Liber IV, Capita 66–97
- IUL. Has tamen elocutionum diversitates, quas tu non solum non imitaris, verum etiam criminaris, quarum nos adiuvamur officiis, non linguarum omnium, sed graecae et latinae cultus invenit. Ceterum linguae aliae, quae naturales vocantur, ob hoc quod nihil eis aut opum aut nitoris studia secuta contulerint, simplicibus omnino nominibus membrorum abutuntur; unde et apud Hebraeos, quorum sermone Scripturarum puritas continetur, propriis omnia vocabulis indicantur.
AUG. Multum falleris: quasi in hebraeo eloquio non sit tropica locutio, in qua utique non propria, sed translata sunt verba. Verum hoc qualecumque sit, quid te adiuvat? In hebraeis certe sacris Litteris legitur, et quando illi primi homines nudi fuerint, nec puduerit eos; et quando de sua nuditate confusi sint, et quae membra texerint; ut possemus nosse quid senserint, et unde confusi sint. Tu si vis in hac causa te unde confunderis tegere, tandem tace.
- IUL. Eademque securitate, qua pedes et genua, etiam genitalia utriusque sexus vocantur. Nos sane nec cum ista suffragetur auctoritas, pudentioris eloquii adminicula negleximus; quia reprehensioni iustissimae patet, sine ullo negotiorum coactu neglectus decoris, qui non minus in verbis quam in operibus, quantum pertulerit causae ratio, retinendus est. Igitur quia concupiscentia naturalis nec pudoris opprobrio potuit coargui, et Conditoris sui dignitate defensa est, ad hoc solum, non ut quasi magnum bonum, quippe quod sit hominibus pecoribusque commune, sed quasi necessarium sexibus instrumentum, a iure daemonum vindicata, inter eius opera locaretur, qui mundum fecit et corpora, a nullo autem accusatur, nisi a Manichaeo, et Traduciano eius haerede; apparet naturalis peccati, cuius omne praesidium in naturae criminationibus haerebat, totum evanuisse figmentum.
AUG. Ecce adhuc dicis concupiscentiam naturalem, ecce adhuc quantum potes, susceptam tuam, ne possit quae sit intellegi, contegis ambigua veste verborum. Cur enim non dicis: Concupiscentia carnis, sed dicis: Concupiscentia naturalis? Nonne concupiscentia beatitudinis est concupiscentia naturalis? Cur ambigue loqueris? Quam tuendam suscepisti, appella suo nomine; quid vereris? An in mala causa eius forte turbatus, oblitus es quid vocetur? Immo vero vigilante memoria, non vis eam carnis concupiscentiam nominare; nosti enim laude eius offendi eos, qui hoc nomen in Scripturis sanctis nonnisi in rei malae significatione legerunt. Isto autem nomine utens, et appellans eam concupiscentiam naturalem, inter eius opera locare conaris, qui, ut dicis et verum est, mundum fecit et corpora, cum dicat eam Ioannes a Patre non esse. Deus quidem mundum fecit et corpora prorsus omnia, sed ut corpus corruptibile aggravet animam, et caro concupiscit adversus spiritum, non est praecedens natura hominis instituti, sed consequens poena damnati. A nullo, inquis, accusatur, nisi a Manichaeo, et Traduciano eius haerede. Contumelias tuas cum his me accipere gaudeo, quos in me culpare audes, et nominare non audes. Itane non accusat susceptam tuam, qui dicit concupiscentiam carnis adversus spiritum ex praevaricatione primi hominis in nostram vertisse naturam? Et quis est hic? Ille scilicet, cuius fidem et purissimum in Scripturis sensum, sicut eum Pelagius auctor tuus praedicat, ne inimicus quidem ausus est reprehendere. Adversus hunc accusatorem tuam defende susceptam. Huic doctori meo, et illi laudatori eius doctori tuo, pro illa conviciare, quantum potes, ut patrocinium tuum liberum satis et fidele demonstres; ne te defensorem suum tamquam timidum libido deserat; quamvis alterum non inveniat, qui pro illa minus erubescat.
- IUL. Ac per hoc necessarie interrogavi, quid suum cognosceret diabolus in sexibus, per quod fructum eorum iure decerperet; qui nec carnem compegerat, nec membra formaverat, nec genitalia dederat, nec distinxerat sexum, nec coniugium ordinaverat, nec commixtionem, sine qua coniugium esse non potest, aut fecunditate honoraverat, aut voluptate resperserat.
AUG. Nihil horum quidem fecerat diabolus, sed inobedientiam persuaserat animo humano, quam poenalis et pudenda carnis inobedientia sequeretur; unde peccatum originale traheretur, per quod diabolo subderetur qui nasceretur, cum eodem periturus diabolo nisi renasceretur.
- IUL. His itaque tu dissertionibus, cervino metu, et vulpino dolo obviam ire conatus, ita imposuisti patrono tuo ad quem scribis, ut referres, propter sensum corporis naturalem, id est concupiscentiam carnis, dominari operibus et imagini Dei principem tenebrarum; cum necesse esset ad eumdem spectare auctorem sensum carnis, ad quem etiam carnis natura respiceret.
AUG. Quid loquaris ignoras. Aliud est sensus carnis, aliud concupiscentia carnis, quae sentitur sensu et mentis et carnis; sicut dolor carnis non ipse sensus est, sed nisi sensus adsit, sentiri non potest. Sensu itaque carnis qui tactus vocatur, aspera et lenia differenter ut cetera sentiuntur; concupiscentia vero carnis indifferenter illicita et licita cupiuntur, quae non concupiscendo, sed intellegendo diiudicantur; nec ab illicitis abstinetur, nisi concupiscentiae resistatur. Non igitur caventur opera mala, nisi frenetur concupiscentia mala, quae abs te, horrenda impudentia vel potius amentia, dicitur bona; nec erubescis, nec horrescis te ad tantum dedecus pervenisse, ut nemo liberetur a suo malo, nisi non consentiat tuo bono. Concupiscentia igitur carnis, qua cupiuntur quae prohibentur, non est a Patre. Frustra putas, vel potius vis putari, ubi hoc Ioannes apostolus dixit, concupiscentiam carnis positam pro luxuria. Prorsus si non est a Patre luxuria, nec illa est a Patre cui si consentiatur, concipit paritque luxuriam. Nam motibus suis, quibus iubemur obsistere, quid conatur, quaeso, nisi ad luxuriam pervenire? Quomodo est ergo bonum, quae pervenire conatur ad malum? Quomodo est nostrum bonum, quae pervenire conatur ad malum? Quomodo est nostrum bonum, quae nos compellit ad malum? Sanandum est igitur hoc malum, Iuliane, divina bonitate; non humana vanitate, iniquitate, impietate laudandum.
- IUL. Te ergo apparet non studuisse ut obiecta refelleres; sed ut patrono tuo, ad quem scribebas, miserabiliter illuderes; putaretque te rude quidpiam detulisse quod iure morderes; cum id iam superiorum concessione et corporum institutione laudasses.
AUG. Institutionem laudavi corporum, quae bona est etiam in malo homine, non malum, sine quo nascitur nemo; quod tu nolens cum Ambrosio dicere unde sit, adiuvas Manichaeum dicentem quod ex aliena natura sit.
- IUL. Fateor tamen, nimis te cogitasse, quid diceres; et ingenium tuum apparet, et studium; solertissime prorsus quid asserendum esset pro peccati traduce ponderasti; nemo alter callidius scribere potuisset pro naturali malo; quod quidem nec tu ipse tam urbane implere potuisses, nisi ingenium tuum magistri veteris commenta iuvissent.
AUG. Magistrum plane meum, et contra te et contra Manichaeum, glorior esse Iesum, quem confiteor (quod tu negas) etiam parvulorum esse Iesum; quia periit Adam, et in illo omnes perierunt; nec nisi ab illo qui venit quaerere quod perierat, a perditione salvantur.
- IUL. Intellexisti quippe, parvulis nihil de suo merentibus, nequaquam posse sine damnatione corporum, crimen affigi; et ideo opus esse auxilio Manichaei, qui concupiscentiam carnis a Dei operibus excluderet, et tam nuptias quam ipsa corpora diabolo deputaret auctori.
AUG. Ego non opus habeo auxilio Manichaei, sed potius contra eum pugnans, auxilium quod tu ei praestas, expugno auxilio Dei. Quod mihi praestat etiam per suos clarissimos comites, non solum Prophetas et Apostolos, quorum conaris perversus dicta pervertere; verum etiam posteriores Ecclesiae suae doctores, Irenaeum, Cyprianum, Hilarium, Ambrosium, Gregorium, Basilium, Ioannem, aliosque plurimos, fide integerrimos, ingenio acerrimos, doctrina uberrimos, fama celeberrimos; qui omnes, salva laude corporum et nuptiarum, confessi sunt originale peccatum, scientes Christum, quod impie vos negatis, etiam parvulorum esse Iesum. Ipse enim salvum facit populum suum, in quo et illi parvuli sunt, non a febribus aliisque huiusmodi pestibus atque casibus, quod et non Christianis abundanti super omnem carnem bonitate largitur; sed sicut Christianos, a peccatis eorum. Hos tot et tantos catholicae Ecclesiae filios et patres, qui hoc eam in eius positi culmine docuerunt, quod in eius ubere didicerunt, Manichaeos dicere non reformidas; et cum me unum quasi aperte appetis, illos quanto obliquius, tanto insidiosius; et quanto insidiosius, tanto scelestius criminaris. In hoc tanto scelere, tua te omnino verba convincunt. Non enim mihi ob aliud tam nefario nomine calumniaris, nisi quia de peccato originali dico quod dicunt.
- IUL. Quod ergo a veritate defunderis, quod fugaris, causae fecit deformitas quam tueris. Ceterum si ad Catholicos transire velles, quanto tute, id quod nos asserimus, elegantius exsequereris et plenius.
AUG. O frontem linguatam, mentemque caecatam! Itane vero catholici non sunt, quibus inhaereo in huius fidei societate, quam contra tua vana dicta et maledicta defendo? Catholici non sunt, ut alios taceam, eosdemque repetam, Irenaeus, Cyprianus, Hilarius, Ambrosius, Gregorius, Basilius, Ioannes Constantinopolitanus; et catholici sunt Pelagius, Caelestius, Iulianus? Aude dicere ista, si potes. Quod si non audes, cur non potius ad hos, a quibus ego non recedo, tu redis? Cur me admones, ut ad Catholicos transeam? Ecce catholica lumina, oculos aperi; tu ad istos transi, quibus calumniaris in me; et continuo te compesces atque obmutesces a me.
- IUL. Quamvis non audeam pronuntiare, ingenio te affectum acri et vigili, cuius in electione suscipiendi negotii video tam tardum ac deforme iudicium.
AUG. Dic tardi ingenio unde nascuntur: neque enim talis est Adam factus; qui non vis per eius peccatum in deterius humanam mutatam fuisse naturam; et hoc ad omnia vitia quae patiuntur, obesse nascentibus.
- IUL. Si enim incolumissima fide, scholari more ad ostendendas tantummodo eruditionis tuae vires, ea tentares quae sunt invicta concutere; finito tamen certaminis ludicro, his quibus obloquebaris palmam daturus; probaremus litterarum studium, sed irreligiosum castigaremus exemplum. Porro cum dogma nec verisimilitudinis corrupto saltem colore perfusum, quod nullis legis testimoniis (quippe numquam rationi praeiudicantibus) potestis tueri, et hoc tamen impietate sua horrens, stultitia iacens, nusquam nisi inter inguina voluntatum, honestate, disputatione, sacraque lege confossum, turpissima obstinatione secteris; consequitur ex tribus unum, ut aut plumbei ad intellegendum acuminis, aut maleficii illius quod Manichaeorum mysteriis teneri, fando accepimus, catenas, aut utrumque simul perpeti iudiceris.
AUG. Quantolibet rationis nomine contra testimonia divina, quae proferimus tibi, pugnare videaris, non illa subvertis; sed te vexant, cum contra stimulum calces. Dic, quantum potes, inter inguina voluntatum, qui tibi dicit, expertem non esse delicti, utriusque sexus commixtione conceptum. Ambrosius est iste, Iuliane; ipse te vincit, quem non audes negare catholicum, numquam certe dicturus es Manichaeum. Quin etiam me aut plumbei esse acuminis ad intellegendum, aut teneri maleficio Manichaei, aut utrumque simul perpeti affirmas. De Manichaei maleficio vel tuo convicio, iam tibi saepe respondimus, et opportunius, cum opus esse videbitur, adhuc forsitan respondebimus. Nunc de plumbeo ad intellegendum acumine, haeretice verbose, responde. Nemo est certe qui nollet, si id esset in hominis potestate, ingenio vividus atque ad intellegendum acutissimus nasci; et quam rari sint quis ignorat? Qui tamen omnes ipsi paucissimi, si hominis qui primus est factus, comparentur ingenio, plumbei iudicantur. Non enim tunc, sicut nunc, corpus corruptibile aggravabat animam. Aut enim corruptibile non erat, quia non erat moriturus Adam, nisi peccasset; aut si, ut vos novi haeretici dicitis, etsi non peccasset, moriturus esset; non tamen ita est institutus, quem primo Deus fecerat, et qui mali adhuc nihil fecerat, ut eius anima corpore gravaretur. Quis enim hanc esse poenam neget, nisi qui amplius ceteris aggravatur? Si ergo Manichaeus interroget, unde sit hoc tarditatis malum, non in corporibus, sed in ipsis, ubi Dei est imago ingeniis humanis, quae tarditas pervenit gradatim usque ad ridendam, vel potius, sicut Scriptura commonet, usque ad lugendam fatuitatem; respondemus nos, et haec et omnia cetera mala, cum quibus nasci, negare vel dubitare non possumus, primorum duorum et aliorum deinde parentum peccatis esse tribuenda; quoniam non possunt tribui nascentium voluntati. Alia quippe animalia, ut cum suis generis vitiis nonnulla nascantur, quid mirum si accipiunt haec noxii spiritus in potestatem, quemadmodum porcos, ut novimus, acceperunt? Qui maligni spiritus possunt, sicut homines irrationalium membra animalium, ita illi etiam ipsa semina vitiare. De hominibus quaestio est, in quibus Dei imago numquam diversorum vitiorum, cum quibus eos nasci videmus, poenas pateretur, quas pati non posset iniustas, nisi peccatis gignentium praecedentibus; quod vos negantes, et fidem catholicam deseritis, et Manichaei dogma nefarium, quantum optare non ausus est, adiuvatis, ut sibi certus securusque videatur, hominum opificem non confiteri verum Deum, sed gentem introducere tenebrarum.
- IUL. Nos vero nihil habemus, quod in nostro admirandum credamus ingenio, quia intellegimus nec peccatum sine voluntate, nec sine Deo corpora, nec sine corporibus sensus corporum, nec sine commixtione coniugia, nec sine Deo operatore existere posse nascentes; et indubitatum tenemus, neque divinum esse, quod doceatur iniustum; neque quod divinum sit, posse iniustum doceri. Non minus autem, quam ea quae diximus, relucet esse iniquum, si aliorum peccata aliis, qui ibi nec fuerint, nedum consenserint, imputentur. Proinde his illuminati solibus iure optimo Manichaeorum antra despicimus, qui putant vel esse posse sine voluntate peccatum, vel non a Deo homines fieri, vel ad alium auctorem sensum corporum, et ad alium corpora pertinere; vel Deum esse, qui iniquitatum criminibus opprimatur; aut scelere iniquitatis urgeri eum, qui aeternus omnium conditor aestimetur; aut umbram aliquam tenere iustitiae, si aliorum voluntates aliorum applicentur exortibus. Ac per hoc merita partium negotiis, non ingeniis imputamus.
AUG. Iam tibi ad omnia respondi: nec ideo firmantur adversus me, quia tam saepe et odiose repetuntur a te. Dic potius, si potes, unde humana ingenia cum tanta plerumque vitiositate nascantur; cum inter nos conveniat totius hominis esse opificem Deum iustum, et vos negatis ullum originale peccatum? Non autem diceres aliorum peccata nos aliis imputare, qui ibi quando commissa sunt, non fuerunt, si recoleres quod scriptum est, in lumbis Abrahae fuisse Levi, quando eumdem Abraham Melchisedech Dei excelsi decimavit antistes. Ibi enim videres, si te pervicacia non caecaret, in lumbis Adae fuisse genus humanum, quando perpetravit illud grande peccatum.
- IUL. Sed ut revertamur ad causam, postquam dixisti, me ideo noluisse concupiscentiam nominare, quia non esset ex Patre, sed ex mundo; cuius mundi princeps dictus est diabolus; qui eam in Domino non invenit; quia Dominus homo non per ipsam ad homines venit. Ubi notandum est, quia cum de re naturali loquereris, eamque ex mundo esse dixisses, subdidisti mundi totius principem diabolum credi oportere; ut non actuum voluntariorum, sed naturalium rerum, utique naturarum, fatereris eum auctorem.
AUG. Ubi posui: concupiscentiam carnis, tu abstulisti inde: carnis, quod ego dixi; et ubi dixi: cuius mundi dictus est princeps diabolus, tu addidisti: totius, et dixisti: totius mundi, quod ego non dixi. Age ut placet, dic quod tibi placet, vel illis etiam quibus places. Ego concupiscentiam carnis dixi, quam dicit Ioannes non esse a Patre, sed ex mundo, id est, ex hominibus, qui nascuntur in mundo, perituri nisi renascantur in Christo. Haec concupiscentia carnis non est luxuria, quando ei resistitur, sed quando perficitur, id est, quando pervenit quo impellit. Unde et apostolus Paulus: Spiritu, inquit, ambulate, et desideria carnis ne perfeceritis. Non ait: Ne habueritis; noverat quippe hoc munus futurum quidem esse nobis, sed vitae non esse praesentis. Ego principem mundi diabolum dixi, sicut eum appellat Scriptura divina, non sicut suspicatur vel calumniatur vanitas tua. Non itaque naturarum auctorem diabolum dixi, sed principem mundi, id est, hominum, quibus in orbe terrarum plenus est mundus, qui nascuntur in mundo, nec renascuntur in Christo. Ab eis quippe qui renascuntur in Christo, princeps mundi mittitur foras; quod mysteria significant, quando etiam parvuli baptizandi exorcizantur et exsufflantur. Ad haec responde, si potes. Noli velle lectorem tua loquacissima vanitate vanescere, et ab eo quod agitur, averti atque seduci. Dic, si audes, bonum esse concupiscere malum. Dic, mala quidem opera a Patre non esse, sed concupiscentiam malorum operum a Patre esse. Dic, diabolum non appellatum principem mundi. Dic, mundum non dici homines in mundo constitutos. Dic, mundum in malo non posse intellegi homines infideles, quibus in orbe terrarum plenus est mundus; et rursus, in bono homines fideles, quibus licet paucioribus, tamen etiam ipsis in orbe terrarum plenus est mundus, nomine mundi similiter appellari; sicut absurdum non est, ut arbor plena pomis, dicatur plena et foliis. Dic, parvulos, cum baptizantur, non erui de potestate tenebrarum, et cum magna iniuria Dei per universam catholicam Ecclesiam exorcizari et exsufflari imagines Dei; aut dic, eos a diabolo possideri sine ulla obligatione peccati. Haec si audebis dicere, mox apparebis; si non audebis, nec sic latebis.
- IUL. Postquam ergo hoc effatus es, intulisti: Unde dicit etiam ipse Dominus: Ecce venit princeps mundi huius, et in me nihil invenit; addisque de tuo: Nihil utique peccati, nec quod a nascente trahitur, nec quod a vivente additur. Ostende igitur dixisse Dominum in Evangelio, non se habere peccatum quod a nascente traheretur.
AUG. Tu ostende dixisse Dominum, non se habere sordem, sine qua Iob dicit nec infantem ullum esse, cuius est unius diei vita super terram. Et tamen ubi ait: Ecce venit princeps mundi huius, et in me inveniet nihil, nec ipsam sordem intellegimus, si recte intellegimus. Nam si ex eo quod dixit, non est intellegendum quod non dixit; nec diabolum nominavit, sed principem mundi: Et in me, inquit, nihil inveniet; non ait: In me non invenit peccatum. Et tamen nos ea dicimus, quae non dixit; sed ex his intellecta, quae dixit.
- IUL. Quid circumscribis infelices animas, ut mentiaris indicatum esse, quod non est? Dominus dicit in Evangelio: Ecce venit princeps mundi huius, et in me invenit nihil. Certum est nihil peccati in eo diabolum offendisse; quoniam in omni, vel quam esurienti, vel quam postea praedicanti, tamquam persecutores suos admoverat, tentatione superatus est. Profitetur ergo Salvator, nihil in se diabolum deprehendisse peccati. In quo certe invenisset, si quid de carnis conditione traheretur; quoniam et ipse factus fuerat ex muliere, de semine David et de Adam stirpe prognata.
AUG. Sed non eum per concupiscentiam carnis Virgo conceperat; et ideo in eum sine propagine peccati carnis propago pertransiit, ut esset in eo non caro peccati, sed similitudo carnis peccati, carnem salvatura peccati. Proinde Adam, priusquam peccaret, nec carnem peccati habuit, nec similitudinem carnis peccati; quia non erat moriturus, nisi peccasset; sed posteaquam peccavit, iam caro peccati genuit carnem peccati, quia per illam concupiscentiam carnis eam genuit, quae ante peccatum vel nulla in illo erat, vel spiritui non resistebat, propter quod eum nudum esse nihil pudebat. Christus autem qui non per illam concupiscentiam carnis est natus, sine peccato natus est, quod trahit omnis caro peccati, procul dubio propter quam moriuntur omnes, carnem non habens ipse peccati; sed tamen et ipse mortuus est propter similitudinem carnis peccati. Nam si nec moreretur, non solum carnem peccati non haberet, sicut non habebat; sed nec eius ostenderet similitudinem, quam pro nostra salute susceperat. Tu igitur qui negare non potes Christum non in carne venisse peccati, sed in carne quidem vera, tamen in similitudine carnis peccati, debes demonstrare carnem peccati; quoniam si nulla est, profecto nec similitudo eius ulla est. Porro quia solus Christus habuit similitudinem carnis peccati, quae non esset caro peccati, quia non ex commixtione sexuum natus est; quid restat, nisi ut peccati caro sit omnium, qui de tali commixtione nascuntur, pertinentes ad mundum, cuius est diabolus princeps, a quo malo non liberantur, si non in Christo renascuntur?
- IUL. Invenisset ergo in eo diabolus naturale crimen, si ullum esset; teneret corpus obnoxium, si illud vel in primo parente, vel in ipsa pariente venenasset; nec referret, utrum conditionibus materiae suae sera et inefficax resultaret voluntatis intentio; contra naturam nitens, non expiaret natum, sed exasperaret tyrannum; salvo eo quod non posset esse voluntas libera, si fuisset natura captiva. Si ergo esset in ipsius carnis sensu et conditione peccatum, si ipsa natura hominum ad dominium daemonis pertineret; Christus aut reus erat futurus, aut homo non futurus. Ergo si adscribitur maledictum naturae humanitatis; illi quoque, qui caro factus est ut habitaret in nobis, aut crimen dabitur, aut humanitas auferetur.
AUG. Nec crimen ei dabitur, in quo princeps mundi nullum potuit invenire peccatum; nec humanitas auferetur, in quo et anima et caro humana erat; quamvis non erat caro peccati, sed similitudo carnis peccati.
- IUL. Quod utrumque fecit Manichaeus, qui commentatus in carne malum esse naturaliter, dixit in Christo non fuisse carnem, ne confiteretur in eo fuisse iniquitatem.
AUG. Manichaeus haereticus carnem negat Christi; Pelagianus haereticus carnem peccati carni coaequare vult Christi; Christianus catholicus similitudinem carnis peccati discernit a carne peccati, ne blasphemet carnem Christi.
- IUL. At hunc fides catholica in utroque contrivit; malum scilicet in carne non esse naturaliter, atque ob hoc Christo nec aliquid defuisse humanitatis, nec quidquam iniquitatis adfuisse pronuntians. Clamat ergo dispensationis suae conscius: Ecce venit princeps huius mundi, et invenit in me nihil; nihil profecto quod possit arguere, quia non poterat infamare naturam, cuius ad peccata non inflexerat voluntatem.
AUG. Immo vero nihil peccati, nec quod a nascente trahitur, quia in nulla iniquitate conceptus est; nec quod a vivente additur, quia nulla tentatione deceptus est; quorum duorum unum est propter quod legimus: In iniquitatibus conceptus sum; alterum propter quod dicimus: Ne nos inducas in tentationem.
- IUL. Ipsa etiam ei causa tentandi fuit Christum; quoniam more artis suae volebat capere persuadendo, cum neminem posset vitiare condendo.
AUG. Non condendo vitiat, qui neminem condit; sed male suadendo vitiavit, quod bonum conditum invenit. Non enim naturae auctor est, quae Dei bonitate in homine conditur; sed culpae, cum qua homo ex propagine vitiatorum primorum hominum de parentibus nascitur. Quid autem mirum, si tentavit eum, in quo non erat caro peccati; quae nec in illis erat, quos primo tentando deiecit, per quorum concupiscentiam carnis, de qua confusi sunt, caro est propagata peccati, quam sanaret ab hoc malo, nullum habens malum similitudo carnis peccati?
- IUL. Proinde incarnatio Christi opus suae divinitatis tuetur, qui afferens ad me naturam meam et voluntatem suam, cuius mihi speculum offerebat et regulam, pronuntiansque nihil in se diabolum invenisse peccati, ostendit culpam non de carnis conditu, sed de sola suscipi voluntate. Denique ut nusquam in Scripturis legitur Christum fugisse peccatum, quod a nascentibus trahi nosset; ita etiam illud claro testimonio perdocetur, quod suscepti hominis iustitia non de naturae diversitate, sed de voluntaria actione substiterit.
AUG. Nusquam scriptum est - dicis - Christum fugisse peccatum, quod a nascentibus trahi nosset; quid enim fugeret, quod ipse non traxerat, sed eos venerat salvare qui traherent? Quid, inquam, ipse fugeret, quod a nemine fugitur, nisi cum ad ipsum confugitur? Dicis etiam: Claro testimonio perdoceri, quod suscepti hominis iustitia Filio Dei non de naturae diversitate, sed de voluntaria actione substiterit. Itane vero, ne hoc quidem Christus diversum habuit in natura, quod ita ex Virgine natus est, ut iam esset non solum hominis, sed etiam Dei Filius? Ergone ista susceptio, quae Deum et hominem unam fecit esse personam, nihil illi homini valuit ad excellentiam iustitiae, quam dicis ei de voluntaria actione substitisse? Siccine vos contra Dei gratiam defensio liberi arbitrii praecipites agit, ut etiam ipsum Mediatorem, ut esset Dei Filius unicus, voluntate sua meruisse dicatis, et falsum esse quod tota confitetur Ecclesia, credere se in Iesum Christum Filium Dei Patris omnipotentis unicum Dominum nostrum, natum de Spiritu Sancto et Virgine Maria? Secundum vos enim, non a Verbo Dei homo susceptus est, ut ex Virgine nasceretur; sed natus ex Virgine, suae postea voluntatis virtute profecit, et fecit ut a Verbo Dei susciperetur; non talem ac tantam voluntatem illa susceptione habens, sed ad illam susceptionem tali et tanta voluntate perveniens; nec Verbum caro factum est in utero Virginis; sed postea merito ipsius hominis, et eius humanae voluntariaeque virtutis. Ex quo vos sequitur etiam illud, ut quomodo illum creditis a Verbo Dei propterea susceptum esse, quia voluit; sic multos credatis ita suscipi potuisse, si etiam ipsi similiter voluissent, vel posse, si velint; ac per hoc, segnitia humanae voluntatis fieri, ut ille unicus sit, cum plures esse possent, si homines vellent. Haec si dicitis, ubi est vestra frons? Si non dicitis, ubi est haeresis vestra?
- IUL. Petrus namque apostolus ait: Christus pro nobis mortuus est, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius; qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. Certe Apostoli sententia cum Dominica voce concordat. Dicit ille in Evangelio: Venit princeps mundi huius, et in me nihil invenit. Hoc idem commendat magister Ecclesiae, dicitque in Christo nullum fuisse delictum; sed per quid non habuerit peccatum veraci attestatione commendat. Quia, inquit, peccatum non fecit. Non dixit: Quia peccatum non suscepit, sed: Quia peccatum non fecit.
AUG. Utique ille qui peccatum originale non traxit, nullum peccatum habuit, quia non fecit; sicut ipse Adam, quia originale non habuit, nullum habuisset, si non fecisset.
- IUL. At si esset in natura crimen, Petri erat imperita sententia, qui censuerat videlicet ad immaculatae sanctitatis testimonium posse sufficere, si actus eius a criminibus vindicaret; cum crederetur in eo habitare peccatum per naturale virus. Igitur si de naturali malo aliquid ille sensisset, sollicitius partem hanc commemorasset et pressius, ut scriberet, Christus nobis reliquit exemplum, qui peccatum nec fecit, nec quod nos trahimus nascendo, collegit; sicque merito sequeretur, inventum in ore eius dolum non esse. Porro si hoc putasset, numquam commemorationem fecisset exempli; quem enim hominibus esse ostenderet imitandum, si illum externae carnis natura discrevisset, et censuram magisterii substantiae diversitas arguisset?
AUG. Quam nihil dicas, alii certe intellegunt, si tu non intelleges. Exemplum quippe apostolus Petrus in Christo proponens hominibus imitandum, quid opus erat, ut aliquid de originali peccato diceret, quasi quisquam imitando Christum posset efficere, ut sine illo, sicut ille potuit, nasceretur? Sicut non posset efficere imitando Christum, ut quemadmodum ille de Spiritu Sancto et Virgine Maria nasceretur. Proinde ut imitemur Christum, voluntas nostra formatur: ut autem liberemur ab originali malo, natura regeneratur.
- IUL. Huc accedebat, quoniam opinio peccati naturalis non solum vim aemulationis absumeret, sed ipsius praeconii fraudem, quod ei deferebatur, urgeret. Qua enim diceretur gravitate, qua fronte, dolus in ore illius non fuisse; cum si in alia conditione carnis, quam quae est nostra, venisset, non solum docendo, quod levius est, sed etiam nascendo, quod est gravius, dolum malum convinceretur egisse? Quale quippe erat, ut homines in naturali malo regnoque diaboli constitutos, et sub pestifera tabis ingenitae necessitate peccantes, vel legi peccati, quae in membris eorum regnabat, naturaliter servientes, ille ad aemulationem suam etiam sub poenae interminatione compelleret, iustitiamque suam eius carnis hominibus imputaret, cuius malo sic fuerat perterritus, ut ipse qui sub specie eius formam voluerat honestatis exprimere, tamen naturae eius veritatem caveret. Quanto ei rectius diceret aegritudo peccantium et securitas coactorum: Cum valemus, omnes recta consilia praebemus aegrotis; tu si sic esses, aliter longe longeque sentires? Quo igitur vestra profecit impietas? Necessario videlicet consequi, ut si creditur naturaliter carni nostrae inesse peccatum, Christus quoque aut susceperit carnem istam, et hoc malo teneatur obnoxius; aut non susceperit, et non quidem nativitatis, quae in eo mendax videtur, sed tamen voluntariae fraudis iniquitate insolubili vinciatur. Quod quia totum tantis blasphemiarum sordibus squalet, ut vix sine horrore possit, vel cum dilaniatur, exponi; adsit dignitas Mediatoris exemplo suo et operi, ac nostrae fidei, quae veritatem tam ipsius, quam Apostoli eius sermonibus vindicans, numquam desinit praedicare, Christum verum hominem, eiusdem naturae cuius et nos carnem de Mariae suscepisse visceribus, verum per omnia hominem, nullum habuisse peccatum; ad quod indicandum, sufficit apostolo Petro dicere, nullum eum fecisse peccatum; docens quia qui non fecerat, habere non poterat. Nullus est dolus inventus in ore eius; sanctum consortibus naturae suae, quam in cunctis ipse fecerat, praebuit exemplum. Et ideo constat innatum non esse peccatum, quando illud Christus non habuit, qui salvo quoque honore deitatis suae, ob hoc factus est carnalis, ut nobis esset imitabilis.
AUG. Quid enim, homo multum loquens et parum sapiens, si dicerent homines Christo: Quare nobis iubetur, ut imitemur te? Numquid nos de Spiritu Sancto et Maria Virgine nati sumus? Postremo, numquid tanta nobis esse virtus potest quanta tibi est, qui ita homo es, ut etiam Deus sis, et hoc Patri coaeternus et omnipotenti aequalis omnipotens? Ideone non debuit sic nasci, vel sic in unitatem personae a Verbo Dei suscipi, ut hominibus eum nolentibus imitari, talis excusatio non daretur? Sicut autem nobis ipse Patrem proposuit imitandum, qui certe homo numquam fuit, eumque sine dispendio vel infirmatione divinitatis eius imitantur, quicumque per eius gratiam et volunt et possunt, ut diligant inimicos suos, benefaciant eis qui oderunt eos; nec dicunt ei: Tu propterea hoc potes, quia Deus es, et quia inimici tui nihil tibi possunt nocere, nos autem homines sumus infirmi, et eos iubemur diligere, qui nobis tot et tanta mala ingerunt suis persecutionibus; ita Christo non dicunt imitatores eius: Non possumus ea facere, quae ut faciamus tuo nos exhortaris exemplo, quia longe potentior est excellentia tua, quam infirmitas nostra. Non itaque ideo debuit natus de Spiritu Sancto et Virgine Maria habere concupiscentiam, qua cuperet mala, etsi ei resistendo non faceret, ne dicerent ei homines: Habeto prius cupiditates malas, et eas vince, si potes, ut te imitari nostras vincendo possimus. Deinde quid dicis, Iuliane, de illo qui dicit: Non quod volo, ago; sed quod odi, illud facio; quem vos asseritis, non concupiscentia cum qua natus est, sed mala consuetudine usque ad istam necessitatem premi? Numquid huiusmodi hominibus Christus non praebuit, ut se imitarentur exemplum? Numquid eos contempsit, eosque esse voluit a suis sectandis virtutibus alienos? Si ergo dicerent ei: Nescis quid patimur mole consuetudinis qua premimur; tu non premeris, propterea loqueris; facile omnes, cum valemus, recta consilia aegris damus. Placeretne tibi, ut etiam Christus tali consuetudine premeretur, eamque superaret, ut esset, remota eorum excusatione, talibus imitandus? An tua vaniloquia iam ridebis, et a nobis tacebis?
- IUL. Verum his ut res postulabat impletis, iuvat te vel mediocriter convenire, qua fiducia tu, cum Hieronymi scripta collaudes, dicas in Christo non fuisse peccatum, cum ille in Dialogo illo, quem sub nomine Attici et Critoboli, mira et ut talem fidem decebat venustate composuit, etiam quinti Evangelii, quod a se translatum dicit, testimonio nitatur ostendere, Christum non solum naturale, verum etiam voluntarium habuisse peccatum, propter quod se cognoverit Ioannis baptismate diluendum. De alio etiam testimonio Ioannis evangelistae, flagitium ei assuit falsitatis. De quo opere tu in illa epistola, quam Alexandriam destinasti, ita gloriaris, ut dicas Pelagium, Scripturarum ab eo oppressum molibus, arbitrium liberum vindicare non posse. Verum illi operi a catholico viro, qui pulsatus fuerat, obviatum est. Nunc vero ad hoc commemorationem eius tantummodo feci, ut te recognosceres non solum Scripturis sanctis, sed nec ipsis tui dogmatis adiutoribus consonare.
AUG. Si posuisses verba Hieronymi, fortassis ostenderem quomodo accipienda essent sine blasphemia, quam tu illi importare conaris; quod si non possem, non tamen eius fidem, quam cum aliis praeclarissimis Ecclesiae catholicae doctoribus tenuit, ideo repudiandam putarem, quia dixisse aliquid inveniretur, si tamen inveniretur, in quo illis non consonaret. Illud autem mihi ex huius hominis persona contra te satis est, quod cum id sentiat de peccato originali, quod sic aversaris, ut idem appelles Manichaeum, ipsum tamen hoc appellare non audes. Ubi te apparet imprudentia falli, sed contra prudentiam tuam mihi calumniari. Ego sane non Hieronymi, sed Ambrosii; nec meis commemoratam, sed verbis eius expressam sententiam tibi opposui, qua Christum dicit non aliter expertem delicti esse potuisse, nisi expers fuisset illius conceptionis, quam commixtio viri et mulieris operatur. Ubi cernis esse consequens, ut si ego propter hanc sententiam sum Manichaeus, sit et Ambrosius; quia vero ille non est, neminem faciat vel ostendat ista sententia Manichaeum. Hoc cum videas (non enim tale est ut non possis hoc videre, vel possis hoc non videre), tantum tamen causae bonitate desereris, ut calumnieris mihi nomine Manichaei, non imprudente ignorantia, sed pudente fallacia.
- IUL. Nam Manichaeos deseris in vituperatione suum et caprarum, quos in humanae naturae criminatione comitaris; cum quibus etiam in Christo non speciem carnis, sed rationem evertis exempli. Submoves etiam a Christo verbis interim naturale peccatum, ne et ipsum sub potestate diaboli collocare videaris, quod non fecit vel ipse Manichaeus. Sed laudas Hieronymum, qui ita eum non metuit blasphemare, ut dicat illum familiaritatem cum voluntariis quoque iniisse criminibus. Ita inter diversas amicorum sordes et commenta volutatus sine deflexu, in Catholicorum solum efferaris iniurias, quia dicunt Deum mali auctorem non esse, homines qui ab eo fiunt, malos non esse naturaliter, leges Dei iustas esse, imaginem eius posse declinare a malo et facere bonum; Christum nec in membris, nec in praeceptis, nec in iudiciis ullum perpetrasse peccatum. Atque ideo si tu assertione veritatis aegrescas, credimus tamen prudentes instrui, nonnullosque etiam de his quos mendacia tua sauciarunt, posse sanari.
AUG. De Christi exemplo superius tibi respondi, quod neque negare debemus eius excellentiam, qua licet homo integerrimus, tamen de Spiritu natus, nec carne concupiscente conceptus, super omnes homines hic vitam iustissimam duxit; nec propter hanc excellentiam nos excusare, ut non eum pro modo nostro studeamus imitari. Non enim coniuges fideles coelibatum eius imitantur; et tamen, ut adulteria omnesve concubitus illicitos non perpetrent, imitantur illum; nec si eum amplius imitantur qui sancte ducunt coelibem vitam, ideo in hoc quoque imitari eum possunt, quod ille non solum non fecit, verum nec concupivit illicita. Caelibi autem sanctae vitae concubitus est omnis illicitus, cui nec coniugalis est licitus. Quid ergo mirum, si natus de Spiritu et Virgine non in se habuit ullum malum? Quis vero, nisi gravioribus depressus malis, neget malum esse, contra quod etiam sancti quotidie rogant Patrem ex ipsius Domini magisterio? Cum enim dicimus: Ne nos inferas in tentationem; contra concupiscentiam nostram rogamus Deum. Unusquisque enim tentatur, ut scriptum est, a concupiscentia sua abstractus et illectus. Avertat ergo a nobis iste, quem rogamus, Pater, ut dicere audeamus quod a Patre quidem non sit, ad quod nos concupiscentia carnis trahit, sed a Patre sit ipsa quae trahit, vel malum sit ad quod trahit, et malum non sit ipsa quae trahit. Porro, si eam malum esse veritas clamat; profecto eam qui sine ullo malo natus est, non habebat, ac per hoc, peccatum sicut non fecit, ita nec concupivit. Nos itaque imitamur eum, cum peccatum non facimus, non peccati concupiscentiam non habendo, sed non ei consentiendo; quamvis ita imitemur illum Sanctum sanctorum, cum bene vivimus, ut tamen non desit unde dicamus in oratione nostra: Dimitte nobis debita nostra. Ego autem non sic laudavi Hieronymum, quomodo Pelagius laudavit Ambrosium, quod eius fidem et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere. Ac per hoc, si quid mihi displicet, reprehendo in amici scriptis, sicut in meis. Sed aliud est alicubi catholicum errare, aliud magni erroris etiam haeresim condere vel tenere.
- IUL. Sed hinc ista sufficiant: veniamus nunc ad illud, in quo pars negotii magna versatur; cuius potentia examinatus et exanimatus Manichaeorum legatus, tam fidelis responsionis documenta protulit quam elegantis ingenii. Nam postquam dicta mea, quae supra posui, nulla re nova intercedente, laudavit et probavit, ad eam partem qua disputatio a nobis promissa supplebatur, accessit; quaerente me quippe, per quid sub diabolo essent, quos Deus fecit; ad quod respondi ipsius nomine: Per peccatum, non per naturam; et retuli de meo: Sed, sicut ipse annuis, ut non potest esse sine sexibus fetus, ita nec sine voluntate delictum. Habent igitur tempore conceptus sui, parvuli voluntatem, qui adhuc animam non habent; aut habent tempore exortus sui, qui adhuc rationis usum non habent. Cum ad hunc igitur venisset locum, hoc solum de nostris proposuit obiectis, id est: Sed ut non potest esse sine sexibus fetus, ita nec sine voluntate delictum; responditque: Ita vero, ita est; sic enim " per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt ". Per unius illius voluntatem malam omnes in eo peccaverunt, quando omnes ille unus fuerunt, de quo propterea singuli peccatum originale traxerunt. Lectorem igitur adhortor, ut conflictum nostrum vigilanter inspiciat. Quid tibi profuit, eruditissime bipedum, meam non supplere sententiam; cum etsi in ea parte, quam suppressisti prioris dicti expositio teneretur, tamen etiam in illo, quod tibi obiecisti, vis aeque tota consistat? Proposui quippe fideliter, ut tua quoque manifestavit assensio, quod a te solet referri, et interrogans per quid sub diabolo essent parvuli, quos fecisset Deus, respondi vice tua: Per peccatum, non per naturam. Certe, vides me hinc nullam fecisse fraudem. Dixi quod in ore Traduciani est, licet hoc non sit in dogmate. Ad quod retuli: Sed ut non potest esse sine sexibus fetus, ita nec sine voluntate delictum. Tu hoc impudenti fraude fecisti dividuum; nam commemorans quod nos dixeramus, quia ut non esset absque sexibus fetus, ita nec sine voluntate delictum; illud quod sequebatur de parvulorum voluntate tacuisti, et respondes: Ita vero, ita est; sic enim " per unum hominem peccatum intravit in mundum ", per unius illius voluntatem malam omnes in eo peccaverunt. Hoccine est respondere? Hoccine disputare est? Hoccine postremo vel sobrietatis habere respectum? Ridetur certe ab eruditis calliditas sophismatum, ubi per communionem nominum simplicitati respondentis illuditur; sed illa ipsa sophismata licet non sint veritate solida, urbana tamen superficie colorantur; hoc autem quod monstrum disputationis est, quod nec veritate solidum est, nec sophismate levigatum. Dixi certe non posse esse sine libera voluntate peccatum; quo concesso, vestrum dogma consumitur, qui putatis esse in natura hominum sine ulla voluntate reorum delictum.
AUG. Ego id solum de opere illo tuo legeram, quod chartula quae mihi missa est, continebat. Nam posteaquam libros tuos, de quibus illud nescio quis excerpsit, inveni, ad cuncta respondi. Dicimus autem et nos non posse esse sine libera voluntate peccatum; nec ideo tamen, ut dicis, nostrum dogma consumitur, cum asserimus esse originale peccatum; quia et ad hoc peccati genus ex libera voluntate perventum est, non eius propria qui nascitur, sed eius in quo omnes originaliter fuerunt, quando communem naturam mala voluntate vitiavit. Non habent ergo parvuli tempore conceptus vel ortus sui peccandi voluntatem; sed ille tempore praevaricationis suae magnum illud peccatum libera voluntate commisit, a qua originalis peccati contagium sic humana natura contraxit, ut verissime diceret sanctus: In iniquitatibus conceptus sum; et alius itidem sanctus: Quis enim mundus est a sorde? Nec infans cuius est unius diei vita super terram. Haec eloquia veritatis subsannant vanitatem loquacitatis tuae.
- IUL. Qua ergo tu impudentia et approbas sententiam meam, et tuum dogma non deseris; cum sententiae utriusque partis ita nullo possint foedere copulari, ut enuntiatorum opposita pariter non participant veritati? Quomodo ergo ego si consentirem naturale esse peccatum, necesse erat ut deciderem de iure sententiae, quae praescribit, nisi in voluntate libera peccatum esse non posse; ita tu e regione consentiens me bene dixisse, qui pronuntiavi nullum esse sine voluntate peccatum, reicere statim debuisti illam opinionem, qua peccatum naturale credebas.
AUG. Aliud est sine voluntate libera peccatum esse non posse, quod et nos dicimus, quia nec originale esse potuisset sine primi hominis libera voluntate; et aliud est, quomodo ipse dixisti: nisi in voluntate libera peccatum esse non posse, quod non concedimus. Originale namque peccatum non est in voluntate nascentis, sed neque in ipsa est voluntate primi hominis, quamvis sine ipsa esse non posset. Aliud est ergo: Non potest esse sine voluntate peccatum, et aliud est: Non potest esse nisi in voluntate peccatum. Neque enim, si recte dicimus: Sine conceptu partus non potest esse; ideo etiam recte dicitur: Nisi in conceptu partus non potest esse. Sed hoc ita est diversum, ut neque in conceptu partus, neque in partu possit esse conceptus. Peccatum vero in voluntate potest esse, sicut fuit primi hominis; potest etiam non in voluntate, sicut originale cuiuscumque nascentis quod omnino est in voluntate nullius; sed non sine voluntate primi illius. Ille quoque sanctus qui dixit Deo: Signasti peccata mea in sacculo, et adnotasti si quid invitus admisi; non utique habuit in voluntate peccatum, quod commisit invitus. Quid ille qui dicit: Non quod volo, facio bonum, moxque subiungit, sed quod nolo malum, hoc ago? Numquid in voluntate dicendus est habere peccatum, secundum vos ipsos, qui eum vultis intellegi vi consuetudinis cogi peccare nolentem? Desine igitur de vicinitate subrepere, et sensim limitem transgredi, ut quoniam dicimus sine voluntate libera, tu nos dicere affirmes, nisi in voluntate libera, esse non posse peccatum; tamquam si diceremus, sine igne carbones esse non posse; et tu nos affirmares dicere, nisi in igne carbones esse non posse. Haec si nesciebas, confitere te non fuisse intellegentem disputatorem; si autem sciebas, non intellegentem sperasse habiturum te esse lectorem.
- IUL. Quidquid enim naturale est, voluntarium non esse manifestum est.
AUG. Si quidquid est naturale, voluntarium non esse manifestum est; non est ergo naturale, quod salvi, quod beati esse volumus. Quod dicere quis audeat, nisi tu? Aut admonitus, fortasse nec tu.
- IUL. Si ergo est naturale peccatum, non est voluntarium; si est voluntarium, non est ingenitum. Istae duae definitiones tam contrariae sibi sunt, quam contrarium est necessitas et voluntas, quarum confirmatio ex mutua negatione generatur. Nam sicut nihil est aliud voluntarium, quam non coactum; ita nihil est aliud coactum, quam non voluntarium. Simul ergo exstare, et velut vivere, duo ista non possunt; quia talis eorum natura est, ut tunc aliud vivat, cum aliud exstinguitur.
AUG. Cur non attendis esse peccatum etiam non voluntarium, certe in illo qui dicit, quacumque causa hoc dicat: Si autem quod nolo ego, hoc facio; iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum? Cur non attendis esse etiam necessitatem, qua necesse est velimus beate vivere; et clausis oculis sic alteri alteram opponis, quasi voluntas necessitatis, aut necessitas voluntatis esse non possit?
- IUL. Cum ergo hoc ita inconcussum sit, ut nulla queat argumentatione convelli; tu elige utrum mavis, et vel nostram, vel tuam constanter affirma sententiam; ut aut necessitati, aut voluntati imputes culpam. Cum autem dico, utrum mavis, non sic admoneo, quasi tua adhuc lateat opinio, qui crimina naturae per Manichaeum importare didicisti; sed ideo hoc commoneo, ut disputationis tuae veritas denotetur.
AUG. Velis nolis, quoniam saepe hoc dicis, saepe oportet ut audias, non fuisse Manichaeum qui dixit, dissensionem carnis et spiritus per praevaricationem primi hominis in naturam vertisse. Quam tu causam mali huius negans, cum quo malo nasci omnem hominem negare non sineris, facis ut Manichaeus aliae naturae commixtionem nobis inesse dicat, et vincat nisi tecum victus intereat.
- IUL. Quid igitur mihi responderis prudens et sollicitus auditor expendat. De parvulis certe agimus, quibus nulla propriae mentis adest voluntas, de quibus quaeritur per quid sint sub diabolo, quos Deus fecit, cum nihil mali ipsos egisse consentias. Tu eos concionatus es, ad ius daemonis propter peccatum, non propter naturam pertinere. Ad hoc insurrexit nostra responsio: Sed ut non potest esse sine sexibus fetus, ita nec sine voluntate delictum. Ad quod tu retulisti: Ita vero, ita est; id est, non potest esse sine voluntate delictum. Verum qui hoc confirmaveras, qua impudentia subdidisti: Sed per unum hominem peccatum intravit in mundum, per unius illius voluntatem?
AUG. Numquid, quoniam de parvulis agebatur, ideo quod verum dixisti, non debui ostendere etiam meam non impedire sententiam, id est, non esse posse sine voluntate delictum; quandoquidem etiam originale delictum non habet causam, nisi ex illius voluntate, a quo ipsa origo deducitur? Illud ergo cum adversa intentione dixisses, non mihi tamen adversum esse respondi, et verum esse concessi; et quod tu non videras, quomodo mihi non adversaretur, ostendi. Potuisti enim dicere secundum intentionem tuam, non esse posse delictum sine illius, cuius delictum est, propria voluntate; quod si dixisses, nequaquam concederem; sine propria enim nascentis voluntate trahitur originale peccatum. Sed tamen verum dixisti, non posse esse sine voluntate peccatum; quia et ipsum originale voluntas eius effecit, qui primus ea, qua natura humana vitiata est, voluntate peccavit; ita ut quidquid hominum nasceretur per carnis concupiscentiam, quae reorum confusione velata est, liberum non fieret a reatu, nisi renasceretur per spiritus gratiam.
- IUL. Numquid de Adam operibus interrogatus eras, aut quaesitum fuerat, utrum ille voluntate peccasset? Quod quidem contra te mox quaeretur. Esto, aliis te delectet illudere; cuius deformitatis est, ut tu tibimet imponas? Quippe haud mihi valeo persuadere, quod tantam deformitatem non fraude, sed opinione patiaris. In uno eodemque versu assentiris, non posse esse sine voluntate delictum, et subdis protinus, peccatum quod sine motu animi libero manere non dixeras, in omnibus hominibus sine voluntate regnare.
AUG. Quid supponis verbum tuum quasi meum, ut non sentiente qui hoc audit aut legit, subtrahas sensum meum? Ego non dixi, sine voluntate manere non posse peccatum, sed esse non posse; quantum autem intersit, ex tuis verbis aperiam. Ubi enim dixisti: Non potest esse sine sexibus fetus, quis non te verum dixisse consentiat? Aliter enim non existit fetus, nisi ex maris et feminae sexibus. Si autem dixisses: Non potest manere sine sexibus fetus; quis tibi hoc verum esse concederet? Manet enim sine parentum sexibus fetus, sine quibus tamen esse non posset; nec omnino ipsi faciunt ut maneat, qui fecerunt ut esset. Sic ergo peccatum, quod esse sine voluntate non potest, manere sine voluntate potest. Itaque etiam peccatum Adae, quoniam ipsum est quod originaliter manet in posteris eius, nisi quibus in Christo remittitur, profecto cum dicitur et in ipsis sine voluntate non esse, ad illius voluntatem refertur, qua factum est ut esset quod manendo et in posteris esset, non qua factum est ut maneret quod et sine voluntate iam posset. Si autem hoc dicis esse, quod est manere; non contendo verbis, sed plane dico, quantum attinet ad manendum, sine voluntate esse posse omne peccatum. Quis est enim qui peccatum quod sine voluntate non fecit, manere etiam velit? Et tamen manet nolente peccatore peccatum, quod a voluntate commissum est. Manet ergo donec remittatur: et si numquam remittatur, manebit in aeternum; neque enim mendaciter in Evangelio dictum est: Reus erit aeterni peccati.
- IUL. Deinde quia multa in propositionibus invenitur diversitas, dixeras: Non esse sine voluntate delictum, et respondisti: sed per unius voluntatem esse delictum. Numquid concinit superiori definitioni, quae ablativi casus praepositione munitur, secuta responsio per praepositionem accusativi casus illata? Quaesitum erat utrum esset crimen sine voluntate, quod non posse constiterat; tu subdidisti per unum hominem intrasse peccatum, cum non referret per quid coepisset, sed sine quo esse non posset.
AUG. Ego sic dixi peccatum sine voluntate esse non posse, quomodo dicimus poma vel frumenta sine radicibus esse non posse; ubi etiam sine offensione grammaticorum possumus dicere, poma vel frumenta nisi per radicem esse non posse. Cum ergo recte utrumque dicatur, quamvis illud per ablativi, hoc per accusativi casus praepositionem enuntietur; quid est quod nobis casibus nominum, velut cassibus aranearum, quanto subtilius, tanto infirmius tendis insidias? Quaere muscas morituras, quas istis reticulis capias. Non hoc erant illi, quos ideo sequimur, ut tuas tendiculas dissipemus. Non hoc erat Apostolus, qui dixit: Corpus quidem mortuum est propter peccatum. Non hoc erat Hilarius, qui dixit: Ex peccato omnis caro est, a peccato scilicet Adam parentis deducta. Non hoc erat Ambrosius, qui dixit: Omnes sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est. Utinam tu potius istorum Christi piscatorum retibus tenaciter salubriterque capiaris; tunc accusativum casum, quo ipse a te ipso es accusatus, et ablativum, quo de Ecclesia catholica es ablatus, correctus melius declinabis. Praepositiones autem si recte atque integre sequeris, cur non istos doctores Ecclesiae tibi, deposita elatione, praeponis?
Chapter 20 of 31