Skip to the text

Liber III, Capita 43–92

  1. IUL. Postquam parabolae illius vanitate reprehensa sanxit sententiam promulgatione atque obtestatione divina, etiam iustitiae suae dignatur aperire rationem, cur necessitudines peccatis non graventur alternis. Quoniam omnes animae - inquit - meae sunt, quemadmodum anima patris, ita et anima filii; omnes animae meae sunt; anima, quae peccat, ipsa morietur. Quare ergo esset aequissima sententiae ista moderatio, proprietate quoque ostendit animarum.

AUG. Ista proprietas animarum ad vitas pertinet separatas; non enim renasci aliquis nisi natus potest. Quare autem decimatus est Levi, cum esset in lumbis Abrahae, nisi quia nondum in eis fuerat suarum proprietas animarum?

  1. IUL. Cum anima, inquit, patris mea sit et anima filii mea sit, quo testimonio ut multis aliis docetur animam nihil debere seminibus, quam Deus iuri suo vindicat, iniquissimum, inquit, et stolidum est, ut mea res, mea imago alienis gravetur operibus.

AUG. Separas ergo carnem a iure Dei, quem putas animam solam iuri proprio vindicare, et oblitus es quod scriptum est: Sicut enim mulier ex viro, ita et vir per mulierem, omnia autem ex Deo. Quod certe aut secundum carnem dictum est aut secundum utrumque, non tamen secundum animam solam. Quod autem tibi placet, ut dicat Deus: Iniquissimum et stolidum est, ut mea res, mea imago alienis gravetur operibus, cur non quaeris, unde sit iustum, ut anima carne de parentibus tracta et ipsius Dei gravetur operibus? Corpus enim corruptibile aggravat animam. Et puto te agnoscere Dei opus esse etiam corruptibile corpus. Quid igitur meruit imago Dei, ut ad impedimentum rerum sciendarum corruptibili corpore gravetur, si nullum est originale peccatum? Cur autem non etiam hoc facis Deum dicere: Iniquissimum et stolidum est, ut mea res, mea imago per infidelitatem vel neglegentiam parentum vel quorumlibet, inter quos vivit, vel per quamcumque necessitatem sine baptismo de corpore exeat et ad regnum meum non admittatur nec vita vivat, quia carnem sanctam non manducavit nec sanguinem bibit? An et contra istam Christi sententiam disputabis atque clamabis dicens: Prorsus, etiamsi non manducaverit carnem Christi neque biberit eius sanguinem, vita vivet? O vocem cuius nisi antichristi! Vade, dic ista, doce ista, audiant te christiani viri et feminae, audiant homines mente corrupti, reprobi circa fidem, audiant te, ament te, honorent te, pascant, vestiant, ornent te, et perditum sequendo perdant et se. Sed novit Dominus, qui sunt eius, nec desperandum est et de vobis, quamdiu patientia eius impenditur vobis.

  1. IUL. Cui hunc statum dedi, ut ei nolenti nemo noceret externus, sed sponte capesseret vel peccatum vel iustitiam vel praemium vel reatum.

AUG. De prima natura hominis hoc dici potest, non de ista vitiata atque damnata. Neque enim et in paradiso ante peccatum aggravabat animam corpus corruptibile; aut vero usque adeo vos mente corrupti estis, ut etiam hoc dicere audeatis? Si autem non audetis, dicite, quare corruptibili corpore imago Dei meruerit aggravari, qui non vultis cum catholica Ecclesia peccati originem confiteri.

  1. IUL. Indignaris itaque mihi, cur iuranti magis Deo credam quam Manichaeo somnianti, qui nulla praesertim si non sanae fidei testimonia vel argumenta promit vigilantis ingenii, quae, licet numquam tanta inveniri queant, ut veritatis valeant fundamenta convellere, tamen quae vel impraesentiarum contra stoliditatis pudorem solacii quippiam, si apte dicerentur, afferrent. Persistit Deus id, quod sacrum fecerat praecipiendo, communire iurando. Pergit planum facere etiam per exempla quod sancit, et dicit, quia, si fuerit homo omnes iustitiae species impolluta devotione custodiens et hic genuerit filium, qui pestilentibus moribus adhaerescat atque ab itineribus deflectat paternis, nihil ei prosit tanta patris cura iustitiae comparata nobilitas; atque item e regione huius peccatoris filium statuit patris sui vias consilio meliore fugientem ostenditque nihil ei nocere iniquitatem parentis. Paremque condicionem iustitiae facit atque peccati, asserens vitia generantium ita non ire per semina, sicut non queunt ire virtutes, sed ad ius suum omnes animas pertinere, per quod et illud ostenditur profanum, quod dicis nascentium et animas et corpora a iure diaboli possideri.

AUG. Iam tibi responsum est: inaniter verbosaris. Totus homo, hoc est et anima et corpus, per substantiam suam ad ius pertinet Creatoris; per vitium vero, quod nulla substantia est, diabolo est mancipatus, sub eadem tamen potestate Creatoris, sub qua et ipse est diabolus constitutus.

  1. IUL. Asserta examinis sui libra iam tunc opinionem vestram in his, qui similia arbitrabantur, accusat. Et dixistis: Quid est quod non accepit iniquitatem patris sui filius? Quoniam anima - inquit - quae peccat, ipsa morietur; filius autem non accipit iniustitiam patris sui neque pater accipit iniustitiam filii sui; iustitia iusti super ipsum erit et iniquitas iniqui super ipsum erit. Quis nostrum hinc cum tanta diligentia umquam disputare potuisset, cum quanta Deus per os Prophetae sui dividendo, comparando repetendoque disseruit?

AUG. Et tamen, cum hoc fecerit Deus, tantae perspicuitati verborum eius misces loquacitatem tuam sciens bonam non esse causam tuam.

  1. IUL. Verum non hoc solum explanasse contentus aliud quoque ad confirmationem iustitiae huius a misericordiae operibus admovet argumentum et pronuntiat illis ipsis personis, quae sponte peccaverunt, si ad paenitentiam emendationemque confugerint, errores praeteritos non nocere. Iniquus - inquit - si convertat se ab iniquitatibus suis, quas fecit, et custodiat mandata mea, omnia delicta eius, quaecumque fecit, non erunt in memoria; in sua iustitia, quam fecit, vita vivet. Id est cum in hoc sim proposito clementiae, ut etiam propria indulgeam peccata correctis, qui potest fieri, ut imputem aliena nascentibus? Aut sinunt res, ut sit apud me rea innocentia, cum conditur, apud quem est efficax, si vel interpolata repetatur?

AUG. Alia est causa paenitentium, alia nascentium. Nam prorsus, quomodo iustum ostendatis Deum, non invenitis, si et in nascentibus peccata nulla invenit et eos tamen corruptibili corpore et tot tantisque insuper calamitatibus aggravat. Non enim numerari possunt mala, quae patiuntur infantes: febrem, tussim, scabiem, dolores quorumque membrorum, ventris fluxum, lumbricos et alia innumerabilia ex ipsa carne exsistentia et ipsarum curationum quam morborum plura tormenta et extrinsecus ictus vulnerum, plagas verberum, incursus daemonum. Vos autem sapientes haeretici, ne fateamini originale pecca tum, parati estis talibus floribus implere paradisum. Si enim haec ibi futura fuisse non dicitis, quaero, cur sint in parvulis nullum habentibus, ut contenditis, omnino peccatum. Si autem et ista ibi futura fuisse non erubescitis dicere, quales Christiani sitis, quid nos opus est dicere?

  1. IUL. Displicuit hoc cultoribus idolorum, displicet et vobis fides nostra, quam videtis hac lege formatam. Dixerunt ergo profani: Non est recta via Domini. Audite ergo - inquit - domus Israel. Numquid non est via mea recta? Nonne via vestra non est aequa? Ideo unumquemque vestrum secundum viam vestram iudicabo vos, dicit Adonai Dominus. Perspicisne quibus testimoniis muniamur? Num aliqua sectamur ambigua? Num aucupamur verba generalia? Num aut debilibus aut involutis argumentis fidem tuemur? Exsecramur quod exsecratur Deus, intellegimus quod exponit Deus, disserimus quod disputavit Deus, credimus propter quod iuravit Deus: Non accipiet iniquitatem patris sui filius neque pater accipiet iniustitiam filii sui; iustitia iusti super ipsum erit et iniquitas iniqui super ipsum erit. Quomodo se Deus iudicaturum promittat, relucet, id est nec peccata parentum imputare filiis nec filiorum parentibus; ac per hoc constitit etiam testimoniis Scripturarum, de quo ambigi ratio non sinebat, eam videlicet iustitiam Deum tenere in iudiciis suis, quam tenuit in praeceptis.

AUG. Hinc saltem intellege de his ista locutum Deum patribus et filiis, qui separatim iam viverent, quia, cum dixisset: Non accipiet iniquitatem patris sui filius neque pater accipiet iniustitiam filii sui, mox addidit: Iustitia iusti super ipsum erit. Numquid enim in hoc saeculo dici de parvulo potest, quod iustitia eius super ipsum sit, quandoquidem per vitam propriam nec iuste nec inique adhuc potest vivere? Quidquid igitur poenarum in hac aetate patitur, quo merito patitur, si nullum ex parentibus traxit? Cum iustissimus Deus poenas immeritas nec infligat alicui nec infligi sinat, nec dici possit ad exercendam virtutem parvuli, quae adhuc in eo nulla est, haec mala eum perpeti. Porro, si futurum saeculum cogites, quod pertinet ad haereditatem Testamenti Novi, etiam de parvulis rectissime dicitur, qui in ipsa aetate moriuntur: Iustitia iusti super ipsum erit et iniquitas iniqui super ipsum erit. Sic enim discernetur a regenerato generatus, ut in eo regno iste vita vivat, in quo iustitia inhabitat, in eo autem supplicio ille morte moriatur, ubi cruciatur iniquitas. Sed quae istius iustitia, nisi quae in illum transit a Christo, in quo omnes vivificabuntur? Et quae huius iniquitas, nisi quae in illum transit ex Adam, in quo omnes moriuntur?

  1. IUL. Sed ne forte simpliciorum auribus tali cavillo coneris illudere, ut dicas Deum hic de his, qui perfectae sunt aetatis, locutum, id est ut illis filiis parentum crimina diceret non nocere, qui naturale malum operum suorum sanctitate vacuassent, osten dendum est nihil hanc promovere fraudem. Quamvis enim absolute praescripserit Deus, quoniam iniquitas parentum non addicat filios innocentes, sed unusquisque propriis iniquitatibus arguatur nec hinc fidelis animus possit ambigere, tamen, ut opinionis tuae confossum tot fulminibus legis retractemus cadaver, quatenus accipiendam hanc Dei disputationem putabis, videlicet ut parentum sicut nec adultis ita nec nascentibus filiis obsint delicta? An, ut tantummodo iam grandioris aetatis et iustitiam operantibus non sinantur nocere, parvulos autem, antequam per propriam iustitiam naturale virus exhauriant, scelere generantium gravari, sicque fiat quod per Prophetam Deus futurum negavit?

AUG. Immo sic fit, quod alio loco Deus dicit: Reddam peccata patrum in filios. Cum enim utrumque ipse dicat, id est et patrum ad filios non pertinere peccata et reddere se in filios patrum peccata, non potest utique sibi esse contrarius; et ideo recte quaerentibus, quomodo utrumque sit verum, unum horum generationi, alterum regenerationi intellegitur convenire. Tu, qui pervertis cor tuum, cave illum et, quod verum audis, non vocabis cavillum.

  1. IUL. Sed ad hoc nos referimus. Et illud ergo aliud, quod paribus momentis appenditur fieri profitere, id est ut iustitiae parentum filiis suis prosint eosque sanctificent atque illis tantummodo non dicantur prodesse, qui grandioris iam aevi natales iustitias propriis attrivere criminibus, ut, quia utrumque a Deo negatum et alterum alterius exemplo dissertum atque inculcatum est, quam tu negationem rationibus tuis videns esse contrariam in parvulis mentitam esse contendis, ambas eius partes nascentium conditione confutes. Quod cum feceris, duo mala pariter perpetrabis, unum, quod oppugnat sententiam Dei, aliud quoniam nasci de iusto iustum et de criminoso asseris criminosum.

AUG. Negationem Prophetae non dico mentitam, sed a te non intellectam. Ille quippe regenerationem prophetavit, quae a peccatis parentum ad Dei, non ad hominum iudicium pertinentibus sola filios esse praestat alienos; tu autem dum negas generationem contagium mortis antiquae de patribus trahere, ipsam regenerationis causam conaris extinguere. Quamvis enim lavacrum regenerationis, quidquid peccatorum invenerit, diluat, tamen alia peccata possent et paenitendo sanari, sicut possunt in eis, quos iterum regenerare fas non est; illud vero, quod generatione contrahitur, nisi regeneratione non solvitur. Iustus ergo ex Deo, non ex homine nascitur, quoniam renascendo, non nascendo fit iustus; unde etiam tales filii Dei vocantur. Lege Evangelium: Non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Quid quaeris rerum genera multum diversa coniungere? Homines hominum carne nascuntur, Dei Spiritu renascuntur. Quid ergo mirum, si quemadmodum de Spiritu iustitiae sumit homo iustitiam, ita de carne peccati trahit originale peccatum? Neque enim venisset homo unus ad liberandos nos in similitudine carnis peccati, nisi omnium nostrum esset caro peccati. Cum igitur huic gratiae christianae sit inimica haeresis vestra, adhuc mirari et conqueri audetis, quod vos Christi detestetur Ecclesia?

  1. IUL. Si autem non sustinens reclamantis strepitum veritatis alio tentaris effugere, in plagas incides fortiores. Nam si dicas: Vera quidem est sententia Prophetae, sed in personis grandioribus, quae dicit necessitudines culpis mutuis non gravari, in parvulis autem ab una sui parte mentitur, qua dicit eos reos non esse ob scelera generantium, in alia autem non mentitur, in qua asserit eos nullis parentum virtutibus sublevari, tunc plane foedissimam non disputandi sed confingendi, non eloquendi sed loquendi, non postremo sani hominis, sed excidentis sensu Manichaei libidinem publicabis, si tibi putes contra perspicuam rationem, contra honorem Dei, contra exempla, contra testimonia praeceptorum, contra expositionem iudiciorum, quod libuerit, licere respuere et, quod delectarit, assumere.

AUG. Sententia Prophetae ex nulla parte mentitur. Sed tu non intellegens, quod per illam prophetatur, ut non dicam mentiris, certe, quod sine iniuria tua dixerim, nescis, quid loquaris. Nam et hoc, quod dicis asserere Prophetam nullis parentum virtutibus filios sublevari, quomodo et quatenus accipiatur, interest plurimum. Numquid enim vos negatis fide parentum regenerandos offerri filios Ecclesiae matri et baptizandos ministris Dei? Quomodo ergo nullis parentum virtutibus filii sublevantur? An christianam fidem dicere audebis nullam esse virtutem? An non sublevantur, cum in Dei regnum non aliter quam eadem regeneratione mittuntur? In ipsis quoque beneficiis temporalibus quare dicitur ad Isaac: Faciam tibi propter Abraham, patrem tuum? Quare etiam Loth, filius fratris Abrahae, patrui sui meritis adiuvatur, si nullis parentum virtutibus filii sublevantur? Quare postremo et propter peccata Salomonis filio eius regnum minuitur et propter bona merita David non totum tollitur, si nullis peccatis parentum filii gravantur aut nullis virtutibus sublevantur? Homo linguate, non cordate, ista discerne, hic vide, si potes, quid per Ezechielem fuerit prophetatum. In aperto est enim nec patrem non regeneratum obesse filio regenerato ad capessendam vitam aeternam, de qua dictum est: vita vivet, nec patrem regeneratum prodesse ad hoc ipsum filio non regenerato nec vicissim filium patri aut prodesse regeneratum non regenerato aut obesse non regeneratum regenerato, ut ille vita vivat vel iste morte moriatur. Si autem ista non potes videre, cur nec tacere?

  1. IUL. Quis tu es, qui oestro Marcionis concitatus in excidium aequitatis irrumpas? Qui sub censuram linguae tuae mysteriis adhuc Manichaeorum lubricae Dei tam iudicia quam praecepta compellas? Nemo hoc umquam facere, nisi qui prius ea negavit, aggressus est. Tu testamentum Dei, quod ratio aequitas pietas veritas fide scribentibus Prophetis quasi quidam sacrorum testium ordo signavit, audebis Manichaeo auctore perrumpere. Olim et intellegentiae sanctitatem et religionis speciem perdidisti, si hac sententia, quae apud Ezechielem est, traducis tuae putes aut auxilium reperiri aut exitium non teneri.

AUG. Spatiatur loquacitas inopiae copiosa, ubi non cernitur vel etiam, si cernitur, spernitur veritas, ubi est non verborum vanissima, sed rerum certissima copia. Aliud est directus veridicus, aliud disertus maledicus. Propheta filiis et patribus suas vitas separatim ducentibus vera dicit, tu Manichaeorum nomine catholicis Prophetam recte intellegentibus Pelagiana rabie maledicis.

  1. IUL. Iniquitas iniqui - inquit - super caput eius; unumquemque vestrum secundum vias suas iudicabo. Non morientur patres pro filiis neque filii pro parentibus; anima - inquit - quae peccat, ipsa morietur; quoniam omnes animae meae sunt, unumquemque pro suis iniquitatibus iudicabo.

AUG. Deus, qui haec dicit, ipse Deus est, qui dicit: Reddam peccata patrum in filios. Nisi intellexeris, quomodo utrumque sit verum, nullo modo credas Prophetam te intellexisse veridicum, quantalibet te patiar loquacitate maledicum.

  1. IUL. En cui luci, cui populo sententiarum, cui dignitati iudiciorum tradux tua et convitium facere non timet et conatur inferre praeiudicium. Hic dubium non est, quia non te pudeat illud dicere, quod videtur reliquum, id est ut respondeas veram Prophetae, immo Dei per Prophetam esse sententiam, insuperabilem prudentum rationem, qua docetur iniquissimum, ut peccata parentum filiis imputentur.

AUG. Erubesce, tu es iniquissimus; nam qui dixit: Reddam peccata patrum in filios, non est iniquus.

  1. IUL. Nec te hoc putare, quia reatu voluntatis semina omnium hominum polluantur, sed tamen hanc iustitiam in Adae solius crimine non valere, ipsius unum esse peccatum, quod omnibus imputetur. Ad quod ego quid prius facere debeam nescio: rideamne, quod ineptiae exigunt singulares? Sed multorum perditio, quos decipitis, miserationem expectat et lacrimas. Serio ergo maerore conficiar? Sed argumentorum tuorum prodigia incutiunt, quamvis maesto animo, cachinnum.

AUG. Dic, quod dicturus es, egregie corrector. Quo auctore deceptor est credendus Ambrosius, de quo ait Pelagius, magister tuus, quod eius fidem et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere. Tu eum reprehende; fortior enim es atque potentior inimicus crucis Christi, quam si esses inimicus Ambrosii; audacius invides gratiae Dei, quam si invideres illi homini Dei. Reprehende, inquam, irride exagitando, defle dolendo; potes enim vi magna eloquentiae in urbanitatem ducere vanitatem tuam et in misericordiam transfigurare vecordiam. Dic ergo illum virum errasse deformiter, desipuisse infeliciter affirmando discordiam concupiscentiae carnis et spiritus in naturam ex primi hominis praevaricatione vertisse. Quis enim sine illa nascitur, ex quo coeperunt homines nasci nascendo utique in carne peccati? Sed tu, homo acutissimus, non credens tale ac tantum illud fuisse peccatum, ut posset in hoc malum tunc ipsam mutare naturam eamque ineffabilis apostasiae merito facere cum stirpe damnandam, hoc, quod omnes sobrii malum sentiunt, malum iudicant, ebrius Pelagiano dogmate asseris bonum. Mirabili enim facundia potes eam, quam sancti accusant gemitibus, tu laudibus ornare libidinem et talem prorsus, qualis et nunc est, se scilicet nolentibus ingerentem et ad certamen provocantem corda castorum tamquam formosum et amoenum lignum, etiamsi nemo ibi peccasset, inter paradisi nemora collocare. Erubesce, beatitudo Pelagianorum, et vide quo fugias, quia casti te fugiunt.

  1. IUL. Quis enim hoc, si quid saeculo huic superfuerit aetatis, monumentis credere poterit litterarum exstitisse videlicet hominem, qui crederet et iuraret non esse naturale, quod esset naturale, non esse generationis, quod esset generationis, non pertinere ad condicionem parentum, quod ad aliquos non ob aliud pertineret, nisi quia fuissent parentes? Puto, quod conficta haec magis quam ab ullis defensa mortalibus arbitretur secutura generatio. Hos enim natatus et has nauseas atque hos vomitus vestra natio fidesque perpetitur, qui dicitis: Non possunt parentum peccata ad filios decurrere per naturam, quia res arbitrii seminibus non ligatur, sed peccatum Adae, quod de voluntate conceptum est, transit in omnes homines per naturam, quia res arbitrii seminibus illigata est; non damnat etiam Deus filios pro peccatis parentum, quia summae iniquitatis est, sed damnat Adae posteros propter peccatum parentum, quod nulla potest iustitia vindicari. Non pertinet postremo ad condicionem generationis, quia hi, qui coniuges sunt, fiunt parentes, quod non ob aliud pertinuit ad Adam, nisi quia coniugii lege generavit. Hoccine cursum gubernare est an natare? Hoccine est conficere an nauseare? Hoccine est sumere aliquid solidum an semper evomere? Isdem sermonibus quod negaveris, affirmas, isdem lineis quod affirmaveris, denegas, et irasceris, cur non acquiescamus homini, qui gravi morbo ruptus non potest tenere, quod suscipit.

AUG. Absit, ut dicamus aliorum patrum in filios Deum peccata non reddere, cum Scriptura divina totiens nominatimque testetur, pro quibus patrum peccatis in quos eorum filios vindicta processerit usque adeo, ut quoddam peccatum grave regis Achab parcens ei Deus in eius filium vindicare distulerit. Sed quis modus et quae sit divinae ratio atque mensura iustitiae de aliorum patrum peccatis, ut reddantur in filios, indagare quis potest? Propter quod Deus sibi tenuit ista iudicia, hominem vero iudicantem sic vindicare prohibuit. Sed apostasia primi hominis, in quo summa erat et nullo impediebatur vitio libertas propriae voluntatis, tam magnum peccatum fuit, ut ruina eius natura humana esset tota collapsa, quod indicat humani generis tanta miseria, quae a primis ploratibus vagientium usque ad exspirantium novissimos halitus omnibus nota est ita, ut, qui eam negant, maiorem partem sibi vindicent humanae miseriae tam horribili et incredibili caecitate, sicut vos facitis, qui mortalem Adam ita factum ut, sive peccaret sive non peccaret, moriturus esset, etiam post iudicium Palaestinum, ubi vos ista dicentes Pelagius ipse damnavit, adhuc dicere non timetis. Sed perge, ut tibi placet, atque ipsos etiam tot Palaestinos episcopos criminare Manichaeos; clama Pelagium ad horam cessisse Manichaeis, ne damnaretur ab eis. Imple paradisum pomis libidinum et tot ac tanta mala, quae perpeti videmus infantes, tamquam non sint poenales dolores, sed vernales odores, per illa felicia prata diffunde. Et me irride quasi natantem, cum tu in haec profunda demersus intereas; me irride quasi nauseantem ac vomentem, cum tu mortuus iaceas et tamquam vermescente putredine sic inquieta loquacitate putescas; me argue quasi affirmantem, quod negaverim, et, quod affirmaverim, denegantem, cum tu potius hoc feceris, sicut in tuo volumine superiore monstravi, et me hoc non fecisse possint, qui legunt, attendere et, quam fallaciter hoc me fecisse dixeris, invenire; me dic gravi morbo ruptum, quod suscipio, tenere non posse, cum tu spiritu vitae penitus amisso non saltem valeas ingesta suscipere.

  1. IUL. Vides quidem etiam ipse rem dignam conflictatione non esse; tamen, ut mentibus subveniatur incautis, quae crassiores quasque opiniones et malis moribus blandientes in solacium assumunt conscientiae sauciatae, interrogamus, utrum tantae stoliditatis inventum de aliqua Scripturarum occasione compereris. Si dixeris: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, admonemus te, ut relegas praesentis operis superiorem libellum, cuius si memor fueris, Apostoli testimonium usurpare non poteris.

AUG. Nos te potius admonemus, ut ipsum Apostolum legas et videas pauca ipsa, de quibus agimus, verba eius tam manifesta esse contra te, ut non libello, sed plane longissimo et loquacissimo libro frustra ea fueris in haereticam vestram sententiam non vertere sed pervertere, non exponere sed obscurare conatus.

  1. IUL. Si autem dixeris, quia una est forma baptismatis, qua diversae aetatis homines consecrantur, fateberis etiam me tacente commemorationem ibi nec generationis infectae nec carnis diabolicae nec Adae aliquam contineri; ad quod tamen suo loco, quamvis ad traducem non spectet, plene responsuri sumus.

AUG. Ubi respondere coeperis, quid ibi nisi ut soles haereticus apparebis?

  1. IUL. Unam ergo saltem contra tantam a nobis productorum testium dignitatem, contra iustitiam manifestam, contra perspicuam rationem legis ede sententiam, per quam te ostendas fuisse deceptum; quod ideo addidi, quia, etiamsi esset, quae tale aliquid ambiguitate verborum putaretur ostendere, aliarum tamen sententiarum splendore et magisterio ita, ut iustitiae congruebat, cogebatur exponi.

AUG. Certa, non ambigua contra vos divina testimonia proferuntur, sicut a nobis iam multa prolata sunt; sed quia tenebras vestras redarguunt, vobis lucida non videntur et, quaecumque vobis sua radiante luce molesta sunt, contra illa cor clauditis, ne inde nox fugetur erroris.

  1. IUL. Nunc autem, cum nec exigua opinionis huius in Scripturis sanctis inveniatur occasio et e regione fides, quam tuemur, non minus rationibus suis quam exemplis et testimoniis muniatur, funesta es prorsus obstinatione pervasus, qui putas damno legis, damno rationis, damno prudentiae damnoque iustitiae Manichaeorum somniis annuendum.

AUG. Damno legis non audis: Reddam in filios peccata patrum; damno rationis non vides mala, quae parvuli patiuntur, qui propria peccata in hac vita nulla fecerunt, nonnisi ex peccatis originis causas iustas habere apud Deum; damno prudentiae non caves, contra antiquissimum fidei catholicae fundamentum dogma proferre vel defensare novitium, quo negatur originale peccatum; damno iustitiae sic iniquus es, ut sub meo nomine tot viris sanctis, Ecclesiae Christi filiis et patribus, discipulis atque doctoribus, qui ante nos fuerunt, atque ipsi matri omnium, catholicae Ecclesiae, non timeas Manichaeae pestis obiectare contagium.

  1. IUL. Quid tamen in hunc sensum afferamus attende. Etiamsi posses probare Adae peccatum filiis imputari, assentireris tamen aliorum parentum suboli eorum crimina non nocere.

AUG. Quis huic errori assentiatur, nisi qui non credit Deo dicenti: Reddam peccata patrum in filios?

  1. IUL. Manifestum erat non generationis, sed alterius cuiuscumque fuisse causae, quod unius generantis peccato apud iniquum tamen iudicem filii videbantur obnoxii.

AUG. Apertissime dicis iniquum Deum, qui peccata patrum apertissime dicit se in filios redditurum.

  1. IUL. Fiebatque, ut sicut iudicis aestimatio innocentibus maculabatur addictis, ita generationis status aliorum parentum vindicaretur exemplis. Si enim tramitis, si criminis causa in fecunditatis opere constitisset, omnem fecunditatem condicio ista pollueret.

AUG. Reddam peccata patrum in filios Deus clamat; ergo quia ille verax est, tu ab itinere veritatis exorbitas.

  1. IUL. Cum vero non diversae generationis diversus tamen appareret status, relucebat prorsus etiam in illo coniugio, cuius reatui suboles sua communicaverat, generationem non fuisse vitiatam.

AUG. Etsi diversa generatio non est, cum morituri ex morituris nascuntur, tamen, quod dicit Apostolus: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, non ad alios patres, sed ad illum pertinet, qui tanta impietate peccavit, quantam nos metiri atque aestimare non possumus. Sed quantam illam iudicaverit Deus, satis idoneis didicimus testibus et divina scilicet Scriptura et ipsa generis humani miseria, quantam pro peccato eius propagini eius non iniusto utique iudicio Dei redditam cernimus, qui, non dico aeternam et animae et corporis, sed nec temporalem corporis mortem nec tot ac tanta mala, quae videmus parvulos perpeti, etiam in paradiso, si nemo peccasset, futura fuisse dicimus, quoniam Christiani sumus. Alii vero patres etiamsi multa peccant, tamen, quia et anima infirma et in corpore corruptibili, quod aggravat animam, peccant, nec peccatis eorum fit natura moritura et peccata eorum in filios supplicio longe diverso et longe minore redduntur eius occulto iustoque iudicio, qui in mensura et numero et pondere cuncta disponit, et: Reddam peccata patrum in filios non mendaciter dicit.

  1. IUL. Quid igitur actum est? Videlicet tam certum esse traducem non esse peccati ut, etiamsi doceres propter Adae peccatum filios puniri, constaret tamen innasci peccata non posse nec crimen ire cum semine, quando non hoc in omni fecunditate esse faterere; ac per hoc, etsi traderentur personis vitia, non tamen conceptibus miscerentur. Nunc au tem cum inter me et te conveniat parentum peccatum ad filios nisi vitio et reatu generationis non potuisse transire, rationi autem, exemplis legique convenerit generationis statum nullo pacto potuisse vitiari, quod ex tua etiam concessione firmatur, qui dicis nullorum parentum peccata praeter duorum ad liberos permeare, invictissime confectum est nec fecunditatem primorum hominum a diabolo fuisse corruptam nec nasci ullum posse peccatum.

AUG. Non hoc tibi dicitur; ipse tibi, quod non dicimus, dicis. Et aliorum patrum in filios peccata redduntur divina iustitia, non humana; scit enim Deus, quando et quomodo id iustissime faciat, homo autem nescit et secundum cognitionem suam debet ferre iudicium. Potest enim scire, cum iudicat, quamvis et hoc non semper, factum cuiusque personae; unde autem novit, quibus et qualibus vinculis connexa sit, de qua orta est, natura naturae? Sed illud unum, quo in mortis necessitatem mutata est humana natura, etiamsi alia nulla sint, sufficere ad damnationem, nisi generationis obligatio regeneratione solvatur, hoc dicimus, etsi audire non vultis; hoc veritate non vincitis, etsi oppugnare loquacitate persistitis.

  1. IUL. Quaeritur ergo a nobis, cur non assentiamur naturale esse peccatum. Respondemus: Quia nullum habet verisimilitudinis necdum veritatis, nullum iustitiae, nullum pietatis colorem, quia diabolum conditorem hominum facit videri.

AUG. Facit plane videri, sed vobis, non eis, qui noverunt a natura discernere vitium, quamvis in natura sit vitium. Lege ad Hebraeos et vide eorum esse solidum cibum, qui exercitatos habent sensus ad separandum bonum a malo, quod vos non habetis. Ideo quando dicimus: Nascitur homo cum vitio, diabolum eius conditorem dici putatis ita caeci vel contentiosi, ut nec corporum vitia, cum quibus quidam nascuntur, possitis aut velitis attendere; quorum vitiorum merita si quaerantur a vobis, quo confugiatis nisi ad praecipitium, non invenitis, quamdiu ad catholicae solidam petram redire non vultis.

  1. IUL. Quia Deo iudici iniquitatis crimen affigit.

AUG. Vos hoc facitis, quia iniquum est grave super parvulos iugum, si nullum est originale peccatum.

  1. IUL. Quia liberum arbitrium, quo potissimum praesidio contra diversos Ecclesia Christi munitur errores, infringit et destruit.

AUG. Liberum arbitrium vos opprimitis, cui reddendo vel adiuvando Dei gratiam denegatis.

  1. IUL. Dicens omnes homines adeo capaces nullius esse virtutis, ut in ipsis matrum visceribus antiquis criminibus impleantur.

AUG. Quomodo diceremus gratia iustificari, id est iustos fieri, si capaces virtutis homines negaremus?

  1. IUL. Quorum tamen scelerum vim non solum expultricem innocentiae naturalis commentaris, verum etiam deinceps per totam vitam in universa vitia coactricem.

AUG. Per Dei gratiam minuitur, per Dei gratiam finitur necessitas nostra; non hic habet, quod agat, loquacitas vestra.

  1. IUL. Quam legem etiam peccati in Prophetis et Apostolis iam magno morum et signorum fulgore conspicuis et post illam gratiam mysteriorum Christi, quam tu his omnibus dogmatis tui flagitiis opitulari putas, mansisse et viguisse deiuras.

AUG. Susceptam tuam libidinem, hoc est concupiscentiam carnis concupiscentiae spiritus repugnantem, Prophetae et Apostoli fideliter expugnabant, quia non laudabant.

  1. IUL. Quoniam conatus omnimodae honestatis exstinguit, quoniam morum obscaenitatem operum Dei, id est naturae humanae, consolatur et auget infamia, quoniam omnia mandata legis reatui impossibilitatis id est iniquitatis addicit.

AUG. Qui dicit: Non quod volo ago, sed quod odio illud facio, possibilitatem perfectionis suae in Dei gratia ponit contra vos; non in sua virtute confidit, ne sit vanus ut in vos.

  1. IUL. Quoniam non minus habet turpitudinis quam profanitatis, cum pro summis assertionis suae testimoniis genitalium amplexatur pudorem.

AUG. Non amplexamur genitalium pudorem, sed potius, pudor iste unde sit, quod vos non vultis, agnoscimus. Audimus enim Scripturae manifestissimum testimonium, contra quod vos obsurdescitis, cum obmutescere deberetis. Quis enim audiens, quod illi primi homines nudi erant et non pudebat eos, non videat, unde sit factum, ut post peccatum puderet eos nudos esse et ea membra, quorum puderet, festinarent succinctoriis qualibuscumque velare? Sed inventus est homo, qui etiam talem libidinem, cui repugnandum est, ne peccetur, et cuius etiam impudentes pudet, in paradiso constitueret, etiamsi nemo ibi peccasset, nec eum ista dicentem tantae ac tam sacrilegae deformitatis puderet. Rogo te, si libido ista, ut credimus, solam tibi ingerit resistendi molestiam, nullam vero exhibet voluntatem, cur ei, quamvis falsae, tam magnam laudis persolvendam putas esse mercedem?

  1. IUL. Et pro auctoritatibus sacris Dei criminationibus intumescit.

AUG. Itane vero sacra auctoritas non est: Corpus mortuum est propter peccatum? Et Dei criminatio, non laudatio est: Vivificabit et mortalia corpora vestra? Puto, quod non criminator, sed ipso Deo plenus Dei praedicator haec dixit, ubi ostendit Adam non sic esse factum, quemadmodum dicitis, ut, sive peccaret sive non peccaret, moriturus esset.

  1. IUL. In cuius praeceptis immoderationem tyrannicam.

AUG. Praeceptum Dei tyrannicum non est, sed, ut impleatur, ipse rogandus est; hoc vos non vultis, quia in vestra virtute confiditis.

  1. IUL. In iudiciis iniquitatem barbaram.

AUG. Quoniam Dei non est iniquum iudicium, ideo in miseria generis humani, quae incipit a fletibus parvulorum, agnoscendum est originale peccatum.

  1. IUL. In iuramentis falsitatem punicam inesse confirmat.

AUG. Numquid quando Deus dicit: Reddam peccata patrum in filios, punice loquitur?

  1. IUL. Quoniam pro disputationibus et pro omnibus syllogismis Manichaei innititur somniis et furori.

AUG. Nec Manichaeus erat nec somniabat nec furebat, sive qui dixit: Fuimus et nos natura filii irae sicut et ceteri, sive qui dixit: Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est.

  1. IUL. Istae sunt ergo causae, quae nos in impugnationem mali naturalis accendunt, quae dedignari et despicere faciunt consortia perditorum.

AUG. Tot tantorumque Doctorum catholicorum pium consensum nullo modo, nisi perditus, diceres consortium perditorum.

  1. IUL. Quae praestant nihilo magis nos totius mundi fragore terreri, quam si videremus tristis lupini silvam sonantem vel immundis suibus vel ventis irruentibus commoveri.

AUG. Diffusa toto orbe catholica Ecclesia, quae prudenter exhorruit ora vestra, non est lupini silva, sed esse voluit a lupinis morsibus tuta.

  1. IUL. Ergo Deum et iustum et pium credimus et veracem ac per hoc nihil impossibile mandasse legem eius tenemus, nihil falsum confirmare testimonia, nihil iniquum pronuntiare iudicia, sed ipsum esse hominum conditorem, quos nullo crimini obnoxios creat, verum plenos quidem innocentia naturali, voluntariarum autem virtutum capaces.

AUG. Unde ergo non exsufflatam, non exorcizatam, non baptizatam imaginem suam non admittit ad vitam suam? Siccine merces innocentiae redditur? An potius generatione reatus attractus neque regeneratione dimissus iuste negata vita, morte consequente punitur? Aliena tos quippe a vita Dei detestatus Apostolus non fuisset, si poena nulla esset.

  1. IUL. Quibus collectis alterum teneatur necesse est ex duobus: videlicet ut aut talis credatur Deus, qualem confingit Traducianus Manichaeus, aut talis intellegaris cum omnibus, qui in traducis scita concedunt, qualem deproeliatur honoratus Deus. Non autem potest esse Deus talis, qualem Manichaeus somniat, sed est pius et iustus et verus Deus, qualem omnis sancta Scriptura, omnis lex et fides nostra veneratur. Ac per hoc, hoc est tuum dogma, quod ut cum Dei iniuria suscipitur, ita cum eius honore destruitur.

AUG. Si pium Deum sentitis, quare salvatorem, hoc est Iesum a parvulis impie prohibetis? Si iustum, quare grave super parvulos iugum sine ullius peccati meritis creditis? Si verum, quare dicenti: Reddam in filios patrum peccata non creditis?

  1. IUL. Tempus est, ut ad alia transeamus; sed reposcit a nobis causae dignitas, ut etiam ea, quae superiore libro putamus praetermissa, reddamus. Quod quidem prudens lector supervacaneum forsitan iudicabit; tamen, quoniam compertum est rerum periculis depositam causam etiam levibus inhaerere, opera est, quibus praesidia sustuleris, auferre solacia.

AUG. Quoniam in alia transire coepisti, iam, quod superius promisimus, debemus ostendere, prophetiam scilicet Ezechielis, qua dicitur patrum in filios peccata non reddi, sicut filiorum non redduntur in patres, ad praenuntiationem pertinere revelationis Testamenti Novi. Dicit enim tale aliquid etiam propheta Ieremias et ibi, unde hoc dicatur, illustrat. Nam inter cetera: Convertere -, inquit - virgo Israel, revertere in civitates tuas lugens; usque quo averteris, filia inhonorata, quoniam creavit Dominus salutem in plantationem novam, in qua salute circuibunt homines? Sic dixit Dominus: Adhuc dicent verbum hoc in terra Iuda et in civitatibus eius, cum revocabo captivitatem eius: Benedictus Dominus super iustum montem sanctum suum, et qui inhabitant in Iudaea et in omni civitate eius, simul cum agricola et tolletur in grege, quoniam inebriavi omnem animam sitientem et omnem animam esurientem satiavi. Propter hoc exsurrexi et vidi et somnus meus dulcis mihi factus est. Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et seminabo Israel et Iuda semen hominis et semen pecoris. Et erit: sicut vigilabam super eos deponere et affligere, ita vigilabo super eos aedificare et complantare, dicit Dominus. In diebus illis non dicent: Patres manducaverunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupuerunt; sed unusquisque in suo peccato morietur et eius, qui manducaverit uvam acerbam, obstupebunt dentes ipsius. Nempe manifestum est hoc ad dies pertinere plantationis novae, de qua, ut hoc diceret, loquebatur. Ubi et illud semen hominis et semen pecoris, quod se Deus seminaturum esse promisit, spiritaliter intellectum eos, qui praesunt, et eos, qui reguntur, facit agnosci. Sed quia inveteratum erat in cordibus populi scriptum esse in Veteri Testamento: Reddam peccata patrum in filios, ne quisquam Scripturam Dei repugnare sibi arbitraretur, ut apertius ostenderet illud Veteri, hoc Novo congruere Testamento, continuo subiunxit: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda Testamentum Novum, non secundum Testamentum, quod disposui patribus eorum in die, qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, et cetera. Ad illud igitur Testamentum generatio pertinet, ad hoc autem regeneratio; unde ibi peccata patrum redduntur in filios, hic vero generationis vinculo per regenerationem soluto non dicitur: Patres manducaverunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupuerunt, sed: eius, qui manducaverit uvam acerbam, obstupebunt dentes, quia non in patris, sed in suo peccato, si commiserit, quisque morietur. Tu autem cum prophetia, ubi dicitur: Non accipiet filius peccatum patris sui, non ostendisti, quemadmodum Scriptura concordet, ubi dicitur: Reddam peccata patrum in filios. Haec quippe inter se contraria remanebunt, nisi horum duorum singula ad Testamenta singula referantur, quod evidentissime Ieremias propheta monstravit.

  1. IUL. Igitur, cum venissemus ad apostoli Pauli sententiam, quam Scripturarum expertibus Traducianus venditare solitus erat, id est: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, ostendi primitus ipsius sermonis testimonio a loci illius adytis Traducianos fuisse summotos, quando Gentium Magister peccati antiquitatem revolvens ad generationis custodiam quasi fortissimum stipatorem finitum numerum collocasset, ut dicens per unum hominem peccatum intrasse in mundum praescriberet nihil se de generatione sensisse, quae nisi per duos non posset exsistere. Atque assignavi distinctum esse inter commixtionem et peccatum parentum, cum diceretur intrasse peccatum quidem in mundum, sed per eum numerum, qui fetibus non poterat convenire. Actumque est sufficienter per totum libellum peccati ibi non naturam indicatam esse, sed formam, quod a praevaricatoribus post secutis imitatione constaret, non generatione susceptum. Verum quia scriptum legimus in Epistula ad Hebraeos de Iudaeis: Ex uno orti sunt et hoc emortuo, id est de Abraham, superius quoque in eadem epistula de Christo legitur: Qui sanctificat, et sanctificantur ex uno omnes, ne horum aliquid vel similium, si inveniri poterit, Traducianus arripiat atque argumentetur quidquam de responsione nostra ponderis fuisse discussum, qua affirmavimus ideo dictum esse unum, per quem transierit peccatum, ne generatio sineretur intellegi, cum inventum sit in hac epistula nomine unius generationem indicatam, ideo, inquam, id retractandum putavi. Ut igitur sit intentus lector, admoneo; multiplici enim haec oppositio genere destruetur. Ibi itaque, ubi commemoratio Abrahae fit et Sarra, eius uxor, inseritur; talis est quippe ordo verborum: Fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire, quem accepturus erat in haereditatem, et exiit nesciens quo iret. Fide demoratus est in terra promissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob, cohaeredibus repromissionis eiusdem; exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor Deus. Fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptione seminis accepit etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse qui promiserat. Propter quod ab uno orti sunt et hoc emortuo tamquam sidera caeli in multitudine et sicut harena, quae est ad oram maris innumerabilis. Cum ergo utrumque commemorasset, id est et Abraham et Sarram, eamque dixisset lege senectutis effetam, sed fide virtutem concipiendi seminis accepisse, secure subdidit ab uno ortos tot populos, qui multitudini conferrentur astrorum. Ut ergo copula exponeretur parentum, tam fidelium praedicatio quam rei gestae veritas imperavit; ut autem de ipsis duobus in commendatione propagatae multitudinis non utrumque, sed alterum diceret, ars laudantis admonuit. Volebat quippe ostendere, certa fides quam magna meruisset; dicens virtute Dei excedentem numeros multitudinem propagatam accomodatius ad laudem operis eius esse perpendens, si ex uno eos quam ex duobus diceret procreatos, maxime cum in laudis augmento, quam ultimus sermo cumulabat, nullum esset historiae dispendium, quam supra utriusque personae commemoratione suppleverat.

AUG. Qui te nihil dicere non intellegit, quid intellegat nescio. Dixeras Apostolum propterea dixisse: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, quia exemplum peccandi homo ille ceteris praebuit. Nam si generationem - inquis - eo loco vellet intellegi, per duos diceret, non " per unum ", cum potius, si exemplum vellet intellegi, per unam diceret non per unum, quam constat etiam ipsi viro suo exemplum praebuisse peccandi. Sed quia generatione peccatum intravit in mundum sola regeneratione sanandum, ideo dixit: per unum, quia sicut humani exemplum peccati coepit a femina, sic generatio coepit a viro; conceptionem quippe, quae ad feminam pertinet, seminatio, quae ad virum pertinet, nullo dubitante praecedit. Sed ecce inventum est evidentissimum testimonium sive a te ipso sive ab alio, qui hoc tibi fortassis obiecit, ubi sine ulla ambiguitate ab uno orti dicti sunt innumerabiles, cum virum et feminam, duos utique parentes, ut orerentur, habuerint; sed dictum est rectissime propter exordium generationis, quod a semine viri est. Denique cum laudabilia fidei exempla proponeret, ab ipso Abel coepit et commemorato Abraham pervenit ad Sarram. Iam utique ab illo transierat et de eius coniuge loquebatur et tamen, cum ad commemorandam generationem immensi populi ventum esset, ad illum reversus est, quia ille genuit, quod illa peperit. Quod si, ut debueras, cogitares, non blasphemares fidelem fidei praedicatorem, qui scripsit epistulam, et diceres eum: arte laudis admonitum. Quid admonitum, quaeso? An ut mentiretur ab uno asserens ortos, qui orti sunt a duobus? Accommodatius videlicet, ut existimas, id esse perpendens ad laudem operis Dei. Multum erras; non delectat Deum falsa laudatio. Soles eam tu quidem libenter exhibere libidini; sed valde displicet falsitas veritati. Nam et ipsi libidini te cur praebeas non laudatorem, sed adulatorem nescio. Numquid ideo te plus amabit? Prorsus falleris; illa non amat hominem, sed plane stimulat, ut amet quod amare non debet. Si autem potest quocumque locutionis modo non mendaciter, sed veraciter dici ex uno esse ortos, qui orti sunt ex duobus, cur putas ideo generationem non potuisse insinuari, ubi dictum est: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, quia generatio per duos fit, non per unum? Cum sit omnibus notum aut eum potius aut prius generare qui seminat, feminam vero aut non generare, sed parere aut, si et ipse partus recte generatio dici potest, prius eam de viro generante concipere et postea fetum, quem conceperat, generare. Proinde Apostolus, cum peccatum in mundum, quod Christus regeneratione dilueret, generatione intrasse vellet intellegi, per unum hominem dixit, qui tunc vel prius vel potius generavit, praesertim quia, ut iam diximus et tibi inculcandum est, si hoc propter exempli diceret principatum, per unam diceret, ex qua primum in genere humano peccandi processit exemplum, et magis praetermitteret virum, quem mulieris exemplum, ut etiam ipse peccaret imitando, noverat subsecutum.

  1. IUL. Ad Hebraeos ergo, ubi de generatione sermo est, ex uno dicuntur multi exstitisse, ad Romanos autem, ubi de peccato Apostolus loquitur, per unum hominem ait intrasse peccatum, quo numero absolutissime se nihil de generatione sensisse perdocuit.

AUG. Contra res apertas sic loqui non est, ut putas, eloquentia laudabilis, sed incredibilis impudentia.

  1. IUL. Ubi autem de Christo dicitur: Qui sanctificat, et sanctificatur ex uno omnes, non de Adam, sed de Deo accipi potest, cuius virtute Christus secundum carnem factus est et omne humanum genus; ac per hoc ad labefactandam intellegentiam Apostoli, qua dixit per unum hominem peccatum intrasse in mundum, aliorum similitudo verborum nihil quivit afferre momenti. Haereat tamen id, quod sequitur, maxime prudentis animo lectoris, ut intellegat me hactenus multo remissius, quam res postulabat, egisse. Patiamur quippe, ut plurimis testimoniis doceatur generationem, quae nisi per duos fieri non potest, agi tamen etiam per unum solere dici. Verum nihil opinio traducis promovebit: cur? Videlicet quia alia sunt, quae abusive, alia, quae proprie dicimus. Ergo ea, quae sunt propria, appellationes suas sine dispendio largiuntur; ea vero, quae per usurpationem dicuntur, principalibus rebus videlicet propriis definitionum suarum praeiudicia non sinuntur invehere; fitque hoc totum inculpabiliter, cum rebus, de quibus non est ulla dubitatio, per abusionem vocabula impertimur aliena.

AUG. Sed tu dubitationem apertis etiam rebus, quae contra te fuerint, illaturus es.

  1. IUL. Ceterum cum res aliqua contra opinionem omnium eo sermone inducitur, in cuius sono habet omne praesidium, graviter peccatur, si proprio eius nomine ad manum posito emendicata abusivi appellatione signetur. Cum ergo de fetibus sermo est, quoniam nullus dubitat, quin natus quisque duos habeat parentes, nec hoc astipulatione indiget, non incommodabit intellectui, si dicam ex uno illum esse generatum; neminem quippe sermo meus adeo permovebit, ut putet illum nasci aut sine patre aut sine matre potuisse.

AUG. Natus quidem duos parentes habet; sed ut nascatur, unus eum serendo gignit, altera edendo parit. Unde satis apparet, cui sit potissimum vel cui primum generatio tribuenda, ut desinas rebus in luce positis nebulas loquacitatis offundere. Quis autem sic loquitur, ut dicat quemquam ex uno generatum? Cum omnis, qui hoc audit, non cogitet nisi patrem nec hominem seminando generet nisi unus pater; sed ex uno generati duo vel plures recte dici solent, qui non habere unum patrem possent existimari. Ubi autem pater et mater sunt cogitandi, quis ex uno natus nisi mendaciter dicitur? Numquid enim, si manifestum sit duos simul ambulasse aut aliquid simul egisse, ideo sine mendacio dicis unum ambulasse aut unum hoc egisse, quia manifestum est duos fuisse? Nonne mendacium tuum tanto erit impudentius, quanto illud apertius? Ponitur quidem et singularis numerus pro plurali tropica locutione sicut in plagis, quibus percussa est Aegyptus, ubi dicitur rana vel locusta numero utique singulari, cum multae fuerint; si autem diceretur rana una vel locusta una, quis dubitaret tanto esse hoc mendacium vanius, quanto est illa veritas clarior? Desine igitur istos fumos hominibus harum rerum imperitissimis vendere et per unum hominem in mundum intrasse peccatum, non sicut tu, sed sicut Apostolus dicit, intellege. Per unum quippe hominem non exemplo praecedentem, nam hoc de femina diceretur, sed principio generantem, quia prior sevit, quod illa conciperet, et ipse genuit, quod illa pareret, peccatum intravit in mundum, sicut scriptum est: Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Iacob et per ceteras subsequentes generationes ista locutio perseverat nec dictum est: Abraham et Sarra genuerunt Isaac aut Isaac et Rebecca genuerunt Iacob; et ubi matres commemorari necessarium fuit, non ait Evan gelista: Iudas et Thamar genuerunt Phares et Zaram, sed ait: Iudas genuit de Thamar, et ubicumque adiunxit et matres, generationem tamen patribus dedit, non dicens: Ille et illa genuerunt illum, sed: Ille genuit illum de illa. Unde intellegas eo modo dictum ex uno Abraham genitos esse innumerabiles, quia ipse illos genuit unus ex Sarra. Ideoque dictum: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, ut intellegeretur ibi generationis initium, quod ex viro est, non imitationis exemplum, quod in genere humano per unam potius quam per unum intravit in mundum.

  1. IUL. Cum vero de peccato agitur, quod contra omnium opinionem omnemque rationem simulatur ingenitum.

AUG. Non contra omnium opinionem omnemque rationem simulatur, sed contra vestrum errorem teste Scriptura et ipsa generis humani miseria peccatum originale monstratur.

  1. IUL. Et hoc peccatum transisse per unum proprie dicitur, si exemplum delinquendi praebuit, inconvenientissime autem, si peccatum istud ingenuit, quod ad posteros nisi per duos transire non potuit.

AUG. Immo per unum intravit, a quo seminatum est, quod peperit illa; exemplum autem in illa praecessit, quod secutus est ille.

  1. IUL. Commendaveritque Apostolus transisse peccatum, sed per unum, ostenderitque hoc veritas ad exemplum proprie pertinere, intolerabili impudentia Traducianus facit, ut dicat et ad se illum numerum inflexum abusione pertingere.

AUG. Quid est, quod tam saepe novo nomine quasi contumelioso agere te putas, ut fugiatur veritas antiquissimi catholici dogmatis, dum novitas expavescitur nominis? Quid non potest isto modo derideri? Sed vanitate, non urbanitate. Apostolus enim dicit: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit; haec verba utrique suscipimus. Si ergo nos Traduciani sumus propter peccatum, quod generatione traductum est, ut in omnes homines pertransiret, vos Traduciani estis propter peccatum, quod imitatione traductum esse fingitis, ut in omnes homines pertransiret; et prior Apostolus Traducianus apparuit, qui sive hoc, quod eum sensisse clarum est, sive illud, quod errando dicitis, senserit, peccatum tamen in mundum per unum hominem intrasse et in omnes homines pertransisse dicendo huius occasionem nominis praebuit. Si autem traducis nomen his verbis non convenit, ubi dicitur per unum hominem intrasse et in omnes homines pertransisse peccatum, nec nobis hoc nomen nec vobis nec Apostolo convenit, sed plane hoc dicere, hoc obicere, hoc assidue odioseque repetere ineptiae vestrae satis convenit.

  1. IUL. Nam cum inauditum monstrum sit, si dogma etiam tolerabile, novum tamen, aliquis relin quens propria abusivis verbis condere ambiguisque conetur, tum istud infinite deformius est, quod res obscaenas et Dei iustitiam criminantes tam ancipitibus Augustinus nititur confirmare sententiis, ut eas contra se proprie, pro se autem precario sonare fateatur. Quisquamne eruditorum illi argumento fidat, quod, cum in ius venerit, ab inimico eius quasi vernaculum, ab illo vero quasi fugitivum plagiatumque pensetur?

AUG. De verbis abusivis et propriis ea loqueris, ut hominum paucitate contempta, qui te intellegunt et inveniunt delirantem, eligas multis, qui te non intellegunt, videri dicere aliquid, cum dicas nihil. Melius ergo paucis doctis te relinquo, qui et me non demonstrante facillime intellegunt te nihil dicere, quam te refellendo, quamvis vera dicam, ea, quae multi non intellegunt, dico. Verumtamen, ubi dictum est: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, propter generationis auctorem, ideo formam futuri, propter regenerationis auctorem, non verba sunt abusiva, sed propria.

Chapter 14 of 31