut devitetis invidiam, medicinam christianam dicitis necessariam. Quomodo autem innovat Christus, quos novos, a nativitate recentissimos invenit, si nihil trahunt de vetustate peccati? An dicturus es etiam non vetus aliquid innovari, cum legas ad Hebraeos: Quando hoc dicit novum, vetus fecit primum? Dic ergo, unde sint veteres modo nati, quos dicis sanos a vetustate peccati; et tamen ad indignationem verorum Christianorum cavendam, a Christo eos simulas innovari. Postremo aliud est sanari, aliud innovari; propter sanandos curatio, propter innovandos instauratio necessaria est. Manifestum est igitur haeresim vestram parvulis prorsus christianam negare medicinam.
- IUL. Ecce ergo planum est nos Christi gratiam utilem parvulis non negare. Quid igitur controversiae remansit, propter quod nos Traducianus erroris insimulat, videlicet quia non annuimus Adae quidem bonam, sed omnium hominum malam factam esse naturam? Hoc sane non solum nos non annuere, verum etiam et summis viribus impugnare profiteor. Remotis igitur illis figmentorum tuorum distortis pueriliter retibus et vulgaribus maniis, quibus susurrabas nos Christi gratiam negare cunabulis, super hoc congrediamur, in quo est summa certaminis. Eo igitur ordine, quem promisi, quia iam nostra defendi, Manichaei, cui te adversari simulabas, et vestra sensa pensemus.
AUG. Vestra non defendisti, sed defendi non posse monstrasti.
- IUL. Ille ergo dicit a principe tenebrarum, id est auctore mali, de duarum commixtione naturarum, bonae et malae, hominem creatum fuisse. Tu quid dicis? A Deo quidem bono, sed omnes homines malos creari.
AUG. In homine nato et natura est, quam non negas bonum, de quo laudamus creatorem Deum, et vitium, quod non negas malum, si vel pressus confiteris necessarium parvulis medicum Christum, quoniam non est necessarius sanis medicus eumdem de se ipso dixisse negare non potes Christum.
- IUL. Inter te et Manichaeum itaque nulla de qualitate naturae, sed de solo est auctore dissensio; hoc enim malum tu Deo reputas, quem parvulorum creatorem fateris, quod Manichaeus principi tenebrarum, quem naturae humanae conditorem putavit. Ad instaurandum igitur foedus non grande vobis remansit obstaculum. Mox tamen docebo, apud utrumque vestrum etsi veritatis vestigia nulla videantur, illius tamen magis quam tua sibimet dicta concinere. Nos porro quid dicimus? Sine dubio, quod utrique vestrum repugnet, id est nec a bono Deo malam nec a principe tenebrarum aliam vel factam vel commixtam esse naturam, sed unum Deum, auctorem rerum omnium, bonam hominum non solum fecisse primum, sed etiam facere in unoquoque nascente naturam, cui tamen creatoris sui opitulationem ut multis modis utilem, ita etiam necessariam profitemur. Quamquam alia est conditionum ratio, alia donorum; nec hic maior operis quam opificis aestimatio vertitur. Ambo igitur, tu et Manichaeus, pariter malum naturale firmatis, id est ambo malam naturam hominum aeque dicitis, sed ille fidelius, tu fraudulentius. Huic enim malo, quod inspiratum a diabolo visceribus humanis pariter arbitramini, nullius ortum ille subducit, tu autem, ut videaris aliquo distare, quod nullum est, solos ab eo duos homines conaris eximere, quorum non tamen personas a peccato liberas, sed provectu eruditioris ingenii dicis in illis non fuisse naturale, quod per illos tamen naturale factum esse persuades. Ita, ne vel istic fraus impunita remaneret, furtum, quod magistro tuo feceras, stultitiae castigavit adiectio; nam credere naturale, quod fatearis de voluntate susceptum, non dico ineruditae, sed ebriae mentis inventum est. Verum hinc alias, nunc interim rem premamus. Affirmat ergo Manichaeus malum esse naturale, tu annuis; dicit peccata nasci, tu ita esse consentis; dicit malam naturam hominum, hoc quoque confirmas; dicit omnium prorsus, hic resistis atque illam primam duorum hominum copulam sequestrari petis, sane quod nec ipsos vindices a reatu, quin immo affirmes mali naturalis auctores. Id si et nos tibi indulgere possimus, tamen tuus non dabit magister, quin forte etiam ferulis in tardum animadvertet ingenium, ita ut tibi necesse sit aut auctoritati acquiescere aut scolas eius omni ex parte deserere. Colligit autem ad extremum et dicit naturae malae bonum auctorem esse non posse ac per hoc principis tenebrarum id est diaboli opus esse hominem, quem naturaliter malum ambo fatemini.
AUG. Naturam humanam a Deo bono conditam bonam magno inoboedientiae peccato ita fuisse vitiatam, ut etiam posteritas inde traheret mortis meritum atque supplicium, cui tamen posteritati non negat Deus bonus opificium bonum, et contra vos et contra Manichaeos catholica fides dicit. Sed vos, qui hoc negatis, quaeso, paulisper paradisum cogitate. Placetne vobis, ut ponamus ibi castos et castas contra libidinem dimicantes, gravidas nauseantes, fastidiantes, pallentes, alias in abortu puerperia immatura fundentes, alias in partu gementes et ululantes natosque ipsos omnes flentes, sero ridentes, serius loquentes et hoc balbutientes, in scholas postea duci, ut litteras discant, sub loris, ferulis virgisque plorantes, pro varietatibus ingeniorum distributa varietate poenarum, insuper innumerabiles morbos et daemonum incursus et ferarum morsus, quibus quidam cruciarentur, quidam et absumerentur; qui vero sani essent, sub incertis eorum casibus misera parentum sollicitudine nutrirentur; essent ibi etiam utique orbitates et luctus et amissorum carissimorum desideria cum doloribus cordis. Longum est persequi omnia, quibus malis abundat haec vita, nec sunt tamen ista ulla peccata. Haec ergo si futura erant in paradiso nullo ibi, cuius merito exsisterent, praecedente peccato, quaerite, ista quibus non plane fidelibus, sed irrisoribus praedicetis. Certe, si talis paradisus pingeretur, nullus diceret esse paradisum, nec si supra legisset hoc nomen inscriptum, nec diceret errasse pictorem, sed plane agnosceret irrisorem. Verumtamen eorum qui vos noverunt nemo miraretur, si adderetur ad titulum nomen vestrum et scriberetur paradisus Pelagia norum. Si autem hinc erubescitis (neque enim re vera pudoris ullum putandum est in vobis remansisse vestigium, si non hinc erubescitis), perversam, quaeso, tandem mutate sententiam et humanam credite in has miserias peccato illo magno mutatam fuisse naturam neque ullo modo ista in paradiso esse potuisse, propterea inde exisse illos, quorum etiam propago digna erat talia sustinere transeunte in omnes contagione peccati cum conditione supplicii. Hoc dogma catholicum et iustitiam Dei defendit, quia non immerito vitam mortalium voluisset esse poenalem, et vos Manichaeosque subvertit, vos quidem, quia malis talibus horribilem paradiso tribuitis infelicitatem, Manichaeos autem, quia malis talibus naturam Dei sui ac per hoc quid aliud quam Deum suum asserunt infelicem. Proinde me movere non debet, quod mihi magistrum Manichaeum, qui ferulis in meum tardum ingenium animadvertat, opponis, sed te obsecro moveat, quod secundum erroris vestri infandum horrendumque portentum erudireris ferulis, etiamsi in paradisi populis nascereris. Quam deformissimam absurditatem si nobiscum horrescitis, ut debetis, unde est, rogo vos, etiam ista miseria puerorum, quae procul dubio non est ex natura mali, quam desipiunt Manichaei, nisi quia illo peccato magno et nobis inaestimabili sic vitiata est humana natura et poenis iustissimis implicata, ut ex ea non solum corruptibilitas corporum tot aerumnosis casibus subdita, verum etiam tarditas ingeniorum obnoxia ferulis aliisque verberibus oreretur, atque ita hoc malignum saeculum per malos dies usque ad suum terminum curreret, ut etiam sancti ab aeterno supplicio eruti per divinam indulgentiam pignore incorruptibilis salutis accepto poenas tamen vitae huius in bono uso earum tolerare iuberentur cum mer cede patientiae, potius quam illis mererentur etiam post remissionem peccatorum carere?
- IUL. At tu contra hoc ultimum totus insurgis et, cum in unam navem cum Manichaeo ascenderis cumque idem cursum vestrum spiritus direxerit, transmissio, iam freto putasti tibi tamen in litus aliud exeundum. Verum forte dilectu utilitatis proximae tolerabilior fiat licet tarda cunctatio. In quem igitur portum navigium dirigis? Dico - inquis - bonum quidem Deum esse, eumdem tamen conditorem malorum. O periculi fugam in scopulos actam, totam Manichaei sentinam super eum effundere voluisse, quem Deum putaris!
AUG. Numquid tu negas etiam in malis hominibus bonam esse naturam et animi et corporis? Huius boni est conditor Deus; quod Manichaeus malum dicit et huic bono, quod malum dicit, malum assignat auctorem. Non enim saltem animae parcit; sed sicut suam quandam dicit esse animam carnis, ita malam naturam Deo bono coaeternam, ut bona omnino esse non possit, alteram vero animam bonam in eodem homine non a Deo factam, sed substantiam Dei atque naturam in huius commixtionis miserias nulla sua iniquitate, sed Dei mala necessitate contrusam. Hoc autem totum opificium, quod est homo, et malum et mali esse dicit auctoris. Videsne, quam diversa ille sapiat et ob hoc insanissime nefarieque desipiat? Tu autem, qui propterea malos nasci posse non putas, quia Deus bonus eos creat, contende, si potes, nec corpora nasci posse vitiosa, quia et ipsa Deus integer creat, contende postremo sicut malos, quia bonus eos creat, ita nec tardos ingenio nec fatuos homines nasci, quia sapiens eos creat. An non est malum fatuitas, cum Scriptura dicat incomparabiliter amplius fatuum lugendum esse quam mortuum? Sicut ergo nobiscum non dicitis Deum fatuitatis auctorem, cum tamen nasci fatuos homines Deo creante fateamini, sic nos auctorem malitiae non dicimus Deum et tamen originalis obligatione peccati malos homines nasci non nisi creante ipso, quia non creat homines nisi ipse, recte possumus dicere.
- IUL. Absolute igitur claret opinionem illius consequentiae plus habere: si malum aliquid naturaliter conderetur, consimilem sui indicaret auctorem.
AUG. Sic sapiant qui nisi haeretici Pelagiani? Ergo quia mortalis homo secundum te non poenaliter, sed naturaliter conditur, consimilem sui mortalem ostendit auctorem; et ut fatuitas tua saltem fatuis erubescat, quia fatuus homo naturaliter conditur, consimilem sui fatuum ostendit auctorem.
- IUL. Praescribit autem veritas primo malum id est peccatum dici non posse, quod ita est, ut eius natura compulerit, peccatumque nihil esse aliud quam exorbitantem a calle iustitiae liberam voluntatem.
AUG. Sed hoc quoque originale peccatum ex voluntate peccantis originem ducit atque ita nullum est nisi voluntate peccatum.
- IUL. Quibus praesidiis innocens rerum omnium natura defenditur, quae ita manens, ut condita est, nulli crimini probatur obnoxia.
AUG. Non autem ita mansit, ut condita est. Ideo crimini probatur obnoxia suamque stirpem suo crimini tamquam haereditario fecit obnoxiam; quae tamen etiam ipsa, in quantum a Deo conditur, bona est.
- IUL. Malum igitur naturale esse non potest ac per hoc nec rea ulla naturaliter creatura nec malus auctor. Malum quippe non exstantis invenitur naturae, sed sicut omnis creatura, in quantum conditur, bona est, ita et Deus, naturarum auctor bonarum, nullo operis sui crimine maculatus per omnia bonus probatur. Totum igitur, quidquid Manichaeus attulerat, hac una catholicorum ratione subversum est.
AUG. Hoc verum dicis. Prorsus omnis creatura, in quantum conditur, bona est; et ideo sicut hoc ita et, quod sequitur, utrique dicimus, quoniam Deus, naturarum auctor bonarum, nullo operis sui crimine maculatus, per omnia bonus probatur. Hoc enim totum illic connectitur, quod omnis creatura, in quantum conditur, bona est. Ac per hoc et homo, in quantum conditur, bonus est, in quantum autem de vitiata origine generatur, bonus non est, ideo regenerandus est.
- IUL. Sed tamen ille, qui fulmine tam perspicuae veritatis interiit, ex parte aliqua videtur spirare, cum confertur tibi; illi enim tota dogmatis sui fundamento eius tantummodo nutante structura collabitur, tibi autem tria similiter vacillant ut illi unum. Ac per hoc vide, utrum aedificii tui quidquam possit assurgere. Mani ergo putans naturale esse peccatum, quod nisi voluntarium esse non potest, in vacuo fundamenta locavit; reliqua vero iuxta se consequenter imposuit dicens, quoniam est naturale peccatum, malam esse naturam, malae autem rei auctorem bonum non esse ac per hoc omne humanum genus reputandum principi tenebrarum. Quod totum utique stare potuisset, nisi illud primum eius suffodisset veritas, id est peccatum opus liberae voluntatis doceri naturale non posse et, quidquid fuisset naturale, peccatum esse non posse.
AUG. Similiter contra te potest ratiocinatio ista contexi; quia non ita fatuus es, ut ingenia fatua id est homines fatuos nasci neges, ergo audi tua fatuitate quantum adiuveris dementiam Manichaei. Dicit enim doctus a te ipso, quoniam est naturalis fatuitas, eamdem fatuam esse naturam, quomodo tu dixisti: Quoniam est naturale peccatum, malum esse naturam; deinde ille addit fatuae autem rei auctorem sapientem non esse, sicut tu dixisti: Malae autem rei auctorem bonum non esse; postremo ille concludit: ac per hoc fatuorum hominum genus reputandum principi tenebrarum; sic enim et tu conclusisti dicens: Ac per hoc omne humanum genus reputandum principi tenebrarum. Ecce Manichaeus ore tuo te vicit, tuo te gladio iugulavit. Quid est acturus? Neque enim te adversus eum potest aliquid adiuvare ac non etiam plus premere atque confodere, quod adiungis et dicis: Totum hoc utique stare potuisse, nisi illud primum eius suffodisset veritas, id est peccatum opus liberae voluntatis doceri naturale non posse et, quidquid fuisset naturale, peccatum esse non posse. Quid te hoc adiuvat et quomodo non magis magisque suffocat? Numquid enim potes dicere fatuitatem naturalem esse non posse? Stat ergo adversus te, quod in simili ratiocinatione primum posuit Manichaeus, quoniam est naturalis fatuitas; cui velut fundamento cetera eius putasti consequenter astructa usque ad culmen, ubi dicit tale hominum genus reputandum principi tenebrarum. Nos autem primum illud fundamentum eius evertimus, qui naturalem fatuitatem ideo dicimus, quia nascuntur homines fatui ex accidenti scilicet vitio, ex quo huiusmodi origo merito traheretur, non quia prava est primitus humana instituta natura, sicut desipit Manichaeus. Ac per hoc etiam, quod consequenter adiungit eamdem fatuam esse naturam, nos propter vitium, cum quo natus est fatuus homo, non propter quod in illo est opificium conditoris boni, verum esse concedimus; natus est enim fatuus accidente vitio, homo autem creatus est operante Deo. Deinde quod addit fatuae autem rei auctorem non esse sapientem, ut res ipsa homo intellegatur, non esse consequens dicimus; eius quippe hominis, qui fatuus natus est, Deum dicimus, quamvis non dicamus ipsius fatuitatis, auctorem. Quae fatuitas non est natura atque substantia, quae non nascitur nisi creante Deo, sed eiusdem naturae vitium, quod accidit sinente Deo; iusto autem iudicio Deum ista sinere non utique dubitamus. Ita destruimus et Manichaeos, malos ruinae suae structores, et Pelagianos, Manichaeorum fatuos adiutores.
- IUL. Primae igitur definitionis eversu culmina eius in solum cuneus rationis effudit. Quid igitur de te speras, cuius tria sunt ita in lubrico sicut illius unum? Dicis enim primo naturale esse peccatum, secundo bonum Deum, qui mala id est peccata condat informet extendat, tertio vero rem voluntatis immixtam esse seminibus. Haec ergo tria definitionum tuarum capita singula apud semet vacillant; vacillant, inquio, immo ut funes e sabulo dilabuntur, ante quam coeant. Unum ergo id est naturale peccatum iam in Manichaeo ex directo quidem destructum iacet; alia autem duo quae opinionis vestrae sunt propria, Manichaeo totidem intereunte sed consueta ceciderunt. Nam si ille reos nasci homines nec per malam naturam nec per principem tenebrarum potuit vindicare, quanto magis vos stulti, qui ad ostendenda nascentium crimina iunxistis accusationem Dei? Ac per hoc, sicut non potest natura esse peccatum, quo fulmine Manichaei dogma dissiluit, ita recurrit, ut, quod peccatum est, naturale esse non possit; res enim voluntatis non transit in conditionem substantiae, quod tu factum arbitraris. Multo autem magis constat Deum bonum malos numquam creare, apparuit itaque peccatum in nascente, quem Deus creat, esse non posse.
AUG. Ita constat Deum bonum malos non creare, quemadmodum constat Deum sapientem fatuos non creare. Si enim dixeris: Creat sapiens fatuos, respondebitur tibi: Cur non ergo et bonus malos? Unde factus intentus, cum quaesieris, unde nascantur fatui, quos tamen homines Deus creat, ibi forte invenies originis vitium, qui fateri non vis originale peccatum. An vero paratus es dicere nullo ullius praecedente peccato etiam fatuos nasci in illa paradisi felicitate potuisse, qui erudiri, non dico ferulis, sed nec fustibus possent? Quod si non dicis, ne omnem fatuitatem haec transcendat absurditas, dic, quo merito imago Dei cum tanta mentis deformitate nascatur, ut nullo robore aetatis, nulla prolixitate temporis, nullo labore studiorum, nulla industria magistrorum, nullis poenis verberum possit, non dico ad sapientiam, sed ad qualemcumque doctrinam utilem pervenire, qui non vis credere Deum iustum ideo de paradiso, hoc est felicitatis loco, vitiatam atque damnatam humanam dimisisse naturam, ne mors illic ulla contingeret, id est nec temporalis corporis nec totius hominis sempiterna, nec ista tot ac tanta, quae in genere humano cernimus, ingeniorum et corporum mala, quae de radice depravata atque punita et massa perdita nasci oportebat, in regione beatitudinis illius nascerentur, sed potius in his terris miseriae mortalium, quae iustissime inflicta est, deputatis, reatu persequente nascentes neque a renascentibus labore recedente aerumnoso usque ad corporis mortem.
- IUL. Res clara est et iam in primo opere sufficienter impleta; verum quoniam tu adeo pellax esse voluisti, ut aliquam inter te et Manichaeum distinctionem facere nitereris, ideo necesse mihi nunc est urgere causam, ut non solum praeteritis dictis tuis, sed etiam, si qua deinceps inferre tentaveris, clareat obviatum. Dicimus itaque tam bonum esse opus Dei in nascente, ut ea quae substantiae eius sunt naturalia opus emendatore non habeant, quoniam, quicumque censuerit, id quod a Deo factum confitetur, aliter fieri debuisse, illum sine dubio reprehendit, quem corrigendae in alteram formam creaturae confitetur artificem.
AUG. Tace, obsecro; quid loquaris, ignoras. Nonnulli clausis oribus nati sunt et eis a medicis sunt aperta. Erat apud nos Acatius quidam honesto apud suos ortus loco; clausis oculis natum se esse dicebat, sed quia intus sani palpebris cohaerentibus non patebant, medicum eos ferro aperire voluisse neque hoc permisisse religiosam matrem suam, sed id effecisse imposito ex eucharistia cataplasmate, cum iam puer quinque fere aut amplius esset annorum, unde hoc se satis meminisse narrabat. Omitto illum evangelicum caecum natum, cui lumina, quae propter commendanda mirabilia sua minus fecerat, ipse artifex reddidit; ibi enim, cur caecus natus fuerit, causa non tacita est, non scilicet propter peccatum suum vel parentum, sed ut manifestarentur opera Dei in illo. Verumtamen interroga medicos et dicant tibi, quam multis, ubi possunt, opitulentur, ne vitia corporibus innata permaneant vel etiam natos necent; nam quidam, sicut alii oribus, ita clausis inferioribus meatibus oriuntur, quae utique vitia, si maneant, non eos sinunt vivere. Neque enim, cum his medicinali peritia subvenitur hominibus, Dei opera culpata emendantur. Quis enim verax Dei cultor ignorat, quod tales sic nasci oportebat, ut nati sunt? Sed etiam hoc pertinet ad aerumnas generis humani, in quibus aguntur hi dies mali, iusto iudicio Dei laboribus doloribus timoribus periculis pleni; quae omnia mala absit ut essent in illa felicitate paradisi, ac per hoc non pullulaverunt nisi de radice peccati. Quid? Ipsa ingenia, si dimittantur, ut nata sunt, nec doctrinis sollertibus excolantur labore magno docentium atque discentium, nonne apparet, qualia remanebunt? Sed vos hominibus et corpore et animo vitioso natis vestrum implete paradisum, ut infeliciter oculis clausis et impudenter ore aperto negetis originale peccatum.
- IUL. Probabilitate itaque et ea mediocritate laudum, quae naturis debetur, etiam in nascentibus quibusque servata, augmenta beneficiorum divinorum utilia esse et necessaria omnibus in commune aetatibus dicimus, ita tamen, ut nec virtus nec peccatum sine propria cuiquam voluntate tribuatur.
AUG. Non tribuitur cuiquam virtus sine propria voluntate, sed praeparatur voluntas a Domino, sicut regis illius, propter quod oravit Esther.
- IUL. Quamvis in hoc quoque clementia Dei uberior approbetur, quoniam sanctificat parvulos nescientes; ad laudem quippe misericordiae respicit, cum eos nescientes culpa non inquinet; ad leges enim id pertinet aequitatis.
AUG. Si eos nulla culpa inquinat, cur non omnes sanctificantur? Et cur omnes, qui sanctificantur, exsufflantur?
- IUL. Sed de illis ego virtutibus dico, quas usu iam perfectae rationis adipiscimur. Ac per hoc, quia id etiam hic sicut frequenter inculcari nobis fuit necesse, ad ea, quae inferimus, ut sit attentus lector, admoneo; videbit enim ita in nullo Traducianos differre a Manichaeis, ut non alia nobis obiciant argumentorum vice, quam quae in illorum libris tenentur. Feci id quidem etiam in primi operis mei libro quarto.
AUG. Et respondi tibi libro meo sexto.
- IUL. Sed quia post editionem illorum oratu tuo, beatissime pater Flore, apud Constantinopolim Manichaei epistula inventa est atque ad has directa partes, opera est aliqua eius inserere, ut intellegant omnes, unde haec pro traduce argumenta descendant.
AUG. Quomodo cuiusquam oratu inventam dicis epistulam atque directam, si Deus non operatur in cordibus hominum voluntates? Utique homo, qui invenit, epistulam voluntate quaesivit aut voluntate aliquid quaerebat eo loco, ubi eam potuit invenire, aut, cum de rebus talibus voluntate homines loquerentur, voluntate, apud quem fuerat, indicavit eam se habere, quam posset ostendere et volenti tradere, quam volens ad has partes et ille dirigeret; et vel quocumque alio modo prorsus voluntate hominis vel hominum factum est, ut illa inveniretur et dirigeretur epistula. Et tamen orante homine dicis hoc factum. Cur ergo non confiteris sine ulla forinsecus sonante iussione Deum occulto instinctu, ad quod voluerit efficacissime implendum, praeparare atque excitare hominum voluntates, qui liberum non defendis intellegendum, sed praecipitandum extollis arbitrium?
- IUL. Et quamvis iam pro concupiscentia vel voluptate carnis, quae etiam libido dicitur, quae sexibus ob virilitatem propagationis inserta est, primo illo opusculo eatenus disputaverim, ut docerem illam nihil aliud esse quam unam de instrumentis corporis rationabilibus et irrationabilibus aeque inditam ad Dei operam pertinentem, qui carnem nostram in sensibus affecisset, tamen, quia ei vehementer Augustinus incumbit eamque dicit malam, id est peccatum esse naturale atque omnium peccatorum parentem, quod pudore eius potissimum persuadere conatur meque irridet, qui eam erubescam nominare directim.
AUG. Ego concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum et quae libido etiam nuncupatur, malam esse dico, nunc in hac carne frenandam et bona consuetudine minuendam, in aeterna vero vita omni ex parte sanandam, non, quasi addita vel commixta nobis fuerit aliqua mala substantia, sicut Manichaei desipiunt, separandam; sed, quodlibet de illa sentias, talem te illam, qualis nunc est, ut ad illicita perpetranda etiam castorum sive coniugatorum sive continentium corda sollicitet et, nisi ei robustiore voluntate resistatur, evertat, in paradiso constituere posse non crederem, nisi in istis tuis libris vana et insana loquacitate plenissimis invenirem.
- IUL. Ideo et ego qualitatem rei, quam prioribus scriptis distinguendo a Manichaei ore defendi, nunc quoque breviter criminatorum eius, qui tamen se ei servire profitentur invitos, proditu vindicabo.
AUG. Vos potestis congruenter servire laudatae libidini, nos autem in adiutorio Domini oppugnamus et vincimus accusatam.
- IUL. Quod igitur libris tuis, senex Augustine, retinetur: Libido exorta est post peccatum, quam coacti sunt velare confusi.
AUG. Quod igitur libris tuis, iuvenis Iuliane, retinetur, apparet te contra libros meos non invenire quid dicas et quaerere calumnias, quas nobis loquaciter et inaniter ingeras.
- IUL. Et item: Pudenda libidine, qui licite concumbit, malo bene utitur, qui autem illicite, malo male utitur; rectius enim accipit nomen mali quam boni, unde erubescunt et mali et boni, meliusque credimus Apostolo, qui dicit: " Quia non habitat in carne mea bonum "; et alibi: Non est libido nuptiarum bonum, sed obscaenitas peccantium, necessitas generantium, lasciviarum ardor, nuptiarum pudor; et illud: Quod postea propagatione fecerunt, hoc est connubii bonum, quod vero prius confusione texerunt, hoc est concupiscentiae malum, quod vitat ubique conspectum et quaerit pu dendo secretum, vel alia, quibus ad hoc argumentum uti soles, memoria tua magis quam ingenio prolata sunt. Manichaeus ergo afflictus est, ut ea, quae putabat acuta, componeret, tu vero frustratus, qui putasti latere posse, quod legeras et tenebas.
AUG. Quis enim est, qui vel tenuiter Manichaeorum dogma cognovit et lateat eum Manichaeos dicere malam esse concupiscentiam carnis? Sed non est hoc proprium dogmatis eorum; nam quid aliud dicit etiam ille, qui dicit: Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis? Quid aliud etiam ille, qui dicit: Quisquis dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo, quia omnia, quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non est ex Patre, sed ex mundo est? Malam ergo esse concupiscentiam carnis non proprio dogmate Manichaei dicunt, quod vident, qui caeci non sunt, et Apostolos dicere, sed Manichaeorum propriam virosamque sententiam error adiuvat vester, qui concupiscentiam carnis, cui, velitis nolitis, ad illicita perpetranda sollicitanti castitas reluctatur, negatis de peccato accidisse naturae, quam Deus condidit bonam. Ac sic agitis, ut eam Manichaei, quam conflictatione castorum et Apostolorum testimonio convincunt malam de gente tenebrarum et de mala substantia Deo coaeterna etiam ipsam non malam qualitatem sanandam, sed malam substantiam separandam, nec bonae naturae accidisset, sed bonae naturae commixtam fuisse concludant. Sed pergite et nobis calumnias de Manichaeorum peste molimini, quos ita adiuvatis, ut faciatis invictos, nisi et vos cum illis ea, quae vere invicta est, catholica veritate vincamini.
- IUL. Audi igitur nunc atque cognosce, quid parens tuus ad quamdam filiam suam, vestram scribat sororem.
AUG. Convitia sunt ista nec urbana, sed vana.
- IUL. Mani apostolus Iesu Christi filiae Menoch. Gratia tibi et salus a Deo nostro, qui est re vera verus Deus, tribuatur ipseque tuam mentem illustret et iustitiam suam tibimet revelet, quia es divinae stirpis fructus. Et post pauca: Per quos et tu splendida - inquit - reddita es agnoscendo, qualiter prius fueris, ex quo genere animarum emanaveris, quod est confusum omnibus corporibus et saporibus et speciebus variis cohaeret. Nam sicut animae gignuntur ab animabus, ita figmentum corporis a corporis natura digeritur. " Quod, ergo, nascitur de carne, caro est et, quod de spiritu, spiritus est "; spiritum autem animam intellege, anima de anima, caro de carne.
AUG. Si dicam tibi istam Manichaei epistulam me omnino nescire, quamvis verum dicam, omnino non credes et mecum vana, ut soles, loquacitate conten des; sed si hoc dixit Manichaeus, quid mirum est, quod se ipse destruxit? Si enim sicut hominis caro, etiam hominis anima nascitur sive mala sive bona, duas enim simul animas in homine uno esse delirant, unam malam, alteram bonam, de suis diversis principiis emanantes, si ergo nascitur anima, quando nascitur caro, profecto nec mala illa est Deo coaeterna nec contra principes tenebrarum bona, sicut eius secta desipit, ab aeterno Patre prolata est. Sed quoquo modo dicat Manichaeus animas nasci, ad nos quid pertinet, qui verba illa Domini: Quod natum est ex carne, caro est et, quod natum est de spiritu, spiritus est non, cum homo ex homine nascitur, sed cum ex Dei Spiritu renascitur, fieri novimus et tenemus? Non enim evangelicus ipse totus locus aliud permittit intellegi. Quaere ergo ibi, quibus possis Manichaei has fabulas vendere, et potius propter illa, quae superius dixi, quomodo Manichaeorum non sis adiutor, ostende.
- IUL. Cognoscis nempe, quomodo signatissime Manichaeus traducem confirmet animarum et quo testimonio utatur ad vituperationem carnis, illo videlicet, quod in vestro ore versatur, id est: Quod nascitur de carne, caro est et, quod de spiritu, spiritus est.
AUG. Iam dixi, quomodo nos accipiamus haec verba evangelica, quoniam non generationem, sed regenerationem docent. Tu dic, si potes, quomodo non adiuves Manichaei verba sacrilega de concupiscentia carnis, quam propterea tu negas de natura primi hominis praevaricatione vitiata in nostram naturam propagatione descendere, ut eam putetur ille Deo coaeternae tenebrarum genti rectissime deputare. Insipientissime quippe et impudentissime abs te negatur malum, quo caro concupiscit adversus spiritum et contra quod geruntur interiora bella castorum.
- IUL. Ideo non solum eloquendo, sed etiam repetendo inculcat dogmatis sui esse proprium traducem animarum putare, quod etiam per similitudinem generantium corporum approbare conatur. Sicut animae - inquit - gignuntur ab animabus, ita figmentum corporis a corporis natura digeritur et sicut caro de carne, ita anima de anima. Sed pergamus ad reliqua: Sicut ergo auctor animarum Deus est, ita corporum auctor per concupiscentiam diabolus est, ut in viscatorio diaboli per concupiscentiam mulieris, unde diabolus aucupatur non animas, sed corpora.
AUG. Non corpora, sed animas aucupari diabolum potuit dicere Manichaeus; corpora enim dicit ad gentis tenebrarum naturam, unde est et diabolus, pertinere. Proinde secundum Manichaeum non corpora, quae ipsius sunt, sed animas bonas, quae ipsius non sunt, dicitur diabolus aucupari; sed fides nostra bonum Deum creatorem et animarum et corporum novit.
- IUL. Sive per visum sive per tactum sive per auditum sive per odoratum sive per gus tum. Tolle denique malignae huius stirpis radicem et statim te ipsam spiritalem contemplaris. " Radix enim - ait Scriptura - omnium malorum concupiscentia ". Vides, quo spiritu et propter quod dogma Manichaeus concupiscentiam carnis incessat hanc dicens legem esse peccati, quae si a corporibus auferretur, spiritalem se filia eius, ad quam scribit, factam videret. Quam opinionem quibus Apostoli nitatur confirmare sententiis audiamus: " Caro enim adversatur spiritui ", quia filia concupiscentiae est, " et spiritus carni ", quia filius animae est.
AUG. Duas substantias in verbis Apostoli Manichaeus opinatur, unam bonam, alteram malam, non unam bonam substantiam et alteram bonae substantiae vitium ex primi hominis peccato generatione contractum, secundi hominis iustitia regeneratione sanandum, quod et contra Manichaeos et contra vos tamquam invictissimum telum catholica fides fortiter iacit et utrosque prosternit.
- IUL. Intellegis retectas esse Manichaei dogmatis medullas, quibus fides vestra concrescit. Iam vero nos id est catholicos pergit arguere: Quare vide, quam stulti sunt, qui dicunt hoc figmentum a Deo bono esse conditum, quod certi sunt ab spiritu concupiscentiae gigni.
AUG. In hoc a Manichaeis simul arguimur et nos et vos, quoniam figmentum carnis a Deo bono utrique conditum dicimus, spiritum vero concupiscentiae Manichaei substantiam esse dicunt malam, non vitium substantiae bonae, quo caro concupiscit adversus spiritum, quod ad eos redarguendos dicimus nos et ad eos adiuvandos negatis vos. Nam quia concupiscentiam, qua caro concupiscit adversus spiritum, etiam vobis resistentibus malum esse convincunt, si non est, ut putatis, bonae substantiae vitium, mala substantia deputabitur; quod est dogma Manichaeorum catholicae fidei vobis adiutoribus inimicum.
- IUL. Cum animo nolente coeunt et secretis pudoribus gerunt, quo tempore odio habent lucem, uti ne manifestentur opera eorum; cuius rei gratia ait Apostolus: " Non est volentis ", ut subaudiatur: hoc opus. Sive enim bonum geramus, non est carnis, quia " manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio " et cetera, sive malum geramus, non est animae, quia " fructus spiritus pax gaudium est ". Denique clamat et ad Romanos Apostolus: " Non bonum quod volo ago, sed malum operor quod exhorreo ". Videtis vocem animae contumacis contra concupiscentiam defendentem libertatem animae. Dolebat enim, quia peccatum id est diabolus operaretur in se omnem concupiscentiam. Legalis auctoritas indicat malum eius, cum omnes eius usus vituperat, quos caro miratur et laudat; omnis enim amaritudo concupiscentiae suavis est animae, per quam nutritur anima et ad vigorem accitur. Denique cohercentis se ab omni usu concupiscentiae animus vigilat, ditatur et cre scit, per usum autem concupiscentiae consuevit decrescere. Intellegisne vel sero deprehendisse nos, unde non solum saperes, sed etiam loquereris? Tanto enim magistrum tuum amore complecteris, ut non solum itineribus eius, sed etiam vestigiis insistas, quod tu omnibus scriptis asseris, sicut et illi, quos ad Marcellini nomen edidisti, libri et isti testantur, quos ad Valerium destinasti, istam videlicet concupiscentiam carnis, quam etiam pudendam vocas, per diabolum admixtam humanis esse corporibus.
AUG. Tu enim qua impudentia pudendam negas, contra quam nunc, quandoquidem illam libenter laudas, miror si fideliter dimicas? Quando autem miscebaris uxori, quamvis nihil timendo usui concessae voluptatis inhiabas, secretum tamen erubescendo quaerebas. Proinde ista tua suscepta, si hominum in paradiso felicitas permaneret, aut nulla ibi esset aut nullos suos motus contra nutum voluntatis exsereret, quibus necesse esset obsistere, ut illi felicitati honestas congrua redderetur. Sed quoniam in eius laudibus eo usque progressus es, ut libidinem, qualem nunc esse sentimus, talem in paradiso futuram fuisse contendas sibi reluctantium sollicitantem corda castorum, quis non videat, quod non sapientia, non eloquentia, sed impudentia mihi resistis, quia tu victum confiteri perverso pudore prohiberis? Nos ergo carnis concupiscentiam nec substantiam naturae malae esse dicimus, quod dicunt Manichaei, nec omnis eius usus reprobatur a nobis sicut a Manichaeis; nec eam rursus bonam dicimus, quod dicunt Pelagiani, nec eius contra spiritum motus laudatur a nobis sicut a Pelagianis, sed dicimus eam vitium esse substantiae bonae, quod in nostram naturam per praevaricationem primi hominis versum est, quod dicunt catholici Christiani; eiusque mali usus licitus et honestus liberorum procreandorum causa approbatur a nobis sicut a catholicis Christianis. Ita et Manichaeos et Pelagianos superamus atque vitamus, quorum sic errores utrorumque diversi sunt, ut, qui videtur minor, ipse illius, qui videtur maior, demonstretur adiutor. Quod enim malum esse satis evidenter apparet, dum Pelagiani negant esse vitium bonae substantiae, Manichaeos adiuvant, qui vitium ipsum malam dicunt esse substantiam boni Dei substantiae coaeternam.
- IUL. Hanc esse peccati filiam et aliorum peccatorum matrem atque de ea conqueri apostolum Paulum, cum dicit: Scio, quia non habitat in carne mea bonum; et: Non quod volo bonum hoc ago, sed quod odio illud facio, quod semper a catholicis ita expositum est, ut non ad naturae infamiam, sed ad consuetudinis referretur invidiam.
AUG. Ita vero catholicus tu es et Ambrosius catholicus non est? Non usque adeo evanuerunt homines vestrae contagio vanitatis, quoscumque decipere potuistis, ut hoc audeant in animum inducere. Proinde paulisper attende; discordiam carnis et spiritus, de qua scriptum est: Scio, quia non habitat in me, hoc est in carne mea bonum; velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non, et cetera huiusmodi atque illud multo manifestius: Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis, esse in hominibus nec nos dubitamus nec vos nec Manichaei; sed unde sit in homine uno ista discordia, inde dissensio est et tres proferuntur in hac dissensione sententiae, una nostra, vestra altera, tertia Manichaeorum. Sed ne arroganter vel fallaciter vobis dicere videamur nostram esse catholicam, ille eam proferat, cuius fidem et purissimum in Scripturis sensum, sicut eum praedicat vester ipse Pelagius, ne inimicus quidem ausus est reprehendere. Dicit ergo Ambrosius hanc discordiam carnis et spiritus per praevaricationem primi hominis nostrae accidisse naturae; vos autem dicitis ex vi consuetudinis; Manichaei dicunt ex commixtione duarum naturarum coaeternarum, boni scilicet et mali. Poteram iam dicere, ut eligat horum trium quod voluerit, qui vult catholicus permanere; neque enim timere debeo, ne Manichaeos quisque fugiens vos praeponat Ambrosio. Sed vestram sententiam, qua dicitis hoc malum vi consuetudinis inolescere, esse vanissimam iudicat, qui videt sine hoc malo neminem nasci. Mox enim, ut quisque ratione uti coeperit, si concupiverit castitatem, concupiscentiam carnis, quae fuerat aetate sopita, velut evigilantem repugnantemque iam sentit et aut victus abstrahitur aut, ne in eius labatur assensum, adversus eam, si pius est, Domino adiuvante confligit. Quod si non vultis accipere, quid in me saevitis? Manichaeos Ambrosiumque committite atque in spectaculo huius certaminis, si catholici estis, cui parti faveatis, eligite. Puto, quod a vobis victor Ambrosius iudicatur; sed quia catholici non estis, etiam sic securi spectamus; et vos enim et Manichaeos sine dubio vincit Ambrosius.
- IUL. Tu tamen argumentando et testimonia Scripturarum usurpando de hac illum concupiscentia, quam legem peccati vocas, et omnes sanctos tam pollutos quam conquestos fuisse confirmas.
AUG. Non polluuntur hoc malo sancti, quos constat esse vel fuisse fortissimos huius mali debellatores; sed ne isto malo inexpiabiliter polluantur, timeant potius eius impudentissimi laudatores.
- IUL. Quid Manichaeus dicit? Per concupiscentiam corporum auctor diabolus est; per hanc diabolus corpora, non animas aucupatur; tolle - inquit - malignae stirpis radicem et spiritalis fies; de hac Apostolus clamat ad Romanos: " Non bonum quod volo, sed malum operor quod exhorreo ". Nos etiam stultos vocat, qui dicamus figmentum hoc corporis ad Deum pertinere, quod per con cupiscentiam generatum esse fateamur. Vides ergo, quanta tibi sit et Manichaeo in nostri impugnatione concordia; eius dimicas verbis, eius niteris argumentis et nos mentiri dicis, qui te discipulum illius non solum fuisse, ut ipse scribis, sed etiam esse dicamus. Et in hoc tamen ille prudentior, qui, cum hanc concupiscentiam carnis a diabolo credidisset immissam, collegit confitendum esse ad Dei operam non pertinere, quidquid de diabolica concupiscentia appareret prolatum.
AUG. Contra hoc totum valet superior nostra responsio et cum hac aliae superiores, quas legat qui volet.
- IUL. Tu autem hebetior, qui fructum concupiscentiae diabolicae hominem dicens, Dei tamen eum ascribis operibus, non quasi de malo bonum factum, sed malum et de mala radice prolatum, habere tamen auctorem bonum, quem fructum radicis suae diabolus sibi vindicet.
AUG. Bonum aliquod est homo, etiam quisquis maioris aetatis est malus homo. Non enim, quod malus homo est, aufert ei, quod bonum aliquod est, quia homo est, cuius naturae id est boni huius auctor est Deus, quaecumque mala vel originis attrahat vel voluntatis adiciat; non enim substantiae naturaeque sunt vitia, ab eo salvatore sananda, quo creatore condita est isdem vitiis vitiata natura. Hoc est, quod et Manichaeos evertit et vos, qui non mecum, sed cum Ambrosio certatis, quem Manichaeis in hoc certamine opposui, in quo et ipsos vincit et vos.
- IUL. Tuis enim sermonibus omnes de concupiscentia natos diabolus quasi suae arboris fructus iure decerpit; aeque igitur blasphemas ut Manichaeus, qui concupiscentiam carnis a Deo conditam vindicemus.
AUG. Si ad causam venire voluisses, cur baptizandi et exsufflentur et exorcismo mundentur infantes, ibi apertissime non solum eruditis, verum etiam idiotis Christianis catholicis novus haereticus appareres. Sed quia id ex libro meo tibi quidem proposuisti quasi refellendum, sed pertractare ita timuisti, ut fallaci loquacitate vitares et multa dicendo, quid tacueris, operires, Apostolum tibi replico, velis nolis, et inculco dicentem de Deo Patre: Qui eruit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis suae. Hinc parvulos, si potestis, excipite et audete dicere eos in regnum quidem Christi regeneratione transferri, sed de tenebrarum potestate non erui. Verumtamen parate vos in facies vestras easdem exsufflationes dignissime excipere, quae in Ecclesia Christi et maioribus adhibentur et parvulis; talibus quippe exsufflationibus exsufflandi estis, qualibus apertissime verum esse ostenditur, quod negatis.
- IUL. Iam vero illud tuum, quod priore opere ventilavi, ubi dicis: Aliquando non facit libido animo volente, cum aliquando faciat et nolente, atque hanc eius superbiam, qua nolente animo commovetur, accusas, Manichaei non solum sensibus, sed etiam eloquiis explicatum est. Nam cum nos arguisset, quia diceremus a Deo fieri homines, quos seminari fateremur per coeuntium voluptatem: Stulti - inquit - dicunt a Deo esse conditum, quod certi sunt a concupiscentia gigni, cum animo nolente coeunt.
AUG. Sed Manichaeus non intellegit etiam de hominis malo posse Deum creare, quod bonum est, et hominem ipsum malo bene uti per pudicitiam coniugalem, cui malo reluctatur illicienti ad damnabilem turpitudinem. Sed tu, qui hoc, quod malum est, malum esse negas, cur ei repugnas, ne turpiter vivas, et cur ei si consentias, necesse est ut turpiter vivas?
- IUL. Quod vero tu posuisti: Concupiscentiae malum est, quod vitat ubique conspectum et quaerit pudendo secretum; ita et Manichaeus: Secretis - inquit - pudoribus agunt, quo tempore odio habent lucem, uti ne manifestentur opera eorum.
AUG. Sicut Manichaeus nescit, quid boni agatur per carnalis concupiscentiae malum, sic et tu nescis, cui malo pudor quaerat secretum etiam in bono opere nuptiarum.
- IUL. Quod vero ais: Quia concupiscentia qui licite commiscetur, malo bene utitur, ut magis credi Apostolo commemores, qui dixisset quia non habitat in carne sua bonum, et hoc non bonum, id est malum in carne Apostoli habitans, vis concupiscentiam carnis videri, Manichaeus non aliter quam tu posuit. Nam postquam dixit: Ne manifestentur opera eorum; propter quod Apostolus - inquit - clamat ad Romanos: " Non bonum quod volo ago, sed malum operor quod exhorreo ". Dolebat enim - inquit - quia peccatum id est diabolus operabatur in eo omnem concupiscentiam, legalis auctoritas indicat malum concupiscentiae, cum omnem eius usum vituperat, quem caro miratur et laudat.
AUG. Numquid Apostolus omnem concupiscentiae carnalis usum vituperat qui dicit: Et si acceperis uxorem, non peccasti et, si nupserit virgo, non peccat? Ergo Manichaeus, quid loquatur, ignorat. Sed nec tu, quid loquaris, intellegis, qui putas aliud significasse Apostolum quam carnis concupiscentiam, de qua alius Apostolus, quod non sit a Patre, sed ex mundo sit, dicit; qua ut caro concupiscat adversus spiritum, ex primi hominis praevaricatione descendere catholicus doctus et doctor et didicit in Catholica et docuit.
- IUL. Quod autem multum ad distinctionem inter te et Manichaeum tenendam valere exi stimasti, ut diceres bonam quidem, sed primorum hominum tantum factam naturam, omnem autem deinceps per concupiscentiam fuisse subversam, etiam Manichaeus ita disseruit: Operae - inquit - pretium est advertere, quia prima anima, quae a Deo luminis manavit, accepit fabricam istam corporis, ut eam freno suo regeret. Venit mandatum, peccatum revixit, quod videbatur captivum, invenit articulos suos diabolus, materiam concupiscentiae in eam seduxit et per illam occidit. Lex quidem sancta, sed sancta sanctae, et mandatum et iustum et bonum, sed iustae et bonae. Sic etiam in illa ad Patricium epistula: Quasi de primae factum flore substantiae meliorem - dicit - secutis. Non ergo magnum est nec aliquid ad defensionem tui promovet, quod a criminatione naturae humanae Adam sequestrandum putasti, super cuius statu mox plenius disseremus. Hic monstrasse sufficiat nihil ita rude in tuis sensibus inveniri, ut non sit iam Manichaei volutatione detritum.
AUG. Manichaeus ex commixtione duarum naturarum coaeternarum, boni scilicet et mali, non solum hominem, sed universum mundum constare dicit et ad eum omnia pertinentia ita sane, ut ipsam fabricam mundi, quamvis ex commixtione boni et mali, Deo bono artifici tribuat, animalia vero et cuncta, quae nascuntur e terra, et ipsum hominem opera esse dicat malignae mentis, quam genti attribuit tenebrarum. Hinc est, quod " animam primam " dicit " a Deo lucis manasse et accepisse istam fabricam corporis, ut eam freno suo regeret ". Non enim hoc de homine, sed de anima bona dicit, quam Dei partem atque naturam universo mundo et omnibus, quae in eo sunt, opinatur esse permixtam, in homine autem per concupiscentiam decipi. Quam concupiscentiam, quod saepe inculcandum est, non vitium substantiae bonae, sed malam vult esse substantiam. Mala non vacuum fuisse dicit Adam, se eius minus habuisse multoque plus lucis. Videsne huic dementiae, quae Dei naturam corruptibilem dicit eamque malae naturae commixtione corrumpit, quantum fides catholica adversa sit, quae omnia mala generis humani, quorum non parvam partem parvulos etiam cernimus perpeti, et ipsam concupiscentiam, qua caro concupiscit adversus spiritum, quibus malis omnibus paradisus a vobis, sed vester impletur, non dicit esse nisi ex natura bona et a Deo bono bene instituta, sed propria voluntate et primi hominis praevaricatione vitiata? Quod vos negantes quid agitis, nisi ut haec omnia mala, quae de peccato naturae bonae in parvulos venire non vultis, commixtioni malae naturae tribuantur, quam Manichaeorum furiosus error inducit? Videtis igitur, etsi videre nolitis, insanos et perditos Manichaeos, ne vobis adiuvantibus vincant, vobiscum esse vincendos, immo adiuvante Domino vobiscum esse iam victos.
Chapter 16 of 31