Skip to the text

Liber III, Capita 1–42

  1. IULIANUS. Oportuerat quidem apud humanum genus reverentiam omnium.vigere virtutum; oportuerat resisti sapienti semper mente criminibus et demereri bonis studiis Conditoris favorem; dignum erat postremo, ut quia hic continuae devotionis prior et felicior gradus cum rarus tum arduus etiam nimis videtur, vel diu fota vitia respui et ad emendationis ac paenitentiae praesidium rediri. Oportuerat certe vel in hoc inviolabilem Dei manere reverentiam, ut non nobis esset necesse divinam legem tanto vindicare certamine, verum, quia eo usque peccantium furore perventum est, ut summis laboribus Deum iustum esse doceamus, ipsius iustitiae, cuius causa agitur, praesumentes auxilium, quae libro promisimus praecedente, reddamus.

AUGUSTINUS. Auxilium Dei quaeris, ut impleantur vani libri tui, et non quaeris, ut corrigantur perversi sensus tui. Vellem tamen diceres, propter quid in hoc opere auxilium Dei poscas, cum sit in tuo libero arbitrio sive facere hoc sive non facere. An ut ea tibi praesto sint, quae in potestate tua non sunt et sine quibus hoc effici non potest, sicut sunt, ut alia omittam, ipse victus atque otium? At haec pene semper Deus per voluntates nobis subministrat aliorum. Vides ergo id te poscere ab omnipotente Deo, cum propter implendos tuos libros poscis auxilium, ut in voluntatibus hominum, quod te adiuvet et quod te non impediat, operetur. Nam si nolint homines victum tibi subministrare sumptusque congruentes, si nolint postremo a te inquietando impediendoque cessare, scribere vel dictare ista non poteris. Speras ergo auxilio Dei sic agi hominum voluntates, inter quos vivis, ut tibi necessarium nihil desit. Paratur enim, quod non creditis, voluntas a Domino. Aut igitur tuum dogma iam corrige aut ad hoc defendendum desine divinum auxilium postulare.

  1. IUL. Cum in primo volumine perspicuis definitionibus constitisset Deum ita iustum esse, ut, si probari posset iustus non esse, convinceretur Deus non esse, cumque super hoc remansisset nulla dubitatio, claruit etiam iustitiam nihil esse aliud quam virtutem numquam quidquam inique iudicantem, nihil inique facientem, sed reddentem sua unicuique sine fraude sine gratia, id est sine personarum acceptione.

AUG. Sine fraude verum dicis, ne puniatur immeritus; sine gratia vero si iustitia Dei esset, numquam Christus pro impiis, id est pro nihil boni et multum mali merentibus, mortuus fuisset, numquam postremo parvulos, quorum nulla bona opera voluntasque praecessit, in suum regnum adoptasset nec in eadem causa alios parvulos eiusdem regni participatione fraudasset, qui numquam inique iudicat, nihil inique facit et sua unicuique sine fraude reddit. Agnosce ergo parvulos vasa in honorem per gratiam, qui assumuntur in Dei regnum, et alios parvulos, qui in illum honorem non assumuntur, vasa in contumeliam per iudicium et tandem aliquando, ne iniquum facias Deum, confitere originale peccatum.

  1. IUL. Eius autem virtutis tunc constare rationem, si nullum subditorum puniret nisi pro his delictis, quae constabat libera voluntate commissa.

AUG. Et illud libera voluntate commissum est eius, in quo natura humana damnata est, ex qua homines damnationi nascuntur obnoxii, nisi renascantur in eo, qui non est natus obnoxius. Hoc dogma christianum vultis everti, sed illo stante vos evertimini.

  1. IUL. Nec ea hominibus praeciperet, quae per naturam eorum sciret non posse servari, nec pro rebus naturalibus reum quempiam iudicaret.

AUG. Sed fuit Adam et in illo fuimus omnes, quando ita peccavit, ut per deret in se omnes, nisi quos vellet inde liberaret, qui venit quaerere quod perierat.

  1. IUL. Nec aliena peccata aliis imputaret ac per hoc nec propter parentum iniquitates innocentes eorum filios, qui per se nihil operati essent vel boni vel mali, per quod parentum suorum crimina docerentur imitati, aeternis adiudicaret suppliciis. Quibus collectis Deum et esse et iustum esse constat, quem claruerat, si aliquid operetur iniustum, tantum subire in divinitate, quantum pertulisset in aequitate dispendium.

AUG. Verum dicis, ac per hoc nihil operatur iniustum, cum gravi iugo premit filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, quod utique iniustum esset, si peccatum originale non esset.

  1. IUL. Quamquam, o infelicitas erroris humani, nimio quippe perpendens ipsam conflictus nostri rationem dolore concutior, potuissene hoc in dubitationem venire atque assertione hanc eguisse causam; potuisse, inquam, in ecclesiis, quae Christo se credere faterentur, dubitari, utrum Deus iuste id est rationabiliter iudicaret!

AUG. Quia hoc non dubitatur, ideo scriptum est grave iugum esse super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum; neque enim melior est Pelagiana quam ecclesiastica sapientia.

  1. IUL. Sed nimis sum ipsa rerum reverentia eius qua de agitur contentionis oblitus. Miror enim ambigi de Dei aequitate potuisse, cum constet in Traducianorum synagogis nihil de eius iniquitate dubitari.

AUG. Quia de Dei aequitate non ambigitur, ideo grave iugum super parvulum iustum esse creditur et, quia hoc iustum esse creditur, ideo parvulus sine originali peccato esse non creditur. Proinde in Ecclesia catholica, unde Pelagiani ex nobis exierunt, non, sicut dicis, nihil de iniquitate Dei, sed potius nihil de eius aequitate dubitatur, ubi nec infans, cuius est unius diei vita super terram, sine sorde peccati esse docetur et dicitur, et ideo in malis, quae patitur, non iniustus Deus, sed iustus agnoscitur.

  1. IUL. Quod certe tanto peius est, quanto gravius est studium malorum quam neglectus bonorum, quanto perniciosior intentio profanitatis quam dubitatio veritatis, quanto postremo scelestius est audere criminari Deum quam nolle venerari.

AUG. Sed vos criminamini Deum, dum parvulos, quos iudicio eius gravi iugo premi cernitis, ullum tamen negatis habere peccatum.

  1. IUL. Dixerat quidem, ut David propheta testis est, insipiens in corde suo, quia non esset Deus, non tamen dixerat, quia esset quidem, sed tamen iniustus Deus; ita concinenter totius naturae voce resonabat inseparabiliter Deo adhaerere iustitiam, ut facilius inveniretur, qui substantiam eius quam qui aequitatem negaret; potuit exsistere, qui putaret non esse, quod non videbat, non fuerat tamen inventus, qui diceret iniquum, quod divinum esse credebat.

AUG. Et ipse inventus es; nam cui nisi tali dicit: Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis? Sed quoniam Christiani catholici et esse Deum et iustum esse sciunt, ideo natos homines, si non renati in parvula aetate moriuntur, cum sint imagines Dei, non iniuste tamen, sed peccati originalis merito in regnum Dei non suscipi dubitare non possunt.

  1. IUL. Insipiens ergo ille negando Deum stetisse in extimo criminum videbatur. At inventa est natio Manichaeorum et Traducianorum, cuius profanitatibus vinceretur.

AUG. Sciens, quam clari probatique Doctores Ecclesiae Christi de originali peccato et de iustitia Dei quod credo crediderint, quod doceo docuerint, quod defendo defenderint, sic audire debeo contumelias tuas quomodo laudes meas.

  1. IUL. Sed ut revertamur, unde digressi sumus, liquerat ab eo, quem fateremur verum Deum, nihil in iudicio posse fieri, quod iustitiae repugnaret, ac per hoc nec pro alienis peccatis quosquam reos teneri atque ideo nascentium innocentiam nequaquam damnari ob iniquitatem parentum, quia iniustum esset, ut reatus per semina traderetur.

AUG. Cur ergo dictum esset: Semen eorum maledictum ab initio? Non enim sic dictum est quomodo: Semen Chanaan et non Iuda, ubi demonstratum est, quibus similes facti erant et a quibus degeneraverant, sed eorum ipsorum semen dixit maledictum, quos naturaliter malos volebat intellegi, sicut sunt omnes filii Adam, ex quibus gratia fiunt filii Dei. Ubi enim dicitur: Non ignorans, quoniam nequam est natio illorum et naturalis malitia ipsorum et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum, semen enim illorum maledictum ab initio, puto, quod natura, non imitatio redarguitur; et quomodo natura nisi vitiata peccato, non in primo homine sic creata? A quo ergo initio maledictum semen, nisi ex quo per unum hominem peccatum intravit in mundum? A se ipsis autem mutari non poterant, non ab omnipotente Deo, qui tamen eos utique iustissimo, quamvis occultissimo iudicio non mutabat. Ab hac enim massa non arbitrio, sed Dei gratia se mutatum esse sciebat Apostolus, quando dicebat: Fuimus et nos natura filii irae sicut et ceteri.

  1. IUL. Quod licet in tanta luce consistat, ut nihil aut absolutius inveniatur aut verius, tamen pollicitus eram hoc ipsum divinae me legis testimonio comprobare, id est iniquissimum esse, si generantium scelera nascentibus eorum liberis imputentur, sicque id adversari Deum, ut etiam in sua lege praescripserit, ne tale quidquam iudicantium deformitas perpetraret. Hoc me ergo spoponderam redditurum, sed, quoniam secundus liber apostoli Pauli exponen dis est sententiis occupatus, huius voluminis primis partibus fidem congruit promissionis impleri. Legimus ergo in Deuteronomio in catalogo praeceptorum, quibus vita et conversatio populi illius ordinatur, etiam hoc apertissime a Deo fuisse mandatum; nam ut de praecedentibus et de sequentibus, inter quae sit collocatum, possit intellegi: Non fraudabis - inquit - mercedem pauperis et egentis ex fratribus tuis aut ex proselytis, qui sunt in civitatibus tuis; quotidianam reddes mercedem illius, non occidat sol super eam, quia pauper est et in ea habet spem; et non proclamabit contra te ad Dominum et erit in te peccatum. Non morientur patres pro filiis et filii non morientur pro patribus; unusquisque in suo peccato morietur.

AUG. De filiis hoc dixit iam natis, non in primo parente damnatis, in quo omnes peccaverunt et in quo omnes moriuntur. Et hoc quidem praeceptum dedit hominibus iudicantibus, ne pater pro filio vel filius pro patre moreretur, cum reus tantummodo pater esset inventus aut filius. Ceterum iudicia sua Deus, sive cum per se ipsum sive cum per homines iudicat, quibus dat propheticum spiritum, non alligavit hac lege. Neque enim, quando excepto Noe cum suis ceteros omnes diluvio perdidit, separavit infantes, qui nondum fuerant imitati parentes suos, aut sine suis parvulis Sodomitas ille ignis assumpsit; quod si voluisset, utique potuisset Omnipotens. Et ille Achar praecepti transgressor unus inventus et tamen cum suis filiis et filiabus occisus est. Quid de tot civitatibus debellatis eodem duce Iesu Nave, homine Dei? Nonne ita omnes interfecti sunt, ut spirans nullus relinqueretur? Parvuli igitur quid mali fecerant? Nonne per suorum parentum peccata, quorum nec conscii nec imitatores esse adhuc poterant, divino iudicio poenam subiere communem? Aliter ergo iudicat Deus, aliter homini praecipit ut iudicet, cum Deus homine sine ulla dubitatione sit iustior. Haec debuisti ante cogitare, ne ad causam non pertinentibus immorareris exemplis.

  1. IUL. Non declinabis iudicium proselyti et orphani et viduae, non accipies pignus vestimentum viduae, quia famulus eras in terra Aegypti et liberavit te Dominus Deus tuus inde; propter hoc ego tibi praecipio facere verbum hoc. Cum institueret Deus iudicandi formam, hoc statim sancire curavit, ne aut parentes in filiorum aut filii in parentum scelere ferirentur. Principium ergo et ingressum iustitiae, quam servari in iudicatione mandabat, ostendit istud esse, ne affinitas gravaret innoxios et in ipsum genus excurreret odium, quod persona meruisset. In causa ergo actuum discernit iustitia, quos necessitudo coniungit; quod utique non faceret, si una esset ratio voluntatis et seminis aut si opus arbitrii ad posteros fecunditate transiret. Satis ergo superque docuimus hoc uno testimonio taeterrimam istam iudicii pravitatem, quam novus error ample ctitur, antiqua latae legis auctoritate contritam. Quae certe sententia ita est in causam prolata, ut nullum locum reliquerit ambigendi.

AUG. Resistit tibi Deus, qui dixit in libro Levitico: Et qui remanserint ex vobis, disperibunt propter peccata sua et propter peccata patrum suorum.

  1. IUL. Instituens quippe Deus, quae in examinibus deberet forma servari, praescripsit ne innocentia necessitudinis suae periculis iungeretur, atque ut patrem a supplicio peccantis filii, ita filium a patris condemnatione separavit, ostendens profecto simili exitu utriusque personae tam non posse parentum ad filios peccata transire, quam nec filiorum transeunt ad parentes.

AUG. Suffocant te parvuli, qui non etiam propter sua, sed propter sola parentum peccata totiens leguntur occisi.

  1. IUL. Qui ergo contra hanc sententiam dicit traducem esse peccati, dicat quoque recursum esse peccati ut, si a parentibus ad filios peccata descendunt, ascendant a filiis ad parentes, quoniam divinae legis ostendit auctoritas ita parentum crimina filiis non nocere sicut nec parentibus filiorum.

AUG. Divinae legis auctoritas in iudiciis humanis noluit filios pendere pro parentibus poenas, non in divinis, ubi Deus dicit: Reddam peccata patrum in filios. Sic debes legere legis verba quae vis, ut cogites te auditurum esse quae non vis.

  1. IUL. Ergo contra hanc nitens ire sententiam pariter fieri asserat, quod pariter ne fieret imperatum est. Facilius quippe lex Dei negari quam emendari potest et, licet sit profana negatio, profanior tamen absurdiorque correctio est. Si enim de duobus eius decretis unum venereris, alterum exsecreris, ingratus ab eius parte, quod suscipis, et illi cogeris oboedire, quod respuis, quoniam unius quod tibi carum est dignitate, etiam id, quod adversabare, defenditur atque absurdissime ea se quisquam credit praecepta venerari, quorum partem audet incessere. Unde consequentius potest negari lex universa quam corrigi; nemo autem eam corrigere nisi impius quisque tentabit; a religiosis ergo et prudentibus tota suscipitur, tota laudatur. Nec sane quemquam moveat, quod ritum sacrificiorum veterum Novi Testamenti videat aetate cessasse. Non est una ratio virtutum et hostiarum: alia est praeceptorum perennitas, alia sacrificiorum temporalitas. Veniente tamen Christo, qui hostiis figurabatur antiquis, impleta sunt, non condemnata, quae fuerant instituta; neque enim suis temporibus praedicuntur exercita, sed succedente perfectione, quae promissa officiis eorum fuerant, quieverunt.

AUG. Hoc quid ad rem? Peccata patrum se dixit Deus in filios redditurum, non sacrificia, et cum possint etiam parentes imitari malos filios, numquam ta men Deus dixit: Reddam peccata filiorum in patres, sed ubicumque hoc dixit, cum saepe hoc dixerit, patrum dixit in filios, ubi utique generationis, non imitationis se ostendit vitia persequentem.

  1. IUL. Praecepta autem, quibus pietas fides iustitia sanctitas continetur, non solum non cessaverunt, verum etiam cumulata sunt. Et haec lex iustitiae in iudiciis custodiendae, quam de Deuteronomio protulimus, non ad cerimoniarum aetatem, sed ad praeceptorum perennitatem respicit nec cum circumcisione discessit, sed cum iustitia perseverat.

AUG. Iam tibi dictum est hominibus haec imperata esse iudicia, non Deo posita praeiudicia. Denique si homo iudicans dicat: Reddam peccata patrum in filios, iniustissime dicit et divino imperio contradicit, nec ideo tamen Deus aut mendax aut iniustus est, cum hoc dicit.

  1. IUL. In absoluto est igitur, si Moysi creditur magis, per quem Deus loquitur, quam Augustino, per quem Manichaeus, parentum peccatis reos per naturam filios non teneri.

AUG. Eam fidem me defendere adversus te, quam catholici sancti clarique Doctores, qui fuerunt ante nos, in Ecclesia catholica didicerunt atque docuerunt, etiam ipse nosti; sed quoniam, illos si lacerare audeas, nec tui te ferunt, ideo unum me elegisti, quem convitio falsi criminis appetitum quasi fugiendum persuadeas, ut fides illa fugiatur, quae defensa vos damnat. Iam et superius tibi dixi; quando pro defensione catholicae fidei ab haereticis contumelias audio, pro laudibus habeo. Quid laboras nobis praedicare quod scimus? Moyses verum dixit, sed tu nihil dicis. Reddam peccata patrum in filios non ait homo sed Deus; neque, ut homo id faciat, Deus praecepit hoc loco, sed quid ipse faciat, indicavit.

  1. IUL. Atque ita non transire ad posteros crimina generantium, quamvis ex eis nati sint, sicut nec filiorum ad parentes, qui de filiis suis nequaquam potuere generari. Ita igitur innocentiae nativitas sua officere non potest, sicut non potest obesse, cum non est.

AUG. Negare tamen non potes posse parentes imitari filios suos nec umquam Deum dixisse: Reddam peccata filiorum in patres. Cum ergo dicit: patrum in filios, non imitationem, sed generationem redarguit, non quomodo ex illo uno, in quo ipsa in deterius natura mutata est, ut propter hoc etiam mori necesse sit homini, sed tamen aliquo modo nonnulla quorumque patrum peccata redduntur in filios non imitatione, sed generatione punita; ideo non dicit: in tertiam et quartam imitationem, sed: generationem vobis quidem nolentibus, verumtamen et vobis velitis nolitis audientibus.

  1. IUL. Acta quidem res est; sed tamen, ut ad id quod affero sit intentus lector, admoneo. Si quispiam exsisteret, qui hoc profiteretur libertate verborum, quod argumentando Traducianus conficere conatur, id est ut pugnam indiceret legi Dei et sententiam, quam protulimus, sine aliquo timore despiceret assereretque, quibus posset modis, falsum hoc utrumque esse, quod Deus servari voluit, et sententiam, de qua loquimur, ex utraque, quantum in se erat, parte subrueret, prorsus putasset parentes propter filiorum et filios propter parentum peccata tam solere quam debere damnari, nec hic tamen talis peccati traducem, vel secundum opiniones suas quiret asserere. Cur? Videlicet quia, etsi constaret falsam legis esse sententiam, quae testificaretur eiusmodi necessitudines respergi mutuis non posse criminibus, tamen inconcussum manebat traducem non esse peccati. Hoc enim ipso, quo et parentum reatus ad filios et filiorum ad parentes redibat, constabat non fuisse generationis, quod ad filios gignentium peccata pervenerant, quoniam et a filiis ad parentes, ubi generatio non poterat causa esse, remeaverant. Quid igitur hic confecerim appareat, inviolabilem quidem esse auctoritatem legis divinae et quam nulla queant impietatum argumenta proruere, eius autem sanctione signantissime atque absolutissime fuisse praescriptum foedam esse opinionem perversitatemque iudicii, quam mandaverat vehementer cavendam, si rei filii pro peccato pronuntiarentur parentum, quo fulmine traducis structura dissiluit, verumtamen tantis esse veritatis praesidiis munitam quam tuemur fidem, ut nec ab ea profanitate, quae potest Dei legem negare, quatiatur.

AUG. Quaeris, ubi spatieris, vagabunda loquacitate non copiosus, sed odiosus eis, qui rebus inhaerentes superflua verba contemnunt. Vinceris quippe ab adversariis, quos habes, et vincendos proponis tibi, quos non habes. Quis enim tibi dicit falsum esse, quod Deus servare voluit in iudiciis humanis, cum iam patres et filii suas proprias causas habent ad suam cuiusque vitam, quae separatim ducitur, pertinentes, ut nec filii pro patribus nec patres pro filiis puniantur? Nemo vel legi vel tibi haec dicenti adversatur. Tu noli obsurdescere adversus Deum dicentem: Reddam peccata patrum in filios et, cum hoc assidue dicat, nusquam dicentem peccata filiorum se reddere in patres, ut intellegas non qui eorum quos imitentur, sed qui ex quibus generentur attendi.

  1. IUL. Nunc igitur ad eum, quicum agimus, sermo respiciat. Acquiescis legi Dei (professione interim, ceterum, quid facias argumentando, novimus), an resistis? Si acquiescis, sublata contentio est, si resistis, sublata consensio est; si acquiescis, exstincta Traducianorum, si resistis, Manichaeorum revelata perfidia est, dummodo constet opinioni vestrae et legi Dei neutiquam convenire.

AUG. Ego acquiesco legi Dei, sed tu non acquiescis. Ego non nego nec filium pro patre nec patrem pro filio, quando suas separatas causas habent, debere damnari; sed tu audire non vis in Levitico: Disperibunt propter peccata patrum suorum, et in libro Numerorum: Reddens peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem, et apud Ieremiam: Reddens peccata patrum in sinu filiorum eorum post eos. Haec et alia similia tu non audis, his ac talibus legis testimoniis tu non acquiescis et tamen loqui et Manichaeos catholicis obicere non quiescis.

  1. IUL. Nisi forte dicas Deum quidem hoc imperasse, sed non facere, quod praecepit, immo contraria agere his, quae agenda mandaverit.

AUG. Et hoc quam insipienter cogites, cur non attendis? Facit enim Deus aliquando contra quam facienda mandavit. Nec opus est, ut multa commemorem, ne sit longum. Ecce quod notum est omnibus dico; mandavit homini Scriptura divina dicens: Non te laudet os tuum, nec tamen Deus dicendus est arrogans aut superbus, cum se innumerabiliter laudare non desinit; et unde agitur, iam superius demonstravi, quemadmodum Deus sine ulla iniquitate pro peccatis parentum simul cum eis interemerit parvulos, quamvis mandaverit homini, ne filios pro peccatis patrum, cum iudicat, damnet. Haec si adverteres, ista non diceres; aut si et haec advertis et tamen ista dicis, adverte etiam vana esse quae dicis.

  1. IUL. Quod licet, quantae sit profanitatis, vix indicatum iam vehementer appareat, tamen pace ipsius divinitatis, cuius aequitatem tuemur, quale sit hoc, vel levi discus sione videamus. Ut ipse itaque fiat legis suae praevaricator, rerum necessitate, quae eum premunt, an sua imbecillitate compellitur? An, quia horum neutrum est, sola libidine delinquendi? At hoc nec Manichaeus dicere potuit et ideo commentus est Deum vestrum grave proelium pertulisse.

AUG. Verba iactas, cum rebus urgearis; non est legis suae praevaricator, quando aliud Deus facit ut Deus, aliud imperat homini ut homini.

  1. IUL. Si ergo nec calamitas nec imbecillitas nec libido ei praevaricationis incumbit, qui fieri potest, ut eam iustitiae formam, quam commendavit iubendo, destruat iudicando, immo non in istam iustitiam, sed in reverentiam suam saeviat (tanta est quippe aequitatis potentia, ut et deviantes arguat et nulla fugientium a se auctoritate minuatur) postremo ut quae sunt iusta a nobis fieri velit et ipse faciat quod iniustum est? Iustiores nos, quam ipse est, cupit videri, immo non iustiores, sed nos aequos et se iniquum?

AUG. Quid est quod dicis, homo, qui multum desipis? Quanto excelsior, tanto inscrutabilior divina quam hu mana iustitia tantoque ab hac illa distantior. Quis enim homo iustus sinit perpetrari scelus, quod habet in potestate non sinere? Et tamen sinit haec Deus incomparabiliter iustis omnibus iustior et cuius potestas est incomparabiliter omnibus potestatibus maior. Haec cogita et noli iudicem Deum iudicibus hominibus comparare, quem non dubitandum est esse iustum, etiam quando facit, quod hominibus videtur iniustum et quod homo si faceret esset iniustus.

  1. IUL. An illud quidem iustum est, quod ipse facit, id est aliena peccata aliis imputando, et nobis praecipit, quod iniustum est, ut unumquemque pro voluntatis suae delictis reum pronuntiemus?

AUG. Lege quod superius tibi responsum est, et disce, si potes, quemadmodum peccata originalia et aliena intellegantur et nostra, non eadem causa aliena qua nostra; aliena enim, quia non ea in sua vita quisque commisit, nostra vero, quia fuit Adam et in illo fuimus omnes.

  1. IUL. Et unde ei aut tanta invidia aut tanta malignitas? Invidia est enim, si ad hoc decepit praecipiendo creaturam suam, ne virtutes eius, in quantum poterat, conaretur imitari; malignitas autem, immo crudelitas, si puniat propter iniusta opera mortales, quae, cum legi eius oboediunt, perpetrarunt.

AUG. Iam superius demonstravi quaedam Deum iuste facere, quae si homo faciat, iniuste facit. Nam et iniurias suas Deus ulciscitur iuste; hominibus autem dicitur: Non vos ipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae; scriptum est enim: Mihi vindictam, ego retribuam, dicit Dominus.

  1. IUL. An forte non punit, quod quidem facit prudenter, sed etiam remuneratur famulos praeceptis suis, licet iniustitiam docentibus, obsecutos? Et quid ei profuit invidere, si et iniustas res faciendo eo pervenerunt mortales, quo etiam iustitiam servando venissent? Cumque illis, quos circumvenit, de felicitate nihil pereat, hic tamen benignitatis ac iustitiae conscientia simul et honore privatur. Quanto erat tolerabilius a religionis professione colla subducere quam per tam praerupta, tam exitialia orbitas ducere?

AUG. Sequeris te nihil dicens. Ab humana iustitia discerne divinam et videbis iuste Deum peccata patrum reddere in filios, quod tamen in iudicio suo si homo sibi usurpet iniustus est. Ne tu exorbites a via iusta, ut, cum audis peccata patrum in filios vindicari, aut Deum nolis id facere aut hominem velis vel testimoniis vel mandatis resistendo divinis.

  1. IUL. Igitur quoniam vel a servis suis nihil tale committi Deus sinit, quale tu ab ipso asseris perpetrari, manifestum est non minus te ab honore eius quam ab humana ratione fugisse; ac per hoc non Pelagiano, sicut dicis, errore decipimur, sed Dei lege dirigimur, ut asseramus iniquum esse pa rentum crimina filiis imputari.

AUG. Non semel, sed saepius dixit Deus peccata patrum se reddere in filios, ubi utique non dixit in patres se reddere peccata filiorum aut in fratres fratrum aut in amicos amicorum aut in cives civium aut aliquid eiusmodi, ut sciremus, quando illud dicitur, generationem redargui, non imitationem; quod et tu posses in divinis eloquiis intellegere, si non Pelagiano impedireris errore.

  1. IUL. Quod tradux peccati, Manichaeorum filia, vestra mater, hac tempestate prodigialiter peperisse defletur.

AUG. Non ratiocinaris, sed convitiaris et calumniaris. Relege antiquos divini eloquii tractatores et vide non hac tempestate, sed longe ante nos in verbis Apostoli hoc intellectum esse, quod apertissime dixit, id est quod per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, ad generationem pertinere, quam regeneratio sanat, non ad imitationem, quam vos potius hac tempestate peperistis. Unde vos tempestas novitii dogmatis vestri a facie catholicae proiecit Ecclesiae tamquam pulverem, quem proicit ventus a facie terrae.

  1. IUL. Esse igitur hoc a Deo imperatum, quod asserimus, claruit; et quamvis sententiae ipsius aperta et intellectui omnium conciliata germanitas nullius in se naevum obscuritatis admiserit, tamen, ne tu ad ingenii nostri confugias tarditatem et dicas non nos intellegere quod praeceptum est, alio quoque testimonio non iam praecepti, sed operis secundum praeceptum exerciti, quemadmodum sit lex intellecta, doceamus. Legimus in libro quarto Regnorum de Amessia, filio Ioas, regis Iuda: Factum est, inquit, postquam stabilitum est regnum in manibus eius, occidit pueros suos, qui occiderant patrem suum; sed filios eorum non occidit secundum testamentum legis Domini, quo praeceptum est: Non morientur patres pro filiis nec filii pro patribus. Vides, quemadmodum historiae fides iustitiam regis iudicantis ostenderit, qui quamvis fuisset devotus, tamen, quoniam claudicasse animo in nonnullis refertur, ad iudicii eius confirmationem commemoratae legis Dei accessit auctoritas; ne enim parum haberet ponderis factum hoc consideratione facientis, secundum legem et testamentum Dei commendatur impletum.

AUG. Hoc iudicium Deus hominum voluit esse, non suum, qui dixit: Reddam peccata patrum in filios. Quod etiam per hominem fecit, quando per Iesum Nave non solum Achar, sed etiam filios eius occidit, vel per eumdem populi sui ducem filios Chananaeorum etiam parvulos nondum parentum peccata suis moribus imitatos cum eisdem tamen parentibus, ut perirent, non iniusta utique severitate damnavit. Noli ergo loquaciter ac inaniter multiplicare tua scripta, sed Scripturam Dei diligenter attende ne, quod in una eius parte aperuisse te putas, clausum contra te in altera invenias.

  1. IUL. Duobus et tribus testibus etiam contra sanguinem hominis credi solet; quanto magis duobus sacris testibus, legi, quae in Deuteronomio continetur, et historiae, quae regum facta complectitur, pro Dei honore crederetur! Quomodo iudicari vellet, ipse praescripsit; quomodo, quod mandaverat, accipi deberet, secundum legem eius iudicia prolata testantur; et dubitatur adhuc traducem peccati Scripturarum probari auctoritate non posse? Certe sunt ista contraria, pro quibus tam longis conflictibus dimicatur, id est unum quod a vobis, aliud quod a nobis defenditur, et ita contraria atque repugnantia, ut vos persequendo, nos disputando, vos furore, nos ratione certemus. Utraque ergo pars distare sibi haec et repugnare consentit, id est propter parentum peccata puniri filios et propter parentum peccata filios non puniri; crimen naturale esse et crimen naturale non esse; ut parentum peccata filiis imputentur, Dei lege praescribi et, ut non imputentur parentum peccata filiis, Dei lege praescribi. Has opiniones contra semet sententiasque bellantes pariter veras non posse esse manifestum est. Nam et disputationis eruditae regulis indicatur, cum de rebus incertis opinio duplex nascitur, utramque falsam esse posse, utramque veram esse non posse; quod quidem in speciebus diversis et quae medium habere dicuntur, non tamen in his, quae contraria sunt, sed medio carent, evenire potest. Notae dialecticis res sunt, sed propter lectorem disciplinae huius expertem aliquo id reseremus exemplo.

AUG. Ita quaeris, unde libros loquacissimos impleas, ut etiam dialecticam, ubi non opus est, lectores eorum docere coneris non cogitans, quomodo abiciat Christi Ecclesia dialecticum, quem cernit haereticum. Quis enim te id agere non intellegat, ut in sapientia verbi evacues crucem Christi, qui pro omnibus, pro quibus mortuus est, in quibus et te confitente sunt parvuli, in remissionem peccatorum sanguinem fudit?

  1. IUL. Veniat verbi gratia in quaestionem Golias quo fuerit affectus colore, et unus eum nigrum, alter candidum fuisse confirmet; diversa haec opinio potest utraque falsa, utraque autem vera esse non potest. Non enim potest verum esse nigrum illum fuisse, si candidus fuit semper, aut candidum fuisse, si niger omni aetate permansit. Haec ergo utraque opinio, quae simul vera esse non potest, simul falsa esse hoc modo potest, si nec candidus nec niger, sed flavus eius color fuit vel infracto candore nec tamen infusa nigredine ex contrariis mediocriter temperatus. Facilius ergo res diversae et contrariae negari possunt pariter quam pariter approbari. Ista autem contraria, quae medium non habent, ut puta bonum et malum, iustum et iniustum, innocentia et reatus, ut uno tempore in unum atque idem convenire non possunt, ita necesse est, ut altero eorum posito alterum denegetur, id est, ut vel praeceptum vel consilium vel adiumentum non potest simul in uno tempore et iustum et iniustum esse, ita et homo non potest uno eodemque tempore et reus et innocens et bonus et malus esse.

AUG. Nemo quaerit cuius fuerit coloris Golias; sed tu quaeris, ut insidieris, quibus te coloribus versipellis involvas. Si dialectica ista, quae te non aedificat, sed inflat et ridiculum, quoniam iactanticulum facit, si haec, inquam, dialectica, quae asserit unumquemque bonum et malum simul esse non posse, ad leges christianae disputationis admittitur, non potest esse unus homo simul et natura bonus et vitio malus, quod tamen esse posse clamat veritas nec tu negas; et contra dialecticam tuam testis etiam ipse produceris, cum, sicut se res habet, horum duorum, quae contraria esse non ambigis, alterum tribuis Conditori hominis, alterum voluntati. Erubescat ergo dialectica tua et sicut tu de communione, ita et ipsa de catholicorum disputatione discedat; si autem, quod optamus, tu redire volueris, foris ipsa remaneat.

  1. IUL. Ad causam itaque referantur exempla. Ut parentum peccata filiis imputentur et parentum peccata filiis non imputentur, non potest hoc utrumque contrarium pariter iustum probari; sed si iustitia est generantium subolem ream teneri, necesse est, ut iniustitia sit, si propter eadem peccata rea non esse dicatur; et sicut bonum est iuste praecipere, ita malum est iniuste quidquam iubere; et quamvis res perspicua argumentando levior fiat, tamen, quoniam causam in absoluto positam iuvat etiam legis divinae confirmare suffragiis, inhaereamus huic loco, in quo, quicumque sana mente constiterit, per praerupta quaestionum praesentium errare non sinitur. Acquiescis igitur, annuntiator naturalis mali, praescriptum esse lege Dei, ne filii puniantur in peccatis parentum; agnoscis etiam non aliter hoc praeceptum ab illo populo intellectum fuisse, quam a nobis nunc observandum defenditur. Et ideo regem Amessiam praeceptis Dei oboedientem indignationem, quam de patris sui internecione conceperat, laudabili moderatione frenasse atque occisis parentis sui percussoribus eorum tamen filiis non per ignaviam, sed per iustitiam pepercisse. Laudatur quidem Amessias et hoc secundum Dei refertur fecisse legem commendaturque oboedisse voluntati Domini, sed tamen infuscatus vanitatis reliquiis non tacetur et ostenditur devotionem David patris sui imitatus non esse. Hic tamen ab illa generis sui sanctitate degenerans tenuit in iudicio commendatam divina lege iustitiam; tantum reverentia perspicuae aequitatis valebat. Quid ergo mali fides tua complectatur, expende: hanc iniquitatem Deo admoves, quem aeternum et pium et iustum fatemur, quam nec superbia purpurati nec dolor commisit orbati.

AUG. Amessias homo fuit, cui non licebat iudicare de occultis, quae nosse non poterat; ideo praeceptum, quod datum est homini, in iudicio suo tenuit, ut pro peccato parentum non occideret filios. Peccatum autem tam magnum, ut verteret in naturam, quod per unum hominem intravit in mundum, sine quo nullus homo nascitur, quomodo posset ab hominibus vindicari, quandoquidem ita in omnes homines cum morte pertransiit, ut ei sua poena sit comes usque ad interitum sempiternum, nisi ubi gratia divina generationem regeneratione sanaverit? Hoc ergo ad Dei iudicium, non ad hominum pertinet, sicut alia multa, de quibus homines omnino iudicare non possunt. Et ideo aliter mandavit homini parentes et filios iudicandos iam separatim proprias vitas agentes, aliter autem iudicavit ipse, quando praevaricatricem naturam, quam noverat in radice, quamvis nondum pullulasset in germine, secundum inscrutabilem iustitiam suam cum stirpe damnavit, liberaturus ab hac damnatione quos vellet, per gratiam nihilominus inscrutabilem, quamvis et separatim iam viventibus filiis peccata separatim viventium reddidit patrum, quod licere iudicanti homini noluit, quia novit ipse, cur hoc iuste faciat, quando facit, id autem humana infirmitas nescit.

  1. IUL. Verum ut urgeamus locum: constitit nempe iniustitiam Deo adhaerere non posse, constitit etiam ab ipso esse praescriptum, ne obsint filiis peccata generantium; asseruit quidem ipsa praecipientis dignitas iniustum id esse quod prohibet. Porro, ut agamus tecum liberalius, respondendi tribuo facultatem de his duabus opinionibus, quas supra comminus posui, id est ut imputentur peccata parentum filiis vel non imputentur; quam putas credi iustitiam debere? Si dixeris tuam quam vis etiam ultimo convenire iudicio, refero, utrum illam, quae remansit, nostram iustam an iniustam putes: sine dubio iniquam pronuntiabis; at haec legis auctoritate custodienda mandatur. Vides ergo unum remanere necessario de tribus: ut aut legem Dei fatearis iniustam, immo per legem Deum ipsum iniquitatis accuses aut certe ad vocem confugias magistrorum tuorum et dicas legem, quae per Moysen data est, a Deo tuo non fuisse mandatam, aut, si hoc utrumque proferre non audes, traducem peccati asseri contra legis documenta et praecepta fatearis. Neque enim adeo te desipere posse credendum est, ut dicas Deum iustitiam quidem in praeceptis, in iudiciis vero iniquitatem tenere aut certe secundum dogma vestrum in iudiciis quidem servare iustitiam, praeceptis autem iniquitatem do cere; quod licet superius egerimus, nunc tamen necessario repetivimus.

AUG. Odiose repetis, quod otiose loqueris; vacat enim tibi easdem res loquacitate revolvere, quas non potes asserere veritate, et dicere sine modo, quae astruere non vales ullo modo. Vis enim videri inter se esse duo ista contraria: reddi in filios peccata patrum et pro peccatis patrum filios non esse puniendos, quasi ego unum horum dicam, alterum Deus. Surde, utrumque Deus dixit; ergo utrumque iustum est, quia iustus hoc dixit. Sed quod inter se contraria Deus non sit locutus, ut intellegas, Dei iudicis et hominis iudicis pro diversitate causarum discerne personas; ita nec Deum, quamvis in filios patrum peccata reddentem, reum facies nec hominem sic iudicare compelles, sed tu duo ista velut inter se contraria tanta prolixitate et perplexitate disputationis non ob aliud mihi obicis, nisi quia multum loqueris et parum sapis.

  1. IUL. Si autem dixeris utrumque iustum esse, et quod nos dicimus et quod vos, id est et quod lex Dei sanxit et quod Manichaeus Traducianusque confinxit, hic sane rationis perspicuae potentiam cohibentes benignius te convenimus et mitius. Cur ergo, si creditis et hoc bonum esse quod dicimus, et illud bonum esse quod dicitis, tantis totam Italiam factionibus commovistis? Cur seditiones Romae conductis populis excitastis? Cur de sumptibus pauperum saginastis per totam pene Africam equorum greges, quos prosequente Alypio tribunis et centurionibus destinastis? Cur matronarum oblatis haereditatibus potestates saeculi corrupistis, ut in nos stipula publici furoris arderet? Cur dissipastis ecclesiarum quietem? Cur religiosi principis tempora persecutionum impietate maculastis, si a nobis nihil aliud dicitur, quam quod etiam tu bonum cogeris confiteri?

AUG. Sicut falsa sunt crimina, quae obicis nobis, ita falsa sunt dogmata, quae fingitis vobis; sed dicite, quantum potestis, omne malum adversus nos mentientes, nos tantummodo adversus vos fidem christianam et catholicam defendemus. Et quid opus est vobis reddere similia maledicta et non potius Evangelio credere atque gaudere, quod ex istis falsissimis maledictis vestris nobis merces augeatur in caelis? Quomodo autem in hac re, de qua nunc agimus, et illud quod dicitis, et illud quod dicimus, bonum esse possumus credere, cum dicamus nos Deum dixisse: Reddam peccata patrum in filios, vos autem, quod praecepit homini iudicanti, ne peccata patrum reddat in filios, ita laudetis, ut, quod ipse se dixit reddere, tamquam nostrum arguatis et, tamquam falsum iniustumque sit, improbetis nec in eo vos non nobis, sed Deo refragari calumniarique sentiatis?

  1. IUL. Verum hactenus mitiore sim functus eloquio, nunc autem splendor flammeae rationis ostendit malis et bonis, profanis et sacris, piis et impiis, iustis et iniquis nullum esse consortium atque ideo inter praecepta et iudicia Dei nihil esse pugnarum, contrarium autem esse aliena peccata aliis imputare et, eadem ne imputentur, iubere, quoniam de his duobus necesse est uno concesso alterum summoveri, id est uno iusto alterum iniquum doceri, in legem autem Dei praescriptum esse, ne parentum peccata filiis imputentur, ac per hoc eadem auctoritate contrarium eius id est opinionem traducis cum Manichaeis funditus corruisse.

AUG. Totiens dicere vera me piget, cum totiens te dicere vana non pudeat. Peccata patrum se reddere in filios Deus dicit; peccata patrum ne reddat in filios Deus quidem, sed homini dicit. Utrumque approbandum est, quia utrumque Deus dicit.

  1. IUL. Ostendi certe non nos aliud defendere, quam quod primo ratio signat aequissimum, tum etiam Deus sua lege confirmat, tertio non aliter quam asserimus, id quod fuerat praeceptum, cum operis laude completum. Inculcatum est quoque hanc veram esse iustitiam, quam placere sibi Deus etiam praecipiendo monstravit. Ac per hoc constitit nihil adminiculi Manichaeam traducem aut in ratione aut in legis testimoniis invenire.

AUG. Manichaei naturam dicunt sine initio semper malam, unde omne malum esse contendunt, catholici autem, quod esse noluistis, conditam bonam peccatoque vitiatam medico Christo indigere a parvulis usque ad senes, quoniam pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Unde Manichaei separandum a bono malum sic opinantur, ut extra sit; nos vero, quamvis malum a bono intellegentia separemus nec id, quod malum dicitur, aliquam substantiam esse credamus, tamen ab eis, qui liberantur, non ita separandum malum putamus, ut extra sit, sed in eis sanandum esse scimus, ut non sit. Illi enim malum substantiam malam dicunt, nos vitium substantiae bonae nullamque substantiam. Quantum intersit, attende et desine medicum Christum sanandis parvulis invidere, ne ira Dei maneat super eos dicentis: Reddam peccata patrum in filios. Illum aspice qui hoc dixit: Deus est, non Manichaeus; illum aspice qui dixit: Per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum; sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur; Apostolus Christi est, non discipulus Manichaei. Illum aspice qui dixit: Omnes homines sub peccato nascimur; episcopus est Catholicus, non Manichaeus aut Pelagius aut Pelagianus haereticus. Quapropter, quoniam peccatum operis punit et homo, peccatum autem originis nonnisi Deus, ideo Deus, cum se dicat peccata patrum reddere in filios, praecipit tamen homini, ne pro peccatis patrum damnet et filios. Discerne divina et humana iudicia et invenies inter se duo ista non esse contraria.

  1. IUL. Sed ne forte exsistat quis usque adeo obstipus, ut perspicuis sibi velit sententiis approbari Deum videlicet non aliter iudicare quam iudicari imperavit, quod quidem est contentionis nefandae, tamen, quoniam veritati arma suppeditant ad omnem documentorum satietatem, in id ipsum ostendere testes acerrimos non pigebit. Impletus itaque Sancto Spiritu loquitur Ezechiel propheta: Factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, quid vobis parabolam istam, in terra Israel dicentium: Patres manducaverunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupuerunt? Vivo ego, dicit Adonai Dominus, si amplius dicetur parabola haec in Israel, quoniam omnes animae meae sunt, quemadmodum anima patris, ita et anima filii; omnes animae meae sunt. Anima, quae peccat, ipsa morietur, homo autem, qui fuerit iustus, qui faciet iudicium et iustitiam, in montibus non manducabit et oculos suos non extollet ad desideria domus Israel et uxorem proximi sui non contaminabit et ad mulierem menstruatam non accedet et hominem non deprimet et pignus debitori reddet et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dabit et nudum operiet vestimento et pecuniam suam in usuram non dabit et superabundantiam non accipiet et ab iniustitia avertet manum suam et iudicium iustum faciet inter virum et proximum eius et in praeceptis meis ambulavit et iustificationes meas custodivit, ut faceret eas, iustus est iste, vita vivet, dicit Adonai Dominus. Et si genuerit filium pestilentem, effundentem sanguinem et facientem peccata, in via patris sui iusti non ambulavit; sed qui in montibus manducavit et uxorem proximi sui contaminavit et mendicum et pauperem depressit et rapinam rapuit et pignus non reddidit et in simulacra posuit oculos suos et iniquitatem fecit, cum usura dedit et superabundantiam accepit, hic vita non vivet; omnes iniquitates istas fecit, morte morietur, sanguis eius super ipsum erit. Si autem genuerit filium et viderit omnia peccata patris sui, quae fecit, et timuerit et non fecerit secundum ista, in montibus non manducavit et oculos suos non laevavit ad desideria domus Israel et uxorem proximi sui non contaminavit et hominem non depressit et pignus non pigneravit et rapinam non rapuit, panem suum esurienti dedit et nudum operuit vestimento et ab iniquitate avertit manum suam, usuram et superabundantiam non accepit, iustitiam fecit et in praeceptis meis ambulavit, iste non morietur in patris sui iniquitatibus, vita vivet, pater autem eius, quia tribulatione tribulavit et rapinam rapuit, contraria fecit in medio populo meo et mortuus est in sua iniquitate. Et dixistis: Quid est, quod non accepit iniquitatem patris sui filius? Quia filius iustitiam et iudicium et misericordiam fecit, omnia legitima mea conservavit et fecit ea, vita vivet, anima autem, quae peccat, ipsa morietur. Filius non accipiet iniustitiam patris sui neque pater accipiet iniustitiam filii sui, iustitia iusti super ipsum erit et iniquitas iniqui super ipsum erit. Et iniquus, si convertat se ab omnibus iniquitatibus suis, quas fecit, et custodiat omnia mandata mea et faciat iudicium et iustitiam et misericordiam, vita vivet et non morietur, omnia delicta eius, quaecumque fecit, non erunt in memoria, in sua iustitia, quam fecit, vita vivet. Numquid voluntate volo mortem iniusti, dicit Adonai Dominus, quantum ut avertat se a via sua mala et vivat? Cum se autem converterit iustus a sua iustitia et fecerit iniquitates secundum omnes iniquitates, quas fecit iniquus, si fecerit, non vivet, omnes iustitiae eius, quas fecit, non erunt in memoria, in delicto eius quo excidit, et in peccatis suis quibus peccavit, in ipsis morietur. Et dixistis: Non dirigit via Domini. Audite nunc, domus Israel: numquid via mea non dirigit? Nunc via vestra non est aequa. Cum convertit se iustus a sua iustitia et facit delictum, morietur in eo delicto, quod fecit, in ipso morietur; et cum averterit se iniquus ab iniquitate sua, quam fecit, et fecerit iudicium et iustitiam, hic animam suam custodivit et vivit, ut averteret se ab omnibus iniquitatibus suis, quas fecit, vita vivet et non morietur. Et dicit domus Israel: Non corrigit via Domini. Numquid via mea non corrigit, domus Israel? Nonne magis via vestra non corrigit? Ideo unumquemque vestrum secundum vias ipsius iudicabo vos, domus Israel, dicit Adonai Dominus.

AUG. Haec per Ezechielem prophetam promissio est Novi Testamenti, quam non intellegis, ubi Deus regeneratos a generatis, si iam in maioribus aetatibus sunt, secundum propria facta discernit; de quibus enim dicitur: Anima patris mea est et anima filii mea est, separatim procul dubio suas vitas agunt. Si autem filius adhuc esset in lumbis patris sui, sicut scriptum est de Levi, quod in lumbis fuit Abrahae, quando decimatus est a Melchisedech Abraham, non posset tunc dici: Anima patris mea est et anima filii mea est, quando una utique anima erat. Velans autem Propheta mysterium suo tempore revelandum regenerationem non nominavit, per quam quisque filius hominis ex Adam transit ad Christum, sed quod non dixit illo tempore, intellegi voluit isto tempore, quo fuerat ad Christum transeuntibus auferendum velamen. Nam quoniam profiteris te esse Christianum, quamvis ostendas antichristum id efficere moliens, ut Christus gratis mortuus sit, quaero abs te, utrum, si homo faciat opera illa cuncta iustitiae, quae propheta Ezechiel totiens repetendo commemorat, etiam non regeneratus vita vivat. Si dicis eum vita vivere, contradicit Christus antichristo et dicit: Nisi manduca veritis carnem meam et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis; quem cibum et potum ad regeneratos pertinere velis nolis cogeris confiteri. Si autem tanta mole auctoritatis obtritus responderis eum, qui omnia illa bona fecerit, si non fuerit regeneratus, vita non vivere, responde, quae causa sit, et vide generationi regenerationem, non imitationi imitationem in eo, quod Apostolus Adam ex parte peccati et Christum ex parte iustitiae proponit, opponi. Evidentius autem tibi ostendam ad Novum Testamentum pertinere, in quo regeneratorum haereditas est, quod Ezechielem prophetam dixisse commemoras, non quidem nunc, sed cum dixeris omnia, quae de ipsis verbis eius tuae loquacitatis more dicturus es.

  1. IUL. Videturne assertor locuples iudiciorum suorum Deus, qui tam multis capitibus de hac quaestione non solum iudicavit, sed etiam disputavit? Plane, qui temporum nostrorum praevideret errores, tanta verborum suorum vel luce vel copia duo est iuste operatus et provide: unum, ne quis ulla quaestionum ambiguitate moveretur, aliud, ne apud eos, qui se immersissent sponte naufragiis, excusationis tabula ulla remaneret. Loquitur ad Iudaeos, qui captivitatem sceleribus exigentes ad revelandam propriae praevaricationis invidiam parentibus, non moribus suis debitam eam fuisse iactabant, et convenit eos auctoritate patria: Utquid vobis, inquit, istam parabolam, ut dicatis: Parentes manducaverunt uvas acerbas et filiorum dentes obstupuerunt? Vivo ego, dicit Adonai Dominus, si dicetur amplius parabola haec in Israel, quoniam omnes animae meae sunt, quemadmodum anima patris, ita anima filii; omnes animae meae sunt. Anima, quae peccat, ipsa morietur.

AUG. Cum ait: Si dicetur amplius parabola haec in Israel, ostendit solere dici: Patres manducaverunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupuerunt, nec arguit, quia dicebatur, sed promittit, ubi non dicatur. Unde autem hoc dicebant, nisi quia reddam peccata patrum in filios Deum dixisse sciebant?

  1. IUL. Ad exemplandam et confirmandam iudicii sui aequitatem iuramento Deus utitur et auctoritatem constituti obtestatione cumulat. Intellexit hoc genus loquendi Apostolus, qui ad Hebraeos ita disseruit: Volens, inquit, Deus ostendere, promissionis haeredibus immobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum, ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solacium habeamus.

AUG. Et ibi Novum Testamentum promittebatur.

  1. IUL. Duobus ergo his ostendi dicit Deum non posse mentiri, hoc ipso, quia promisit atque id, quod promisit, quia se testatur implere. Non quod Deus sine attestatione tali imbecillum atque dubium soleat habere sermonem, sed ut veritatem suam documentis grandibus oneraret, eo genere elocutionis abusus est, quod hominibus etiam fallere solitis credi faciat. Hoc ergo pondere in praesenti quoque causa admonet Deus atque praescribit, ut et nullus hoc, quod Traduciani asserunt, de populo suspicetur et Deum non posse eo quem detestatur modo iudicare cognoscat: Vivo ego, dicit Adonai Dominus, si amplius dicetur parabola haec in Israel.

AUG. Non dicetur in Israel recte diceres, si veros Israelitas regeneratos videres, in quibus hoc non dicetur. Nam in his, qui non regenerantur, merito dicitur, quoniam non sunt Israel secundum id, quod ait ad Romanos Apostolus: Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel, ubi sine dubio filios Novi Testamenti, hoc est filios promissionis volebat intellegi. Denique sequitur: Sed in Isaac vocabitur tibi semen, hoc est non, qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semine.

  1. IUL. Quid est hoc: Amplius non dicetur, cum hoc usque hodie tantis Manichaeorum conatibus asseratur? Sed hoc est quod indicat, quoniam nemo, qui est de populo Israel vel qui huius Scripturae auctoritatem suscipit, post definitionem meam tale quid audebit accredere. Porro omnis, qui in illa opinione perstiterit nec his oboedit litteris, nec in eo, qui est verus Israel, enumerabitur.

AUG. Si ergo post definitionem suam vult intellegi Deus hoc neminem crediturum, quaerendum est, cur ante hanc non improbe credebatur peccata patrum etiam in filios esse reddenda. Et si bene quaeratur, invenietur propter obnoxiam generationem dictum: Reddam peccata patrum in filios, unde natum est illud proverbium de uvis acerbis. Propter liberam vero regenerationem promissum est Testamentum Novum, ubi hoc amplius non dicatur, quia haereditati damnosae, quae venit ex Adam, per Christi gratiam renuntiatur, quando renuntiatur huic saeculo, ubi necesse est premi gravi iugo filios Adam, non utique iniuste, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matre omnium; unde sacra mysteria etiam parvulis renuntiantibus satis quid agatur ostendunt.

Chapter 13 of 31