Liber I, Capita 50–69
- IUL. Amolire te itaque cum tali Deo tuo de Ecclesiarum medio; non est ipse, cui Patriarchae, cui Prophetae, cui Apostoli crediderunt, in quo speravit et sperat Ecclesia primitivorum, quae conscripta est in caelis; non est ipse quem credit iudicem rationabilis creatura; quem Spiritus Sanctus iuste iudicaturum esse denuntiat. Nemo prudentium, pro tali Domino suum umquam sanguinem fudisset; nec enim merebatur dilectionis affectum, ut suscipiendae pro se onus imponeret passionis. Postremo iste quem inducis, si esset uspiam, reus convinceretur esse, non deus; iudicandus a vero Deo meo, non iudicaturus pro Deo. Ut igitur prima fidei fundamenta cognoscas: noster Deus, Ecclesiae catholicae Deus, substantia nobis ignotus est, et ab aspectu similiter remotus; quem vidit nemo hominum, nec videre potest; ut aeternus sine principio, ita sanctus iustusque sine vitio; omnipotentissimus, aequissimus, misericordissimus, innotescens solo splendore virtutum; factor omnium quae non erant, dispensator eorum quae sunt, examinator cunctorum qui et sunt et futuri sunt et fuerunt, in ultimo die; terram, caelum, et cuncta simul elementa moturus; excitator cinerum, et corporum restitutor; sed propter solam iustitiam, haec quae diximus, cuncta facturus.
AUG. Si Deum Patriarcharum colis, quare non credis circumcisionem octavi diei, quae praecepta est Abrahae, prefigurationem fuisse regenerationis in Christo? Hoc enim, si crederes, videres non potuisse iuste animam parvuli exterminari de populo suo, si die non circumcideretur octavo, nisi alicui fuisset obligata peccato? Si Deum Prophetarum colis, cur non credis quod per eos totiens Deus dixerit: Reddam peccata patrum in filios? Si Deum Apostolorum colis, cur non credis, corpus mortuum propter peccatum? Si Deum colis in quo speravit et sperat Ecclesia primitivorum, quae conscripta est in caelis, cur non credis baptizandos parvulos erui de potestate tenebrarum, cum eos propter hoc exsufflet atque exorcizet Ecclesia, ut ab eis potestas tenebrarum mittatur foras? Ille vero quem sperat iudicem rationalis creatura, quae in sanctis eius est et fidelibus, lege nobis, praeter regnum bonis et supplicium malis, quem tertium locum praeparaverit et promiserit non regeneratis innocentibus tuis. Quomodo autem dicis, neminem prudentum pro Domino, quem colimus, sanguinem fundere; cum eum coluerit et pro eo sanguinem fuderit gloriosissimus Cyprianus, qui vos in ista quaestione suffocat, dicens parvulum ex Adam carnaliter natum, contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere? Videsne te potius reum, qui blasphemas istum sanctorum martyrum Deum? Dicis te colere omnipotentissimum, aequissimum, misericordissimum Deum; sed ipse est omnipotentissimus, qui iugum grave, quo premuntur filii Adam ex die nativitatis suae, procul dubio ab eis posset auferre, immo ne ullo tali iugo prorsus gravarentur efficere; sed ipse est aequissimus, qui nullo modo illud imponeret, imponive permitteret, nisi peccata in eis, cum quibus nati sunt, inveniret, quorum reatum renatis idem ipse misericordissimus solveret. Si ergo te delectaret divina iustitia, videres profecto quod ex ipsa veniat, non utique iniuste a parvulis incipiens, nota omnibus humana miseria, qua peragitur haec vita, a primis fletibus nascentium, usque ad extremos halitus morientium; sanctis tantum et fidelibus, sed in alia vita, felicitate promissa.
- IUL. Pro hoc igitur Deo meo, quem mihi qualem credo omnis creatura et sancta Scriptura denuntiat, rectius dixi facerem, si nec librorum te concertatione dignum putarem. Verum quoniam mihi potissimum hoc a sanctis viris, nostri temporis confessoribus, munus impositum est, ut dicta tua quid habeant ponderis rationisque discutiam, opportunum fuit ostendere prius, non a te credi ei Deo, qui in Catholicorum semper Ecclesia praedicatus est et usque ad finem ubi illa fuerit praedicabitur.
AUG. Ego potius non te ostendisse, quod te ostendisse dicis, ostendi; et ei me Deo credere, qui a Catholicorum semper Ecclesia praedicatus est, si nimium caecus non sis, edocui.
- IUL. Nunc vero consequenter inspiciam, quibus hoc, quod expugnat fides piorum, testimoniis affirmare coneris. Sed quoniam institui libro tuo secundo, quem Alypius detulit, obviare, ne confunderetur rescripti series, paucis adhuc, usque dum ad testimonium Apostoli, quo plurimum tibi videris muniri, sermo perveniat, respondendum est. Illis ergo, quae supra posui, verbis tuis haec, quae sequuntur, adiungis: In his itaque quae praetermisit, hoc timuit, quia cuncta Ecclesiae catholicae pectora convenit, fidemque ipsam antiquitus traditam atque fundatam, clara quodam modo voce compellat, et adversus eos vehementissime permovet quod diximus, quia "nihil peccati esse in parvulis dicunt, quod lavacro regenerationis abluatur". Omnes enim ad Ecclesiam non propter aliud cum parvulis currunt, nisi ut in eis originale peccatum generatione primae nativitatis attractum regeneratione secundae nativitatis expietur. Deinde ad nostra superiora verba revertitur, quae nescio cur repetat: "Eos autem qui de tali commixtione nascuntur, dicimus trahere originale peccatum; eosque, de parentibus qualibuscumque nascantur, non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo". Haec verba nostra et paulo ante dixerat. Deinde subiunxit quod de Christo diximus: "Qui de eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit". Sed etiam hic praetermisit quod ego posui: "Ut per eius gratiam eruti de potestate tenebrarum in regnum illius, qui de eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit, transferantur". Vide, obsecro te, quae nostra verba vitavit, tamquam inimicus omnino gratiae Dei, quae venit per Iesum Christum Dominum nostrum. Scit enim ab illa Apostoli sententia, qua dixit de Deo Patre: "i nos eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae "; improbissime et impiissime parvulos separari; ideo procul dubio verba ista praetermittere quam ponere maluit. Egone sum inimicus gratiae Dei, homo omnium impudentissime, qui in primo libro meo, unde tu ista a contextu suo avulsa rapuisti, ut aliquid sine ratione garrires, professione pura et plena os tuum mysteriis Manichaeorum madens tuorumque damnavi?
AUG. Numquid ut habeas causam bonam conviciando facturus es? Dic quorum meorum os, sicut meum damnasse te iactas. Dicturus es: Manichaeorum; sed ut maledicus, non ut veridicus. Ego enim et Manichaeos detestor, et adiutores eorum, in quibus appetis principatum, et utrosque adiuvante ac subve ente Domino Deo nostro catholica veritate redarguo. Sed ostendam meos, quos in me tanto nequius quanto astutius criminaris. In hac enim causa, ubi originalis peccati vertitur quaestio, propter quod me nomine Manichaeorum atrocissimis dignum arbitraris opprobriis, meus est Cyprianus, qui cum peccasse nihil dixerit parvulum, non tamen tacuit, eum contraxisse peccati ex Adam prima nativitate contagium. Meus est Hilarius, qui cum exponeret quod in Psalmo legitur: Vivet anima mea et laudabit te. Vivere se, inquit, in hac vita non reputat; quippe qui dixerat: "ce in iniquitatibus conceptum sum, et in delictis peperit me mater mea ", scit sub peccati origine, et sub peccati lege se natum. Meus est a tuo doctore excellentissime laudatus Ambrosius, qui dixit: Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est; sicut habes lectum, dicente David: "ce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea ". Ideo Pauli caro, corpus mortis erat. Meus est Gregorius, qui cum de Baptismo loqueretur: Venerare, inquit, nativitatem, per quam terrenae nativitatis vinculis liberatus es. Meus est Basilius, qui cum ageret de ieiunio: Quia non ieiunavimus, inquit, decidimus de paradiso; ieiunemus ut ad eum redeamus. Meus est Ioannes Constantinopolitanus, dicens: Adam peccavit illud grande peccatum, et omne hominum genus in commune damnavit. Hi omnes, et alii socii eorum eadem sentientes, quos commemorare longum est, mei sunt; si agnoscis, et tui sunt; sed mei doctores, improbatores tui. Quomodo igitur os meum meorumque damnasti; cum istorum, quos esse conspicis meos, concordissimo et veracissimo potius ore ipse damneris? Istisne tu luminibus civitatis Dei, mente tenebrosissima, fronte impudentissima, lingua procacissima audes crimen obicere Manichaei? Si autem non audes, cur mihi non ob aliud audes, nisi quia hoc dico, quod dicunt quibus non audes?
- IUL. Ibi namque hic est a me collatus ordo verborum, cum dixissem auctorem Deum caeli et terrae, omniumque quae in eis sunt, ac per hoc et hominum propter quos cuncta facta sunt. Non autem me fugit - inquio - cum haec dicimus, illud de nobis disseminandum esse, quia gratiam Christi necessariam parvulis non putemus. Quod christianos populos laudabiliter et vehementer offendit; si tamen dicti per se nefarii non nos arbitrarentur auctores; eo enim modo nec de fratribus suis falsa credendo crimen incurrerent, et studiosos se circa amorem fidei comprobarent. Munienda igitur nobis ista pars est contra impetum vanitatis, et confessione brevi os obloquentium consuendum. Nos igitur in tantum gratiam Baptismatis omnibus utilem aetatibus confitemur, ut cunctos, qui illam non necessariam etiam parvulis putant, aeterno feriamus anathemate. Sed hanc gratiam locupletem spiritalibus donis credimus, quae multis opima muneribus ac reverenda virtutibus, pro infirmitatum generibus et humanorum statuum diversitatibus, una, tam remediorum collatrice quam munerum, virtute medicatur. Quae cum admovetur, non est mutanda pro causis; iam enim ipsa dona sua pro accedentium capacitate dispensat. Sicut enim artes omnes non pro diversitate materiarum, quas arripiunt excolendas, ipsae quoque aut detrimenta aut augmenta patiuntur, sed idem semper atque uno modo se habentes multiplici decorantur effectu; ita et secundum Apostolum: "a fides, unum Baptisma ". Et multiplicantur et dilatantur in donis, nec tamen in mysteriorum mutantur ordinibus. Sed haec gratia non adversatur iustitiae, quae maculas eluit iniquitatis; nec facit peccata, sed purgat; quae absolvit reos, non calumniatur innocuos. Christus enim, qui est sui operis redemptor, auget circa imaginem suam continua largitate beneficia; et quos fecerat condendo bonos, facit innovando adoptandoque meliores. Hanc igitur gratiam, per quam reis venia, illuminatio spiritalis, adoptio filiorum Dei, municipatus Hierusalem caelestis, sanctificatio atque in Christi membra translatio, et possessio Regni caelorum mortalibus datur, qui aliquibus negandam putat, omnium bonorum exsecrationem meretur.
AUG. In his omnibus quae commemorasti gratiae Dei muneribus illud, quod prius posuisti, dari per illam reis veniam, non vis ad parvulos pertinere, quos ullum reatum negas ex Adam trahere. Cur ergo cetera multis negat Deus parvulis, qui sine hac gratia in illa aetate moriuntur? Cur, inquam, non eis datur illuminatio spiritalis, adoptio filiorum Dei, municipatus Hierusalem caelestis, sanctificatio atque in Christi membra translatio, et possessio regni caelorum? Haeccine tot munera tam necessaria, tot imaginibus suis nullum secundum vos peccatum habentibus negaret Deus, penes quem summa potestas est, cum hoc beneficium non a se prohibeat voluntas contraria parvulorum? Tu certe ut hanc a vobis amolireris invidiam, qua dicimini parvulis Baptismi gratiam denegare, dixisti quod eam gratiam, qui aliquibus negandam putat, omnium bonorum exsecrationem meretur. Non igitur eam Dei omnipotentis aequitas negaret innumerabilibus parvulis, qui sine hac sub eius omnipotentia moriuntur, si mali nihil in eius occulto iudicio mererentur. A quo iudicio de stirpe Adam venientibus omnibus debito, quicumque secundum gratiam, non secundum debitum liberantur, non in suis meritis, sed in Domino glorientur. Vos ergo si carere vultis opprobrio, quo Ecclesiae catholicae detestabiles facti estis, sinite Christum parvulis esse Iesum. Quod omnino non erit, si non eis conferet propter quod hoc nomen accepit, id est, si non eos salvos faciet a peccatis eorum. Hoc igitur de ista gratia dicite, ut offensione Christianorum, de qua conquerimini careatis, quod dixit catholicus doctus doctorque Gregorius: Venerare nativitatem, per quam terrenae nativitatis vinculis liberatus es. Nullo itaque modo ad istam gratiam pertinere parvulos confitemini, quamdiu negatis eos nativitate caelesti a terrenae nativitatis vinculis liberari.
- IUL. Quae quoniam, ut locus interim hic patiebatur, munivi, revertamur illo unde digressi sumus; de hoc ipso, ubicumque opportunum fuerit, plenius locuturi. Ecce quanta confessionis luce, et eos qui Baptisma parvulis denegarent, et vos qui eius praeiudicio iustitiam Dei audetis maculare, reprobavi; protestans aliud me non tenere, quam instituta mysteria iisdem, quibus tradita sunt verbis, in omni prorsus aetate esse tractanda, nec pro causarum varietate debere mutari; verum fieri peccatorem ex malo perfecte bonum; innocentem autem, qui nullum habet malum propriae voluntatis, ex bono fieri meliorem, id est, optimum; ut ambo quidem in Christi membra transeant consecrati; sed unus deprehensus in mala vita, alter in bona natura. Ille enim innocentiam, quam exortus acceperat, prava actione corrupit; hic vero sine laude, sine crimine voluntatis, hoc solum habet, quod a Deo conditore suscepit, qui infucata primaevitate felicior, bonum simplicitatis suae vitiare non potuit, nullum habens de actibus meritum, sed hoc solum retinens, quod tanti opificis dignatione possedit.
AUG. Quare ergo grave iugum super eum a die exitus de ventre matris eius? Cur tanta corruptibilitas corporis, ut hac aggravetur anima eius? Cur tanta mentis obtunsio, ut etiam plagis erudiatur tarditas eius? Quousque, Iuliane, gravis es corde? Quousque diligis vanitatem, et quaeris mendacium, quo vestra haeresis fulciatur? Numquid si nemo peccasset, si natura humana in ea qua condita est bonitate mansisset, etiam in paradiso ad istas homo miserias, ut alia taceam, nasceretur?
- IUL. Aetas igitur illa sicut misericordiam Christi praedicat innovata, id est, innovantis mysterii virtute provecta; ita iniquitatem iudicis, infamiam iustitiae, aut accusata, aut aggravata convincit.
AUG. Ex qua vetustate aetas illa dicitur innovata, cum sit ortu nova? Labia dolosa sunt ista; si vis agnoscere vetustatem, ex qua parvuli christiana gratia renovantur, audi fideliter quod ait homo Dei Reticius ab Augustoduno episcopus, qui cum Melchiade Romano Episcopo quondam iudex sedit, Donatumque damnavit haereticum. Hic enim cum de christiano Baptismate loqueretur: Hanc igitur, inquit, principalem esse in Ecclesia indulgentiam, neminem praeterit, in qua antiqui criminis omne pondus exponimus, et ignorantiae nostrae facinora prisca delemus; ubi et veterem hominem cum ingenitis sceleribus exuimus. Audisne non postea perpetrata, sed etiam ingenita scelera veteris hominis? Numquid Manichaeus fuit iste Reticius? Quomodo ergo non dolose innovari parvulos dicitis in christiana regeneratione, qui mala, quae ingeneravit antiqui criminis pondus, in vetere homine non vultis agnoscere? Deinde, si aggravata aetas illa iniquitatem iudicis convincit, ut dicis, itane non est aggravata gravi iugo super filios Adam? Et tamen non est hinc iniquus Deus; ac per hoc merito est aggravata. Nullum est autem huius aetatis meritum malum, si non est originale peccatum.
- IUL. Non ergo unitate sacramenti rea monstratur infantia, sed veritate iudicii nihil aliud quam innocens approbatur.
AUG. Invenisse te putas quare baptizetur; dic quare exsuffletur. Certe Pelagii auctoris vestri magna et invicta est putata sententia, ubi ait: Si Adae peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi iustitia etiam non credentibus prodest. Quid ergo de parvulis dicitis quando baptizantur? Credunt, an non credunt? Si dixeritis: Non credunt, quomodo non eis Christi iustitia etiam non credentibus prodest, ut Regnum caelorum possideant? Aut si prodest, ut cogimini confiteri; sic igitur eis nocuit Adae peccatum nondum peccandi habentibus voluntatem, quomodo eis prodest iustitia Christi nondum credendi habentibus voluntatem? Si autem dixeritis: Per alios credunt, sic etiam per alium peccaverunt. Et quoniam verum est quod per alios credunt (propter hoc enim et fideles per totam Ecclesiam nuncupantur), profecto pertinent ad illud quod ait Dominus: Qui autem non crediderit, condemnabitur. Condemnabuntur ergo si per alios non credant, cum per se ipsos non valent credere; condemnari autem iuste nullo modo possent, si non sub peccato, ac per hoc et sub peccati principe nascerentur. Propter hoc ergo et exsufflantur. Removete ab eis deceptoriam vanitatem vestram; sinite parvulos venire ad Iesum, qui salvum facit populum suum (in quo utique et ipsi sunt) a peccatis eorum.
- IUL. Quamquam mihi, ut de statu explicando immorer parvulorum, consequentia rationis indicit, quae res sua lege coniunctas dividi non sinit. Ceterum facilior esset iactura nascentium, si non eis compericlitaretur ipsa maiestas. Excusa igitur Deum, et accusa parvulum; iustum doceatur ille quod facit, qui sine iustitia Deus esse non potest; et quaevis suscipiat persona supplicium. Ceterum nunc extra sacrilegium res, quas putas esse consertas, mutuo sibi vehementer repugnant. Dicis enim, quoniam unis mysteriis, idololatrae ac parricidae, imbuuntur et parvuli, omnes scelestos posse convinci; et addis rem multo absurdiorem, a Sacramenti huius, de quo agimus, auctore aliena peccata innocentibus imputari. Hoc est quod pugnare dixi, quia non capit rerum natura ut uno tempore et adeo sit misericors Deus, ut propria unicuique confitenti peccata condonet; et adeo crudelis, ut innocenti impingat aliena. Horum prorsus cum alterum dederis, alterum sustulisti; si donat veniam reis, non calumniatur innoxiis; si calumniatur innocuis, numquam parcit obnoxiis.
AUG. Tu potius facis iniustum Deum, cum tibi videtur iniustum peccata patrum reddere in filios, quod se ille facere et verbis saepe testatur et rebus ostendit. Tu, inquam, facis iniustum Deum, sub cuius omnipotentis cura, cum videas gravi iugo miseriae parvulos premi, nullum eos peccatum habere contendis, simul accusans et Deum, et Ecclesiam; Deum quidem, si gravantur et affliguntur immeriti; Ecclesiam vero, si exsufflantur a iure diabolicae potestatis alieni. Ubi autem somniasti, idololatris et parricidis originalia parvulorum nos aequare peccata? Verum tamen mysteriis indita remissio peccatorum, in peccatis, et maioribus, et minoribus, et pluribus, et paucioribus, et singulis, vera est; in nullis vero peccatis, sicut esse parvulorum dicitis, falsa est. Sic autem aliena sunt originalia peccata propter nullum in eis nostrae voluntatis arbitrium, ut tamen propter originis contagium esse inveniantur et nostra. Quid est ergo quod clamas, et dicis non posse Deum et dimittere peccata maioribus propria, et imputare parvulis aliena; nec vis attendere, quod nonnisi in Christo renatis utraque; non renatis autem in Christo, neutra dimittat? Ipsa sunt enim christianae gratiae sacramenta abscondita sapientibus et prudentibus, et revelata parvulis. In quibus o si esses, nec quasi magnus in tua virtute confideres, profecto intellegeres, sic imputari generatis parvulis iniustitiam primi hominis ad subeundum supplicium, quemadmodum imputatur parvulis regeneratis iustitia secundi hominis ad obtinendum Regnum caelorum; quamvis voluntate atque opere proprio nec illum in malo, nec istum in bono reperiantur imitati.
- IUL. Nihil itaque in verbis tuis, coactus, ut dicis, timore praeterii. Quid enim in tam elegantis ingenii possem pavere monumentis, nisi forte hoc solum, quod horrorem de obscaenitatis tuae impugnatione perpetior?
AUG. Si emeres ista convicia, prodigum te dicerem; gratis tibi adiacent; cur non eis fruaris, quibus maledicum animum pascis?
- IUL. Audi igitur, contra ea quae dixisti, breviter: non sunt Ecclesiae catholicae pectora, quae sermo tuus convenit, si a pietate et ratione discordant. Quod utrumque committunt, cum nec de Dei aequitate bene aestimant, nec mysteriorum, quae criminantur, sapientiam et divitias intellegunt. Non est haec fides antiquitus tradita atque fundata, nisi in conciliis malignantium, inspirata a diabolo, prolata a Manichaeo, celebrata a Marcione, Fausto, Adimanto, omnibusque eorum satellitibus, et nunc a te in Italiam, quod graviter gemimus, eructata.
AUG. Quo ore, qua fronte concilium malignantium dicis, consensionem tot catholicorum, qui doctores Ecclesiarum fuerunt ante nos? Quasi vero, si in concilio episcoporum, quod non salubriter, sed iactanter, propter vestras quaestiones debere dicitis congregari, sederent episcopi, quos supra memoravi, ut alios omittam, Cyprianus, Hilarius, Ambrosius, Gregorius, Basilius, Ioannes Constantinopolitanus, aliquos eorum qui nunc manent facile inveniretis, quos eis in doctrina ecclesiastica antiquitus tradita aequare, nedum praeferre possetis. Cum ergo ipsi contra vos de peccato originali proferant apertas clarasque sententias, et quas paulo ante posui, et alias plurimas; horumne in catholica veritate consensum audetis malignantium appellare concilium? Et cogitatis, quid istis contradicatis, ac non potius quo fugiatis, si eis consentire non vultis? Sed quoniam me dixisti eructasse in Italiam quod gematis, eumdem illum episcopum Italiae a tuo doctore laudatum in tuam frontem replico Ambrosium. Omnes homines, inquit, sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est; sicut habes lectum, dicente David: "ce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea ". Ideo Pauli caro corpus mortis erat, sicut ipse ait: "is me liberabit de corpore mortis huius? ". Christi autem caro damnavit peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit, ut in carne nostra esset iustificatio per gratiam, ubi erat ante colluvio per culpam. Hanc ergo fidem antiquitus traditam dico atque fundatam; tu renuis, et cui relucteris, non respicis. Numquid huic eam a diabolo dicere poteris inspiratam? Numquid iste Manichaeus est? Numquid Marcion, Faustus, Adimantus? Non utique, sed longe his dissimilis, longeque contrarius. Pelagius certe dicat quis iste sit. Ille, ille est, cuius fidem, et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere. Quid est, Iuliane? Ubi te vides? Ille, cuius ne inimicus quidem reprehendere ausus est fidem, hanc habebat fidem, quam tu ita reprehendis, ut eam tribuas conciliis malignantium. Ecce non est eorum, sed est Ambrosii; quia vera est, quia sana est, quia ut dixi, antiquitus tradita atque fundata est, haec et mea est. Non ergo hanc in Italiam (quod vos gemere dicitis) eructavi; sed potius ab isto episcopo Italiae hanc praedicante et docente lavacrum regenerationis accepi. Quoniam fides ista catholica est, et tamen tua non est; tu ergo ubi es? Vide, obsecro, et redi. Videre tibi expedit, non invidere; redire cupimus, non perire.
- IUL. Nihil est peccati in homine, si nihil est propriae voluntatis vel assensionis; hoc mihi hominum genus, quod vel leviter sapit, sine dubitatione consentit. Tu autem concedis nihil fuisse in parvulis propriae voluntatis; non ego, sed ratio concludit: nihil igitur in eis esse peccati. Nequaquam ergo propter hoc ad Ecclesiam deferuntur, ut infamentur, immo ut infament Deum: sed deferuntur, ut laudent Deum, quem et bonorum naturalium et donorum spiritalium protestantur auctorem.
AUG. Non infamantur, cum exsufflantur, sed eruuntur de potestate tenebrarum; nec infamant Deum, sed quo creatore nati sunt, hoc indigent salvatore; et ideo renascendo, ex Adam transferuntur ad Christum. Ubi autem dixisti: Nihil est peccati in homine, si nihil est propriae voluntatis, vel assensionis, plenius verum diceres, si adderes: Vel contagionis.
- IUL. Originale autem peccatum, si generatione primae nativitatis attrahitur, nuptias quidem a Deo institutas damnare potest, ceterum auferri a parvulis non potest; quoniam quod innascitur, usque ad finem eius, cui a principiorum causis inhaeserit, perseverat.
AUG. Nec nuptias damnat, quia non ipsae sunt causa eius; et aufertur ab Omnipotente illo, qui et homo nasci potuit sine illo.
- IUL. Nullam itaque tibi calumniam commovemus, quasi damnes nuptias, et quasi hominem, qui ex illis nascitur, opus diaboli esse dicas; nec infideliter hoc obicimus, nec imperite colligimus; sed qui sit consequentium sententiarum effectus, sollicite et simpliciter intuemur. Numquam sunt enim sine commixtione nuptiae corporales. Tu dicis, quicumque ex illa commixtione nascuntur, ad diabolum pertinere; dubio procul pronuntias nuptias ad ius daemonis pertinere.
AUG. Numquid nos dicimus, sine commixtione corporis nuptias in paradiso esse potuisse, si nemo peccasset? Sed non ibi esset malum, quo nunc bene utitur pudicitia coniugalis. Illud autem malum est a vulnere, quod diabolica inflixit astutia. Hinc rea tenetur propago mortalium; hinc est qui nascitur sub principe peccatorum, donec renascatur in Christo, qui nullum habuit omnino peccatum; a quo solo vinculum solvitur mortis, quia solus fuit liber in mortuis.
- IUL. Dicis trahi naturae conditione peccatum, qui vis hoc malum a voluntate primi hominis accidisse. Differo hic responsionem, qua convincendus es quod sine verecundia mentiaris. Sed quod ad praesentem locum spectat, colligo, et sapientiae ratiocinanti credo, quod naturam videlicet diabolicam sine ambiguitate definias. Nam si in ea vel per eam est, propter quod homo a diabolo possidetur; irrefutabiliter diaboli est, per quod Dei imaginem sibi potuit vindicare. Immo nec imago Dei est, quae per exortum suum in regno diaboli est.
AUG. Credis, sed opinanti stultitiae, non ratiocinanti sapientiae. Sine parvulos erui de potestate tenebrarum, ut Christi transferantur in regnum. Nam dicendo eos veteris delicti non habere contagium, et sic removendo a misericordia Salvatoris, qui salvum facit populum suum a peccatis eorum, unde vocatus est Iesus; nihil agis, nisi ut ira Dei maneat super eos, de qua locutus est Iob, dicens: Homo natus ex muliere, brevis vitae, et plenus irae, et sicut flos feni decidit, fugit autem sicut umbra, et non stabit; nonne et huius curam fecisti, et hunc fecisti intrare in conspectu in iudicium? Quis enim erit mundus a sordibus? Ne unus quidem, etiamsi unius fuerit diei vita eius super terram. Sed videlicet, homo misericors, miseraris imaginem Dei, ne dicas eam sub peccato carnaliter nasci. O quam crudelis est ista vana misericordia tua, quae parvulis negat misericordiam Salvatoris sui; qui venit quaerere quod perierat! Per illas igitur sordes, sine quibus homo Dei dicit esse neminem, etsi unius diei sit vita eius super terram, sibi vindicat diabolus imaginem Dei, non per substantiam, quam creavit Deus. Vitiata est enim natura, non vitium est. Sed tu: Nec imago Dei est, inquis, quae per exortum suum in regno diaboli est. Quid, si tibi alius dicat: Non est imago Dei, quae nullo rea peccato, non tamen intrat in regnum Dei? Nonne, quid respondeas non habebis, si vana respondere nolueris? Et certe propterea est homo imago Dei, quia factus est ad similitudinem Dei. Cur ergo et vanitati similis factus est, propter quod dies eius velut umbra praetereunt? Non enim ab hac vanitate separaturus es parvulos, cum dies eorum velut umbra praetereant. Postremo numquid eos et a viventibus separabis? Audi ergo eum qui dicit in Psalmo: Ecce veteres posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihil ante te; verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. Cum ergo sit imago Dei omnis homo vivens, dic unde sit etiam vanitas omnis homo vivens. Sed quid dicturus es, qui non vis agnoscere, aliud horum esse ex conditione Dei, aliud accidisse ex conditione peccati? Permittite, quaesumus, ut homo vivens, qui ad Dei similitudinem factus est, eruatur a potestate tenebrarum, sub qua vanitati similis factus est; eruatur autem nunc interim a reatus obligatione; post hanc vero corruptibilem vitam, ab omni etiam vanitate.
- IUL. Si igitur legas opus meum, desines mirari, cur ad verba tua, quae supra posueram, reverterim. Promiseram quippe me de scriptis tuis probaturum, quoniam tu inter impietatem quam biberas, et eius invidiam quam time s, pariter utrumque dixisses, et quod a Catholicis, et quod a Manichaeis asseri solet. Est itaque ibi talis ordo verborum admotus tuo capiti, quod nunc fronte sycophantae interpolatum fuisse mentitus es. Scio me magna pollicitum, id est, ut de adversarii sermonibus approbarem et eos, qui homines opus Dei negant, iure damnari, et istum ipsum, qui hoc confitetur, nihil aliud agere, quam ut peculium diaboli confirmet esse quidquid de nuptiarum fecunditate procedit. Hoc enim genere, patrocinii sui quoque legibus, Manichaeorum opinio destruetur. Verum id tota libri eius exordia publicarunt. Ait enim opus esse divinum homines, qui ex nuptiis, id est, ex maribus nascuntur et feminis; qua sententia omne quod erat acturus evertit, nobisque assentitur dicentibus esse impios, qui haec audeant denegare. Absoluta igitur iam una pars est: superest ut ostendam id eum, quod nuper impugnarat, astruere. Quibus dictis partem tui capitis retractavi, in qua dixeras: Eos, qui de tali commixtione nascuntur, dicimus trahere originale peccatum, eosque de parentibus qualibuscumque nascantur, non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo, et per eius gratiam de potestate eruti tenebrarum, in regnum illius qui ex eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit, transferantur. Cur ergo putes hinc te excusari posse ab errore Manichaeorum, quia ausus es sententiam, cum qua omnibus ingenii tui viribus luctabaris, inserere; cum hoc non patrocinium erroris tui, sed testimonium sit stultitiae singularis, qui putas Calliphontis more virtutem et vitia, iustitiam et iniquitatem oratione tua posse in foedera convenire? Quod autem ait Apostolus: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae; lege quartum operis mei librum, et tunc tibi quid Magister Gentium senserit, innotescet.
AUG. Sexto nostro responsum est quarto tuo, et nunc ego magis admoneo ut illa tua et mea legant, qui volunt scire quantum ibi fueris a veritate devius, et quanta sis veritate convictus. De hac autem chartula, in qua ex tuis libris quaedam decerpta conscripta sunt, liberum tibi est mihi imputare quod ille fecit, qui eam misit homini, a quo missa est mihi. Ille quippe quod voluit, in ea posuit ex opere tuo, et quod voluit praetermisit; unde tibi iam supra breviter satisque respondi. Quid te obscuris tuis adversus Apostoli manifesta conaris involvere? Ille Deum praedicans ait: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae; et tu dicis hoc ab illo, exceptis parvulis, dictum. Si ergo non eruuntur parvuli de potestate tenebrarum, non sunt mortui; si non sunt mortui, non pro eis mortuus est Christus; tu autem etiam pro ipsis Christum mortuum confiteris; et idem Apostolus dicit: Unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt. Conclusio haec Apostoli invicta est; ac per hoc quia et pro parvulis mortuus est, profecto etiam parvuli mortui sunt. Mortuus est porro Christus, ut evacuaret eum qui potestatem habebat mortis, id est, diabolum. Sine igitur parvulos, ut vivant, de potestate erui tenebrarum. Quid est autem, quod mihi Calliphontis morem obicis, vel errorem, in eo quod me putare dicis virtutem et vitia, iustitiam et iniquitatem oratione mea posse in foedera convenire? Ego quidem absit ut hoc vel corde teneam, vel sermone suadeam; sed tam bene te intellexisse istum philosophum gratulor. Etenim cum ille putaverit in virtute animi et in voluptate corporis esse hominis bonum; tu eum dicis virtutes et vitia voluisse coniungere; ac per hoc, sicut decuit, vitium iudicasti esse corporalis appetentiam voluptatis; vitium est igitur libido, quam laudas. Subrepsit itaque undecumque tuis sensibus veritas, ut susceptae tuae causam paululum deserens, quod dicimus diceres.
- IUL. Argui ergo, et iure argui, deiectam et debilem varietatem, qua fuerat effectum ut et nuptias te non damnare praemitteres, et diceres, ob viri et feminae commixtionem, quam de nuptiarum conditione et natura venire perspicuum est, immo in qua sola (quantum ad conflictum nostrum respicit) nuptiarum veritas est, homines in diaboli iura transcribi.
AUG. Si in sola viri et feminae commixtione est veritas nuptiarum; eadem ergo est veritas adulteriorum quae nuptiarum, quia in utrisque est ista sexus utriusque commixtio. Quod si absurdissimum est; non in sola, ut deliras, commixtione maris et feminae nuptiarum veritas est, quamvis sine illa nuptiae filios propagare non possint; sed alia sunt ad nuptias proprie pertinentia, quibus ab adulteriis nuptiae discernuntur, sicut est thori coniugalis fides, et cura ordinate filios procreandi et, quae maxima differentia est, bonus usus mali, hoc est, bonus usus concupiscentiae carnis, quo malo adulteri utuntur male.
- IUL. Quam commixtionem ita exsecrabilem persuadere conatus es, ut velis intellegi Christum, non propter signi splendorem, sed propter damnandam sexuum coniunctionem nasci de virgine matre voluisse. Quid ergo umquam a quoquam dici improbius aut impudentius potuit, quam hoc, quod duos velut reges de humanitatis possessione certantes his signis, et duo eorum regna separasti, ut diceres, dia li esse quidquid nuptiae protulissent, Dei vero solum quod Virgo peperisset? Quid est aliud, Virginis fecundatorem et egentissimum ostendere inopia portionis suae, et eumdem negare eorum qui prodeunt de nuptiis hominum conditorem? Teneat igitur verbi tui lector diligens chirographum, sciatque te, discipulum fidelem Manichaeorum et Traducianae nationis primatem, nihil aliud quam commixtionem legitimi damnasse coniugii.
AUG. Non habes exercitatos sensus ad separandum bonum a malo. Et hominum et Angelorum natura atque substantia vel bonorum vel malorum Deo creatore subsistit; sed vitia naturarum atque substantiarum, quae Manichaei naturas dicunt esse atque substantias, veritas autem negat, Deus iustus atque omnipotens ordinatione iudiciaria esse permittit; et ipsa sunt mala, quae nisi ex bonis et in bonis naturis inesse non possunt. Sic sunt autem in diaboli potestate quaecumque illi, Deo iudicante, subduntur, ut a Dei potestate, sub qua et ipse diabolus constitutus est, aliena esse non possint. Cum igitur omnes Angeli et omnes homines sub Dei sint potestate, inanis est loquacitas tua, qua dicis Deum et diabolum divisisse inter se, quis eorum quos habeat sub propria potestate. In quem vero crudo pectore evomas istas, quibus pasceris, contumelias, paulisper attende. En adest ille Ambrosius; de hoc in quod inveheris, quid dicat vide: Quomodo solus, inquit, potuit iustus esse, cum generatio omnis erraret, nisi natus ex Virgine generationis obnoxiae privilegio minime teneretur? Audi adhuc, audi, et protervam linguam frontis elisione compesce: Non enim virilis coitus, inquit, vulvae virginalis secreta reseravit; sed immaculatum semen inviolabili utero Spiritus Sanctus infudit; solus enim per omnia ex natis de femina sanctus Dominus Iesus, qui terrenae contagia corruptelae, immaculati partus novitate non senserit, et caelesti maiestate depulerit. Cernis nempe, quod dico, quis dixerit? Cernis, quidquid contra me dicis, contra quem dicas? Si enim ego hinc sum discipulus Manichaei, hoc est et ille. Non est autem hoc ille, qui haec ante nos dixit. Non est hoc igitur, quisquis haec dicit; sed haereticus manifestus est, quisquis huic antiquo catholico dogmati contradicit.
- IUL. Sed iam pergamus ad cetera. De me itaque scribens, post illa quae supra texui verba tua, haec quae sequuntur adiungis: Post haec illud nostrum posuit, ubi diximus: Haec enim quae ab impudentibus impudenter laudatur, pudenda concupiscentia, nulla esset, nisi homo ante peccasset; nuptiae vero essent, etiamsi nemo peccasset; fieret quippe sine isto morbo seminatio filiorum. Huc usque ille verba mea posuit. Timuit enim quod adiunxi: Potest in corpore vitae illius, sine quo nunc fieri non potest in corpore mortis huius. Et hic ut meam sententiam non finiret, sed eam quodam modo detruncaret, illud Apostoli testimonium formidavit, ubi ait: "ser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum ". Non enim erat corpus mortis huius in paradiso ante peccatum, propter quod diximus: In corpore vitae illius, quae ibi erat, sine isto morbo seminationem fieri potuisse filiorum, sine quo in corpore mortis huius fieri non potest. Tenes tu quidem consuetudinem tuam, equidem in hoc potissimum opere consequenter, ut qui contra veritatem agis, nihil verum loquaris; sed numerosis eruditionis tuae peccatis correptionum multitudo vix sufficit. Ideo hic iam breviter annotabo, te fallere; me autem, vel post hoc opus intelleges, insolentem esse mendacii. Tibi ergo huius vitii vindica totam possessionem, ut ab Evangelio, nec sane iniuria audire possis, quia ab initio mendax es, sicut et pater tuus, vel ille ad cuius te dicis dominium pertinuisse nascentem, vel alter secundarius, qui te elegantibus, quae tamen inter honestos nominari non queant, imbuit sacramentis. Totum ergo hoc protuli in opere meo priore, quod tu praetermissum esse confingis; quod quanta sit disputationis veritate ac luce convictum, si prope ultimas primi voluminis mei partes legas, etiam ipse poteris confiteri. Non ergo tua detruncata sententia, sed integra valenti est responsione destructa. Nunc autem audi breviter Apostolus hoc quod ait: Miser ergo homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum; non ad mortalitatem nostri corporis rettulit, quam caro animalium de naturae institutione suscepit, sed ad consuetudinem delinquendi; a quo reatu post incarnationem Christi, per Testamentum Novum, quisquis ad virtutis studia migraverit, liberatur. Ibi ergo sub persona Iudaeorum loquens, illecebrarum cupiditate etiam post interdictum sacrae legis errantium, ostendit unicum esse in illa tempestate subsidium, si crederent Christo; qui sic indicebat cautiones de futuris, ut veniam condonaret peractis; nec insistebat reis in tentatione supplicii, sed currentes liberalissimo gremio confovebat; non exanimans terrore depressos, sed reparans benignitate correctos. Quam benignitatem ipse iam senserat, qui dicebat: Humanus sermo, quoniam Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus sum ego; sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Iesus omnem patientiam, ad exemplum eorum, qui credituri sunt illi in vitam aeternam. Quod ut intellegeres ad vitam malam, non ad naturam hominum pertinere; ne per adventus Christi causam, putares ab eo etiam parvulos peccatores pronuntiatos, ait: In me ostendit omnem patientiam. Patientia autem Dei illa est, de qua ad Romanos loquitur: An ignoras quoniam bonitas Dei ad paenitentiam te adducit? Se ndum autem duritiam tuam et cor impaenitens thesaurizas tibi iram in die irae. Exercetur ergo patientia Dei, cum non exiguo tempore exspectatur humana conversio. In parvulis autem non potest apparere patientia. Si enim essent peccata naturae, quae eis Salvator adscriberet; patiens quidem falso, saevus vero certissime diceretur. Non potest autem Deus nisi pius et iustus esse, quod est Deus meus Iesus Christus; cuius patientiam, vel Paulus diu persecutor, vel alii sub quorum persona loquitur, experti sunt; quia diu exspectati sunt, licet sero liberati. Ac per hoc ab Apostolo vita hominum, non natura damnatur. Commendans ergo hanc gratiam Iudaeis, quia lex punit scelestos, nec habet illam efficientiam misericordiae, quam Baptisma, in quo confessione brevi actuum delicta purgantur, ostendit debere illos currere ad Christum, implorare opem huius indulgentiae; et advertere quod lex morum vulneribus comminetur, gratia vero efficaciter celeriterque medeatur. Corpus itaque mortis, peccata dixit esse, non carnem; nam si de membrorum miseria pronuntiasset, quam peccato aestimas contigisse, rectius mortem corporis, quam corpus mortis vocasset. Verum ut scias, secundum consuetudinem Scripturarum peccata membra dici; lege ad Colossenses, ubi ipse Apostolus ait: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus; propter quae venit ira Dei in filios incredulitatis, in quibus et vos aliquando ambulastis, cum viveretis in illis. Ecce quomodo membra appellat, quae peccata pronuntiat. Corpus autem peccati hic ipsum ad Romanos: Vetus homo noster, inquit, simul confixus est cruci, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Hoc itaque more et hic exclamavit sub persona, ut diximus, Iudaeorum: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? id est: Quis me liberabit a reatu peccatorum meorum, quae commisi, cum vitare potuissem? Quae legis severitas non donat, sed ulciscitur? Quis me ab his membris, id est a vitiis, quae improborum imitatione collegi, ut peccati plenum corpus exstruerem, poterit vindicare? Quis, inquam? Et respondit, quasi rerum ipsarum voce commonitus: Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Gratia Dei, quae acceptam fert iustitiam fidelium sine operibus, secundum quod David dicit: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata; beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum. Qui ergo facit hominem beatum, etiam ipse beatus est, iustitia sempiterna, per quam non donat peccatum, nisi quod iure potuit imputare. Non autem iure potuit imputare, si non illud cui imputatur, potuit et cavere. Nemo autem potest cavere naturalia. Igitur nullus prorsus habere potest de naturae necessitate peccatum. Haec breviter dixisse sufficiat.
AUG. Conatus es quidem quod ait Apostolus: Quis me liberabit de corpore mortis huius? in sensum vestrum disputando convertere; sed hoc te non posse, ille melius vidit, qui viro illustri chartulam misit; et ideo verba mea commemorans id praetermisit, ne tua rideretur exspectata et prolata responsio. Quis enim non rideat quod nescio utrum vobis persuadere potueritis, et tamen aliis persuadendum putastis, Iudaei Apostolum induxisse personam, nondum sub Christi gratia constituti, atque dicentis: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Itane vero Iudaeus, nondumque Christianus est, qui dicit: Dei gratia me liberabit per Iesum Christum Dominum nostrum? Verum hoc omitto; illud autem quis ferat, de praeteritis suis peccatis putare hominem dicere: Quis me liberabit de corpore mortis huius? ut ei per ignoscentis Christi gratiam remittantur; cum dilucide appareat, unde ad ista verba pervenerit? Ecce verba eius sunt in auribus nostris; videamus ergo, utrum ex eo quod egit volens, an ex eo quod agit nolens, miserum se esse fateatur. Clamat homo: Non quod volo, ago; sed quod odi, illud facio. Clamat: Iam non ego operor illud, sed id quod habitat in me peccatum. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; velle enim adiacet mihi; perficere autem bonum, non invenio. Non enim quod volo, facio bonum; se quod nolo malum, hoc ago. Non ait: Feci, sed: facio; non ait: Operatus sum, sed: operor; non ait: Egi, sed: ago; et hoc: Non quod volo, sed: quod nolo. Postremo, condelectatur legi Dei secundum interiorem hominem; videt autem aliam legem in membris suis, repugnantem legi mentis suae; qua lege utique compellitur, non quod vult, facere bonum, sed quod non vult malum, hoc agere. Propter hoc exclamat: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Et tu contra clarissimam veritatem oculos claudis, gemitumque eius exponis, non ut omnibus patet, sed ut tibi placet, dicens: Quis me liberabit de corpore mortis huius? hoc est: Quis me liberabit a reatu peccatorum meorum quae commisi? Ille dicit: Quod nolo malum, hoc ago; et tu dicis: Quae commisi. Usque adeone desperas de hominibus qui haec legunt, ut non ipsum malint audire quam te, et ipsi potius quam tibi credere? Sine hominem gratiam Dei, non solum quia peccavit, ut absolvatur, verum etiam ne peccet, ut adiuvetur, exposcere: quod isto loco agitur. Qui enim dicit: Quod nolo malum, hoc ago, non est locus ut dicat: Dimitte nobis debita nostra, sed: Ne nos inferas in tentationem. Unusquisque autem tentatur, sicut ait apostolus Iacobus, a concupiscentia sua attractus et illectus. Hoc malum est de quo ait: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Hoc malum est in corpo mortis huius. Hoc malum non fuit in paradiso ante peccatum; quia nondum erat haec caro corpus mortis huius; cui dicetur in fine: Ubi est, mors, contentio tua? Sed tunc dicetur, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem; nunc autem corpus est mortis; quia idem ipse dixit Apostolus: Corpus mortuum est propter peccatum. Audi catholicos intellectores Apostoli; accipe eorum verba, non mea, cum quibus accipio convicia tua; audi non Pelagium, sed Ambrosium. Etiam Pauli caro, inquit, corpus mortis erat, sicut ipse ait: "Quis me liberabit de corpore mortis huius?". Audi non Caelestium, sed Gregorium: Intra nosmetipsos, inquit, propriis vitiis ac passionibus impugnamur, et die noctuque ignitis stimulis corporis humilitatis huius et corporis mortis urgemur, nunc latenter, nunc etiam palam, provocantibus ubique et irritantibus rerum visibilium illecebris, luto hoc faecis, cui inhaesimus, caeni sui fetorem venis capacioribus exhalante; sed et lege peccati, quae est in membris nostris, legi spiritus repugnante. His tu luminibus caelestis civitatis oblatrans: Corpus mortis, inquis, peccata dixit esse, non carnem; negans Apostolum hoc ad mortalitatem nostri corporis retulisse: Quam caro, inquis, animalium de naturae institutione suscepit. Hoc enim sapis, quod Pelagius in iudicio Palaestino ficto corde damnavit, Adam scilicet mortalem factum, ita ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Ac sic resistens his viris, et aliis eorum sociis fidei sanae, tot tantisque doctoribus, cogeris implere paradisum, etiamsi nemo peccasset, dolore parturientium, labore nascentium, gemitibus languentium, funeribus morientium, maerore lugentium. Quid igitur mirum, si et de isto paradiso, quod est Ecclesia, foras istis; qui paradisum illum, de quo foras ierunt, qui nos in istas miserias peccando miserunt, talem facitis, qualem non dico Christianorum nullus, sed nec hominum quisquam suspicari audet, si non sit insanus?
- IUL. In primo enim opere latius disputata sunt. Quamvis nec tu dilucide loquaris, quam mortem intellegi velis, cuius corpus dicis in paradiso non fuisse ante peccatum; quia in libris, quos ad Marcellini nomen edidisti, mortalem Adam factum fuisse professus es. Quod vero adiungis morbum esse negotium nuptiarum, leniter audiri potest, si hoc solum de tuis parentibus dicas. Conscius enim forte esse potes matris tuae morbi alicuius occulti, quam in libris Confessionis, ut ipso verbo utar, meribibulam vocatam esse signasti. Ceterum in sanctorum connubio, et in omnium honestorum, nullus omnino morbus est. Quia nec Apostolus morbum pro remedio concessit, cum per reverentiam nuptia m a morbo fornicationis, Ecclesiae homines muniebat; qui sensus quomodo et frontem tuam et dogma penitus eraserit, primi voluminis mei prope ultima parte monstratur; quod et in toto ipsius responsionis corpore, prout locorum opportunitas attulit, explicatum est.
AUG. Nusquam sic apparuit dolus tuus, et per scientiam damnata conscientia. Scis enim, scis omnino; tam quippe apertum est, ut qui libros illos legit, hoc nescire non possit; scis, inquam, in libris quos ad Marcellinum edidi, me vehementer egisse contra incipientem surgere iam tunc haeresim vestram, ne crederetur Adam, etiamsi non peccasset, fuisse moriturus. Sed quoniam mortalem hactenus dixi, quia poterat mori, poterat namque peccare; tu eis qui libros illos non legerunt, nec fortasse lecturi sunt, fuco insidioso, si haec tua legerent, subripere voluisti; quasi ego ita dixerim, Adam mortalem factum, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Hoc enim vobiscum agitur, hinc tota de hac re inter nos et vos vertitur quaestio, quod nos dicimus, Adam si non peccasset, nec corporis mortem fuisse passurum; vos autem, sive peccasset, sive non peccasset, corpore fuisse moriturum. Quid est ergo quod ignorare te fingis, quam mortem intellegi velim, cuius corpus dico in paradiso non fuisse ante peccatum; cum scias, in libris illis quid egerim, quamque aperte dilucideque egerim, non fuisse Deum puniendo dicturum peccatori: Terra es, et in terram ibis (quod de morte corporis dictum quis non intellegit?), si Adam etiam nulla iniquitate commissa iturus esset in terram, id est, vel corpore moriturus? Quod autem etiam matrem meam, quae te nihil laesit, nec contra te aliquid disputavit, convicio lacerandam putasti, victus es maledicendi libidine, non timens quod scriptum est: Neque maledici regnum Dei possidebunt. Sed quid mirum est quod te inimicum etiam eius ostendis, cum sis inimicus gratiae Dei, qua eam dixi ab illo puellari vitio liberatam? Ego vero parentes tuos tamquam catholicos christianos honorabiles habeo, eisque gratulor quod ante defuncti sunt, quam haereticum te viderent. Non autem dicimus, morbum esse negotium nuptiarum, quod est liberorum procreandorum causa concumbere, non satiandae libidinis; quam tu negas morbum, cum fatearis adversus eam provisum fuisse coniugale remedium. Nam utique ne fornicatio perpetretur, libidini, quam laudas, contradicitur, obsistitur, repugnatur. Ut si eum, qui procreandis filiis constitutus est, transgreditur limitem; saltem qui ei cedit, in coniuge venialiter peccet; coniugibus enim loquebatur Apostolus, ubi cum dixisset: Nolite fraudare invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum ad id ipsum estote, ne vos tentet Sa nas propter intemperantiam vestram; continuo subiecit, atque ait: Hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium. Hoc itaque malo sola bene utitur intentione propagandae prolis pudicitia coniugalis; huic malo venialiter in coniuge ceditur, non causa prolis, sed carnalis tantummodo voluptatis; huic malo resistitur, ne appetitus damnabilis voluptatis expleatur. Hoc malum habitat in corpore mortis huius; propter cuius motum, etiam mente non consentiente importunum, dicitur: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Hoc malum non erat in corpore vitae illius, ubi aut voluntati servientibus etiam genitalibus membris, libido nulla erat, aut omnino se umquam contra voluntatis arbitrium non movebat. Huius mali repente exorti puduit eos, qui priusquam peccarent nudi erant, et non pudebat eos. Huius mali laudes impudenter sparsisti etiam quattuor illis libris tuis, quibus coactus sum respondere sex meis.
- IUL. Ut autem ad istam commemorationem humanae miseriae et divinae gratiae veniret Apostolus supra dixerat: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati; post haec verba exclamavit: Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Constat quidem praemissis illis quae posuisti, subdidisse Apostolum: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Sed non quaerimus impraesentiarum, utrum hoc Apostolus dixerit; verum qua fide, quo sensu, qua ratione dixerit quaerimus. Ille enim in membris legem per flagitiorum usum sanctis consiliis inter principia tamen emendationis rebellem, consuetudinem malam vocabat, quae ab eruditis etiam saeculi dici solet secunda natura. Ante pauca enim eos, ad quos loquitur, cum exprobratione conveniens dixerat: Humanum est quod dico, propter infirmitatem carnis vestrae; sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem; ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem. Utque ostenderet quia carnem, non hoc corpus quod causas in seminibus habet, sed vitia abusive vocaret; post duo capita fortasse subiungit: Cum essemus in carne, passiones peccatorum quae per legem ostenduntur, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. Sic dixit: Cum essemus in carne, quasi eo tempore cum disputaret, in carne non esset; sed qui Scripturas novit, genus hoc elocutionis agnoscit. Et ideo, ubi verborum communitas ingerit quaestionem, adhibeatur regula rationis, ad cuius aequalitatem, quae putabantur deflexisse, tendantur. Ceterum Faustus, Manichaeorum episcopus, praeceptor tuus, hoc vel maxime Apostoli testimonio contra nos nititur, dicens ab eo nihil aliud his sermonibus, legis videlicet quae repugnans consilio in membris habitet, quam naturam malam significatam fuisse. Unde nihil minus a te fieri debuit, quam hic locus sic intellegi, quomodo ab illis exponitur, ne, cum per easdem lineas, quas Faustus torsit, ingrederis, non disputasse, sed praeterita reddidisse videaris.
AUG. Respondeat tibi non Faustus Manichaeus, sed catholicus doctus doctorque Gregorius, qui non inter principia, ut dicis, emendationis, in membris legem per flagitiorum usum sanctis consiliis rebellem, consuetudinem malam vocabat, quae ab eruditis etiam dici solet secunda natura; sed legem peccati quae est in membris nostris repugnans legi mentis, mortali huic terrenoque corpori nostro plane aperteque tribuebat dicens: Legem peccati quae est in membris nostris, legi spiritus repugnare, dum imaginem regiam quae intra nos est, captivam ducere studet, ut spoliis eius cedat, quidquid illud est quod in nos beneficio divinae ac primae illius conditionis influxit. Unde vix aliquis, inquit, fortasse longa se et districta regens philosophia, et paulatim animae suae nobilitatem recolens, naturam lucis, quae in se est, humili huic et tenebroso luto coniuncta, revocet ac reflectat ad Deum. Vel si certe propitio Deo agat, utrumque pariter revocabit; si tamen longa et assidua meditatione insuescat sursum semper aspicere, et deorsum male trahentem ac degravantem materiam sibimet astrictam frenis arctioribus sublevare. Haec dicebat beatus Gregorius, non inter principia emendationis suae, sed iam episcopus, volens exponere, vel potius quae nota sunt, admonere, in quali quantoque certamine cum vitiis interioribus, propter corpus quod aggravat animam, constituti sint sancti. Quod certamen utique non fuisset in illo beatae pacis loco, id est, paradiso deliciarum sanctarum, si nemo peccasset. Non enim corpus mortis huius ibi esset, cuius corruptibilitate anima gravaretur; sed corpus vitae illius, ubi non caro concupisceret adversus spiritum, ut necesse esset spiritui concupiscere adversus carnem; sed felici utriusque concordia natura laetaretur humana. Si ergo Manichaeos introducentes aliam naturam mali atque substantiam expugnare velles, non adiuvare; profecto istas omnibus apertas a parvulis incipientes humanae vitae miserias cum tuis deceptoribus non negares; sed unde in eas collapsa sit nostra natura, quae beata est primitus instituta, cum catholicis fidelibus et praeclarissimis doctoribus diceres.
Chapter 3 of 31