Skip to the text

Liber II, Capita 103–145

  1. Iul. Et non - inquit - sicut per unum peccantem ita est et donum; nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Quibus Apostoli verbis admoves expositionem tuam ita se habentem: " Ex uno " ergo quid - inquis - nisi delicto? Quia sequitur: " Gratia autem ex multis delictis ". Dicant isti, quomodo ex uno delicto in condemnationem, nisi quia sufficit ad condemnationem etiam unum originale peccatum, quod in omnes homines pertransiit; gratia vero ideo ex multis delictis in iustificationem, quia non solum unum illud solvit, quod originaliter trahitur, sed etiam cetera, quae in unoquoque homine motu propriae voluntatis adduntur. " Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum, multo magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum. Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius iustitiam in omnes homines ad iustificationem vitae ". Post quae Apostoli verba, quasi aliquid confeceris, insultando de nobis loqueris: Adhuc permaneant in vanitate mentis suae et dicant unum hominem non propaginem traiecisse, sed exemplum praebuisse peccati. Quomodo ergo " per unius delictum in omnes homines ad condemnationem " et non potius per multa sua cuiusque delicta, nisi quia, etiamsi illud unum sit tantum, idoneum est perducere ad condemnationem etiam nullis additis ceteris, sicut perducit parvulos morientes, qui ex Adam nascuntur, si in Christo non renascantur? Quid ergo a nobis quaerit iste quod non vult ab Apostolo audire, per quid peccatum inveniatur in parvulo; utrum per voluntatem an per nuptias an per paren**tes? Ecce, audiat per quid, audiat et taceat, per quid peccatum inveniatur in parvulo. Apostolus: " Per unius delictum - inquit - in omnes homines ad condemnationem ". Nihil te quidem magis timere quam interrogationem perscrutatricem animi tui et dogmatis novimus; inde est quippe quod omnibus opibus negationem examinis a mundi potestatibus comparatis; intellegitis enim agendum vobis vi esse, cum deserimini rationis auxilio.

Aug. Vis non timere potestatem? Bonum fac. Non est autem bonum contra apostolicum sensum exserere et asserere haereticum sensum. Quid adhuc quaeris examen, quod iam factum est apud Apostolicam Sedem, quod denique iam factum est in episcopali iudicio Palaestino, ubi Pelagius, vestri auctor erroris, procul dubio damnatus esset, nisi ista quae tu defendis dogmata vestra damnasset? Damnata ergo haeresis ab episcopis non adhuc examinanda, sed cohercenda est a potestatibus christianis.

  1. Iul. Sed non tua opinio apud prudentes tantum valebit, ut, cum tu sis caput horum et causa malorum, de conflictu medio Apostoli te obiectione subducas et putes illum pro te esse feriendum, quo potissimum contra vos praeceptore armamur ac principe. Ut ergo, quid tibi dicendum sit, consequenter agnoscas; si mihi et tibi super hoc esset nulla dissensio, quod Apostolus naturali peccato Manichaeorum dogma firmaret, tunc tuum caput petenti illum constanter opponeres; nunc vero, cum inviolabilis apud me Magistri Gentium dignitas perseveret eiusque verba tua laedi expositione non patiar, quae secundum regulam prolatam rationis stulto, impuro et impio assero dogmati repugnare nihilque eum pro peccato naturali dixisse convinco, qua tu impudentia ingeris, ut vel pro te mihi ille respondeat, qui non interrogatur, quoniam nec de eius sapientia dubitatur, vel me vociferaris nolle audire ab Apostolo, quod in te ab Apostolo nobis tradita intellegentiae sanitate detestor?

Aug. Numquid non post Apostoli verba a me interposita nihil aliud quam tacere debuisti? Et tamen contra illa nihil dicens nec secundum illa aliquid dicens mihi non taces et iactas inter cetera, quod ego sim caput horum et causa malorum, quasi ego prior vel crediderim vel esse disputaverim originale peccatum. Tam quippe imperitos haec tua credis esse lecturos, qui nesciant, quam multi ante nos Ecclesiae clarique Doctores sic ista Apostoli verba intellexerint et exposuerint, quemadmodum tota ex ipso initio sui catholica intellegit vel credit Ecclesia; quae Doctorum verba si mala sunt, sicut vos dicere non timetis, quomodo ego sum, quaeso te, caput horum et causa malorum, nisi quia tu es caput harum, quas mihi rabiosus ingeris, calumniarum? Nam si sano cerebro considerares humanae vitae miserias a primis fletibus infantium usque ad extremos gemitus morientium, videres profecto, quod nec ego nec tu, sed ille Adam fuerit caput horum et causa malorum; quod nolens videre clausis oculis clamas et iustum Dei esse iudicium et non esse originale peccatum. Quae duo inter se quam sint contraria procul dubio cerneres, non dico, si horum malorum caput non esses, quia utique non es, sed si sanum caput haberes, quod habere posses, si Doctores sequendo catholicos caput Pelagium non haberes.

  1. Iul. Exprimatur igitur vis argumentorum tuorum. Postquam dixit Paulus, quia multo magis abundasset gratia Salvatoris ad medendum quam praevaricatio primi hominis ad nocendum, sequitur: Et non sicut per unum peccantem ita est et donum; nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Quod tu delictum unum ad condemnationem sufficiens originale esse contendis in omnes videlicet homines pertransiens, gratiam autem ideo ex multis delictis in iustificationem dici, quia non solum illud unum solvit, quod originaliter trahitur, sed etiam cetera, quae in unoquoque homine motu propriae voluntatis adduntur. Ad quod confirmandum paulo post argumentaris, quia, si hoc unum delictum ad condemnationem sufficiens Apostolus dixisset imitatione susceptum, addere debuisset omnes homines ad condemnationem non per unum ire delictum, sed per multa sua quaeque voluntate commissa. In quibus locis quoniam elaqueandus est Apostoli sermo a cassibus Manichaeorum, ut sit attentus lector admoneo. Ais ergo secundum nostrum sensum, quo asseritur prima culpa formam praebuisse peccantibus, debuisse Apostolum, sicut gratiam ex multis delictis iustificationem dixit operari, ita ex multis peccatis dicere regnasse mortem. Porro hoc argumento contra te omnino luctaris; convinco enim secundum dogma tuum inconsequenter Apostolum pronuntiare: Gratia autem ex multis delictis in iustificationem, qui dixerat: Ex uno peccato iudicium in condemnationem. Ut enim egredientes de nostris finibus in vestra regione versemur: si libertas arbitrii primo est eversa peccato et in omni deinceps hominum genere manca adeo remansit, ut non sit ei possibile nisi tantummodo malum facere, non autem habeat in facultate electionem partis alterius, id est recedere a malo et facere bonum, sed iniquitatis necessitate depressa appetentiae criminum parere compellitur; si perrupta omni lege iustitiae facta sunt naturalia, quae fuerant voluntaria; si lex peccati habitat in membris, quae tyrannidem in imaginem et opus Dei nuptiarum verecundia et iucunditate sortita est; si frutex diaboli in visceribus pangitur ante animam et cum incrementis naturalibus adolescit, frondescit et pestifera fruge ingravescit; si haec, inquam, ut dicitis, una primi hominis culpa progenuit, consequentius dicitur ex uno delicto in condemnationem genus ire mortalium quam ex multis delictis gratiam liberare, ut magis proprie intellegatur dici posse haec gratia ex uno delicto liberare quos liberat. Nulla enim alia motu propriae voluntatis adduntur, si omne malum fracta arbitrii libertate, exclusa honestate desiderii infectrix seminum culpa primi genitoris operatur.

Aug. Unde fieri potest, ut homo, qui conaris apostolica verba pervertere, possis loqui nisi perverse? Nam utique, cum ad illud delictum, quod generatio trahit, usus voluntatis accesserit, quem non habent parvuli, in multas et varias cupiditates arbor multorum pullulat peccatorum, quod antequam fieret, etiam ipsum unum trahebat ad damnationem, si ante voluntatis usum parvulus finiret hanc vitam. Neque enim, quia maior damnatio debetur iam magno et multiplicato malo, ideo nulla parvo et nondum multiplicato debebatur. Quomodo ergo regeneratio, quae multiplicatum per usum voluntatis malum tollit, non plus praestat quam nocuit generatio, quae huius quamvis magni et multiplicis mali nondum tamen auctum et nondum multiplicatum traxit initium, quod solum sine ulla pullulatione remaneret, si nullus voluntatis usus, quo augeretur et multiplicaretur, accederet? Voluntas autem antequam bonae libertati ad operandam veram iustitiam gratia Dei subveniente reddatur, multis aliis etiam causis praeter originis vitium movetur ad peccandum vel non movetur, unde fit, ut ipsi impii, quibus vel nondum subvenit vel numquam subventura est gratia, quae iustificat impium, alii magis, alii minus peccent. Iudicium ergo ex uno in condemnationem, quia damnantur et hi qui unum illud generatione traxerunt; gratia autem ex multis delictis in iustificationem, quia non solum illud, cum quo nascitur homo, sed quidquid aliud delictorum voluntatis usus illi malo addidit, tollit. Haec est apostolicorum verborum catholica veritas, quam nulla haeretica loquacitate depravas, quantalibet nos prolixitate vanitatis et loquacitatis exerceas.

  1. Iul. Ac per hoc, si est naturale peccatum tantorum auctor malorum, gratia Christi nequaquam multa delicta donando iustificationem operatur, sed uni peccato indulgendo negotium benignitatis exsequitur; quod cum se spondet acturam, fidem faciet promissis, si haec quae dicuntur per peccati vulnus invecta curaverit; ceterum si et post remedia quae detulit eadem tamen diabolicorum morborum series perseverat, voto eius gratificatio, praesumptioni venia debetur, quia ad curandum innatas pestes virtus ei defuit, non voluntas.

Aug. Iam responsum est; intellege et tace. Aliter gratia certantem facit atque adiuvat, aliter victorem sine hoste ullo vel externo vel interno in aeterna pace conservat; ista laboriosa militia est in praesenti saeculo, illa beata requies in futuro. Sed si tu cum vitiis carnalibus in te ipso bellum non geris, erubesce; si geris, obmutesce.

  1. Iul. Quid igitur hac disputatione confectum est? Sensui videlicet tuo et Apostolo non convenire. Apostolus enim ait multa delicta gratiae liberalitate donari; dogma vero tuum asserit unum peccatum naturale, quod legem peccati vocas, in cunctis hominibus desideria iniquitatis effingere. In absoluto itaque est a te naturam, quae est opus Dei, ab illo argui voluntatem. Non autem aliter prorsus eloqui debuit quam elocutus est, id est ex uno condemnationem fieri posse peccato, quia et primus ille homo per unum peccatum delinquendi praebuit exemplum et, sicut illi ipsi ad condemnationem una praevaricatio abundavit, sic etiam ceteris ad reatum una potest culpa sufficere. Propter quod Ecclesiastes: Qui in uno peccaverit, multa bona perdit; et Iacobus: Si totam legem observaveris, offendas autem in uno, factus es omnium reus.

Aug. Ergo peccatum Adae ipsum solum laesit, non et genus humanum? Non enim in tantum eris absurdus, ut dicas peccato eius laesos esse vel laedi homines nescientes vel non credentes, utrum fuerit et quid egerit, quia, etsi nescientes homines aliquid imitantur, eo tamen peccato laedi et fieri peccatores, quod ante annorum millia factum esse nesciunt, nimis insipienter dicis, nisi hoc peccatum ad omnes generationes transisse fatearis. Dicentes autem quod Adae peccatum ipsum solum laeserit et non genus humanum, nisi damnaret Pelagius, damnaretur ab eis iudicibus, qui Manichaei utique non sunt.

  1. Iul. Gratia vero Domini Iesu Christi non est ita data, ut per singula peccata, quasi per singula vulnera, singula quoque indulgentiae remedia provideret diversisque baptismatibus peccatis variis veniam praeberet, sed pro efficacissimae potestate medicinae, quae criminibus id est malae voluntatis operibus admovetur, ita communiter subvenit, ut diversas species reatuum unius vi consecrationis abstergat.

Aug. Quomodocumque dicas datam gratiam Domini Iesu Christi, separas ab ea parvulos, quos ea salvos fieri negas, ut scilicet vobis ipsa vocabula pro vestro arbitrio dividentibus Christus ad parvulos pertinere videatur propter regnum Dei, quo non nisi baptizatos posse pervenire conceditis, Iesum autem sit ab eis prorsus alienus, quoniam non in illis operatur, unde hoc vocatur. Scriptum est enim: Vocabis nomen eius Iesum, continuoque causam subiciens quare Iesum: Ipse enim salvum faciet - inquit - populum suum a peccatis eorum. Quod in parvulis fieri negantes et a nomine Iesu illos et ab eius populo separatis et audetis indignari, quod vos potius ab eodem populo separamini. Quantum autem attinet ad delicta voluntaria, sicut ex multis iudicium mittit in condemnationem sic ex multis gratia in iustificationem. Quare ergo dictum est: Iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem, nisi quia hoc loco non est opposita voluntati voluntas aut imitationi imitatio, sed generationi regeneratio? Sicut enim generatio iudicium habet ex uno in condemnationem, ita regeneratio gratiam ex multis delictis in iustificationem. Clarum est, quod voluit intellegi Apostolus; vos si subditas aures aperiatis, contentiosa ora claudetis.

  1. Iul. Prudenter ergo, cum de Adam loqueretur, nominavit unum peccatum, quod voluit intellegi formam praevaricationis fuisse; ideo, inquam, unum et non multa memoravit, quia sciebat unum tantum Adae peccatum in legis historia contineri. Gratiam vero ex multis delictis in iustificationem imbutos a se laudavit emittere, ne beneficii pauperis suspicio nasceretur; et si dixisset: Gratia ex uno in iustificationem, non tam omnia videretur abolere quam singula. Quod ergo praemisit unum peccatum, fidem servavit historiae; quod subdidit: Ex multis gratia in iustificationem, munificentiam mysterii commendavit et copiam.

Aug. Quid autem opus erat, ut de Adam loqueretur, cum Christi gratiam commendaret, nisi quia per illum generatio, per istum regeneratio est?

  1. Iul. Quae expositio ut rationi concinit, ita vos destruit; hoc enim ipso confiteri tibi necesse est in omnibus superioribus verbis Apostolum de peccato Manichaeae traducis non locutum, quando in commemoratione gratiae multa absolvi peccata monstravit.

Aug. Manichaeos tu adiuvas, quibus inducendi aliam naturam malam das locum negando in originali malo esse causam miseriae parvulorum, quam miseriam in paradiso utique non haberent, si perseverante ibi naturae humanae rectitudine ac beatitudine nascerentur.

  1. Iul. De istorum enim peccatorum genere, quae multa esse et dimitti omnia per gratiam commendavit, ostendit se etiam illud unum superius dixisse peccatum; tu autem haec multa ea consentis esse, quae committuntur ab unoquoque homine motu propriae voluntatis; et illud ergo unum de eodem genere est.

Aug. Simul cum illo uno dico esse multa, non praeter illud; potest autem et hoc recte dici de eodem genere esse, si ad originem referatur, quia et ipsum ex primi hominis voluntate manavit, quando illius peccatum intravit in mundum et per omnes homines pertransiit.

  1. Iul. Ut intellegatur ab unoquoque motu propriae voluntatis attractum; et iam non fecunditas seminum, sed studiorum pravitas arguetur. Ceterum si illud unum originale voluisset intellegi, non utique in sequentibus peccata multa dixisset, quae per gratiam dimissa testatur.

Aug. Quare non dixisset, nisi quia hoc volunt Pelagiani? Sed non vult veritas, qua Pelagiana redarguitur novitas et vincitur vanitas. Multa enim delicta, ex quibus gratia mittit in iustificationem, simul cum illo uno multa sunt; ex quo uno iudicium, etiamsi alia non addantur, mittit in condemnationem. Sic ergo Adam unum delictum potuit generatis inserere, Christus autem regeneratis multa dimittere, quoniam plus iste profuisse quam ille nocuisse monstratur.

  1. Iul. Et quamvis quae acta sunt, ad defensionem veritatis exuberent, tamen ad ea, quae inferimus, ut sit lector intentus, admoneo. Apparebit enim irrefutabiliter nihil in his locis apostolum Paulum de natura, sed de conversatione mortalium disputasse; vim nempe gratiae Christi et peccati primi e regione constituens comparansque effectus utriusque laboravit ostendere magis Christi profuisse mysterium quam primi hominis nocuisse peccatum. Id autem docuimus in sensu traducis non posse constare; ut ergo multa quae enumeravit, ita hoc peculiariter ad laudem voluit gratiae pertinere, quod ait: Iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem vitae. Quod hoc modo naturalis mali assertor exposuit: Ideo - inquit - " ex uno in condemnationem ", quia sufficiens est illud unum peccatum, quod originaliter trahitur, ad condemnationem ducere, sicut ducit parvulos, qui ex Adam nascuntur, si in Christo non renascantur, etiamsi alia peccata nulla sint. " Gratia autem ex multis delictis in iustificationem ", quia non solum illud dimittit, quod originaliter trahitur, sed etiam cetera, quae ab unoquoque motu propriae voluntatis adduntur. Ecce professus es, licet impietate Manichaea, esse quidem naturale peccatum, verumtamen unum, ob quod ais nascentes debere damnari.

Aug. Quid dixit: Omnes sub peccato nascimur, Manichaeus non erat, sed vos, responde, quid sitis, qui tot imagines Dei sine ullius peccati merito separatis a regno Dei, negatis damnari iudicio Dei et facitis duas aeternas felicitates, unam, quae sit in regno Dei, alteram, quae sit extra regnum Dei; dicite, obsecro, in ea felicitate, quae extra Dei regnum erit, ullusne regnabit an nullus? Si nullus, liberior erit procul dubio sine ullo rege illa felicitas; si vero ullus in ea regnabit, quis erit rex imaginum Dei, qui non erit Deus? Porro si Deus erit, vos introducitis alterum deum et me dicitis Manichaeum? Quod si Deus ipse ibi regnabit, cuius illae imagines sunt, etiam ipsae imagines eius in veri Dei sui regno felices erunt. Et ubi erit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei? At tandem aliquando extra regnum Dei infelices futuros fatemini parvulos non renatos. Dicite ergo huius infelicitatis meritum, verbosi et contentiosi, qui negatis originale peccatum.

  1. Iul. Proba ergo hoc in eis, quod gratiae Christi apostolus Paulus ascripsit, impleri, videlicet ut ex multis delictis iustificationem operetur, id est ut iustitiam peccatorum plurium una semel remissione contribuat; aut ergo doce parvulos multis obnoxios esse criminibus, ut eis quoque illud persuadeas convenire, in quo laudem munificentiae Christi Apostolus collocavit, ut ex multis eos constet liberatos esse peccatis; aut confitere Paulum nihil in his locis de parvulis, nihil de hominum disputasse natura, quando ea dimitti gratiae liberalitate testatus est, quae te quoque annuente nequeunt in nascentibus inveniri.

Aug. Quid est, quod loqueris, quid est, quod tibi obstrepit loquacissima vanitas, ne intret in aures tuas mani festissima veritas? Utique Iesus, qui ex multis delictis salvum facit populum suum, non praetermittit etiam originalia singula parvulorum, quia in eisdem multis et ipsa sunt.

  1. Iul. Gratia - inquit - ex multis delictis in iustificationem; tu parvulos non plus quam uni obnoxios dicis esse peccato. Vides ergo in eorum persona laudem gratiae claudicantem, quia non invenit multa peccata, quorum remissione laudetur; quod dixit itaque apostolus Paulus: Gratia autem ex multis delictis in iustificationem, falsissimum esse in parvulorum statu proditur. Quo hinc tu igitur conaberis exsilire? Procul dubio dicturus es, hunc enim sensum tuum superior sermo patefecit, hoc, quod ait Apostolus: Gratia autem ex multis delictis in iustificationem, apud homines perfectae aetatis impleri, qui multis delictis per motum propriae voluntatis convincantur obnoxii, in parvulis autem non ex multis, sed ex uno delicto fieri iustificationem.

Aug. Non erat magnum, ut intellegeres ab hac iustificatione, quam Salvator ex multorum delictorum dimissione suis confert, vos potius subtrahere parvulos, quibus nullum peccatum remitti posse contenditis, non autem nos, qui, cum dicimus per unum peccantem missos omnes in condemnationem, nullam excipimus aetatem, quia hoc delictum etiam maioris aetatis homines habent; itemque, cum dicimus ex multis delictis iustificare gratiam, nullam nihilominus excipimus aetatem, quoniam, qui multa peccata dimittit, quo multorum nomine utique omnia intelleguntur, profecto ulla non praetermittit, hoc est nec pessimorum plura nec aliquorum pauciora nec singula parvulorum. Hoc ergo ut videretis, non erat magnum, nisi invideretis parvulis medicum Christum eumque illis Iesum prorsus esse nolletis horrenda impietate, mira caecitate, blasphema loquacitate. Quid est autem insanius quam velle gratiam Christi ad eos tantummodo pertinere, quorum sunt multa peccata? Hac quippe ratione vel potius mentis excaecatione non solos huic gratiae subducitis parvulos, quos nullum ex origine reatum trahere existimatis, sed omnes omnino, qui multa peccata non habent, quoniam sic putatis intellegendum, quod ait Apostolus: Gratia autem ex multis delictis in iustificationem, ut ad istam gratiam nemo pertineat, nisi cui dimittit multa peccata. Ac per hoc, quoniam nullum peccatum, sicut opinamini, parvulus habet, profecto, cum creverit et peccare iam coeperit, non dico si pauca peccata, sed si adhuc unum forte commiserit et ad Christum baptismum venerit, nullo modo ad istam gratiam pertinebit, quia non ex multis delictis in iustificationem mittitur, sed ex uno. Puto, quod non usque adeo cordis in vobis praevalet surditas, ut vos haec tanta erubescere non compellat absurditas. Porro si pertinet ad istam gratiam etiam, cui unum peccatum dimiserit, sic dixit Apostolus: Gratia ex multis delictis in iustificationem, ut totius populi peccata voluerit, qui per illam iustificatur, intellegi, aliis illic habentibus plura, aliis pauciora, aliis etiam singula, quae utique multa sunt omnia.

  1. Iul. Verum tali expositione, qua quidem nec pervertere sensum nec suffugere valebis, tamen non solum praestigias tuas, sed etiam illius, quam in nos inflammabas, figmentum invidiae perdidisti. Graviter quippe nos in fidem commisisse iactabas, qui dicimus gratiam quidem Christi uniformiter esse tradendam nec debere verba eius et instituta concuti, sed aequaliter cunctis a se imbutis adoptionis et sanctificationis promotionisque dona conferre, verum non omnes accedentes in unis reatibus invenire, sed eos quidem, qui propria voluntate peccaverint, sine cuius opere nullum potest esse peccatum, liberare de reatu et de malis facere bonos, innocentes autem infucata primaevitate felices pro nullo opere malae voluntatis arguere, cuius apud eos novit experientiam non fuisse.

Aug. O dementiam singularem! Hoc disputare est an insanire? Cum miseria se natos esse parvuli flendo testantur, quos non vis Christum habere Iesum et felices eos dicis, quos tamen eius non admittis in regnum; quod regnum si christiana caritate diligeres, ab illo separari magnam esse miseriam iudicares.

  1. Iul. Sed de bono facere meliores; atque ad unum quidem collem omnes, quos susceperit, sanctificationis evehere, sed non omnes in eadem vitiorum palude deprehendere, verum alios invenire in statu innocentium, alios in studiis noxiorum. Hoc ergo quia dicimus, quod fidei sanitate, praesidio rationis atque intellegentiae pietate munitur, per quod et Christi gratia iure laudatur nec Deo applicatur ullus reatus, tu dicis auctoritatem nutare sacramenti atque acumine pistillo omni obtunsiore asseris auferri auctoritatem gratiae, nisi ei calumniandi flagitium adscribatur, nisi iustitiae instituta perverterit, nisi his, qui scientiam non habent, alienae conscientiae crimen impegerit, postremo nihil eam efficere, si non in omnibus uniformiter praedicetur operari.

Aug. Quid est, quod acumen non meum, sed omnium catholicorum disputatorum, cum quibus inconcussum teneo, quod frustra labefactare conamini, pistillo comparandum putasti? An, quod vos fragiles conterat, sentire coepisti? Et tamen, qui velut defensione iustitiae Dei niteris, ut evertas, quod de parvulorum non regeneratorum damnatione tota Christi sentit Ecclesia, numquam dicturus es, grave iugum super parvulos unde sit iustum, si non trahunt originale peccatum, nec advertis vos potius pervertere instituta iustitiae et hoc omnipotentis Dei, a quo vel sub quo istam poenam sine ullo merito innumerabilibus omnium hominum millibus, hoc est imaginum Dei, a die exitus de ventre matris eorum dicitis irrogari. Postremo numquam dicturus es, unde sit iustum, ut parvuli nulla sua, nulla plerumque etiam suorum culpa sine baptismate mortui a parentibus et propinquis fidelibus separentur et ad Dei regnum non admittantur nec inter vasa facta in honorem, sicut alii parvuli baptizati, sed inter vasa facta in contumeliam, quia nullum est tertium genus vasorum, sine ullis malis meritis deputentur. Displicet enim haereticae prudentiae vestrae, quod catholica fides credit, posteaquam ierunt omnes ex uno in condemnationem, in aliis fieri misericordiam gratiae, in aliis iudicium veritatis manere per in vestigabiles Domini vias, quae universae sunt misericordia et veritas.

  1. Iul. Id ergo totum, per quod stultitia sordentes decipiebas animos, tua expositione evanuisse manifestum est.

Aug. Evanuisti, sed tu, qui videre vel confiteri non vis remissionem peccatorum etiam ad illos pertinere, qui unum habent; ad quam medicinalem gratiam non pertinent parvuli, si nullum habent; quos impie necatis, quia eis Salvatorem negatis.

  1. Iul. Nam cum Apostolus pronuntiat: Gratia autem ex multis delictis in iustificationem, et hoc tu dicis in parvulis quidem non posse constare, in illis autem, qui iam perfectae aetatis sunt, solis ideo impleri, quia ad unum illud alia quoque motu propriae voluntatis addiderint, confiteris sine dubio diversam esse operationem gratiae pro diversitate venientium. In his quippe, qui motu propriae voluntatis utuntur, suppetit ei materia gloriandi, quia ex multis criminibus in iustificationem, quos adoptarit, educit; in parvulis autem secundum te ieiunius, angustius, exilius nec virtute magna nec medicina idonea nec honestate salva nec pudore securo unum illud peccatum se promittit auferre, quod nec debuit imputare, et ex hoc uno, quos liberat, in iustificationem conatur emittere.

Aug. Iam responsum est; eadem multum dicis non inveniendo quid dicas. Cum dicitis nullum peccatum parvulis imputandum, iniustum facitis Deum, qui eis grave iugum a die exitus de ventre matris imposuit; quod etsi Scriptura non diceret, quis tam caecus est mente, qui non videat miseriam generis humani a fletibus incipere parvulorum? Iniustam facitis etiam Dei legem, quae octavo die non circumcisi animam damnat infantis; vanum quoque iudicatis esse praeceptum, ubi sacrificium pro peccato infante nato iubetur offerri. Si autem reatus iste originis et Scriptura sancta proditur, et ipse se prodit; etiam hoc peccatum inter illa est multa peccata, ex quibus iustificat gratia, quae parvulos quoque ex hac miseria beatificat, et hoc non isto in saeculo, quod universum Deus hominibus voluit esse poenale, ex quo primos homines foras de paradisi felicitate dimisit, sed in futuro aeterno, unde nunc Christus membris suis Sancti Spiritus pignus impertit.

  1. Iul. Confessus es ergo aliter operari gratiam in maioribus, aliter in minoribus. Nec quidquam putes responsioni tuae relictum loci, si inferas magnam quidem, sed in remissione peccatorum esse distantiam, ut, etsi unum peccatum, tamen inveniat, quod remittat. Verum nihil hac argumentatione promoves; neque enim refert, in qua specie varios unius gratiae fatearis effectus, dummodo varios posse esse fateare.

Aug. Aliud est varios effectus gratiae dicere, quia et Scriptura sancta multiformem dicit gratiam Dei, et aliud est gratiam remissionis peccatorum parvulis denegare eosque in Ecclesia veritatis, si non eruuntur de potestate tenebrarum, mendaciter exorcizari exsufflarique contendere cum magna iniuria Creatoris, si non indigent auxilio Salvatoris, ut de potestate eruantur deceptoris.

  1. Iul. Ego enim hoc contentus sum, quod mihi es tu dare compulsus, quia, quod praedicavit Apostolus in liberalitate gratiae non possit cunctis aequaliter aetatibus convenire; tu si quid attuleris, quod et in prima nascentium aetate remissionem confirmes exsequi, illud tamen non admovisti, quia non compleatur in parvulis, unde Apostolus gratiam Christi pronuntiavit esse laudabilem. Nam cum medicinam mysterii peccato primi hominis, quem formam fuisse docebat sequentibus, anteferret, ait: Iudicium ex uno delicto in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Illud ergo, per quod praetulit gratiam, quia ex multis videlicet delictis iustificationem operatur, nec secundum te constat in parvulis; atque ad hoc, quamvis reluctareris, attractus es, ut non aequaliter in diversis aetatibus gratiam faterere versari.

Aug. Iam responsum est; vana loqueris. Gloriosa est gratia Dei, etiam cum dimittit singula quorumque peccata, quia et ipsa singula ad eam multitudinem pertinent peccatorum, ex qua iustificat homines, qui salvum facit populum suum a peccatis eorum; ad quem populum dignissime non pertinetis, quia parvulos ad eum pertinere non vultis.

  1. Iul. Quod cum receptum est a te, apparuit nullam fuisse necessitatem naturae humanae calumniam concitandi ob hoc solum, ne baptismatis magis gratia varios habere pro aetatibus diceretur effectus. Quo persuasionis colore sublato, si quid nervorum habes, si quid ingenii, si quid virtutis, annitere probare naturale peccatum, quod vides ratione, auctoritate, aequitate destructum. Quo enim es deceptus intuitu, ut commixtionem corporum, quae Deus instituit, et conciliatricem ipsius commixtionis, voluptatem sexuum, quae tam in hominibus quam in pecoribus vigens auctorem suum eum, quem corporum indicat conditorem, diaboli opus et fruticem vocares?

Aug. Erubesce; tu es ille laudator libidinis. Erubesce, inquam. Libido ista, quae tibi multum placet, contra quam necesse est ut pugnet, qui non vult ei sollicitanti consentiendo perpetrare peccatum, non erat in paradiso ante peccatum; aut ergo nulla ibi erat aut voluntatem mentis nec praecedebat nec excedebat. Non est talis modo; hoc in se ipso sentit omnis homo et tu homo es; cohibe renitendi studium et agnosce vitium, unde trahitur originale peccatum. Hoc in hominibus propagatis invenerunt nuptiae, non fecerunt; hoc necessitate utuntur, castitate bene utuntur, idcirco nulla ratione culpantur; hoc in pecoribus ideo non est malum, quia non in eis caro concupiscit adversus spiritum, quod malum in hominibus sanandum est bonitate divina, non humana vanitate laudandum.

  1. Iul. Quae autem ratio fuit, ut primo innocentiam crimine sauciares alieno, dehinc rem studiorum miscere seminibus conareris?

Aug. Eadem per eadem dicis; sed procul dubio sunt vana, quae dicis. Natura bona sunt semina, sed vitiantur et semina eisque vitiatis propagantur et vitia. Saltem species te corporum doceat, quorum cum sit opifex summe bonus et nullo vitio depravatus, vitiosa tamen multa nascuntur; et utique, si nemo peccasset, nulla in paradiso talia nascerentur.

  1. Iul. Ut baptismati veritatem propriae operationis auferres? Ut Deo, qui totus aequitas est, qui sine iustitia Deus esse non potest, perspicuae iniquitatis crimen ascriberes?

Aug. Vos hoc potius facitis, quoniam, si parvuli sine ullius peccati merito premuntur gravi iugo, iniquus est Deus; sed quia ille non est iniquus, tu es calumniosus et caecus.

  1. Iul.Tam, inquam, perspicuae, ut ipse hanc iniustitiae speciem, quam eius mentiris adhaerere iudiciis, legis suae auctoritate damnaverit.

Aug. In eius lege scriptum est animam parvuli, si die octavo non circumcidatur, interituram de populo suo; quo merito? Dic, si potes; sed omnino non potes et tamen originale peccatum negando non taces.

  1. Iul. Quae ergo tot blasphemiarum necessitas fuit, si nec ista, quam amplexabaris, fuit? Quae quidem nihil habens momenti, tamen velut quaedam tabula videbatur, quam in tanto naufragio contineres, quam victis remisisti, sero licet, lacertis. Ut enim res repetitione clarescat: ideo Manichaeus credebaris ab ineptis quibusque tolerandus, ne gratiae Christi non in omnibus una efficientia videretur, ad hoc tu nunc sine adactu nostro expositionis tuae processibus intulisti dicens Apostoli sententiam, quae ait: Gratia autem ex multis delictis in iustificationem, in hominibus quidem maioris aetatis posse, in parvulis vero non posse compleri, sed esse in parvulis aliud brevius exilius egentius, quod licet tu excogites, tamen nequaquam dixisse Apostolum confiteris.

Aug. Relegatur, quod tibi responsum est, ut intellegatur te nihil dicere et tamen tacere non posse, homo linguose. Gratia ex multis delictis in iustificationem mittit, cum salvum facit Iesus populum suum a peccatis eorum. In eisdem multis invenit etiam singula parvulorum, quemadmodum, etiamsi peccata originalia nulla essent, in eisdem multis inveniret peccare incipientium etiam singula grandiorum, quibus ad Christi baptisma venientibus nullo modo diceretur: Non potestis modo baptizari, quia nondum habetis multa delicta; gratia enim ex multis delictis mittit in iustificationem. Verissime quippe responderent: In multitudine delictorum, ex quibus iustificat gratia, etiam nostra delicta sunt singula, ubi habent aliqui plura, aliqui pauciora, quae simul cum singulis nostris multa sunt omnia.

  1. Iul. Igitur et secundum te in adoptione quidem per omnes aetates gratiae est aequalis effectus; in remissione vero peccatorum non in omnibus est una taxatio. Sed egi hactenus parce nimis atque patienter.

Aug. Si tam multa loqueris parce loquens, ut unum meum librum nec ipsum totum tuis octo libris insecteris, nimium profusa et luxuriosa est parsimonia tua. Sed si hactenus parce egisti, quare in tam multis contra veritatem clamans animae tuae non pepercisti?

  1. Iul. Praemissa scilicet disputatione probare contentus te quoque, qui nobis seditionem per hoc maximam concitabas, dicere remissionis peccatorum non in cunctis unam constare rationem, ut etiamsi unum hoc naturale peccatum persuadere possis, tamen liqueret necessario dici non semper accedentium ad gratiam unum statum esse et hoc Apostoli dictum: Ex multis delictis in iustificationem in adulta solum, non autem etiam in prima aetate compleri.

Aug. Secundum tua vaniloquia nec in adulta aetate completur, quoniam multi adulti habent singula, etiamsi secundum vos non habent originalia, quibus contigit venire ad baptismum, quando peccare coeperunt; aliqui habent etiam paucissima, non tamen multa, non ergo pertinebunt ad hanc gratiam Christi, quoniam ex multis delictis illa iustificat, quae non habent isti; quod si quisquis sapit, ineffabiliter desipit. Agnosce Christum ex multis delictis iustificantem salvumque facientem populum suum et in eisdem multis intellegens posse quorumlibet et pauca et singula computari noli ab hoc populo sortem subtrahere parvulorum; etiam ipsis crede necessarium esse Iesum, qui hoc non vocatur, nisi quia salvum facit populum suum, in quo utique sunt et parvuli, a peccatis eorum.

  1. Iul. Nunc vero assero consequenter nihil Apostolum de Manichaea traduce suspicatum; ostendit quippe ad gravem iniuriam pertinere mysteriorum, si compararentur per cuncta peccatis, id est si non efficacius prodesset gratia, quam culpae forma nocuisset. Maximam ergo christianae fidei dignitatem in eo Magister Gentium collocavit, quod eam affirmavit antestare delictis; ob hoc illi curae fuit, ut morbis veteribus medicinae praeferret effectum.

Aug. Hanc medicinam negatis parvulis, quos falsa et inimica defensione salvos esse contenditis, sed Deus eorum, qui ex ore infantium atque lactantium medicinae suae perficit laudem, profecto et vos destruit, qui eis adhibetis inimicam defensionem, cum destruit inimicum et defensorem.

  1. Iul. Inde gratiam ostendit esse laudabilem, si ei per omnia conveniret, quod dixit: Iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Qua tu ergo licentia gratiam Christi ea laudatione fraudabis, qua illam Apostolus voluit praedicari; ut deicias titulum dignitatis, per quem solum honorem eius vas electionis voluit agnosci?

Aug. Haec ad parvulos non pervenit, si nullo delicto secundum vos obligati sunt; sed quia obligati sunt, profecto gratia ex multis delictis multitudinem fidelium suorum iustificans etiam ad unum delictum sanandum pervenit eorum, ut ex ore infantium destruat ora fallentium inimicorum et defensorum.

  1. Iul. Ille dixit: Gratia ex multis delictis in iustificationem; ille peccati efficientiae medicinae copiam praetulit; qui sensus catholicorum dogmati congruit intellegentium in his remissionem peccatorum fieri, in quibus possunt multa deprehendi, id est motu propriae voluntatis attracta, in quibus autem non sit hic motus propriae voluntatis, id est in parvulis, non minus nulla esse quam multa.

Aug. Nulla ergo ad eos Salvatoris pertinet medicina et Christus non est eis Iesus; et tu, qui hoc dicis, audes vocari Christianus. Deinde, si, ut definis, in his fit remissio peccatorum, in quibus possunt multa deprehendi, quoniam sic accipis, quod ait Apostolus: Gratia ex multis delictis in iustificationem, non pertinent ad remissionem peccatorum, qui secundum vos non habentes originale peccatum ad lavacrum regenerationis cum singulis veniunt paucisve peccatis? Videte, quae dicitis, et non erubescitis, non expavescitis, non tacetis? Si autem homines peccare incipientes et nondum habentes multa delicta percipiunt tamen gratiam ex multis iustificantem delictis, cur in eisdem multis etiam singula quorumlibet computare non vultis non ob aliud, nisi ut ab ea parvulos impie separetis vobisque pernicies pessimae iniquitatis incumbat, ut ab illa etiam grandiores primum peccare incipientes nondumque habentes multa, sed singula vel pauca peccata alienos esse dicatis?

  1. Iul. Apostolus ergo ubi praetulit gratiam peccato, nostrum dogma communit.

Aug. Immo vestrum dogma subvertit, quia ista gratia, quam peccato praetulit, ex multis delictis iustificat et ideo pertinens ad pusillos cum magnis, nec ullum praeterit pusillorum, qui remittit omnia omnium suorum, id est pusillorum atque magnorum.

  1. Iul. Nunc tu ede, ubi aequaverit peccato gratiam, ut, quoniam fides tua non capit remedia praelata vulneribus, saltem capiat in angustum non excedentia comparationem redacta; quod si scriptum uspiam reppereris, Paulum tamen ab hac constabit abhorrere sententia; et ut compendio totus Apostoli sensus eluceat, ait: Gratia ex multis delictis in iustificationem. Multa autem delicta nec secundum te parvuli habent, qui secundum Apostolum nullum habent.

Aug. Multa delicta nec secundum te habent, qui primum peccare coeperunt; et tamen eos negare non potes ad hanc ex multis delictis iustificantem gratiam, cum ad baptisma veniunt, pertinere. Multa ergo delicta sunt totius populi, in quo sunt et parvuli; ad quem populum civitatis Dei cum pervenit gratia ex multis delictis iustificans, invenit ibi et multa delicta aliquorum et pauca aliorum et singula parvulorum; quae simul utique multa sunt omnia et multitudine sua redarguunt multa et inania verba tua. Si autem secundum Apostolum, sicut putas, nullum delictum habent parvuli, unde ergo secundum Apostolum mortui sunt? Quia et secundum te etiam pro ipsis mortuus est Christus: Unus enim pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt et pro omnibus mortuus est. Iuliane, non hoc Augustinus, sed Apostolus dixit; immo ipse per suum Apostolum Christus; cohibe te a vaniloquio, cede Deo.

  1. Iul. Constat hic igitur Magistrum Gentium non de nascentibus disputasse, sed de his, qui iam motu propriae voluntatis utuntur.

Aug. Digere crapulam contentionis et expergiscere et intellege delictum et unius et unum, de quo dictum est: Si enim ob unius delictum multi mortui sunt; multi quippe isti ipsi sunt omnes, de quibus alio loco dicit: Sicut in Adam omnes moriuntur; et ibi videbis et parvulos, quia et pro ipsis etiam te confitente mortuus est Christus. Utique cum dixisset Apostolus quia unus pro omnibus mortuus est, continuo, quid necessario sequeretur, ostendit dicens: Ergo omnes mortui sunt et pro omnibus mortuus est.

  1. Iul. Iam vero quod addidit Apostolus: Sicut per unius delictum in omnes ad condemnationem, ita et per unius iustitiam in omnes homines ad iustificationem, tantum opis impertit nobis, quantum in dogma tuum movet fragoris. Ponens quippe in contrariis partibus omnes, quibus verbis non potest ulla esse coniunctio, ad Scripturarum nos morem remittit, ut intellegamus omnes dici solere pro " multis ". Nam in ipsa fronte verborum magna barbaries est; qui enim omnes ad iustificationem veniunt, si perrexerunt omnes ad condemnationem? Aut qui omnes ad poenam, si omnes rapiuntur ad gloriam? Generalitas unius partis locum excludit alterius.

Aug. Ergo et ubi dictum est: In quo omnes peccaverunt, multi sunt intellegendi: " non omnes "? Quod si ita est, cogeris dicere non omnes peccatores unius illius hominis imitatione peccasse, sed multos; quod si dixeris ideo non omnes, sed multos eius imitatione peccasse, quia multi, non omnes peccaverunt, volens eos, qui non peccaverunt, intellegi parvulos, respondebitur tibi, quia nec mortui sunt in illo parvuli ac per hoc non pro illis Christus mortuus est, quia non nisi pro mortuis ille mortuus est, sicut Apostolus clamat; atque ita et contra te ipsum venies et a gratia Christi penitus parvulos separabis pro quibus Christum mortuum non esse dicturus es. Consequenter etiam baptizandos negabis in Christo. Quicumque enim baptizati sumus in Christo, sicuti ait idem Apostolus, in morte ipsius baptizati sumus; illi autem baptizantur in morte Christi, pro quibus mortuus est Christus. Nullo modo igitur ab originali peccato alienabis parvulos, nisi eos simul a gratia baptismatis Christi feceris alienos. In eo vero, quod tibi videtur duo ista inter se esse contraria, ut omnes eant in condemnationem per Adam et omnes rursus in iustificationem per Christum, omnino erras; nullus enim hominum nisi per Adam trahitur ad damnationem, de qua per lavacrum regenerationis homines liberantur, et nullus hominum nisi per Christum ab hac damnatione liberatur; ideo ex utraque parte dicti sunt omnes, quia nemo ad damnationem generationis nisi per istum, nemo ad vitam regenerationis nisi per illum. Ac per hoc non generalitas unius partis locum excludit alterius, quia ex his ipsis, qui generaliter moriuntur in Adam, quos vult, vivificat Christus. Non ergo tibi videbuntur inter se ista contraria, si non sis tibi ipse contrarius.

  1. Iul. Verum ut hic quoque quantum muniamur advertas, a loco medicantis locum intellege vulnerantis. Si Christus salvavit universos, Adam quoque universis nocuisse fingatur.

Aug. Numquid ideo non mittuntur omnes in damnationem per Adam, quoniam quos vult ab hac damnatione liberat Christus? Qui propterea omnes liberare dictus est etiam ipse, quoniam non liberat quemquam nisi ipse, sicut dictus est illuminare omnem hominem, quia nemo quemquam illuminat, si non ipse.

  1. Iul. Si Christus mutavit officia genitalium, Adam ea pervertisse credatur; si Christus aliquid correxit in sensibus carnis, aestimetur eos Adae culpa turbasse; si Christus fecit medicinam ire per propaginem, dicatur Adam per generationem transmisisse delictum.

Aug. Iam ad ista responsum est; sed audi breviter etiam nunc. Si Christianus catholicus esses, appareret tibi et Adam delictum generando transmittens et Christus regenerando dimittens; carnaliter autem generat Adam, spiritaliter regenerat Christus; noli ergo quaerere in utroque propaginem carnis, quam propaginem non pertinere ad regenerationem spiritalem, si non contendis, attendis. Contra infirmitatem vero carnis nunc Christi gratia certamen instituit, postea eius perficiet sanitatem, cuius sanitatis futurae atque perpetuae nunc pignus Spiritum Sanctum dedit, per quem diffunditur in nostris cordibus caritas, ut nos ad agonem interim relicta carnis non vincat infirmitas.

  1. Iul. Sin autem his omnibus in eo, quem suscipiunt a natura, ordine permanentibus adhortationibus, signis, exemplis, promissione vel munerum vel poenarum ad fidem voluntas sine inductione necessitatis allicitur et haec per instituta, per mysteria, per dona non oppressa, sed exspectata, sed libera, sed provocata curatur, apparet, etsi uno spiritu totus mundus vel rugiens vel rabiens refragetur, voluntatem uniuscuiusque, non nativitatem tinctam imitatione fuisse peccati.

Aug. Quacumque te vertas, ab originali peccato non alienabis parvulos, nisi eos negaveris mortuos; quod si feceris, mortuum pro eis Christum simul negabis; si autem, ne hoc neges, mortuos parvulos confiteris, profecto in Adam mortuos non negabis, aut si non ibi, dic ubi.

  1. Iul. Quamvis nimis molliter egerim; etsi enim Christus ex eo quo venit tempore universis hominibus doceretur et iter interclusisse mortis et vitam donasse perpetuam, ut nemo prorsus ex eo die, quo Verbum caro factum est, aut in peccatum laberetur aut pro peccato poenam timeret, non tamen ea condicio primae iniquitatis, quae liberalitatis doceretur extremae, quoniam subvenire non merentibus potest et solet Deus cum laude clementiae, punire autem non peccantes non potest sine eversione iustitiae.

Aug. Quia ergo gravi iugo a die exitus de ventre matris puniti sunt parvuli, agnosce iudicem iustum et confitere originale peccatum. Punire enim nullius peccati meritum habentes, sicut etiam ipse confiteris, non potest sine eversione iustitiae.

  1. Iul. Attende igitur, quid disputatio tota confecerit. Si gratia Christi et Adae culpa in diversis effectibus aequaliter censerentur, ut vel numero operationum pares essent, quae operationum genere dissidebant, docendum erat tantis profuisse gratiam, quantis culpa nocuisset, ut appensionis illius, qua trutinabantur, aequitas et momenta constarent. Subvenire ergo debuit etiam illis omnino locis illisque partibus medicina, quibus insederat aegritudo, id est si aliquid in motibus genitalium, in sensibus coeuntium, in obscaenitate membrorum, in infelicitate nascentium antiquum crimen effecerat, immutatione horum, quae diximus, remedia contulisset; alioquin grande testimonium imbecillae artis nihilque profuturae nec locum aegritudinis invenisse et languentibus eversisque naturalibus inertia fomenta voluntatibus admovisse.

Aug. Iam responsum est, cum de distantia praesentis et futuri saeculi locuti sumus. Hic enim accipimus per pignus spiritus et certandi et vincendi vires; ibi autem sine hoste ullo externo et interno ineffabili ac sempiterna pace perfruemur. Quisquis ergo omnia, quae ibi habenda sunt, hic vult habere, fidem se indicat non habere.

  1. Iul. Ostendit autem inter haec veritas, quia, etsi prodesset effusa generaliter medicina motibus atque mortalibus, illis quoque, qui eam nullo studio nec ulla intentione meruissent, non tamen continuo noceret culpa nascentibus, qui nihil ad eam assensionis admovere potuissent. Ac per hoc, etsi aequalis esset gratiae peccatique taxatio, clarebat tamen ne tum quidem eiusmodi appensionem eo usque constare, ut quisquam nasci probaretur reus.

Aug. In illo gravi iugo, quo etiam parvuli premuntur, quomodo est iustus Deus, si nullus nascitur reus?

  1. Iul. Nunc autem, cum Apostolus non solum non postposuerit culpae gratiam, verum etiam praeposuerit dicens multo in plures abundasse beneficia quam irrepsisse dispendia, per opinionem autem traducis multo magis constet nocuisse peccata quam profuisse gratiam, irrefutabiliter approbatum est apostolum Paulum nihil sensisse de traduce, sed eius sententia Traducianos cum Manichaeis magistris suis pariter fuisse destructos.

Aug. Non dixit apostolus Paulus: " Multo in plures abundasse beneficia quam irrepsisse dispendia ", non hoc dixit; prorsus falleris, si ipse non fallis. Multo magis enim abundasse gratiam dixit in multos, non in magis multos, sed magis abundasse. In comparatione namque pereuntium pauci sunt, qui salvantur; sine comparatione autem pereuntium et ipsi multi sunt. Sed quare sint illi plures quam illi, consilium Dei velle nosse multorum est, nosse autem vel paucissimorum hominum vel omnino nullorum. Posset enim omnipotens non creare, quos omnium rerum praescius malos futuros ignorare non posset, nisi uti etiam malis pluribus optime optimus posset; unde nos aliquid Apostolus docuit, id est ut iram suam potentiamque monstraret in eis, quae attulit in multa patientia vasa irae, et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae. Sed nolunt credere Pelagiani, quod in uno homine tota est massa vitiata et tota damnata; a quo vitio et damnatione sola sanat et liberat gratia. Quare enim iustus vix salvus erit? Numquid liberare iustum labor est Deo? Absit! Sed ut ostendatur, quo merito fuerit damnata natura, non vult facile de tanto malo nec ipse omnipotens liberare; propter quod et peccata proclivia sunt et laboriosa iustitia nisi amantibus; sed caritas, quae hos amantes facit, ex Deo est.

  1. Iul. Verum, quia hic fui longior, pergamus ad reliqua.

Aug. Ita hoc dicis, quasi alibi brevior sis futurus, cum loquacissime inquiras, quemadmodum Apostoli manifestissimis verbis nebulas ingeras vanitatis.

  1. Iul. Omnes autem dixit ad condemnationem per Adam et omnes ad iustificationem vitae per Iesum Christum, cum utique non omnes eos, qui moriuntur in Adam, transferat Christus ad vitam, sed omnes dixit atque omnes, quia sicut sine Adam nullus ad mortem, ita sine Christo nullus ad vitam. Sicut dicimus de litterarum magistro, si in civitate solus est: omnes iste hic litteras docet, non quia omnes discunt, sed quia nemo nisi ab ipso. Quos autem omnes dixerat, multos postea dixit, eosdem tamen omnes multosque significans. " Sicut enim per unius inoboedientiam peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi ". Adhuc quaerat, per quid peccatum inveniatur in parvulo; respondent ei Paginae sanctae: " Per unum hominem peccatum in mundum intravit ". Sanctas quidem Apostoli esse paginas confitemur non ob aliud, nisi quia rationi pietati fidei congruentes erudiunt nos et Deum credere inviolabilis aequitatis et opera eius bona honestaque defendere et praeceptis eius moderationem prudentiam iustitiam vindicare.

Aug. Ipsa te convincit in parvulis aequitas Dei, quoniam magna est iniquitas, si iugo gravi premuntur et parvuli sine ullo merito vinculoque peccati.

  1. Iul. Ac per hoc negare quemquam pro alterius peccato posse damnari, negare ullum peccatum ad posteros naturae condicione transire atque credere atque asserere hominem de instituta a Deo fecunditate genitum liberi arbitrii iustis legibus conveniri, ut vitet omne, quod malum est, exerceat omne, quod bonum est, nec secundum vos aestimet amorem et necessitatem criminum substantiae suae causis, id est ipsis adhaesisse seminibus nec recipiat tam stultam, tam insanam, tam impiam sententiam in contumeliam videlicet naturae rationis Dei Apostoli volumine contineri, quia dixerit per unum hominem peccatum in hunc mundum intrasse et in omnes homines transisse mortem, cum hoc diu caligare non siverit, addens eos, quos omnes dixerat, debere multos intellegi, qui imitatione, non generatione peccassent.

Aug. Potes dicere non omnes gentes semini Abrahae fuisse promissas, ubi dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes, quia easdem dixit et multas, ubi legitur: Patrem multarum gentium posui te? Potes, inquam, hoc dicere et in eo quoque loco Scripturae praenuntianti, quod rebus ipsis videmus impleri, tuo vaniloquio contradicere et prohibere nos intellegere omnes gentes, ubi promissae sunt quid aliud quam omnes gentes? Quia per tuam dialecticam omnes non pro " omnibus ",sed pro " multis ", quae omnes non sunt, positas atque intellegendas doces. Si autem possunt quidem, ubi dicuntur multi, non omnes intellegi, sed tamen, ubi dicuntur omnes vereque sunt omnes, recte dicuntur et multi, ne ipsi omnes pauci intellegantur, sicut illi sancti, quos ignis ardens urere est vetitus, omnes inter innoxias flammas laudabant Deum et tamen ipsi omnes pauci erant, quoniam tres erant, quid habet virium argumentatio tua, qua propterea omnes non vis omnes intellegi, quoniam idem ipsi dicti sunt multi? Quandoquidem, qui vere sunt omnes, ideo nonnumquam dicuntur et multi, ut discernantur ab eis, quicumque ita sunt omnes, ut sint tamen pauci. Capilli quippe hominis omnes etiam multi sunt, digiti vero etiam omnes pauci sunt.

Chapter 9 of 31